Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C. SALLVSTI CRISPI

BELLVMCATILINAE

 

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
 
31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61


[1]Omnes hominesqui sese student praestare ceteris animalibussummaope niti decetne vitam silentio transeant veluti pecoraquaenatura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis inanimo et corpore sita est: animi imperiocorporis servitio magisutimur; alterum nobis cum disalterum cum beluis commune est. Quomihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere etquoniam vita ipsa qua fruimur brevis estmemoriam nostri quam maximelongam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilisestvirtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortaliscertamen fuitvine corporis an virtute animi res militaris magisprocederet. Nam et prius quam incipias consultoet ubi consuluerismature facto opus est. Ita utrumque per se indigens alterum alteriusauxilio eget.

[2]Igitur initio reges--nam in terris nomen imperi id primumfuit--diversi pars ingeniumalii corpus exercebant: etiam tum vitahominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant.Postea vero quam in Asia Cyrusin Graecia Lacedaemonii etAthenienses coepere urbis atque nationes subigerelibidinemdominandi causam belli haberemaximam gloriam in maximo imperioputaretum demum periculo atque negotiis compertum est in belloplurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtusin pace ita ut in bello valeretaequabilius atque constantius seseres humanae haberentneque aliud alio ferri neque mutari ac misceriomnia cerneres. Nam imperium facile iis artibus retineturquibusinitio partum est. Verum ubi pro labore desidiapro continentia etaequitate libido atque superbia invaserefortuna simul cum moribusimmutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bonotransfertur. Quae homines arant navigant aedificantvirtuti omniaparent. Sed multi mortalesdediti ventri atque somnoindoctiincultique vitam sicuti peregrinantes transigere; quibus profectocontra naturam corpus voluptatianima oneri fuit. Eorum ego vitammortemque iuxta aestimoquoniam de utraque siletur. Verum enim verois demum mihi vivere atque frui anima videturqui aliquo negotiointentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed inmagna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

[3]Pulchrum est bene facere rei publicaeetiam bene dicere haudabsurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere etqui facta aliorum scripseremulti laudantur. Ac mihi quidemtametsihaudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerumtamenin primis arduom videtur res gestas scribere: primum quod factadictis exequenda sunt; dein quia plerique quae delicta reprehenderismalevolentia et invidia dicta putantubi de magna virtute atquegloria bonorum memoresquae sibi quisque facilia factu putataequoanimo accipitsupra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed egoadulescentulus initiosicuti pleriquestudio ad rem publicam latussumiique mihi multa adversa fuere. Nam pro pudorepro abstinentiapro virtute audacia largitio avaritia vigebant. Quae tametsi animusaspernabatur insolens malarum artiumtamen inter tanta vitiainbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac mecum abrelicuorum malis moribus dissentiremnihilo minus honoris cupidoeadem quae ceteros fama atque invidia vexabat.

[4]Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requieuit etmihi relicuam aetatem a re publica procul habendam decrevinon fuitconsilium socordia atque desidia bonum otium conterereneque veroagrum colendo aut venandoservilibus officiisintentum aetatemagere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerateodemregressus statui res gestas populi Romani carptimut quaeque memoriadigna videbanturperscribereeo magis quod mihi a spe metu partibusrei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione quamverissime potero paucis absoluam; nam id facinus in primis egomemorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De cuiushominis moribus pauca prius explananda suntquam initium narrandifaciam.

[5]L. Catilinanobili genere natusfuit magna vi et animi et corporissed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestinacaedes rapinae discordia civilis grata fuereibique iuventutem suamexercuit. Corpus patiens inediae algoris vigiliaesupra quam cuiquamcredibile est. Animus audax subdolus variuscuius rei libetsimulator ac dissimulatoralieni appetenssui profususardens incupiditatibus; satis eloquentiaesapientiae parum. Vastus animusimmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat. Hunc postdominationem L. Sullae libido maxima invaserat rei publicaecapiendae; neque id quibus modis assequereturdum sibi regnumpararetquicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in diesanimus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerumquaeutraque iis artibus auxeratquas supra memoraui. Incitabantpraeterea corrupti civitatis moresquos pessima ac diversa inter semalaluxuria atque avaritiavexabant. Res ipsa hortari videturquoniam de moribus civitatis tempus admonuitsupra repetere acpaucis instituta maiorum domi militiaequequo modo rem publicamhabuerint quantamque reliquerintut paulatim immutata ex pulcherrimaatque optima pessima ac flagitiosissima facta sitdisserere.

[6]Urbem Romamsicuti ego accepicondidere atque habuere initioTroianiqui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabanturet cumhis Aboriginesgenus hominum agrestesine legibussine imperioliberum atque solutum. Hi postquam in una moenia conveneredisparigeneredissimili linguaalius alio more viventesincredibilememoratu est quam facile coaluerint: ita breui multitudo diversaatque uaga concordia civitas facta erat. Sed postquam res eorumcivibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollensvidebatursicuti pleraque mortalium habenturinvidia ex opulentiaorta est. Igitur reges populique finitimi bello temptarepauci examicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. AtRomani domi militiaeque intenti festinarepararealius aliumhortarihostibus obuiam irelibertatem patriam parentisque armistegere. post ubi pericula virtute propulerantsociis atque amicisauxilia portabantmagisque dandis quam accipiendis beneficiisamicitias parabant. Imperium legitimumnomen imperi regium habebant.Delectiquibus corpus annis infirmumingenium sapientia validumeratrei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae similitudinepatres appellabantur. Post ubi regium imperiumquod initioconseruandae libertatis atque augendae rei publicae fueratinsuperbiam dominationemque se conuertitimmutato more annua imperiabinosque imperatores sibi fecere: eo modo minime posse putabant perlicentiam insolescere animum humanum.

[7]Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisqueingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectioressuntsemperque iis aliena virtus formidulosa est. Sed civitasincredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit:tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventussimul ac bellipatiens eratin castris per laborem usum militiae discebatmagisquein decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviislibidinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitusnonlocus ullus asper aut arduos eratnon armatus hostis formidulosus:virtus omnia domuerat. Sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat:se quisque hostem feriremurum ascendereconspicidum tale facinusfaceretproperabat. Eas divitiaseam bonam famam magnamquenobilitatem putabant. laudis auidipecuniae liberales erant; gloriamingentemdivitias honestas volebant. memorare possumquibus inlocis maximas hostium copias populus Romanus parua manu fuderitquasurbis natura munitas pugnando ceperitni ea res longius nos abincepto traheret.

[8]Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidinemagis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestaesicuti ego aestimosatis amplae magnificaeque fuereverum aliquantominores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorummagna ingeniaper terrarum orbem Atheniensium facta pro maximiscelebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habeturquantum eamverbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquamea copia fuitquia prudentissimus quisque maxime negotiosus eratingenium nemo sine corpore exercebatoptimus quisque facere quamdiceresua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narraremalebat.

[9]Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maximaminima avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quamnatura valebat. Iurgia discordias simultates cum hostibus exercebantcives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorummagnificidomi parciin amicos fideles erant. Duabus his artibusaudacia in belloubi pax evenerat aequitateseque remque publicamcurabant. Quarum rerum ego maxima documenta haec habeoquod in bellosaepius vindicatum est in eosqui contra imperium in hostempugnaverant quique tardius revocati proelio excesserantquam quisigna relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero quodbeneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuriaignoscere quam persequi malebant.

[10]Sed ubi labore atque iustitia res publica crevitreges magni bellodomitinationes ferae et populi ingentes vi subactiCarthago aemulaimperi Romani ab stirpe interiitcuncta maria terraeque patebantsaevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui laborespericuladubias atque asperas res facile toleraverantiis otium divitiaequeoptanda aliasoneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniaedeindeimperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Namqueavaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subuertit; pro hissuperbiamcrudelitatemdeos neglegereomnia venalia habereedocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegitaliud clausumin pectorealiud in lingua promptum habereamicitias inimicitiasquenon ex resed ex commodo aestimaremagisque vultum quam ingeniumbonum habere. Haec primo paulatim crescereinterdum vindicari; postubi contagio quasi pestilentia inuasitcivitas immutataimperium exiustissimo atque optimo crudele intolerandumque factum.

[11]Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebatquodtamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam honorem imperiumbonus et ignauos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititurhuicquia bonae artes desuntdolis atque fallaciis contendit. Auaritiapecuniae studium habetquam nemo sapiens concupiuit: ea quasivenenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminatsemperinfinita et insatiabilis estneque copia neque inopia minuitur. Sedpostquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis maloseventus habuitrapere omnestraheredomum aliusalius agroscupereneque modum neque modestiam victores haberefoedacrudeliaque in civis facinora facere. Huc accedebatquod L. Sullaexercitumquem in Asia ductaveratquo sibi fidum faceretcontramorem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca amoenavoluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant: ibiprimum insueuit exercitus populi Romani amare potaresigna tabulaspictas uasa caelata mirariea priuatim et publice raperedelubraspoliaresacra profanaque omnia polluere. Igitur ii militespostquam victoriam adepti suntnihil relicui victis fecere. Quippesecundae res sapientium animos fatigant: ne illi corruptis moribusvictoriae temperarent.

[12]Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentiasequebaturhebescere virtuspaupertas probro haberiinnocentia promalevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atqueavaritia cum superbia inuasere: repere consumeresua parvi penderealiena cuperepudorem pudicitiamdivina atque humana promiscuanihil pensi neque moderati habere. Operae pretium estcum domosatque villas cognoueris in urbium modum exaedificatasvisere templadeorumquae nostri maioresreligiosissimi mortalesfecere. Verumilli delubra deorum pietatedomos suas gloria decorabantnequevictis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contraignavissimi hominesper summum scelus omnia ea sociis adimerequaefortissimi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam facereid demum esset imperio uti.

[13]Nam quid ea memoremquae nisi iis qui videre nemini credibilia sunta priuatis compluribus subuersos montismaria constrata esse? Quibusmihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe quas honeste haberelicebatabuti per turpitudinem properabant. Sed libido stupri ganeaeceterique cultus non minor incesserat: viri muliebria patimulierespudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omniaexquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non famem autsitimneque frigus neque lassitudinem opperirised ea omnia luxuantecapere. Haec iuventutemubi familiares opes defecerantadfacinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facilelibidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atquesumptui deditus erat.

[14]In tanta tamque corrupta civitate Catilinaid quod factu facillimumeratomnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorumcateruas habebat. Nam quicumque impudicus adulter ganeo manu ventrepene bona patria laceraveratquique alienum aes grande conflaveratquo flagitium aut facinus redimeretpraeterea omnes undiqueparricidae sacrilegi conuicti iudiciis aut pro factis iudiciumtimentesad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civilialebatpostremo omnes quos flagitium egestas conscius animusexagitabatii Catilinae proximi familiaresque erant. Quod si quisetiam a culpa vacuos in amicitiam eius incideratcottidiano usuatque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sedmaxime adulescentium familiaritates appetebat: eorum animi mollesetiam et [aetate] fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam utcuiusque studium ex aetate flagrabataliis scorta praeberealiiscanes atque equos mercare; postremo neque sumptui neque modestiaesuae parceredum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuissenonnullosqui ita existimarent iuventutemquae domum Catilinaefrequentabatparum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebusmagisquam quod cuiquam id compertum forethaec fama valebat.

[15]Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra feceratcumvirgine nobilicum sacerdote Vestaealia huiusce modi contra iusfasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillaecuius praeterformam nihil umquam bonus laudauitquod ea nubere illi dubitabattimens priuignum adulta aetatepro certo creditur necato filiovacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi inprimis videtur causa fuisse facinus maturandi. Namque animus impurusdis hominibusque infestusneque vigiliis neque quietibus sedaripoterat: ita conscientia mentem excitam uastabat. Igitur colosexanguisfoedi oculicitus modomodo tardus incessus: prorsus infacie vultuque vecordia inerat.

[16]Sed iuventutemquamut supra diximusillexeratmultis modis malafacinora edocebat. Ex illis testis signatoresque falsos commodare;fidem fortunas pericula vilia habere; post ubi eorum famam atquepudorem attriveratmaiora alia imperabat. Si causa peccandi inpraesens minus suppetebatnihilo minus insontis sicuti sontiscircumvenire iugulare: scilicet ne per otium torpescerent manus autanimusgratuito potius malus atque crudelis erat. His amicissociisque confisus Catilinasimul quod aes alienum per omnis terrasingens erat et quod plerique Sullani militeslargius suo usirapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabantopprimendae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitusCn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatumpetenti magna spessenatus nihil sane intentus: tutae tranquillaequeres omnessed ea prorsus opportuna Catilinae.

[17]Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibusprimo singulos appellare; hortari aliosalios temptare; opes suasimparatam rem publicammagna praemia coniurationis docere. Ubi satisexplorata sunt quae voluitin unum omnis convocatquibus maximanecessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere senatoriiordinis P. Lentulus SuraP. AutroniusL. Cassius LonginusC.Cethegus. P. Et Ser. Sullae Ser. filiiL. VargunteiusQ. AnniusM.Porcius LaecaL. BestiaQ. Curius; praeterea ex equestri ordine M.Fuluius NobiliorL. StatiliusP. Gabinius CapitoC. Cornelius; adhoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles. Erant praetereacomplures paulo occultius consili huiusce participes nobilesquosmagis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.Ceterum iuventus pleraquesed maxime nobilium Catilinae inceptisfauebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat;incerta pro certisbellum quam pacem malebant. fuere item eatempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consilifuisse: quia Cn. Pompeiusinuisus ipsimagnum exercitum ductabatcuiusuis opes voluisse contra illius potentiam cresceresimulconfisumsi coniuratio valuissefacile apud illos principem sefore.

[18]Sed antea item coniurauere pauci contra rem publicamin quisCatilina fuit. De qua quam verissime potero dicam. L. Tullo et M'.Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibusambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina pecuniarumrepetundarum reus prohibitus erat consulatum peterequod intralegitimos dies profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Pisoadulescens nobilissummae audaciaeegensfactiosusquem adperturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cumhoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consiliocommunicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L.Torquatum consules interficereipsi fascibus correptis Pisonem cumexercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita rursusin Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Iam tum nonconsulibus modosed plerisque senatoribus perniciem machinabantur.Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dareeo die postconditam urbem Romam pessimum facinus patratum foret. Quia nondumfrequentes armati convenerantea res consilium diremit.

[19]Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus estannitente Crassoquod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat.Neque tamen senatus provinciam inuitus dederatquippe foedum hominema re publica procul esse volebatsimul quia boni complurespraesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosaerat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanisquos inexercitu ductabatiter faciens occisus est. Sunt qui ita dicantimperia eius iniusta superba crudelia barbaros nequivisse pati; aliiautemequites illosCn. Pompei veteres fidosque clientisvoluntateeius Pisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinusfecissesed imperia saeva multa antea perpessos. Nos eam rem inmedio relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum.

[20]Catilina ubi eosquos paulo ante memoraviconvenisse videttametsicum singulis multa saepe egerattamen in rem fore credens universosappellare et cohortariin abditam partem aedium secedit atque ibiomnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit: "Nivirtus fidesque vestra spectata mihi foretnequiquam opportuna rescecidisset; spes magnadominatio in manibus frustra fuissentnequeego per ignaviam aut uana ingenia incerta pro certis captarem. Sedquia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihieo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus inciperesimul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; namidem velle atque idem nolleea demum firma amicitia est. Sed egoquae mente agitaviomnes iam antea diversi audistis. Ceterum mihi indies magis animus accenditurcum consideroquae condicio vitaefutura sitnisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquamres publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessitsemper illis reges tetrarchae vectigales essepopuli nationesstipendia pendere; ceteri omnesstrenui boninobiles atqueignobilesvulgus fuimus sine gratiasine auctoritateiis obnoxiiquibussi res publica valeretformidini essemus. Itaque omnisgratia potentia honor divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt;nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem. Quae quo usquetandem patieminio fortissimi viri? nonne emori per virtutempraestat quam vitam miseram atque inhonestamubi alienae superbiaeludibrio fuerisper dedecus amittere? verum enim veropro deumatque hominum fidemvictoria in manu nobis estviget aetasanimusvalet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt.tantummodo incepto opus estcetera res expediet. Etenim quismortaliumcui virile ingenium esttolerare potest illis divitiassuperarequas profundant in extruendo mari et montibus coaequandisnobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos binas autamplius domos continuarenobis larem familiarem nusquam ullum esse?Cum tabulas signa toreumata emuntnova diruuntalia aedificantpostremo omnibus modis pecuniam trahunt vexanttamen summa libidinedivitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopiaforis aesalienummala resspes multo asperior: denique quid relicui habemuspraeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini? En illaillaquam saepe optastis libertaspraeterea divitiae decus gloria inoculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. restempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio meavos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animusneque corpus a vobis aberit. Haec ipsaut sperovobiscum una consulagamnisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperareparati estis."

[21]Postquam accepere ea hominesquibus mala abunde omnia erantsedneque res neque spes bona ullatametsi illis quieta mouere magnamerces videbaturtamen postulauere pleriqueut proponeretquaecondicio belli foretquae praemia armis peterentquid ubique opisaut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas nouasproscriptionem locupletiummagistratussacerdotiarapinasaliaomniaquae bellum atque libido victorum fert; praeterea esse inHispania citeriore Pisonemin Mauretania cum exercitu P. SittiumNucerinumconsili sui participes; petere consulatum C. Antoniumquem sibi collegam fore sperarethominem et familiarem et omnibusnecessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agendifacturum. Ad hoc maledictis increpabat omnis bonossuorum unumquemque nominans laudare: admonebat alium egestatisaliumcupiditatis suaecompluris periculi aut ignominiaemultos victoriaeSullanaequibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacrisvidetcohortatusut petitionem suam curae haberentconventumdimisit.

[22]Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habitacum adius iurandum popularis sceleris sui adigerethumani corporissanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: inde cum postexecrationem omnes degustavissentsicuti in sollemnibus sacris fiericonsueuitaperuisse consilium suumatque eo dicationem fecissequointer se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii.Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existimabant ab iisquiCiceronis invidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitatesceleris eorumqui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudineparum comperta est.

[23]Sed in ea coniuratione fuit Q. Curiusnatus haud obscuro locoflagitiis atque facinoribus coopertusquem censores senatu probrigratia mouerant. Huic homini non minor uanitas inerat quam audacia:neque reticere quae audieratneque suamet ipse scelera occultareprorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cumFuluiamuliere nobilistupri vetus consuetudo. cui cum minus gratusessetquia inopia minus largiri poteratrepente glorians mariamontisque polliceri coepit et minari etiam ferroni sibi obnoxiaforetpostremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fuluiainsolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haudoccultum habuitsed sublato auctore de Catilinae coniuratione quaequoque modo audierat compluribus narrauit. Ea res in primis studiahominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namqueantea pleraque nobilitas invidia aestuabatet quasi polluiconsulatum credebantsi eum quamuis egregius homo novos adeptusforet. Sed ubi periculum advenitinvidia atque superbia post fuere.

[24]Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C.Antonius. Quod factum primo popularis coniurationis concusserat.Neque tamen Catilinae furor minuebatursed in dies plura agitare:arma per Italiam locis opportunis pararepecuniam sua aut amicorumfide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portarequi posteaprinceps fuit belli faciendi. Ea tempestate plurimos cuiusque generishomines ascivisse sibi diciturmulieres etiam aliquotquae primoingentis sumptus stupro corporis toleraverantpost ubi aetastantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerataes alienum grandeconflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbanasollicitareurbem incendereviros earum vel adiungere sibi velinterficere.

[25]Sed in iis erat Semproniaquae multa saepe virilis audaciae facinoracommiserat. Haec mulier genere atque formapraeterea viro liberissatis fortunata fuit; litteris Graecis Latinis doctapsallere [et]saltare elegantius quam necesse est probaemulta aliaquaeinstrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decusatque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parcerethaud facilediscerneres; libido sic accensaut saepius peteret viros quampeteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodideratcreditumabiuraveratcaedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praecepsabierat. Verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facereiocum moueresermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsusmultae facetiae multusque lepos inerat.

[26]His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proximum annumconsulatum petabatsperanssi designatus foretfacile se exvoluntate Antonio usurum. Neque interea quietus eratsed omnibusmodis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolusaut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multapollicendo per Fuluiam effeceratut Q. Curiusde quo paulo antememoraviconsilia Catilinae sibi proderet; ad hoc collegam suumAntonium pactione provinciae perpuleratne contra rem publicamsentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occultehabebat. Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitioneque insidiaequas consulibus in campo feceratprospere cessereconstituit bellum facere et extrema omnia expeririquoniam quaeocculte temptaverat aspera foedaque evenerant.

[27]Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem EtruriaeSeptimiumquendam Camertem in agrum PicenumC. Iulium in Apuliam dimisitpraeterea alium alioquem ubique opportunum sibi fore credebat.Interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendereparareincendiaopportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum teloesseitem alios iuberehortari uti semper intenti paratique essent;dies noctisque festinare vigilareneque insomniis neque laborefatigari. Postremoubi multa agitanti nihil proceditrursusintempesta nocte coniurationis principes convocat per M. PorciumLaecamibique multa de ignavia eorum questus docet se Manliumpraemisisse ad eam multitudinemquam ad capienda arma paraveratitem alios in alia loca opportunaqui initium belli facerentsequead exercitum proficisci cuperesi prius Ciceronem oppressisset: eumsuis consiliis multum officere.

[28]Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanusoperam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituereea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introiread Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum confodere. Curiusubi intellegitquantum periculum consuli impendeatpropere perFuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi ianuaprohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius inEtruria plebem sollicitareegestate simul ac dolore iniuriae nouarumrerum cupidamquod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiseratpraeterea latrones cuiusque generisquorum in ea regione magna copiaeratnonnullos ex Sullanis coloniisquibus libido atque luxuria exmagnis rapinis nihil relicui fecerant.

[29]Ea cum Ciceroni nuntiarenturancipiti malo permotusquod nequeurbem ab insidiis priuato consilio longius tueri poterat nequeexercitus Manli quantus aut quo consilio foretsatis compertumhabebatrem ad senatum refertiam antea vulgi rumoribus exagitatam.Itaquequod plerumque in atroci negotio soletsenatus decrevitdarent operam consulesne quid res publica detrimenti caperet. Eapotestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur:exercitum pararebellum gererecoercere omnibus modis socios atquecivisdomi militiaeque imperium atque indicium summum habere; alitersine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.

[30]Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitauitquas Faesulis allatas sibi dicebatin quibus scriptum erat C.Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI KalendasNouembris. Simulid quod in tali re soletalii portenta atqueprodigia nuntiabantalii conventus fieriarma portariCapuae atquein Apulia seruile bellum moueri. Igitur senati decreto Q. Marcius RexFaesulasQ. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi--hiutrique ad urbem imperatores erantimpediti ne triumpharent calumniapaucorumquibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat--sed praetores Q. Pompeius Rufus CapuamQ. Metellus Celer in agrumPicenumiisque permissumuti pro tempore atque periculo exercitumcompararent. Ad hocsi quis indicavisset de coniurationequaecontra rem publicam facta eratpraemium servo libertatem etsestertia centumlibero impunitatem eius rei et sestertia ducenta[milia]itemque decrevereuti gladiatoriae familiae Capuam et incetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibusRomae per totamurbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.

[31]Quis rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summalaetitia atque lasciviaquae diuturna quies pepereratrepente omnistristitia inuasit: festinaretrepidareneque loco neque hominicuiquam satis credereneque bellum gerere neque pacem haberesuoquisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieresquibus rei publicaemagnitudine belli timor insolitus incesseratafflictare sesemanussupplices ad caelum tenderemiserari parvos liberosrogitare omniaomni rumore paverearripere omnia superbia atque deliciis omississibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illamouebattametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautiainterrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi causa aut suiexpurgandisicut iurgio lacessitus foretin senatum venit. Tum M.Tullius consulsiue praesentiam eius timens siue ira commotusorationem habuit luculentam atque utilem rei publicaequam posteascriptam edidit. Sed ubi ille asseditCatilinaut erat paratus addissimulanda omniademisso vultuvoce supplici postulare a patribuscoepitne quid de se temere crederent: ea familia ortumita se abadulescentia vitam instituisseut omnia bona in spe haberet; neexistimarent sibipatricio hominicuius ipsius atque maiorumplurima beneficia in plebem Romanam essentperdita re publica opusessecum eam seruaret M. Tulliusinquilinus civis urbis Romae. Adhoc male dicta alia cum adderetobstrepere omneshostem atqueparricidam vocare. Tum ille furibundus "quoniam quidemcircumventus" inquit "ab inimicis praeceps agorincendiummeum ruina extinguam."

[32]Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvensquod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebaturbem vigiliis munitamoptimum factu credens exercitum augere acprius quam legiones scriberenturmulta antecaperequae bello usuiforentnocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.Sed Cethego atque Lentulo ceterisquequorum cognoverat promptamaudaciammandatquibus rebus possentopes factionis confirmentinsidias consuli maturentcaedem incendia aliaque belli facinoraparent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dumhaec Romae gerunturC. Manlius ex suo numero legatos ad MarciumRegem mittit cum mandatis huiusce modi:

[33]"Deos hominesque testamurimperatornos arma neque contrapatriam cepisse neque quo periculum aliis faceremussed uti corporanostra ab iniuria tuta forentqui miseriegentes violentia atquecrudelitate faeneratorum plerique patriaesed omnes fama atquefortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit more maiorumlege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tantasaevitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores vestrummiserti plebis Romanaedecretis suis inopiae eius opitulati suntacnovissime memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibusomnibus bonis argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebsautdominandi studio permota aut superbia magistratuumarmata a patribussecessit. At nos non imperium neque divitias petimusquarum rerumcausa bella atque certamina omnia inter mortalis suntsedlibertatemquam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atquesenatum obtestamurconsulatis miseris civibuslegis praesidium quodiniquitas praetoris eripuit restituatisneve nobis eamneccessitudinem imponatisut quaeramusquonam modo maxime ultisanguinem nostrum pereamus."

[34]Ad haec Q. Marcius responditsi quid ab senatu petere vellentabarmis discedantRomam supplices proficiscantur: ea mansuetudineatque misericordia senatum populi Romani semper fuisseut nemoumquam ab eo frustra auxilium petiuerit. At Catilina ex itinereplerisque consularibuspraeterea optimo cuique litteras mittit: sefalsis criminibus circumventumquoniam factioni inimicorum resisterenequiueritfortunae cedereMassiliam in exilium proficiscinon quosibi tanti sceleris conscius essetsed uti res publica quieta foretneve ex sua contentione seditio oreretur. Ab his longe diversaslitteras Q. Catulus in senatu recitauitquas sibi nomine Catilinaeredditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est.

[35]"L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fidesre cognitagratamihi magnis in meis periculisfiduciam commendationi meae tribuit.Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare:satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decreviquamme dius fidius veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisqueconsitatusquod fructu laboris industriaeque meae priuatus statumdignitatis non obtinebampublicam miserorum causam pro meaconsuetudine suscepinon quin aes alienum meis nominibus expossessionibus soluere non possem--et alienis nominibus liberalitasOrestillae suis filiaeque copiis persolueret--sed quod non dignoshomines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatumesse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes relicuaedignitatis conseruandae sum secutus. plura cum scribere vellemnuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fideitrado; eam ab iniuria defendasper liberos tuos rogatus. Haveto."

[36]Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretinodum vicinitatem antea sollicitatam armis exornatcum fascibus atquealiis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubiRomae comperta suntsenatus Catilinam et Manlium hostis iudicatceterae multitudini diem statuitante quam sine fraude liceret abarmis discedere praeter rerum capitalium condemnatis. Praetereadecernituti consules dilectum habeantAntonius cum exercituCatilinam persequi maturetCicero urbi praesidio sit. Ea tempestatemihi imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est. cuicum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerentdomiotiumatque divitiaequae prima mortales putantaffluerentfueretamen ciuesqui seque remque publicam obstinatis animis perditumirent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine nequepraemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinaequisquam omnium discesserat: tanta vis morbi atque uti tabesplerosque civium animos inuaserat.

[37]Neque solum illis aliena menseratqui conscii coniurationis fuerantsed omnino cuncta plebes nouarum rerum studio Catilinae inceptaprobabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitatequibus opes nullae suntbonis invidentmalos extolluntveteraoderenoua exoptantodio suarum rerum mutari omnia studentturbaatque seditionibus sine cura alunturquoniam egestas facile habetursine damno. Sed urbana plebesea vero praeceps erat de multiscausis. Primum omnium qui ubique probro atque petulantia maximepraestabantitem alii per dedecora patrimoniis amissispostremoomnes quos flagitium aut facinus domo expuleratii Romam sicut insentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriaequodex gregariis militibus alios senatores videbantalios ita divitesut regio victu atque cultu aetatem agerentsibi quisquesi in armisforetex victoria talia sperabat. praeterea iuventusquae in agrismanuum mercede inopiam toleraveratpriuatis atque publicislargitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eosatque alios omnis malum publicum alebat. Quo minus mirandum esthomines egentismalis moribusmaxima spe rei publicae iuxta ac sibiconsuluisse. praetereaquorum victoria Sullae parentes proscriptibona ereptaius libertatis imminutum erathaud sane alio animobelli eventum expectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatuspartium erantconturbari rem publicam quam minus valere ipsimalebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat.

[38]Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia postestasrestituta esthomines adulescentes summam potestatem nactiquibusaetas animusque ferox eratcoepere senatum criminando plebemexagitaredein largiendo atque pollicitando magis incendereitaipsi clari potentesque fieri. contra eos summa ope nitebatur pleraquenobilitas senatus specie pro sua magnitudine. Namqueuti paucisverum absoluampost illa tempora quicumque rem publicam agitaverehonestis nominibusalii sicuti populi iura defenderentpars quosenatus auctoritas maxima foretbonum publicum simulantes pro suaquisque potentia certabant. Neque illis modestia neque moduscontentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

[39]Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticummissus estplebis opes imminutaepaucorum potentia crevit. Iimagistratusprovincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxiiflorentessine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrerequoplebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiisrebus nouandi spes oblata estvetus certamen animos eorum arrexit.Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessissetprofecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressissetneque illisqui victoriam adepti forentdiutius ea uti licuissetquin defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque libertatemextorqueret. fuere tamen extra coniurationem compluresqui adCatilinam initio profecti sunt. In iis erat Fuluiussenatorisfiliusquem retractum ex itinere parens necari iussit. Isdemtemporibus Romae Lentulussicuti Catilina praeceperatquoscumquemoribus aut fortuna novis rebus idoneos credebataut per se aut peralios sollicitabatneque solum civissed cuiusque modi genushominumquod modo bello usui foret.

[40]Igitur P. Umbreno cuidam negotium datuti legatos Allobrogumrequirat eosquesi possitimpellat ad societatem belliexistimanspublice priuatimque aere alieno oppressospraeterea quod natura gensGallica bellicosa essetfacile eos ad tale consilium adduci posse.Umbrenus quod in Gallia negotiatus eratplerisque principibuscivitatium notus erat atque eos noverat. Itaque sine moraubi primumlegatos in foro conspexitpercontatus pauca de statu civitatis etquasi dolens eius casum requirere coepitquem exitum tantis malissperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuumaccusare senatumquod in eo auxili nihil essetmiseriis suisremedium mortem expectare"at ego" inquit "vobissimodo viri esse vultisrationem ostendamqua tanta ista malaeffugiatis". Haec ubi dixitAllobroges in maximam spem adductiUmbrenum orareut sui misereretur: nihil tam asperum neque tamdifficile essequod non cupidissime facturi essentdum ea rescivitatem aere alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducitquod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; namtum Brutus ab Roma aberat. praeterea Gabinium arcessitquo maiorauctoritas sermoni inesset. Eo praesente coniurationem aperitnominat sociospraeterea multos cuiusque generis innoxiosquolegatis animus amplior esset. Deinde eos pollicitos operam suam domumdimittit.

[41]Sed Allobroges diu in incerto habuerequidnam consili caperent. Inaltera parte erat aes alienumstudium bellimagna merces in spevictoriae; at in altera maiores opestuta consiliapro incerta specerta praemia. Haec illis volventibus tandem vicit fortuna reipublicae. Itaque Q. Fabio Sangaecuius patrocinio civitas plurimumutebaturrem omnemuti cognoverantaperiunt. Cicero per Sangamconsilio cognito legatis praecipitut studium coniurationisvehementer simulentceteros adeantbene polliceantur dentqueoperamuti eos quam maxime manufestos habeant.

[42]Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulterioreitem inagro Piceno Bruttio Apulia motus erat. Namque illiquos anteCatilina dimiseratinconsulte ac veluti per dementiam cuncta simulagebant. Nocturnis consiliisarmorum atque telorum portationibusfestinando agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. Exeo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consultocausa cognita in vincula conieceratitem in citeriore Gallia C.Murenaqui ei provinciae legatus praeerat.

[43]At Romae Lentulus cum ceterisqui principes coniurationis erantparatis ut videbatur magnis copiis constituerantuticum Catilinain agrum Aefulanum cum exercitu venissetL. Bestia tribunus plebiscontione habita quereretur de actionibus Ciceronis belliquegrauissimi invidiam optimo consuli imponeret: eo signo proxima noctecetera multitudo coniurationis suum quodque negotium exequeretur. Sedea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius ut cum magnamanu duodecim simul opportuna loca urbis incenderentquo tumultufacilior aditus ad consulem ceterosquequibus insidiae parabanturfieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur;alius autem aliumsed filii familiarumquorum ex nobilitate maximapars eratparentis interficerent; simul caede et incendio perculsisomnibus ad Catilinam erumperent. Inter haec parata atque decretaCethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos dubitando etdies prolatando magnas opportunitates corrumpere: factonon consultoin tali periculo opus essesequesi pauci adiuvarentlanguentibusaliis impetum in curiam facturum. Natura feroxvehemensmanupromptus eratmaximum bonum in celeritate putabat.

[44]Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceterosconveniunt. ab LentuloCethegoStatilioitem Cassio postulant iusiurandumquod signatum ad civis perferant: aliter haud facile eos adtantum negotium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dantCassiussemet eo breui venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbeproficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensemmittitut Allobrogesprius quam domum pergerentcum Catilina dataatque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litterasad Catilinam datquarum exemplum infra scriptum est. "qui simex eoquem ad te misicognosces. fac cogitesin quanta calamitatesiset memineris te virum esse. consideresquid tuae rationespostulent. auxilium petas ab omnibusetiam ab infimis." ad hocmandata verbis dat: cum ab senatu hostis iudicatus sitquo consilioservitia repudiet? In urbe parata esse quae iusserit. Ne cuncteturipse propius accedere.

[45]His rebus ita actisconstituta nocte qua proficiscerentur Cicero perlegatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribusimperatut in ponte Muluio per insidias Allobrogum comitatusdeprehendant. Rem omnem aperitcuius gratia mittebantur; ceterautifacto opus sitita agant permittit. Illihomines militaressinetumultu praesidiis collocatissicuti praeceptum eratocculte pontemobsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simulutrimque clamor exortus estGalli cito cognito consilio sine morapraetoribus se traduntVolturcius primo cohortatus ceteros gladio sea multitudine defenditdeindeubi a legatis desertus estmultaprius de salute sua Pomptinum obtestatusquod ei notus eratpostremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribusdedit.

[46]Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.At illum ingens cura atque laetitia simul occupauere. Nam laetabaturintellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse;porro autem anxius erat dubitansin maximo scelere tantis civibusdeprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneriimpunitatem perdendae rei publicae fore credebat. Igitur confirmatoanimo vocari ad sese iubet LentulumCethegumStatiliumGabiniumitemque Caeparium Terracinensemqui in Apuliam ad concitandaservitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt; Caepariuspaulo ante domo egressuscognito indicio ex urbe profugerat. ConsulLentulumquod praetor eratipse manu tenens in senatum perducitreliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. Eo senatumadvocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatisintroducitFlaccum praetorem scrinium cum litterisquas a legatisacceperateodem afferre iubet.

[47]Volturcius interrogatus de itinerede litterispostremo quid autqua de causa consili habuissetprimo fingere alia dissimulare deconiuratione; post ubi fide publica dicere iussus estomniautigesta erantaperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio etCaepario socium asscitum nihil amplius scire quam legatostantummodoaudire solitum ex Gabinio P. AutroniumSer SullamL. Vargunteiummultos praeterea in ea coniuratione esse. Eadem Galli fatentur acLentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibusquosille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribusCorneliis portendi; Cinnam atque Sullam antease tertium esse cuifatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum essevigesumum annum quem saepe ex prodigiis haruspices respondissentbello civili cruentum fore igitur perlectis litteriscum prius omnessigna sua cognovissentsenatus decernituti abdicato magistratuLentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. ItaqueLentulus P. Lentulo Spintheriqui tum aedilis eratCethegus Q.CornificioStatilius C. CaesariGabinius M CrassoCaeparius--namis paulo ante ex fuga retractus erat--Cn. Terentio senatoritraduntur.

[48]Interea plebs coniuratione patefacta quae primo cupida rerum nouarumnimis bello fauebatmutata mente Catilinae consilia execrariCiceronem ad caelum tollere: veluti ex seruitute erepta gaudium atquelaetitiam agitabat. Namque alia belli facinora praedae magis quamdetrimento foreincendium vero crudeleimmoderatum ac sibi maximecalamitosum putabatquippe cui omnes copiae in usu cottidiano etcultu corporis erant. Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatumadductus eratquem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractumaiebant. Is cum se diceret indicaturum de coniurationesi fidespublica data essetiussus a consule quae sciret edicereeadem ferequae Volturcius de paratis incendiisde caede bonorumde itinerehostium senatum docet: praeterea se missum a M. Crassoqui Catilinaenuntiaretne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniurationedeprehensi terrerenteoque magis properaret ad urbem accederequoet ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculoeriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavithominem nobilemmaximis divitiissumma potentiaalii rem incredibilem ratiparstametsi verum existimabanttamen quia in tali tempore tanta vishominis magis lenienda quam exagitanda videbaturplerique Crasso exnegotiis priuatis obnoxiiconclamant indicem falsum essedeque eare postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequenssenatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculisretinendum neque amplius potestatem faciendamnisi de eo indicaretcuius consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore quiexistimarent indicium illud a P. Autronio machinatumquo faciliusappellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentiategeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebantne Crassus moresuo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. IpsumCrassum ego postea praedicantem audiui tantam illam contumeliam sibiab Cicerone impositam.

[49]Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso [neque precibus] nequepretio neque gratia Ciceronem impellere potuereuti per Allobrogesaut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illograuis inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarumrepetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustumCatulus ex petitione pontificatus odio incensusquod extrema aetatemaximis honoribus ususab adulescentulo Caesare victus discesserat.Res autem opportuna videbaturquod is priuatim egregia liberalitatepublice maximis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulemad tantum facinus impellere nequeuntipsi singillatim circumeundoatque ementiendoquae se ex Volturcio aut Allobrogibus audissedicerentmagnam illi invidiam conflaverantusque eo ut nonnulliequites Romaniqui praesidi causa cum telis erant circum aedemConcordiaeseu periculi magnitudine seu animi mobilitate impulsiquo studium suum in rem publicam clarius essetegredienti ex senatuCaesari gladio minitarentur.

[50]Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturciocomprobato eorum indiciopraemia decernunturliberti et pauci exclientibus Lentuli diversis itineribus opifices atque servitia invicis ad eum eripiendum sollicitabantpartim exquirebant ducesmultitudinumqui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegusautem per nuntios familiam atque libertos suoslectos etexercitatosorabat in audaciamut grege facto cum telis ad seseirrumperent. Consul ubi ea parari cognovitdispositis praesidiisutres atque tempus monebatconvocato senatu refertquid de iis fieriplaceatqui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequenssenatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. Tum D. IuniusSilanus primus sententiam rogatusquod eo tempore consul designatuseratde iisqui in custodiis tenebanturet praeterea de L. CassioP. FurioP. UmbrenoQ. Anniosi deprehensi forentsuppliciumsumendum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesarispedibus in sententiam Ti Neronis iturum se dixitquod de ea repraesidiis additis referendum censuerat. Sed Caesarubi ad eumventum estrogatus sententiam a consule huiusce modi verba locutusest:

[51]"Omnis hominespatres conscriptiqui de rebus dubiisconsultantab odioamicitiaira atque misericordia vacuos essedecet. Haud facile animus verum providetubi illa officiuntnequequisquam omnium libidini simul et usui paruit. Ubi intenderisingeniumvalet; si libido possidetea dominaturanimus nihilvalet. Magna mihi copia est memorandipatres conscriptiquae regesatque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint. Sed eamalo dicerequae maiores nostri contra libidinem animi sui recteatque ordine fecere. Bello Macedonicoquod cum rege Perse gessimusRhodiorum civitas magna atque magnificaquae populi Romani opibuscreveratinfida et adversa nobis fuit. Sed postquam bello confectode Rhodiis consultum estmaiores nostrine quis divitiarum magisquam iniuriiae causa bellum inceptum diceretimpunitos eos dimisere.Item bellis Punicis omnibuscum saepe Carthaginienses et in pace etper indutias multa nefaria facinora fecissentnumquam ipsi peroccasionem talia fecere: magis quid se dignum foretquam quid inillos iure fieri possetquaerebant. Hoc item vobis providendum estpatres conscripti. Ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorumscelus quam vestra dignitasneu magis irae vestrae quam famaeconsulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperiturnovumconsilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperathis utendum censeoquae legibus comparata sunt. Plerique eorumquiante me sententias dixeruntcomposite atque magnifice casum reipublicae miserati sunt. Quae belli saevitia essetquae victisacciderentenumerauere: rapi virginespveros; divelli liberos aparentum complexu; matres familiarum pati quae victoribuscollibuissent; fana atque domos spoliari; caedemincendia fieri;postremo armiscadaueribuscruore atque luctu omnia compleri. Sedper deos immortalisquo illa oratio pertinuit? An uti vos infestosconiurationi faceret? scilicetquem res tanta et tam atrox nonpermouiteum oratio accendet. Non ita estneque cuiquam mortaliuminiuriae suae paruae videnturmulti eas grauius aequo habuere. Sedalia aliis licentia estpatres conscripti. Qui demissi in obscurovitam habentsi quid iracundia deliquerepauci sciuntfama atquefortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti in excelsoaetatem agunteorum facta cuncti mortales nouere. Ita in maximafortuna minima licentia est; neque studere neque odissesed minimeirasci decet; quae apud alios iracundia diciturea in imperiosuperbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic existimopatres conscriptiomnis cruciatus minores quam facinora illorumesse. Sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus impiissceleris eorum obliti de poena disseruntsi ea paulo seuerior fuit.D. Silanumvirum fortem atque strenuumcerto scio quae dixeritstudio rei publicae dixisseneque illum in tanta re gratiam autinimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verumsententia eius mihi non crudelis--quid enim in talis homines crudelefieri potest?--sed aliena a re publica nostra videtur. Nam profectoaut metus aut iniuria te subegitSilaneconsulem designatum genuspoenae novum decernere. De timore superuacuaneum est dissererecumpraesertim diligentia clarissimi viri consulis tanta praesidia sintin armis. De poena possum equidem dicereid quod res habetin luctuatque miseriis mortem aerumnarum requiemnon cruciatum esse; eamcuncta mortalium mala dissoluere; ultra neque curae neque gaudiolocum esse. Sedper deos immortalisquam ob rem in sententiam nonaddidistiuti prius verberibus in eos animaduerteretur? An quia lexPorcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animameripised exilium permitti iubent. An quia grauius est verberariquam necari? Quid autem acerbum aut nimis graue est in homines tantifacinoris conuictos? sin quia leuius estqui convenit in minorenegotio legem timerecum eam in maiore neglegeris? At enim quisreprehendet quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempusdies fortunacuius libido gentibus moderatur. Illis merito accidetquicquid evenerit; ceterum vospatres conscriptiquid in aliosstatuatisconsiderate. omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt.Sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenitnovumillud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneostransfertur. Lacedaemonii deuictis Atheniensibus triginta virosimposuerequi rem publicam eorum tractarent. Ii primo coeperepessimum quemque et omnibus inuisum indemnatum necare: ea populuslaetari et merito dicere fieri. Post ubi paulatim licentia crevitiuxta bonos et malos libidinose interficereceteros metu terrere:ita civitas seruitute oppressa stultae laetitiae grauis poenas dedit.Nostra memoria victor Sulla cum Damasippum et alios eius modiquimalo rei publicae creverantiugulari iussitquis non factum eiuslaudabat? homines scelestos et factiososqui seditionibus rempublicam exagitaverantmerito necatos aiebant. Sed ea res magnaeinitium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villampostremo uasaut vestimentum alicuius concupiveratdabat operamuti is inproscriptorum numero esset. Ita illiquibus Damasippi mors laetitiaefueratpaulo post ipsi trahebanturneque prius finis iugulandifuitquam Sulla omnis suos divitiis expleuit. Atque haec ego non inM. Tullio neque his temporibus vereorsed in magna civitate multa etvaria ingenia sunt. Potest alio temporealio consulecui itemexercitus in manu sitfalsum aliquid pro vero credi. ubi hoc exemploper senatus decretum consul gladium eduxeritquis illi finem statuetaut quis moderabitur? maiores nostripatres conscriptinequeconsili neque audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstabat.Quo minus aliena institutasi modo proba erantimitarentur. Armaatque tela militaria ab Samnitibusinsignia magistratuum ab Tuscispleraque sumpserunt. Postremoquod ubique apud socios aut hostisidoneum videbaturcum summo studio domi exequebantur: imitari quaminvidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore Graeciae moremimitati verberibus animaduertebant in civisde condemnatis summumsupplicium sumebant. Postquam res publica adoleuit et multitudinecivium factiones valuerecircumvenire innocentesalia huiusce modifieri coeperetum lex Porcia aliaeque leges paratae suntquibuslegibus exilium damnatis permissum est. Hanc ego causampatresconscriptiquo minus novum consilium capiamusin primis magnamputo. Profecto virtus atque sapientia maior illis fuitqui ex paruisopibus tantum imperium fecerequam in nobisqui ea bene parta vixretinemus. Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae?Minime. Sed ita censeo: publicandas eorum pecuniasipsos in vinculishabendos per municipiaquae maxime opibus valent; neu quis de iispostea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter feceritsenatum existimare eum contra rem publicam et salutem omniumfacturum."

[52]Postquam Caesar dicendi finem fecitceteri verbo alius alii varieassentiebantur. at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modiorationem habuit: "Longe alia mihi mens estpatres conscripticum res atque pericula nostra consideroet cum sententiasnonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur depoena eorumqui patriaeparentibusaris atque focis suis bellumparauere; res autem monet cauere ab illis magis quam quid in illosstatuamus consultare. Nam cetera maleficia tum persequareubi factasunt; hoc nisi provideris ne accidatubi evenitfrustra iudiciaimplores: capta urbe nihil fit reliqui victis. Sedper deosimmortalisvos ego appelloqui semper domosvillassignatabulasvestras pluris quam rem publicam fecistis: si istacuiuscumque modisunt quae amplexaminiretineresi voluptatibus vestris otiumpraebere vultisexpergiscimini aliquando et capessite rem publicam.Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas etanima nostra in dubio est. Saepenumeropatres conscriptimultaverba in hoc ordine fecisaepe de luxuria atque avaritia nostrorumcivium questus summultosque mortalis ea causa aduersos habeo. Quimihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissemhautfacile alterius libidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vosparui pendebatistamen res publica firma eratopulentianeglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agiturbonisne an malismoribus vivamusneque quantum aut quam magnificum imperium populiRomani sitsed haeccuiuscumque modi videnturnostra an nobiscumuna hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem etmisericordiam nominat. Iam pridem equidem nos vera vocabula rerumamisimus: quia bona aliena largiri liberalitasmalarum rerum audaciafortitudo vocatureo res publica in extremo sita est. Sint sanequoniam ita se mores habentliberales ex sociorum fortunissintmisericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum largianturetdum paucis sceleratis parcuntbonos omnis perditum eant. Bene etcomposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et mortedisseruitcredo falsa existimans eaquae de inferis memorantur:diverso itinere malos a bonis loca taetraincultafoeda atqueformidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandasipsosper municipia in custodiis habendosvidelicet timensnesi Romaesintaut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta pervim eripiantur; quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe etnon per totam Italiam sintaut non ibi plus possit audaciaubi addefendendum opes minores sunt. Quare uanum equidem hoc consilium estsi periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu solus nontimeteo magis refert me mihi atque vobis timere. Qua re cum de P.Lentulo ceterisque statuetispro certo habetote vos simul deexercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. Quanto vosattentius ea agetistanto illis animus infirmior erit; si paulummodo vos languere viderintiam omnes feroces aderunt. Noliteexistimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnamfecisse. Si ita essetmulto pulcherrimam eam nos haberemus: quippesociorum atque civiumpraeterea armorum atque equorum maior copianobis quam illis est. Sed alia fuerequae illos magnos fecerequaenobis nulla sunt: domi industriaforis iustum imperiumanimus inconsulendo liberneque delicto neque libidini obnoxius. pro his noshabemus luxuriam atque avaritiampublice egestatempriuatimopulentiam. laudamus divitiassequimur inertiam. Inter bonos etmalos discrimen nullumomnia virtutis praemia ambitio possidet.Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitisubidomi voluptatibushic pecuniae aut gratiae seruitiseo fit utimpetus fiat in vacuam rem publicam. Sed ego haec omitto. coniurauerenobilissimi ciues patriam incendereGallorum gentem infestissimamnomini Romano ad bellum arcessuntdux hostium cum exercitu supracaput est; vos cunctamini etiam nunc et dubitatisquid intra moeniadeprensis hostibus faciatis? misereamini censeo--deliquere hominesadulescentuli per ambitionem--atque etiam armatos dimittatis: ne istavobis mansuetudo et misericordiasi illi arma ceperintin miseriamconuertat. Scilicet res ipsa aspera estsed vos non timetis eam.Immo vero maxime. Sed inertia et mollitia animi alius aliumexpectantes cunctaminividelicet dis immortalibus confisiqui hancrem publicam saepe in maximis periculis seruauere. Non votis nequesuppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilandoagendobene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te atqueignaviae tradiderisnequiquam deos implores: irati infestique sunt.apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suumquod is contra imperium in hostem pugnaveratnecari iussitatqueille egregius adulescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit;vos de crudelissimis parricidis quid statuatiscunctamini? videlicetcetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitatiLentulisi ipse pudicitiaesi famae suaesi dis aut hominibusumquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adulescentiaenisi iterumpatriae bellum fecit. Nam quid ego de GabinioStatilioCaeparioloquar? Quibus si quicquam umquam pensi fuissetnon ea consilia dere publica habuissent. Postremopatres conscriptisi meherculepeccato locus essetfacile paterer vos ipsa re corrigiquoniamverba contemnitis. Sed undique circumventi sumus. Catilina cumexercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunthostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magisproperandum est. Quare ego ita censeocum nefario consiliosceleratorum civium res publica in summa pericula veneritiiqueindicio T. Volturci et legatorum Allobrogum conuicti confessique sintcaedemincendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civispatriamque paravissede confessissicuti de manufestis rerumcapitaliummore maiorum supplicium sumendum."

[53]Postquam Cato asseditconsulares omnes itemque senatus magna parssententiam eius laudantvirtutem animi ad caelum feruntalii aliosincrepantes timidos vocant. Cato clarus atque magnus habetur; senatidecretum fitsicuti ille censuerat. Sed mihi multa legentimultaaudientiquae populus Romanus domi militiaequemari atque terrapraeclara facinora fecitforte libuit attenderequae res maximetanta negotia sustinuisset. Sciebam saepenumero parua manu cum magnislegionibus hostium contendisse; cognoveram paruis copiis bella gestacum opulentis regibusad hoc saepe fortunae violentiam toleravissefacundia Graecosgloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihimulta agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cunctapatravisseeoque factumuti divitias paupertasmultitudinempaucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corruptaestrursus res publica magnitudine sui imperatorem atquemagistratuum vitia sustentabat acsicuti effeta esset partumultistempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sedmemoria mea ingenti virtutediversis moribus fuere viri duoM. Catoet C. Caesar. Quos quoniam res obtuleratsilentio praeterire nonfuit consiliumquin utriusque naturam et moresquantum ingeniopossumaperirem.

[54]Igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fueremagnitudoanimi paritem gloriased alia alii. Caesar beneficiis acmunificentia magnus habebaturintegritate vitae Cato. Illemansuetudine et misericordia clarus factushuic seueritas dignitatemaddiderat. Caesar dando subleuando ignoscendoCato nihil largiendogloriam adeptus est. In altero miseris perfugium eratin alteromalis pernicies. Illius facilitashuius constantia laudabatur.Postremo Caesar in animum induxerat laborarevigilare; negotiisamicorum intentus sua neglegerenihil denegare quod dono dignumesset; sibi magnum imperiumexercitumbellum novum exoptabatubivirtus enitescere posset. At Catoni studium modestiaedecorissedmaxime seueritatis erat; non divitiis cum divite neque factione cumfactiososed cum strenuo virtutecum modesto pudorecum innocenteabstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: itaquo minuspetebat gloriameo magis illum assequebatur.

[55]Postquamut dixisenatus in Catonis sententiam discessitconsuloptimum factu ratus noctem quae instabat antecaperene quid eospatio nouareturtresviros quae [ad] supplicium postulabat parareiubet. Ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idemfit ceteris per praetores. Est in carcere locusquod Tullianumappellaturubi paululum ascenderis ad laevamcirciter duodecimpedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insupercamera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foedaatque terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus estLentulusvindices rerum capitaliumquibus praeceptum eratlaqueogulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissima Corneliorumqui consulare imperium Romae habueratdignum moribus factisque suisexitum [vitae] invenit. De CethegoStatilioGabinioCaepario eodemmodo supplicium sumptum est.

[56]Dum ea Romae gerunturCatilina ex omni copiaquam et ipse adduxeratet Manlius habueratduas legiones instituitcohortis pro numeromilitum complet. Deindeut quisque voluntarius aut ex sociis incastra venerataequaliter distribueratac breui spatio legionesnumero hominum expleveratcum initio non amplius duobus milibushabuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribusarmis instructa; ceteriut quemque casus armaveratsparos autlanceasalii praeacutas sudis portabant. Sed postquam Antonius cumexercitu adventabatCatilina per montis iter faceremodo ad urbemmodo Galliam vorsus castra mouerehostibus occasionem pugnandi nondare. Sperabat propediem magnas copias sese habiturumsi Romae sociiincepta patravissent. Interea servitia repudiabatcuius initio adeum magnae copiae concurrebantopibus coniurationis fretussimulalienum suis rationibus existimans videre causam civium cum seruisfugitiuis communicavisse.

[57]Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationempatefactamde Lentulo et Cethego ceterisquequos supra memoravisupplicium sumptumpleriquequos ad bellum spes rapinarum autnouarum rerum studium illexeratdilabuntur; reliquos Catilina permontis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eoconsiliouti per tramites occulte perfugeret in GalliamTransalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agroPiceno praesidebatex difficultate rerum eadem illa existimans quaesupra diximus Catilinam agitare. Igitur ubi iter eius ex perfugiscognovitcastra propere mouit ac sub ipsis radicibus montiumconseditqua illi descensus erat in Galliam properanti. Neque tamenAntonius procul aberatutpote qui magno exercitu locis aequioribusexpeditus in fuga sequeretur. Sed Catilina postquam videt montibusatque copiis hostium sese clausumin urbe res adversasneque fugaeneque praesidi ullam spemoptimum factu ratus in tali re fortunambelli temptarestatuit cum Antonio quam primum confligere. Itaquecontione advocata huiusce modi orationem habuit:

[58]"Compertum ego habeomilitesverba virtutem non adderenequeex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum orationeimperatoris fieri. Quanta cuiusque animo audacia natura aut moribusinesttanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque periculaexcitantnequiquam hortere: timor animi auribus officit. Sed egovosquo pauca moneremadvocavisimul uti causam mei consiliaperirem. Scitis equidemmilitessocordia atque ignavia Lentuliquantam ipsi nobisque cladem attuleritquoque mododum ex urbepraesidia opperiorin Galliam proficisci nequiuerim. Nunc vero quoloco res nostrae sintiuxta mecum omnis intellegitis. Exercitushostium duounus ab urbealter a Gallia obstant; diutius in hislocis essesi maxime animus feratfrumenti atque aliarum rerumegestas prohibet; quocumque ire placetferro iter aperiendum est.Quapropter vos moneouti forti atque parato animo sitis etcumproelium inibitismemineritis vos divitiasdecusgloriampraeterea libertatem atque patriam in dextris vestris portare. Sivincimusomnia nobis tuta erunt: commeatus abundemunicipia atquecoloniae patebunt; si metu cesserimuseadem illa adversa fientneque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint.Praetereamilitesnon eadem nobis et illis necessitudo impendet:nos pro patriapro libertatepro vita certamus; illissuperuacuaneum est pugnare pro potentia paucorum. Quo audaciusaggredimini memores pristinae virtutis. licuit vobis cum summaturpitudine in exilio aetatem agerepotuistis nonnulli Romae amissisbonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda virisvidebanturhaec sequi decrevistis. Si haec relinquere vultisaudacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutauit. Nam in fugasalutem sperarecum armaquibus corpus tegiturab hostibusauerterisea vero dementia est. Semper in proelio iis maximum estpericulumqui maxime timent: audacia pro muro habetur. Cum vosconsideromiliteset cum facta vestra aestimomagna me spesvictoriae tenet. Animus aetas virtus vestra me hortanturpraetereanecessitudoquae etiam timidos fortis facit. Nam multitudo hostiumne circumvenire queatprohibent angustiae loci. Quod si virtutivestrae fortuna invideritcauete inulti animam amittatisneu captipotius sicuti pecora trucideminiquam virorum more pugnantescruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis."

[59]Haec ubi dixitpaululum commoratus signa canere iubet atqueinstructos ordines in locum aequum deducit. Dein remotis omniumequisquo militibus exaequato periculo animus amplior essetipsepedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Namuti planitieserat inter sinistros montis et ab dextra rupe asperaocto cohortisin fronte constituitreliquarum signa in subsidio artius collocat.Ab his omnis evocatos et centurionespraeterea ex gregariismilitibus optimum quemque [armatum] in primam aciem subducit. C.Manlium in dextraFaesulanum quendam in sinistra parte curare iubet.Ipse cum libertis et colonis propter aquilam assistitquam belloCimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At ex altera parteC. Antoniuspedibus aeger quod proelio adesse nequibatM. Petreiolegato exercitum permittit. Ille cohortis veteranasquas tumulticausa conscripseratin frontepost eas ceterum exercitum insubsidiis locat. Ipse equo circumiens unum quemque nominans appellathortaturrogatut meminerint se contra latrones inermis pro patriapro liberispro aris atque focis suis certare. Homo militarisquodamplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus autpraetor cum magna gloria in exercitu fueratplerosque ipsos factaqueeorum fortia noverat: ea commemorando militum animos accendebat.

[60]Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum datcohortispaulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eoventum estunde a ferentariis proelium committi possetmaximoclamore cum infestis signis concurrunt; pila omittuntgladiis resgeritur. Veterani pristinae virtutis memores comminus acriterinstareilli haud timidi resistunt: maxima vi certatur. IntereaCatilina cum expeditis in prima acie versarilaborantibussuccurrereintegros pro sauciis arcessereomnia provideremultumipse pugnaresaepe hostem ferire: strenui militis et boniimperatoris officia simul exequebatur. Petreius ubi videt Catilinamcontra ac ratus eratmagna vi tenderecohortem praetoriam in medioshostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentisinterficit. Deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manliuset Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Catilina postquam fusascopias seque cum paucis relicuum videtmemor generis atque pristinaesuae dignitatis in confertissimos hostis incurrit ibique pugnansconfoditur.

[61]Sed confecto proeliotum vero cerneresquanta audacia quantaqueanimi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque[vivos] pugnando locum ceperateum amissa anima corpore tegebat.Pauci autemquos medios cohors praetoria disieceratpaulodiversiusalis alibi stantessed omnes tamen adversis vulneribusconciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadaverarepertus estpaululum etiam spirans ferociamque animiquam habueratvivosin vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelioneque in fuga quisquam civis ingenuos captus est: ita cuncti suaehostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populiRomani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. Namstrenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut grauitervulneratus discesserat. Multi autemqui e castris visendi autspoliandi gratia processerantvolventes hostilia cadavera amicumaliipars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicossuos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitiamaerorluctus atque gaudia agitabantur.