Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


M. Fabi Quintiliani

DeclamatioMaior

Prima



[Quidamcui erat filius caecusquem heredem institueratinduxit illinovercam iuvenemque in secreta domus parte seposuit. Is noctudum incubiculo cum uxore iaceretoccisus est inventusque postero diehabens gladium filii defixum in vulnerepariete ab ipsius ad filiicubiculum vestigiis palmae cruentato. Accusant se invicem caecus etnoverca.]

[1] Siiuvenis innocentissimusiudicesuti vellet ambitu tristissimaecalamitatispoterat allegare vobis amissam cum oculis cogitationumomnium temeritatem; sedcum ostendere innocentiam suam moribus malitquam adversisneque pietatis neque conscientiae suae gravem ferrecontumeliam potestut parricidium non fecisse videatur beneficiocaecitatis. Quare igitur non petitut illum miserum putetisnisi etinnocens fuerit; non petitut adflictum allevetisnisi etprobaverit esse se infeliciorem quod patrem amisitquam quod oculos.Aestimate iuvenem his moribusquibus videntem aestimaretis: vitapudorepietate. Quae si omnia sibiut erant promissaconstiterintnullo terrebitur crimine. Nec quod sceleratissima feminarumcalamitatem nostram cruentato pariete imitata estexpavescimus: quodiligentia sollicitior fuitne deprehendereturhoc magis indicavitsibi oculos non defuisse. Gratias agimusquod nimium avidesuspiciones in nostram transtulit partem: non esse caeci scelusdifficilius probareturnisi omnia sic acta essentut fecisse caecusvideretur.

[2] Quareigituriudicesnon inprobe speraverim futurumut suspecta sintvobis quae tam inconsiderate ficta sunt contra miseram caecitatem:primum quod spatium illud ingens domusquod in medio fuititadigesto cruore satiatum est usque ad cubiculum miserrimi iuvenistamquam plane timuerit parricidane non deprehenderetur. Deindesceleri nox potissimum electaquo tempore inveniri maritus sineuxore non posset. Tum <in> caedein qua nemo utitur suo ferronisi <aufertnemo relinquit nisi> alienumgladiusadulescentisne argumentum deesset novercaerelictus. Postremoperactum vulnere uno scelusquod obiceretur manibus errantis. Ettamen contra tam multa incredibilia solum advocat novercatestamentumvultque illud esse pretium parricidiiut rerumintellectu in diversum coacto occisum eo probet patremquod nonmeruit occidi. Nos vero istudsi crimen putatisagnoscimus: iuvenishic patris sui heres solus est. Hoc testamentum si vivente adhucmiserrimo sene notum esse in domo potuitscitisquis illi debueritirasci. Nam quod invisum fuisse filium patri iactatcrimen novercaeeratsi confiteremur; idque probari ex hoc putatquod secretum nonfilius accepit a patresed caecitas. Quo loco dissimulare satiscallide conatur invidiam suam: paterqui filium caecum in semotapenatium parte seposuiteripuit novercae oculis voluptatem. Namqueista cum invasisse vacuos penates videreturcum patri filium caecumhoc esse crederet quod orbitatemexcogitavit indulgentissimus senexquemadmodum hic miser patri suo in eadem domo essetnovercae inalia: accepit secretum quod erat petiturus. Quo sit animo senisfactumpotestis interrogare testamentum. Neque ego gravissimumpatrem suprema sua iuveni iactasse crediderim; ut heredem filiumscriberetnon est res quae inputetur. Istam magis oportet vel aliquoindicio vel suspicione muliebri arcana mariti deprehendisse et statimomnibus nuptiarum renuntiasse pignoribus. Nam cum propter pecuniamamesidem amoris et spei finis est.

[3]Habuerat adulescens gladium in cubiculo suo sempersive antequam inhanc fortunam incideretparatumsive quia caecitatis miseraesolacium est habere rem videntium. Certe numquam illum patertimueratnumquam noverca obiecerat; palam positum estsub oculisomnium tota domo notissimum ferrum. Scitisquanto neglegentiuscustodiat ferrum bona conscientiaquam etiam extra suspicionem sitres sine usu. Innocentia facitut ferrum subtrahi possit etiamvidenti. Sive igitur aliquis ex servulis corruptus estpraesertim[e] tam facili occasionesive ipsi novercae non defuit audacia adferendumquod facere poterat etiam praesente privignoutique (quoddubitari non potestquod facit certum sceleris auctorem) mavult incaede alieno uti quam suo gladio quisquis illum relicturus est.Reliquaiudicessi fieri possuntfacta aestimate: dicitur caecussine rectoresine duce ex illa penatium parte secreta et paene exalia domo per inane longumper tot offensa liminaper excubantesservulos errasse cum ferro; cubiculum deinde patris ingressum inneutram deflexisse partemsed recto gradusicut ducere oculisolentad lectulum accessisse leviternon in torum incidissenonante pervenissequam crederet.

[4] Vosiudicescriminum tumultum ex rerum fide ducite. Dormiens senexquemcaecus percussor quaereretexcitatus ante esset quam inveniretur.Iungunt his multo incredibilioraut occiderit patrempeperceritnovercaeparricidium autem uno ictu explicueritquod fere vix etiamhis contingere soletqui oculos manu sequuntur. Nulla ergo luminumvirtussed homo ferrum missurus in casumsatis felixsipercussisset quamcumque corporis partemin ipsam protinus animamincidit etan morti satisfecissetintellexit? Officiumiudicesoculorum est renuntiare manibusquid actum sit. Caeci percussorisuna securitas fuerat saepius ferire. Negat praeterea quicquam se exhis noverca sensissecum iuxta iaceretnec explicatunde illudacciderit maximae signum trepidationissi et pater uno ictuperi[er]it neque ista vigilabat: numquam gladium reliquit percussorsecurus.

[5]Reliquaiudicesnimium suspectainprobe adsimulata: spatiosissimusparies et longissimum domus latus habuit notas sanguinisquasreliquisse videretur manus revertentis. o quam benequicquid voluntimitantur oculi! Stupeosi qua est fides. omnia privignus illa noctefecisse dicitur ad votum novercae: gladium in vulnere reliquissequem suum negare non possetdeinde per totum parietem quid aliudinscripsisse quam se parricidam? Sanguinem patris usque ad cubiculumsuum perduxisse et viam sequentibus reliquisse. Haec fecit aliquisnegaturus? Gratulor tibiadulescens; si non potuisti parricidiumillud admitterenisi ut relinqueres argumentum caecitatishabuistiinnocentiae necessitatem. Causam igitur miserrimi adulescentis sicapud vos agere proposuiut primum ipsum defendamquasi reus tantumsitdeinde cum esse securus de huius innocentia coeperotuncingrediar novercae accusationem. Spectabitis utrumque suis moribussuis causis; erit facilior via vestrae religionis: quamquam duosindicia complexa sintvos tamen tamquam de singulis cognoveritis.

[6] Etprimum sic agam tamquam iuvenis habeat oculostamquam impetus eiusnulla corporis debilitate frangantur. Interrogaboquid ante perditequid flagitiosequid impie feceritper quae se parricidam scelerapromiserit. Innocentia per gradus certos ab homine disceditetnein maximis trepidet audaciadiu vires in minoribus colligit. Nemoinde coepitquo incredibile est pervenisse. Dicas necesse estquaehuic cum patre odia fuerintquam violenta dissensio inter sacroruminfinita nominum pignoracredemulieretiam tua causa: nam sifacile est patrem filio occiderefacilius est uxori maritum. Loquarnunc de infirmitate miserae caecitatis. Temeritas omnis animorumcalamitate corporum frangituret frigescunt impetus mentiumquosnon explicant ministeria membrorum; ad solum se alligat destitutamaerorem. Vultus ille perpetua nocte coopertus ac timidus nonconcipit nefasad quod ducibus oculis pervenitur. Cogitat sempererrare et offenderecogitat eundi redeundique difficultatem. Magnainnocentiae necessitas est neminem facilius posse deprehendi. Sempersibi custodiunt miserine esse miserabiles desinantet quisquisamisit oculoslaboratne merito perdiderit. Quid aliud caecitasdiscit quam rogareblandiri? Odium omne adiuvant oculiet hunc inpectoribus humanis furorem lumina accenduntnec levis animis acceditinsaniaquotiens quem execrerisaspicias. Caecus miserior estquamut invisus sittimidior estquam ut oderit. Praeterea nocentibusliberis frequentissimas ad parricidium causas suggessit illud quodvidebant. Vitiis enim nostris in animum per oculos via est. Aliistradidit in parentum sanguinem luxuria ferrum: luxuria videntiumcrimen; aliis meretriculae amor inmodica poscentis: amorcuirenuntiant oculi. Caecus infelix patrem occidit? Deinde cui manumporriget securior? Cuius humeris levior incumbet? Quis contumeliasservorum castigabit severius? Quis calamitatem tam obnoxiam maiorereverentia proteget? Inter felices alius est ordo votorum; caecusfilius optat superstitem patrem.

[7] Volonunc scirequemadmodum dicat explicitum tam difficile facinus.Caecus parricidium cogitavit? Cum quo? Cuius se commisit oculis?Iturus per domum totam quem ducem elegit? Illequi erat in cubiculosuo solussecumopinorsecum deliberatsufficit: sibi: cum homineexpeditissimo loquitur. Cur enim socium conscientiae quaerat? Omniapotest scire. Primumnox quando sit. Deinde prospicere solliciteanomnis familia dormiatgradu suspenso ponere certa vestigia et inomnem timoris sui partem sollicitum circumagere vultum. o quam parumest in metu ipsos etiam oculos habere! Ita non iste sibi dixit:"occidere quidem patrem volosed quem sequentur hae manus?Nocte solus egrediarsed quando perveniam?" Putes nos iunctishabitare liminibus? Domus inter patrem filiumque media; quantumerrorisquantum morae! Spatium ingens et vix metiendum. Caecitasinconsultaquid agis? Nox ante deficiet. Quidsi deinde uterquevigilaverint? Quidsi noverca? "Age limen inveniamcardinemsine strepitu movebodormientis cubiculum intraboquiescentemferiam patremsemel satis eritnec noverca vigilabit; securusegrediarsciente nullo revertar." Vota sunt istased oculorum;caecus desperaretetiamsi tam multa nox polliceretur.

[8] Hocloco quaeram necesse estquae ratio fueritut iuvenis adparricidium suo potissimum gladio uteretur. Nimirum illud in mentemvenitquia erat relicturus. Nam si alienum et ignotum in vulnerepatris gladium reliquissetpotuerat de percussore dubitari. Hicattulit suumutetiamsi evasissettamen ferro suo teneretur. "Curergo"inquis"gladium in cubiculo tuo habebas?" Quiahabueram semperquia usurus illo non eram. Ferrum ego parricidio meotot ante annos praeparavi et secundum illumquem minabar patri<gladium> tamdiu innocens fui? Ego eram ferro ac mente paratuset tot abiere noctes? Ante gladium illum familiarem oculis tuis feciante omnibus servulis notum? Pependit in cubiculo tamquam testisconscientiae meaepalamin medioneglegentersic ut subtrahiposset. Non illum conscientia trepida velavit; tam notus in cubiculofuit quam caecitas domini. Quisquis ferrum praeparat scelerisicillud habetut possit suum negare.

[9] Ponitenunc ante oculos actum parricidii; deprehendetis difficultatem. Donoillud: dum a suo limine egrediturdum illos quos accepit a patreservulos fallitecce cubiculum senis invenit aliquandoecce pariesille defecit et percussoris manus subito destituitcessere foressine strepitu; quid postea agit? Utrum ipsum cubiculi parietemcircumitan se committit in medium et per spatia tenebrarum armatammanum iactat? Ecce patris lectulum tenet et iam dormientium anhelitusimminens audit; unde scietquo dirigat ferrumquem potius feriat exduobus? Temptabit ergo vultus et pectus obiectumbrevissimamperiturae animae viam quaeret? Et quantus erit soporqui ista nonsentiat? Dices: "neque ego sensi." Ideo intellegisquammalam causam habeascuius et una et incredibilis defensio est. Itaferitur in sinu tuo marituset tu nihil sentis? Ad latus tuum fatahominis peraguntur; tu iacestamquam te privignus occiderit priorem.Ita non ille percussus esthomo quem caecus occidit? Te verosinihil aliudcalens ille denique cruor suscitasset. Sed quammanifesta est conscientiaquae te ad hanc conpellit necessitatemutcum occisum a privigno tuo patrem videri veliscogaris dicerenihil sensisse! Sufficitvicimusinnocentes sumus! Cum in eodemlectulo fueriscum amplexa sis forsitan illumqui occisus esttamincredibilem profiteris soporem? Cur ergo tu incolumis es? Quae tamiratis manibus sanguinem tuum fortuna subtraxit? Certe dormiebascerte nihil senseras; ita privignus te reliquitqui deprehendi nontimebat?

[10]Occidit ergo aliquis patrem et novercae pepercit? Maximum omniumnefas fortiter fecitminori sceleri statim par non fuit? Omniahumana sacra confuditviolare non ausus est pectus odiosum?Incredibile estsine fide est non occidere novercam cui inputes quodpatrem occidat. Quid aisadulescens? Tune circa illum sanguinemdefecisti? Illa te blandius rogavit anima? Perdidisti ergo illudquod nihil senseratquod noxquod silentiumquod tempus supereratsceleris alterius? Tu si facere parricidium possesideo patremtantum occidissesut tibi et novercam liceret occidere. Non videocur videri velint relictam mulierem ideo tantumut videretur illudnefas illa fecisse. Callide satissed hoc alio protinus argumentosubvertetur: non est eiusdem consilii novercae parcereut substituatreamet gladium relinquerequo ipse deprehendatur. Saepius utinecesse habeo argumento caecitatiset hoc etiam locoquo de illovulnere disputandum est. <si> mehercule percussor intrassetqui videretqui lumen prae se tulissetnon tamen tam feliciterlibrasset ictumquemetiamsi nullae fallerent tenebraemetus etconscientia incertum magni sceleris tremore fecissent. Raro contigitsemel ferire carnificiquamvis conponat ipse cervicemet spectatamanus homicidium novissime velut quoddam genus artis exerceat. Sicergo libravit manum caecusut ipsam protinus feriret animam? Egomehercules etiam illud admirorquodcum patrem velletnon novercampercussit. Praeter animum nil virium habet parricidae primus ictus;ille trepidatille cogitatille erubescitille est ab innocentiaproximusille praestat hoc solumut sequens fortius feriat.

[11]Interrogare nunc voloquae iuveni causa fueritut reliqueritgladium. Scilicet noluit novercam suam infamariabstulit sibi omnemdefensionem et se parricidam confessus est. Ferrum in vulnerereliquit: si nondum occideratiterum feriretsi iam perfectum nefasintellegebatauferret indicium. Sed quid ego rem manifestissimamcolligo? Si vultisiudicesscirea quo sit relictus gladiuscogitatecui expedieritut inveniretur. "Sed paries usque adcubiculum privigni vestigio manus cruentatus est." Cogitateiudicesante omnia non esse incallidum hominem neque consiliiiacentisqui caecus explicare conetur facinus etiam oculisdifficile. Ille ergo non aestimatcum manum cruentam parietiadplicatvestigium a se parricidii sui relinqui? Cum dexteramquaduce utebaturveste tegere atque ita abire sine vestigio possettotum parietem cruentabat et ubique aliquid de patre miserorelinquebat. Quid futurum esset postero diequantam exspectaretinvidiam lucenon cogitabatsed disponebat indicium certumindubitatumsine errore quod noverca sequeretur usque ad cubiculumsuumusque ad limen ipsum. o admirabilem casum! Nec cruor antedefecit? Utar hoc loco natura ipsius rei: palmatus sanguine pariesinventus sic est: totam manum explicuitomnes digitos diligenterexpressit. Totum ergo sanguinem consumet intra prima vestigia. Poneenim manum cruentatam atque adeout istis etiam blandiarmadentempone mensuram itinerisspatium parietis (diu enim in secretam domuspartem revertendum est): debet proxima pars a cubiculo patris habereplurimum sanguinissequens minimumultima nihil.

[12] Namcruorquotiens admotus esttransitaut in manu tarde reptantisarescit. Hoc quid esse dicamusquod circa cubiculum utrumquesanguinis istius vestigium quasi incipithinc est paries palmatus etillinc? Quomodo pertulit manus quod relinquebat? Noverca istudnoverca securis conposuit oculisilla miserum dextra sanguinem tulitet manum subinde renovavit. Palmatus est parieshabet distantiamvacat aliquid lociintegrum ubique vestigium est; caecus manustraxisset. Quaero nuncunde tantum sanguinis in manu; tunc enim exomni vulnere cruor profluit et effunditurcum ferri recentem viamsequitur. At quotiens eodemquo factum estcluditur telolatettota mortis invidia. Praeterea cum manus ex partequa palmarevestigium potestplicetur in capulo et sedum telum occupatclaudatnecesse est exteriore ut parte respersa sit. Tuus autem quipalmatus est paries? Vestigium eius partis ostenditad quam cruorpervenire non potuit! Vestrum est nunc omnia ista conparareperpendere. Cur prudentior sit iudex in deprehendendo scelere quamreus in admittendohoc esse in causa putoquod alter tantum pro secogitatalter pro parte utraque.

[13]Tuitus sum adulescentis miserrimi causam. Nunc inspicere voloquantocertioribus argumentis noverca teneatur. Transeo illum vulgarem etomnibus notum de conparatione personarum locum. Alius diceret maritumet uxoremnisi liberis initiarenturnon fortissimis corporumvinculis inhaerere. Ego illud potius dicam: decepta estmulierexspectatio tua. Veneras quasi in vacuam domum et sine heredeexspectaverasut infelix iste iuvenis ab ipsis protinus nuptiarumtuarum expelleretur auspiciisextorrem et inopem summoveret paterblando corruptus amplexu et ominosum calamitate corporis occurreredelicatis uxoris oculis vetaret. Invenisti pium et devotum unicosenemet de omnibus coniugis tui desperasti obiter affectibus.Miserrimus est maritusquisquis inducit filio novercamquod uxorinon videtur posse utrumque amare. Quaero igitur ante omnia: ubioccisus est maritus? In cubiculo suo. Hoc paulo ante privignodefendendum non fuit. occisus est in cubiculo senex: ita illepercussor non timuit uxorem? [Audio] secretum nuptiarum etmatrimonialis lectuli solitudinem occisurum intrare; quem quaeram ubirelinquitur maritus ab uxore innocens~ noctem autem ad scelus quiselegit? Nox tuum tempus est. Quidsi accedit huc etiam scelerisoccasio? Non venire debes a secreta domus partenec tota tibipenatium sacra peragenda sunt; tu non cogitasquemadmodum suspensamanu sonantem blande cardinem flectas. Iaces secundum occasionemetexpeditum tibi in proximo facinus est. Non timesne quisdeprehendat. Ipsi quoque servuli longius quiescuntet praestaturgrande secretum genio locitibique ferirecum velisscireandormiatlicetnox et ferrum et securus maritusquid isto deli-catius scelere? Occisum esse miserum senemcum tu voluerisscimus.

[14]"Quomodo tamen" inquit"gladius pervenit in meampotestatemqui privigni fuit?" Haeremus; hic difficilisexpugnandus est locus. Quis credet mihisi dixero: "gladiumperdidit caecusillae perpetua nocte clausae genae non custodierunt?Fingere nimirum ad tempus videbor et rem nimium manifestam inpudentercolorare. Scilicet semper isti adposita capulo manushae diebus acnoctibus curae. Nolo tamquam callido glorieris ingenio: non decepistitrucem horridumque latronem; nostri tibi occasionem praebuere mores.Nam quod uno ictu occisus est senexad quem suspicio magis respicit?Tu praeparare corpus illuc ad ictus potesdum videris amplectitublanda manu praetemptare pectusubi adsiduo visceris pulsu nonquiescat animaubi statim mors sit. <t>ibi [de spiritusanguinis] hoc cum explorare ante et cognoscere licetpotes et unoictumulieroccidere. [15] Venio nunc ad vestigia parietiscruentatiquibus te satis abundeque pressimusdum adulescentemdefendimus. Haec sunt tamenquae contra te reservata sunt: cummaritus tuus in cubiculo occideretursciebas nullum tibi relictumpatrociniumnisi aliquid caecitatis simile fecissesideoquesanguinem in illam partem induxistiin quam quaeri volebasutpostero die omnis invidia sanguinis notas et vestigia praeparatasequeretur. Infama<n>s caecum consilium ex calamitatesumpsisti; sciebas illum non alitersi dux defecissetingredi possequam vestigia parietis perpetuitate dirigeret. Simulasti itaquecaecitatemetne quid sceleri impio deessetmariti tui cruorelusisti. omnia tibi conposita atque simulata sunt per otium etsecuritatemtamquam scelus transferretur ingenio: nunc enim tuinnocensquia privigni gladius in vulnerequia paries cruentatus;hoc sufficere utrumque iudicio putabas. Quam facili momento causaefata vertunturquod fecisse etiam is scelus frequenter inventus estqui obiciebat! "Sed causas" inquit"parricidii istehabuitquem iratus pater in secretam domus partem relegaverat."[Mulierum] illa forsitan ignominia felicioris videretur esseprivigni; caecitatis beneficium estcum illi secretum datur. opraeclaram senis optimi singularemque pietatem! Quam blando illeseposuit miserum suumquam diligenter uxoris gaudentis exclusitoculosquam multo caecum pudore donavit! "Si felicior"inquit "essem" pater"ego tibi potius cederem domotota. Nunc miser illam occupa partemin qua nemo te videatin quamsolus ego veniam. Sint circa te servuli fideles. Non gemitus tuosaudiat quisquamnon flebili maerore pascatur. Nihil estquod tesollicitet conversatio[ne] nostri." Secretumquod caecitatipraestaturideo praestaturut minus oculi desiderentur.

[16]Aliquis odit filium caecum et hac tantum ultione contentus estutilli adsignet quietam et sepositam et meliorem domus partem? Istaergo sic intellegendaquasi abdicaresquasi expelleres? Iratusigitur senex tenet iuvenem suum velut interiore conplexu et a limineobstat? Rogoquod duos separat media domote integramsanamilluminfelicemcaecumcontumeliae opportunuminiuriae facilemutrumfilio irascatur an uxori. "Nolo" inquit"iuvenisutaris amoena domus partene sic quae nitidioribus tectis elaboratasuntpertineant ad oculos tuos." Quis tam stulte irasciturcaecout putet illius interesseubi habitare iubeatur? Te potiusille summovittuis invidiam fecit odiistibi dixit: "sufficiatsatis esthabeas maiorem domus partem. Absentem puta miseruminpaternis sedibus aliquem angulum relinque." Paterqui filio subnoverca adsignat secretam domus partemconfitetur uxori se abdicarenon posse. Transit ad aliud genus defensionis: sibi causam caedis nonfuissecum hic heres inventus sit omnium bonorum. Quis enim aliusesse debe<b>atut huic properandum fuerit ad hereditatem?Filius scriptus non timet paenitentiam testamenti. omnium bonorumheres relictus est: non ergo irascebatur patercum daret secretamdomus partem. Non possunt tibi diversa prodesse; eadem obiceres reosi exheredatus esset. Elige utrum voles: si scivit se esse heredemamare patrem debuit; si ignoravitnon habuitquod speraret expatris morte. Reliquum estut intueamurillequi periitab utromagis vestrum desideretur.

[17] Teopinorhic gravius afficit dolorinpatientius hic luctus exanimattequae absoluta protinus nubeset tempori accommodata lugubriaflammeo revertente mutabis. At hic vero iuvenisquisi fortunaesuae mala cum praeteritis comparetcaecus coepit esse nunc primumquid non miser in hoc sene perdidit! Vivebat illi magna pietasaderantquodcumque iusseratde facie patris oculi; non inludereinfelicibus tenebris contumaces servuli poterantnecquod extremumcontumeliarum genus estut dominum ageretrogabantnunc quantadiboniludibria sunt ineunda! Iunxere se pariter caecitas et solitudo.Quid tibi nuncmiserrime adulescenshereditas prodestquam tantumaudis? Quid enim circa te pecunia potest? Quae fruendi voluptatesquid aliud quam spoliorum facilis occasio? Quam bene ista omniapaterni oculi custodiebant! Quam facile decipiquam facile denudariquam sine labore falli potesquam cito inops fieri! Morte patrisexheredatus es. Quid nunc tibi nisi perpetuus inminet maeror etexecratio vitae? Miser post omnia et lacrimas perdiditnec dolentemadiuvant oculi. Incipit apud te gladius haberequod agat. Quaeritecce quaerit miser ferrum: "nunc" inquit"hucreddite illudinnocensdonec habuit meas manus tantum. Si morinecesse estilli potissimum incumbam. Hoc illa iam olim gravis etinfelix anima quaerebat. Ubi nunc meae viresubi impetusubi dextratam fortis? Uno ictuputone me quidem ipsum mihi contingetoccidere."