Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C. SALLVSTI CRISPI

BellumIugurthinum



123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114


[1]Falso queritur de natura sua genus humanumquod inbecilla atque aevibrevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando nequemaius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriamhominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitaemortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via grassaturabunde pollens potensque et clarus est neque fortuna egetquippequae probitatemindustriam aliasque artis bonas neque dare nequeeripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam etvoluptates corporis pessum datus estperniciosa libidine paulisperususubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxerenaturaeinfirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotiatransferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura essetquantostudio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa acperniciosa petuntneque regerentur magis quam regerent casus et eomagnitudinis procederentubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

[2] Namuti genus hominum compositum ex corpore et anima estita res cunctastudiaque omnia nostra corporis aliaalia animi naturam secuntur.Igitur praeclara faciesmagnae divitiaead hoc vis corporis et aliaomnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinorasicuti anima immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorumut initium sic finis estomniaque orta occidunt et aucta senescunt:animus incorruptusaeternusrector humani generis agit atque habetcuncta neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda estquidediti corporis gaudiisper luxum et ignaviam aetatem aguntceterum ingeniumquo neque melius neque amplius aliud in naturamortalium estincultu atque socordia torpescere sinuntcumpraesertim tam multae variaeque sint artes animiquibus summaclaritudo paratur.

[3] Verumex iis magistratus et imperiapostremo omnis cura rerum publicarumminime mihi hac tempestate cupienda videnturquoniam neque virtutihonor datur neque illiquibus per fraudem iis fuit utituti aut eomagis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentisquamquam et possis et delicta corrigastamen importunum estcumpraesertim omnes rerum mutationes caedemfugam aliaque hostiliaportendant. Frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odiumquaerere extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta etperniciosa libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatemsuam gratificari.

[4]Ceterum ex aliis negotiisquae ingenio exercenturin primis magnousui est memoria rerum gestarum. Cuius de virtute quia multi dixerepraetereundum putosimul ne per insolentiam quis existimet memetstudium meum laudando extollere. Atque ego credo fore quiquiadecrevi procul a re publica aetatem ageretanto tamque utili laborimeo nomen inertiae imponantcerte quibus maxima industria videtursalutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputauerintet quibus ego temporibus magistratus adeptus sum [et] quales viriidem assequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatumpervenerintprofecto existimabunt me magis merito quam ignaviaiudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam exaliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q.MaximumP. Scipionempraeterea civitatis nostrae praeclaros virossolitos ita dicerecum maiorum imagines intuerenturvehementissimesibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam nequefiguram tantam vim in sese haberesed memoria rerum gestarum eamflammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedariquamvirtus eorum famam atque gloriam adaequauerit. At contra quis estomnium his moribusquin divitiis et sumptibusnon probitate nequeindustria cum maioribus suis contendat? Etiam homines noviqui anteaper virtutem soliti erant nobilitatem antevenirefurtim et perlatrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur;proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modiper se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeanturuteorum qui ea sustinent virtus est. Verum ego liberius altiusqueprocessidum me civitatis morum piget taedetque. Nunc ad inceptumredeo.

[5] Bellumscripturus sumquod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarumgessitprimum quia magnum et atrox variaque victoria fuitdein quiatunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentiodivina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processitutstudiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sedprius quam huiusce modi rei initium expediopauca supra repetamquoad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint. BelloPunico secundoquo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinemnominis Romani Italiae opes maxime attriueratMasinissa rexNumidarum in amicitiam receptus a P. Scipionecui postea Africanocognomen ex virtute fuitmulta et praeclara rei militaris facinorafecerat. Ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphacecuius inAfrica magnum atque late imperium valuitpopulus Romanusquascumqueurbis et agros manu ceperatregi dono dedit. Igitur amicitiaMasinissae bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaequeeius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuitMastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem etHiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratrisquem Masinissaquod ortus ex concubina eratprivatum dereliquerateodem cultu quo liberos suos domi habuit.

[6] Quiubi primum adolevitpollens viribusdecora faciesed multo maximeingenio validusnon se luxu neque inertiae corrumpendum deditseduti mos gentis illius estequitareiaculari; cursu cum aequalibuscertare etcum omnis gloria anteiretomnibus tamen carus esse; adhoc pleraque tempora in venando agereleonem atque alias ferasprimus aut in primis ferire: plurimum facere[et] minimum ipse de seloqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fueratexistimansvirtutem Iugurthae regno suo gloriae foretamenpostquam hominemadulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisquecrescere intellegitvehementer eo negotio permotus multa cum animosuo voluebat. Terrebat eum natura mortalium auida imperi et praecepsad explendam animi cupidinempraeterea opportunitas suaeliberorumque aetatisquae etiam mediocris viros spe praedaetransversos agitad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensaexquibussi talem virum dolis interfecissetne qua seditio aut bellumorireturanxius erat.

[7] Hisdifficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiisopprimi posse hominem tam acceptum popularibusquod erat Iugurthamanu promptus et appetens gloriae militarisstatuit eum obiectarepericulis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello NumantinoMicipsacum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteretsperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eumoccasurumpraefecit Numidisquos in Hispaniam mittebat. Sed ea reslonge aliterac ratus eratevenit. Nam Iugurthaut erat impigroatque acri ingenioubi naturam P. Scipionisqui tum Romanisimperator eratet morem hostium cognovitmulto labore multaquecurapraeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculisin tantam claritudinem brevi perveneratut nostris vehementer carusNumantinis maximo terrori esset. Ac sanequod difficillimum inprimis estet proelio strenuos erat et bonus consilioquorumalterum ex providentia timoremalterum ex audacia temeritatemafferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas perIugurtham agerein amicis haberemagis magisque eum in diesamplectiquippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustraerat. Hoc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertiaquibusrebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

[8] Eatempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobilesquibus divitiae bono honestoque potiores erantfactiosi domipotentes apud sociosclari magis quam honestiqui Iugurthae nonmediocrem animum pollicitando accendebantsi Micipsa rex occidissetfore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maximam virtutemRomae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipiodimittere auxilia et ipse reverti domum decrevitdonatum atquelaudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxitibique secreto monuitut potius publice quam privatim amicitiampopuli Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose apaucis emi quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibusultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeretsuamet ipsum pecunia praecipitem casurum.

[9] Siclocutus cum litteris eumquas Micipsae redderetdimisit. Earumsententia haec erat: "Iugurthae tui in bello Numantino longemaxima virtus fuitquam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis obmerita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sitsumma openitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. Habes virum dignumte atque auo suo Masinissa. Igitur rexubi ea quae fama acceperat exlitteris imperatoris ita esse cognovitcum virtute tum gratia viripermotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressusest statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredeminstituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectuscum sibi finem vitae adesse intellegeretcoram amicis et cognatisitemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cumIugurtha habuisse:

[10]"Paruum ego teIugurthaamisso patresine spesine opibus inmeum regnum accepiexistimans non minus me tibi quam liberissigenuissemob beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit.Namut alia magna et egregia tua omittamnovissime rediens Numantiameque regnumque meum gloria honorauisti tuaque virtute nobis Romanosex amicis amicissimos fecisti. In Hispania nomen familiae renovatumest. Postremoquod difficillimum inter mortalis estgloria invidiamvicisti. Nuncquoniam mihi natura finem vitae facitper hancdexteramper regni fidem moneo obtestorque teuti hosqui tibigenere propinquibeneficio meo fratres suntcaros habeas neu malisalienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. Non exercitusneque thesauri praesidia regni suntverum amiciquos neque armiscogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autemamicior quam frater fratri? Aut quem alienum fidum inveniessi tuishostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmumsi boni eritissin maliinbecillum. Nam concordia paruae res crescuntdiscordiamaximae dilabuntur. Ceterum ante hos teIugurthaqui aetate etsapientia prior esne aliter quid eveniatprouidere decet. Nam inomni certamine qui opulentior estetiam si accipit iniuriamtamenquia plus potestfacere videtur. Vos autemAdherbal et Hiempsalcoliteobseruate talem hunc virumimitamini virtutem et enitiminine ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."

[11] Ad eaIugurthatametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longealiter animo agitabattamen pro tempore benigne respondit. Micipsapaucis post diebus moritur. Postquam illi more regio iusta magnificefecerantreguli in unum conveneruntut inter se de cunctis negotiisdisceptarent. Sed Hiempsalqui minimus ex illis eratnatura feroxet iam antea ignobilitatem Iugurthaequia materno genere impar eratdespiciensdextra Adherbalem asseditne medius ex tribusquod apudNumidas honore duciturIugurtha foret. Dein tamenut aetaticoncederetfatigatus a fratrevix in partem alteram transductusest. Ibi cum multa de administrando imperio dissererentIugurthainter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omniarescindinam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animovaluisse. Tum idem Hiempsal placere sibi responditnam ipsum illumtribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbumin pectus Iugurthae altiusquam quisquam ratus eratdescendit.Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliriparare atque ea modocum animo haberequibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubitardius procedunt neque lenitur animus feroxstatuit quovis modoinceptum perficere.

[12] Primoconventuquem ab regulis factum supra memoravipropter dissensionemplacuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. Itaquetempus ad utramque rem decernitursed maturius ad pecuniamdistribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alioconcessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebaturqui proximus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat.Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitqueutitamquam suam visens domum eatportarum clauis adulterinas paret--nam verae ad Hiempsalem referebantur--ceterumubi res postularetseipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atqueuti doctus eratnoctu Iugurthae milites introducit. Qui postquam inaedis irruperediuersi regem quaereredormientis aliosaliosoccursantis interficerescrutari loca abditaclausa effringerestrepitu et tumultu omnia miscerecum interim Hiempsal reperituroccultans se tugurio mulieris ancillaequo initio pauidus et ignarusloci perfugerat. Numidae caput eiusuti iussi erantad Iugurthamreferunt.

[13]Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi diuulgatur.Adherbalem omnisquequi sub imperio Micipsae fuerantmetus invadit.In duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntursedillum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam maximas potestcopias armaturbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungitomni Numidiae imperate parat. Adherbal tametsi Romam legatos miseratqui senatum docerent de caede fratris et fortunis suistamen fretusmultitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamenvenitvictus ex proelio profugit in prouinciam ac deinde Romamcontendit. Tum Iugurtha patratis consiliispostquam omnis Numidiaepotiebaturin otio facinus suum cum animo reputans timere populumRomanum neque aduersus iram eius usquam nisi in auaritia nobilitatiset pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argentomulto Romam legatos mittitquis praecipitprimum uti ueteres amicosmuneribus expleantdeinde nouos aqquirantpostremo quaecumquepossint largiendo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venereet ex praecepto regis hospitibus aliisquequorum ea tempestate insenatu auctoritas pollebatmagna munera miseretanta commutatioincessitut ex maxima invidia in gratiam et fauorem nobilitatisIugurtha veniret. Quorum pars spealii praemio inducti singulos exsenatu ambiendo nitebanturne grauius in eum consuleretur. Igiturubi legati satis confiduntdie constituto senatus utrisque datur.Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

[14]"Patres conscriptiMicipsa pater meus moriens mihi praecepituti regni Numidiae tantummodo procurationem existimarem meamceterumius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaequequam maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorumvosaffinium loco ducerem: si ea fecissemin vestra amicitia exercitumdivitias munimenta regni me habiturum. Quae cum praecepta parentismei agitaremIugurthahomo omnium quos terra sustinetsceleratissimuscontempto imperio vestro Masinissae me nepotem etiam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisqueomnibus expulit. Atque egopatres conscriptiquoniam eo miseriarumventurus eramvellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficiaposse me a vobis auxilium petereac maxime deberi mihi beneficia apopulo Romanoquibus non egeremsecundum easi desideranda erantuti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas estneque mihi in manu fuitIugurtha qualis foretad vos confugipatres conscriptiquibusquod mihi miserrimum estcogor priusoneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam avobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vestramappetiuerunt; familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensiamicitiam instituitquo tempore magis fides eius quam fortunapetenda erat. Quorum progeniem vospatres conscriptinolite pati menepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandumnihil causae haberem praeter miserandam fortunamquod paulo ante rexgenere fama atque copiis potensnunc deformatus aerumnisinopsalienas opes expectotamen erat maiestatis populi Romani prohibereiniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum egoiis finibus eiectus sumquos maioribus meis populus Romanus deditunde pater et auos meus una vobiscum expulere Syphacem etCarthaginiensis. Vestra beneficia mihi erepta suntpatresconscriptivos in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum!HucineMicipsa paterbeneficia tua euasereutquem tu parem cumliberis tuis regnique participem fecistiis potissimum stirpis tuaeextinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne insanguine ferro fuga versabitur? Dum Carthaginienses incolumes fuereiure omnia saeva patiebamur: hostes ab laterevos amici proculspesomnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta estlaetipacem agitabamusquippe quis hostis nullus eratnisi forte quem vosiussissetis. Ecce autem ex improuiso Iugurthaintoleranda audaciascelere atque superbia sese efferensfratre meo atque eodempropinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedamfecit; post ubi me isdem dolis nequit caperenihil minus quam vimaut bellum expectantem in imperio vestrosicuti videtisextorrempatria domoinopem et coopertum miseriis effecitut ubiuis tutiusquam in meo regno essem. Ego sic existimabampatres conscriptiutipraedicantem audiueram patrem meumqui vestram amicitiam diligentercolerenteos multum laborem suscipereceterum ex omnibus maximetutos esse. Quod in familia nostra fuitpraestitituti in omnibusbellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simusin vestra manuestpatres conscripti. Pater nos duos fratres reliquittertiumIugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. Altereorum necatus estalterius ipse ego manus impias vix effugi. Quidagam? Aut quo potissimum infelix accedam? Generis praesidia omniaextincta sunt. Pateruti necesse eratnaturae concessit. Fratriquem minime decuitpropinquos per scelus vitam eripuit. Affinisamicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti abIugurtha pars in crucem actipars bestiis obiecti suntpauciquibus relicta est animaclausi in tenebris cum maerore et luctumorte grauiorem vitam exigunt. Si omniaquae aut amisi aut exnecessariis aduersa facta suntincolumia manerenttamensi quid eximprouiso mali accidissetvos implorarempatres conscriptiquibuspro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet. Nuncvero exul patria domosolus atque omnium honestarum rerum egens quoaccedam aut quos appellem? Nationesne an regesqui omnes familiaenostrae ob vestram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adirelicetubi non maiorum meorum hostilia monumenta plurima sint? Autquisquam nostri misereri potestqui aliquando vobis hostis fuit?Postremo Masinissa nos ita instituitpatres conscriptine quemcoleremus nisi populum Romanumne societatesne foedera novaacciperemus: abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore; sihuic imperio fortuna mutareturuna occidendum nobis esse. Virtute acdis volentibus magni estis et opulentiomnia secunda et oboedientiasunt: quo facilius sociorum iniurias curare licet. Tantum illudvereorne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transuersosagat. Quos ego audio maxima ope niti ambire fatigare vos singulosnequid de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et fugamsimularecui licuerit in regno manere. Quod utinam illumcuiusimpio facinore in has miserias proiectus sumeadem haec simulantemvideamet aliquando aut apud vos aut apud deos immortalis rerumhumanarum cura oriatur: ne illequi nunc sceleribus suis ferox atquepraeclarus estomnibus malis excruciatus impietatis in parentemnostrumfratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat.Iam iamfrater animo meo carissimequamquam tibi immaturo et undeminime decuit vita erepta esttamen laetandum magis quam dolendumputo casum tuum. Non enim regnumsed fugam exilium egestatem etomnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. At egoinfelixin tanta mala praecipitatus ex patrio regnorerum humanarumspectaculum praebeoincertus quid agam tuasne iniurias persequaripse auxili egens an regno consulamcuius vitae necisque potestas exopibus alienis pendet. utinam emori fortunis meis honestus exitusesset neu viuere contemptus viderersi defessus malis iniuriaeconcessissem. Nunc neque viuere libet neque mori licet sine dedecore.Patres conscriptiper vosper liberos atque parentis vestrospermaiestatem populi Romanisubuenite mihi miseroite obviam iniuriaenolite pati regnum Numidiaequod vestrum estper scelus etsanguinem familiae nostrae tabescere."

[15]Postquam rex finem loquendi fecitlegati Iugurthae largitione magisquam causa freti paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam abNumidis interfectumAdherbalem ultro bellum inferentempostquamsuperatus sitqueriquod iniuriam facere nequiuisset. Iugurtham absenatu peterene se alium putarent ac Numantiae cognitus essetneuverba inimici ante facta sua ponerent. Deinde utrique curiaegrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorumpraetereasenatus magna pars gratia deprauata Adherbalis dicta contemnereIugurthae virtutem extollere laudibus; gratiavocedenique omnibusmodis pro alieno scelere et flagitiosua quasi pro glorianitebantur. At contra pauciquibus bonum et aequum divitiis cariuseratsubueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandamcensebantsed ex omnibus maxime Aemilius Scaurushomo nobilisimpiger factiosusauidus potentiae honoris divitiarumceterum vitiasua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosamimpudentemqueveritusquod in tali re soletne polluta licentiainvidiam accenderetanimum a consueta libidine continuit.

[16] Vicittamen in senatu pars illaquae vero pretium aut gratiam anteferebat.Decretum fituti decem legati regnumquod Micipsa obtinueratinterIugurtham et Adherbalem dividerent. Cuius legationis princeps fuit L.Opimiushomo clarus et tum in senatu potensquia consul C. Gracchoet M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis inplebem exercuerat. Eum Iugurtha tametsi Romae in amicis habuerattamen accuratissime recepitdando et pollicendo multa perfecitutifamafidepostremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret.Relicuos legatos eadem via aggressus plerosque capitpaucis cariorfides quam pecunia fuit. In divisionequae pars Numidiae Mauretaniamattingitagro virisque opulentiorIugurthae traditur; illam alteramspecie quam usu potioremquae portuosior et aedificiis magisexornata eratAdherbal possedit.

[17] Respostulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentisquibuscum nobis bellum aut amicitia fuitattingere. Sed quae loca etnationes ob calorem aut a speritatemitem solitudines minusfrequentata suntde iis haud facile compertum narrauerim. Ceteraquam paucissimis absoluam. In divisione orbis terrae plerique inparte tertia Africam posuerepauci tantummodo Asiam et Europam essesed Africam in Europa. Ea finis habet ab occidente fretum nostrimaris et Oceaniab ortu solis decliuem latitudinemquem locumCatabathmon incolae appellant. mare saevumimportuosum; ager frugumfertilisbonus pecoriarbori infecundus; caelo terraque penuriaaquarum. genus hominum salubri corporeveloxpatiens laborum; acplerosque senectus dissoluitnisi qui ferro aut bestiis interierenam morbus haud saepe quemquam superat; ad hoc malefici generisplurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint quiquepostea accesserint aut quo modo inter se permixti sintquamquam abea famaquae plerosque obtinetdiuersum esttamenuti ex librisPunicisqui regis Hiempsalis dicebanturinterpretatum nobis estutique rem sese habere cultores eius terrae putantquam paucissimisdicam. Ceterum fides eius rei penes auctores erit.

[18]Africam initio habuere Gaetuli et Libyesasperi incultiquequiscibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus. Ii nequemoribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur: uagi palantesquas nox coegerat sedes habebant. Sed postquam in Hispania Herculessicuti Afri putantinteriitexercitus eiuscompositus ex variisgentibusamisso duce ac passim multis sibi quisque imperiumpetentibus brevi dilabitur. Ex eo numero MediPersae et Armeniinauibus in Africam transuecti proximos nostro mari locos occupaueresed Persae intra Oceanum magisiique alueos nauium inversos protuguriis habuerequia neque materia in agris neque ab Hispanisemendi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercioprohibebant. Ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere etquiasaepe temptantes agros aliadeinde alia loca petiuerantsemet ipsiNumidas appellauere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestiumquae mapalia illi vocantoblongaincuruis lateribustecta quasinauium carinae sunt. Medis autem et Armeniis accessere Libyes--nam iipropius mare Africum agitabantGaetuli sub sole magishaud proculab ardoribus--iique mature oppida habuere; nam freto divisi abHispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatimLibyes corruperebarbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sedres Persarum brevi adoleuitac postea nomine Numidaeproptermultitudinem a parentibus digressipossedere ea locaquae proximaCarthagine[m] Numidia appellatur. Deinde utrique alteris fretifinitimos armis aut metu sub imperium suum coegerenomen gloriamquesibi addideremagis iiqui ad nostrum mare processerantquiaLibyes quam Gaetuli minus bellicose. Denique Africae pars inferiorpleraque ab Numidis possessa estvicti omnes in gentem nomenqueimperantium concessere.

[19]Postea Phoenicesalii multitudinis domi minuendae gratiaparsimperi cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum auidisHipponem Hadrumetum Leptim aliasque urbis in ora maritima condidere;eaeque brevi multum auctaepars originibus suis praesidioaliaedecori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicerequoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmonqui locusAegyptum ab Africa dividitsecundo mari prima Cyrene estcoloniaTheraeonac deinceps duae Syrtes interque eas LeptisdeindePhilaenon araequem locum Aegyptum versus finem imperi habrereCarthaginiensespost aliae Punicae urbes. Cetera loca usque adMauretaniam Numidae tenentproximi Hispania[m] Mauri sunt. SuperNumidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriisalios incultius uagosagitarepost eos Aethiopas essedein loca exusta solis ardoribus.Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finisCarthaginiensiumquos novissime habuerantpopulus Romanus permagistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae usque adflumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex Bocchusimperitabatpraeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobisneque bello neque pace antea cognitus. De Africa et eius incolis adnecessitudinem rei satis dictum.

[20]Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contratimorem animi praemia sceleris adeptum sese videtcertum esse ratusquod ex amicis apud Numantiam acceperatomnia Romae venalia essesimul et illorum pollicitationibus accensusquos paulo antemuneribus expleueratin regnum Adherbalis animum intendit. Ipseacerbellicosus; at is quem petebat quietusinbellisplacidoingenioopportunus iniuriaemetuens magis quam metuendus. Igitur eximprouiso finis eius cum magna manu invaditmultos mortalis cumpecore atque alia praeda capitaedificia incenditpleraque locahostiliter cum equitatu acceditdeindecum omni multitudine inregnum suum conuertitexistimans Adherbalem dolore permotum iniuriassuas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. At illequodneque se parem armis existimabat et amicitia populi Romani magis quamNumidis fretus eratlagatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit.Qui tametsi contumeliosa dicta rettulerantprius tamen omnia patidecrevit quam bellum sumerequia temptatum antea secus cesserat.Neque eo magis cupido Iugurthae minuebaturquippe qui totum eiusregnum animo iam invaserat. Itaque non uti antea cum praedatoriamanused magno exercitu comparato bellum gerere coepit et apertetotius Numidiae imperium petere. Ceterumqua pergebaturbis agrosvastarepraedas ageresuis animum hostibus terrorem augere.

[21]Adherbal ubi intellegit eo processumuti regnum aut relinquendumesset aut armis retinendumnecessario copias parat et Iugurthaeobvius procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidumutriusque exercitus consedit etquia diei extremum eratproeliumnon inceptum. Sed ubi plerumque noctis processitobscuro etiam tumlumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invaduntsemisomnos partimalios arma sumentis fugant funduntque. Adherbalcum paucis equitibus Cirtam profugitet ni multitudo togatorumfuissetquae Numidas insequentis moenibus prohibuituno die interduos reges coeptum atque patratum bellum foret. Igitur Iugurthaoppidum circumseditvineis turribusque et machinis omnium generumexpugnare aggrediturmaxime festinans tempus legatorum antecaperequos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiuerat. Sedpostquam senatus de bello eorum accepittres adulescentes in Africamleganturqui ambos reges adeantsenatus populique Romani verbisnuntient velle et censere eos ab armis discederede controuersiissuis iure potius quam bello disceptare: ita seque illisque dignumesse.

[22]Legati in Africam maturantes veniunteo magis quod Romaedumproficisci parantde proelio facto et oppugnatione Cirtaeaudiebatur; sed is rumor clemens erat. Quorum Iugurtha acceptaoratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritatesenatus esse. Ab adulescentia ita se enisumut ab optimo quoqueprobaretur; virtutenon malitia P. Scipionisummo viroplacuisse;ob easdem artis a Micipsanon penuria liberorum in regnum adoptatumesse. Ceterumquo plura bene atque strenue fecisseteo animum suuminiuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quodubi comperissetsceleri eius obviam isse. Populum Romanum nequerecte neque pro bono facturumsi ab iure gentium sese prohibuerit.Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita utriquedigrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

[23]Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter locinaturam Cirtam armis expugnare potestvallo atque fossa moeniacircumdatturris extruit easque praesidiis firmat; praeterea diesnoctisque aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moeniumpraemia modomodo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutemarrigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegitomnis suas fortunas in extremo sitashostem infestumauxili spemnullampenuria rerum necessariarum bellum trahi non posseex iisqui una Cirtam profugerantduos maxime impigros delegit; eos multapollicendo ac miserando casum suum confirmatuti per hostiummunitiones noctu ad proximum maredein Romam pergerent.

[24]Numidae paucis diebus iussa efficiunt. litterae Adherbalis in senaturecitataequarum sententia haec fuit: "Non mea culpa saepe advos oratum mittopatres conscriptised vis Iugurthae subigitquemtanta libido extinguendi me invasitut neque vos neque deosimmortalis in animo habeatsanguinem meum quam omnia malit. Itaquequintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessusteneor; neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vestra decretaauxiliantur; ferro an fame acrius urgearincertus sum. Plura deIugurtha scribere dehortatur me fortuna meaet iam antea expertussum parum fidei miseris esse; nisi tamen intellego illum supra quamego sum petere neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare.utrum grauius existimetnemini occultum est. Nam initio occiditHiempsalem fratrem meumdeinde patrio regno me expulit. Quae sanefuerint nostrae iniuriaenihil ad vos. Verum nunc vestrum regnumarmis tenetmequem vos imperatorem Numidis posuistisclausumobsidet; legatorum verba quanti feceritpericula mea declarant. Quidest relicuum nisi vis vestraquo moveri possit? nam ego quidemvellemet haecquae scriboet illaquae antea in senatu questussumuana forent potiusquam miseria mea fidem verbis faceret. Sedquoniam eo natus sumut Iugurthae scelerum ostentui essemnon iammortem neque aerumnastantummodo inimici imperium et cruciatuscorporis deprecor. regno Numidiaequod vestrum estuti libetconsulite; me manibus impiis eripiteper maiestatem imperiperamicitiae fidemsi ulla apud vos memoria remanet aui meiMasinissae."

[25] Hislitteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittendum censerentet quam primum Adherbali subueniendum; de Iugurtha interim uticonsulereturquoniam legatis non paruisset. Sed ab isdem illis regisfautoribus summa ope enisumne tale decretum fieret. Ita bonumpublicumuti in plerisque negotiis soletprivata gratia deuictum.legantur tamen in Africam maiores natu nobilesamplis honoribus usi.In quis fuit M. Scaurusde quo supra memorauimusconsularis et tumsenatus princeps. Iiquod res in invidia eratsimul et ab Numidisobsecratitriduo nauem ascendere. Dein brevi Vticam appulsi litterasad Iugurtham mittunt: quam ocissime ad prouinciam accedatseque adeum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines clarosquorumauctoritatem Romae pollere audiueratcontra inceptum suum venisseprimo commotus metu atque libidine diuersus agitabatur: timebat iramsenatusni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus adinceptum scelus rapiebat. vicit tamen in auido ingenio prauumconsilium. Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumperenititurmaxime sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sesecasum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quodintenderat efficere potestutprius quam legatos conveniretAdherbalis potireturne amplius morando Scaurumquem plurimummetuebatincenderetcum paucis equitibus in prouinciam venit. Actametsi senati verbis graues minae nuntiabanturquod ab oppugnationenon desisteretmulta tamen oratione consumpta legati frustradiscessere.

[26] Eapostquam Cirtae audita suntItaliciquorum virtute moeniadefensabanturconfisi deditione facta propter magnitudinem populiRomani inviolatos sese foreAdherbali suadentuti seque et oppidumIugurthae tradattantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatuicurae fore. At illetametsi omnis potiora fide Iugurthae rebaturtamenquia penes eosdemsi aduersareturcogendi potestas eratitauti censuerant Italicideditionem facit. Iugurtha in primisAdherbalem excruciatum necatdeinde omnis puberes Numidas atquenegotiatores promiscueuti quisque armatus obvius fueratinterficit.

[27] Quodpostquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coeptaidemilli ministri regis interpellando ac saepe gratiainterdum iurgiistrahendo tempus atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmiustribunus plebis designatusvir acer et infestus potentiaenobilitatispopulum Romanum edocuisset id agiut per paucosfactiosos Iugurthae scelus condonareturprofecto omnis invidiaprolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiae atquepecuniae regis erat. Sed ubi senatus dilicti conscientia populumtimetlege Sempronia prouinciae futuris consulibus Numidia atqueItalia decretae; consules declarati P. Scipio NasicaL. BestiaCalpurnius; Calpurnio NumidiaScipioni Italia obuenit. Deindeexercitusqui in Africam portareturscribitur; stipendium aliaquequae bello usui forentdecernuntur.

[28] AtIugurtha contra spem nuntio acceptoquippe cui Romae omnia venire inanimo haeseratfilium et cum eo duos familiaris ad senatum legatosmittit iisque uti illisquos Hiempsale interfecto miseratpraecipitomnis mortalis pecunia aggrediantur. Qui postquam Romamadventabantsenatus a Bestia consultus estplaceretne legatosIugurthae recipi moenibusiique decreverenisi regnum ipsumquededitum venissentuti in diebus proximis decem Italia decederent.Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet. Ita infectis rebusilli domum discedunt. Interim Calpurnius parato exercitu legat sibihomines nobilis factiososquorum auctoritate quae deliquisset munitafore sperabat. In quis fuit Scauruscuius de natura et habitu supramemorauimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi etcorporis erantquas omnis auaritia praepediebat: patiens laborumacri ingeniosatis prouidensbelli haud ignarusfirmissimus contrapericula et invidias. Sed legiones per Italiam Regium atque indeSiciliamporro ex Sicilia in Africam transuectae. Igitur Calpurniusinitio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus estmultosquemortalis et urbis aliquot pugnando cepit.

[29] Sedubi Iugurtha per legatos pecunia temptare belliquequodadministrabatasperitatem ostendere coepitanimus aeger auaritiafacile conuersus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorumassumitur Scaurusqui tametsi a principio plerisque ex factione eiuscorruptis acerrime regem impugnauerattamen magnitudine pecuniae abono honestoque in prauum abstractus est. Sed Iugurtha primotantummodo belli moram redimebatexistimans sese aliquid interimRomae pretio aut gratia effecturum. Postea vero quam participemnegoti Scaurum accepitin maximam spem adductus recuperandae pacisstatuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceteruminterea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidumIugurthae Vagam. Cuius rei species erat acceptio frumentiquodCalpurnius palam legatis imperaueratquoniam deditionis moraindutiae agitabantur. Igitur rexuti constitueratin castra venitac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti indeditionem accipereturrelicua cum Bestia et Scauro secretatransigit. Dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitisin deditionem accipitur. Seduti pro consilio imperatum eratelephanti trigintapecus atque equi multi cum paruo argenti ponderequaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandosproficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

[30]Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent famadiuulgauitRomae per omnis locos et conventus de facto consulisagitari. Apud plebem grauis invidiapatres solliciti erant:probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterentparumconstabat. Ac maxime eos potentia Scauriquod is auctor et sociusBestiae ferebatura vero bonoque impediebat. At C. Memmiuscuius delibertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximusinterdubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandumhortarimonerene rem publicamne libertatem suam desererentmulta superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsusintentus omni modo plebis animum incendebat. Sed quoniam eatempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuitdecereexistimaui unam ex tam multis orationem eius perscribereacpotissimum ea dicamquae in contione post reditum bestiae huiuscemodi verbis disseruit:

[31]"Multa me dehortantur a vobisQuiritesni studium rei publicaeomnia superet: opes factionisvestra patientiaius nullumacmaxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illaquidem piget dicerehis annis quindecim quam ludibrio fueritissuperbiae paucorumquam foede quamque inulti perierint vestridefensoresut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sitqui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunctimetis eosquibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunttamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe egolibertatemquae mihi a parente meo tradita estexperiar. Verum idfrustra an ob rem faciamin vestra manu situm estQuirites. Nequeego vos hortorquod saepe maiores vestri fecereuti contra iniuriasarmati eatis. Nihil vinihil secession opus est; necesse est suometipsi more praecipites eant. Occiso Ti. Gracchoquem regnum parareaiebantin plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Gracchiet C. Fului caedem item vestri ordinis multi mortales in carcerenecati sunt: utriusque cladis non lexverum libido eorum finemfecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquidsine sanguine civium ulcisci nequituriure factum sit. Superioribusannis taciti indignabamini aerarium expilarireges et populosliberos paucis nobilibus uectigal penderepenes eosdem et summamgloriam et maximas divitias esse. Tamen haec talia facinora impunesuscepisse parum habuereitaque postremo legesmaiestas vestradivina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos qui ea fecerepudet aut paenitetsed incedunt per ora vestra magnificisacerdotiaet consulatuspars triumphos suos ostentantes; proinde quasi eahonorinon praedae habeant. Servi aere parati iniusta imperiadominorum non perferunt; vosQuiritesin imperio nati aequo animoservitutem toleratis? At qui sunt iiqui rem publicam occupauere?Homines sceleratissimicruentis manibusimmani auaritianocentissimi et idem superbissimiquibus fides decus pietaspostremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorumoccidisse tribunos plebisalii quaestiones iniustasplerique caedemin vos fecisse pro munimento habent. Ita quam quisque pessime fecittam maxime tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vestramtranstulerequos omnis eadem cupereeadem odisseeadem metuere inunum coegit. Sed haec inter bonos amicitiainter malos factio est.Quod si tam vos libertatis curam haberetisquam illi ad dominationemaccensi suntprofecto neque res publica sicuti nunc vastaretur etbeneficia vestra penes optimosnon audacissimos forent. maioresvestri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis persecessionem armati Auentinum occupauere; vos pro libertatequam abillis accepistisnonne summa ope nitemini? Atque eo vehementiusquomaius dedecus est parta amittere quam omnino non parauisse. Dicetaliquis "quid igitur censes?" Vindicandum in eosqui hostiprodidere rem publicamnon manu neque viquod magis vos fecissequam illis accidisse indignum estverum quaestionibus et indicioipsius Iugurthae. Qui si dediticius estprofecto iussis vestrisoboediens erit; sin ea contemnitscilicet existimabitisqualis illapax aut deditio sitex qua ad Iugurtham scelerum impunitasadpaucos potentis maximae divitiaead rem publicam damna atquededecora pervenerint; nisi forte nondum etiam vos dominationis eorumsatietas tenet et illa quam haec tempora magis placentcum regnaprouinciae leges iura iudicia bella atque pacespostremo divina ethumana omnia penes paucos erant; vos autemhoc est populus Romanusinvicti ab hostibusimperatores omnium gentiumsatis habebatisanimam retinere. Nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat?Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriamaccepissetamen vos hominibus sceleratissimis ignoscerequoniamciues suntaequo animo patererni misericordia in perniciem casuraesset. Nam et illisquantum importunitatis habentparum est impunemale fecissenisi deinde faciendi licentia eripituret vobisaeterna sollicitudo remanebitcum intellegetis aut seruiendum esseaut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiaequae spes est? Dominari illi voluntvos liberi esse; facere illiiniuriasvos prohibere; postremo sociis nostris ueluti hostibushostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diuersis mentibus paxaut amicitia esse? quare moneo hortorque vosne tantum scelusimpunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est neque per vimsociis ereptae pecuniaequae quamquam gravia sunttamenconsuetudine iam pro nihilo habentur; hosti acerrimo prodita senatusauctoritasproditum imperium vestrum est; domi militiaeque respublica venalis fuit. Quae nisi quaesita eruntnisi vindicatum innoxiosquid erit relicuumnisi ut illis qui ea fecere oboedientesvivamus? Nam impune quae libet facereid est regem esse. Neque egovosQuiriteshortorut malitis civis vestros perperam quam rectefecissesed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in republica multo praestat benefici quam malefici immemorem esse: bonustantummodo segnior fitubi neglegasat malus improbior. Ad hoc siiniuriae non sinthaut saepe auxili egeas."

[32] Haecatque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populopersuadetuti L. Cassiusqui tum praetor eratad Iugurthammitteretur eumque interposita fide publica Romam duceretquofacilius indicio regis Scauri et relicuorumquos pecuniae captaearcessebatdelicta patefierent. Dum haec Romae gerunturqui inNumidia relicti a Bestia exercitui praeerantsecuti moremimperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora fecere. Fuere quiauro corrupti elephantos Iugurthae traderentalii perfugasvendebantpars ex pacatis praedas agebant: tanta vis auaritiae [in]animos eorum ueluti tabes invaserat. At Cassius praetor perlatarogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurthamproficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suispersuadetquoniam se populo Romano dedissetne vim quammisericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem suaminterponitquam ille non minoris quam publicam ducebat: talis eatempestate fama de Cassio erat.

[33]Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxime miserabili cumCassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi eratconfirmatus ab omnibusquorum potentia aut scelere cuncta eagesseratquae supra diximusC. Baebium tribunum plebis magnamercede paratcuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitusforet. At C. Memmius aduocata contionequamquam regi infesta plebeserat et pars in vincula duci iubebatparsnisi socios sceleris suiaperiretmore maiorum de hoste supplicium sumidignitati quam iraemagis consulens sedare motus et animos eorum mollirepostremoconfirmare fidem publicam per sese inviolatam fore. Post ubisilentium coepitproducto Iugurtha verba facitRomae Numidiaequefacinora eius memoratscelera in patrem fratresque ostendit. Quibusiuuantibus quibusque ministris ea egeritquamquam intellegat populusRomanustamen velle manufesta magis ex illo habere. Si verumaperiatin fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam;sin reticeatnon sociis saluti foresed se suasque spescorrupturum.

[34]Deinde ubi Memmius dicendi finem fecit et Iugurtha respondere iussusestC. Baebius tribunus plebisquem pecunia corruptum supradiximusregem tacere iubetac tametsi multitudoquae in contioneaderatvehementer accensa terrebat eum clamoreuultusaepe impetuatque aliis omnibusquae ira fieri amatvicit tamen impudentia. Itapopulus ludibrio habitus ex contione discedit; Iugurthae Bestiaequeet ceterisquos illa quaestio exagitabatanimi augescunt.

[35] Eratea tempestate Romae Numida quidam nomine MassiuaGulussae filiusMasinissae neposquiquia in dissensione regum Iugurthae aduersusfueratdedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patriaabierat. Huic Sp. Albinusqui proximo anno post Bestiam cum Q.Minucio Rufo consulatum gerebatpersuadetquoniam ex stirpeMasinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeatregnum Numidiae ab senatu petat. Auidus consul belli gerendi moverequam senescere omnia malebat. Ipsi prouincia NumidiaMinucioMacedonia evenerat. Quae postquam Massiua agitare coepit nequeIugurthae in amicis satis praesidi estquod eorum alium conscientiaalium mala fama et timor impediebatBomilcariproximo ac maximefido sibiimperatpretiosicuti multa confeceratinsidiatoresMassiuae paret ac maxime occultesin id parum procedatquouis modoNumidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur et perhomines talis negoti artifices itinera egressusque eiuspostremoloca atque tempora cuncta explorat. Deindeubi res postulabatinsidias tendit. Igitur unus ex eo numeroqui ad caedem paratierantpaulo inconsultius Massiuam aggreditur. Illum obtruncatsedipse deprehensus multis hortantibus et in primis Albino consuleindicium profitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iuregentium Bomilcarcomes eiusqui Romam fide publica venerat. AtIugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verumnitiquam animaduertit supra gratiam atque pecuniam suam invidiamfacti esse. Igiturquamquam in priore actione ex amicis quinquagintauades dederatregno magis quam uadibus consulens clam in NumidiamBomilcarem dimittitveritusne relicuos popularis metus invaderetparendi sibisi de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucisdiebus eodem profectus estiussus a senatu Italia decedere. Sedpostquam Roma egressus estfertur saepe eo tacitus respicienspostremo dixisse: "Urbem venalem et mature perituramsiemptorem invenerit."

[36]Interim Albinus renovato bello commeatumstipendium aliaquequaemilitibus usui forentmaturat in Africam portare; ac statim ipseprofectusuti ante comitiaquod tempus haud longe aberatarmis autdeditione aut quouis modo bellum conficeret. At contra Iugurthatrahere omnia et aliasdeinde alias morae causas facere; pollicerideditionem ac deinde metum simulare; cedere instanti et paulo postne sui diffiderentinstare: ita belli modomodo pacis mora consulemludifficare. Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regisexistimarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellumsocordia magis quam dolo crederent. Sed postquam dilapso temporecomitiorum dies adventabatAlbinus Aulo fratre in castris propraetore relicto Romam decessit.

[37] Eatempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publicaagitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibuscollegis continuare magistratum nitebanturquae dissensio totiusanni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulusquem propraetore in castris relictum supra diximusaut conficiendi belli autterrore exercitus ab rege pecuniae capiendae milites mense Ianuarioex hibernis in expeditionem euocatmagnisque itineribus hieme asperapervenit ad oppidum Suthulubi regis thesauri erant. Quod quamquamet saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideripoterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planitieslimosa hiemalibus aquis paludem fecerat--tamen aut simulandigratiaquo regi formidinem adderetaut cupidine caecus ob thesaurosoppidi potiendi vineas agereaggerem iacere aliaquequae inceptousui forentproperare.

[38] AtIugurtha cognita uanitate atque imperitia legati subdole eius augereamentiammissitare supplicantis legatosipse quasi vitabundus persaltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spepactionis perpulituti relicto Suthule in abditas regiones seseueluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fuere. Intereaper homines callidos diu noctuque exercitum temptabatcenturionesducesque turmarumpartim uti transfugerentcorrumperealii signodato locum uti desererent. Quae postquam ex sententia instruitintempesta nocte de improuiso multitudine Numidarum Auli castracircumvenit. milites Romaniperculsi tumultu insolitoarma caperealiialii se abderepars territos confirmaretrepidare omnibuslocis. vis magna hostiumcaelum nocte atque nubibus obscuratumpericulum anceps; postremo fugere an manere tutius foretin incertoerat. Sed ex eo numeroquos paulo ante corruptos diximuscohors unaLigurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibustransiere ad regemet centurio primi pili tertiae legionis permunitionemquam uti defenderet acceperatlocum hostibus introeundidediteaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fugapleriqueabiectis armisproximum collem occupauerunt. Nox atque praedacastrorum hostisquo minus victoria uterenturremorata sunt. DeindeIugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsumcum exercitu fame et ferro clausum tenerettamen se memoremhumanarum rerumsi secum foedus faceretincolumis omnis sub iugummissurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquamgravia et flagiti plena eranttamenquia mortis metu mutabantursicuti regi libueratpax convenit.

[39] Sedubi ea Romae comperta suntmetus atque maeror civitatem invasere:pars dolere pro gloria imperipars insolita rerum bellicarum timerelibertati; Aulo omnes infestiac maxime qui bello saepe praeclarifuerantquod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiuerat.Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculumtimens senatum de foedere consulebatet tamen interim exercituisupplementum scribereab sociis et nomine Latino auxilia arcesseredenique omnibus modis festinare. Senatus itauti par fueratdecernit suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri.Consul impeditus a tribunis plebisne quas parauerat copias secumportaretpaucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnisexercitusuti conveneratNumidia deductus in prouincia hiemabat.Postquam eo venitquamquam persequi Iugurtham et mederi fraternaeinvidiae animo ardebatcognitis militibusquos praeter fugam solutoimperio licentia atque lascivia corruperatex copia rerum statuitsibi nihil agitandum.

[40]Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem adpopulum promulgatuti quaereretur in eosquorum consilio Iugurthasenati decreta neglegissetquique ab eo in legationibus aut imperiispecunias accepissentqui elephantos quique perfugas tradidissentitem qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent. Huicrogationi partim conscii sibialii ex partium invidia periculametuentesquoniam aperte resistere non poterantquin illa et aliatalia placere sibi faterenturocculte per amicos ac maxime perhomines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sedplebes incredibile memoratu est quam intenta fuerit quantaque virogationem iusseritmagis odio nobilitatiscui mala illaparabanturquam cura rei publicae: tanta libido in partibus erat.Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurusquem legatum Bestiae fuissesupra docuimusinter laetitiam plebis et suorum fugamtrepida etiamtum civitatecum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentureffeceratuti ipse in eo numero crearetur. Sed quaestio exercitaaspere violenterque ex rumore et libidine plebis: uti saepenobilitatemsic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentiaceperat.

[41]Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artiumpaucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerumquae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus etsenatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabantneque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metushostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formidomentibus decessitscilicet eaquae res secundae amantlasciviaatque superbia incessere. Ita quod in aduersis rebus optauerantotiumpostquam adepti suntasperius acerbiusque fuit. Namquecoepere nobilitas dignitatempopulus libertatem in libidinemverteresibi quisque ducere trahere rapere. Ita omnia in duas partisabstracta suntres publicaquae media fueratdilacerata. Ceterumnobilitas factione magis pollebatplebis vis soluta atque dispersain multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domiqueagitabatur; penes eosdem aerarium prouinciae magistratus gloriaetriumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur; praedasbellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea parentes autparui liberi militumuti quisque potentiori confinis eratsedibuspellebantur. Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaqueinvaderepolluere et vastare omnianihil pensi neque sancti haberequoad semet ipsa praecipitauit. Nam ubi primum ex nobilitate repertisuntqui veram gloriam iniustae potentiae anteponerentmovericivitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.

[42] Nampostquam Ti. Et C. Gracchusquorum maiores Punico atque aliis bellismultum rei publicae addiderantvindicare plebem in libertatem etpaucorum scelera patefacere coeperenobilitas noxia atque eoperculsa modo per socios ac nomen Latinuminterdum per equitesRomanosquos spes societatis a plebe dimoueratGracchorumactionibus obviam ierat; et primo Tiberiumdein paucos post annoseadem ingredientem Gaiumtribunum alterumalterum triumuirumcoloniis deducendiscum M. Fuluio Flacco ferro necauerat. Et saneGracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit. Sedbono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere. Igitur eavictoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fugaextinxit plusque in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit.Quae res plerumque magnas civitatis pessum deditdum alteri alterosvincere quouis modo et victos acerbius ulcisci volunt. Sed de studiispartium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudineparem dissereretempus quam res maturius me deseret. Quam ob rem adinceptum redeo.

[43] PostAuli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanusconsules designati prouincias inter se partiuerantMetelloqueNumidia eveneratacri viro etquamquam aduerso populi partiumfamatamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressusestalia omnia sibi cum collega ratusad bellumquod gesturuseratanimum intendit. Igitur diffidens ueteri exercitui militesscriberepraesidia undique arcesserearma tela equos et ceterainstrumenta militiae pararead hoc commeatum affatimdenique omniaquae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.Ceterum ad ea patranda senatus auctoritatesocii nomenque Latinum etreges ultro auxilia mittendopostremo omnis civitas summo studioannitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisquein Numidiam proficisciturmagna spe civium cum propter artis bonastum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritiamagistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusaehostiumque auctae erant.

[44] Sedubi in Africam venitexercitus [ei] traditus a Sp. Albino proconsuleiners inbellisneque periculi neque laboris patienslingua quammanu promptiorpraedator ex sociis et ipse praeda hostiumsineimperio et modestia habitus. Ita imperatori nouo plus ex malismoribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonaeaccedebat. Statuit tamen Metellusquamquam et aestiuorum tempuscomitiorum mora imminuerat et expectatione eventus civium animosintentos putabatnon prius bellum attingerequam maiorum disciplinamilites laborare coegisset. Nam AlbinusAuli fratris exercitusqueclade perculsuspostquam decreverat non egredi prouinciaquantumtemporis aestiuorum in imperio fuitplerumque milites statiuiscastris habebatnisi cum odor aut pabuli egestas locum mutaresubegerat. Sed neque muniebaturneque more militari vigiliaededucebantur; uti cuique libebatab signis aberat; lixae permixticum militibus diu noctuque uagabanturet palantes agros vastarevillas expugnarepecoris et mancipiorum praedas certantes agereeaque mutare cum mercatoribus vino aduecticio et aliis talibus;praeterea frumentum publice datum venderepanem in dies mercari;postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaequeprobraea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.

[45] Sedin ea difficultate Metellum nec minus quam in rebus hostilibus magnumet sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia interambitionem saevitiamque moderatum. Namque edicto primum adiumentaignaviae sustulisse: ne quisquam in castris panem aut quem aliumcibum coctum venderetne lixae exercitum insequerenturne mileshastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentumhaberet; ceteris arte modum statuisse. Praeterea transuersisitineribus cottidie castra movereiuxta ac si hostes adessent valloatque fossa munirevigilias crebras ponere et eas ipse cum legatiscircumire; item in agmine in primis modomodo [in] postremissaepein medio adessene quispiam ordine egredereturut cum signisfrequentes incederentmiles cibum et arma portaret. Ita prohibendo adelictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmauit.

[46]Interea Iugurthaubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepitsimulde innocentia eius certior Roma[e] factusdiffidere suis rebus actum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos adconsulem cum suppliciis mittitqui tantummodo ipsi liberisque vitampeterentalia omnia dederent populo Romano. Sed Metello iam anteaexperimentis cognitum erat genus Numidarum infidumingenio mobilinovarum rerum auidum esse. Itaque legatos alium ab alio diuersosaggreditur ac paulatim temptandopostquam opportunos sibi cognovitmulta pollicendo persuadetuti Iugurtham maxime viuumsin id parumprocedatnecatum sibi traderent. Ceterum palam quae ex voluntateforent regi nuntiari iubet. Deinde ipse paucis diebus intento atqueinfesto exercitu in Numidiam proceditubi contra belli faciemtuguria plena hominumpecora cultoresque in agris erant. Ex oppidiset mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum darecommeatum portarepostremo omnia quae imperarentur facere. NequeMetellus idcirco minussed pariter ac si hostes adessent munitoagmine incederelate explorare omniailla deditionis signa ostentuicredere et insidiis locum temptari. Itaque ipse cum expeditiscohortibusitem funditorum et sagittariorum delecta manu apud primoseratin postremo C. Marius legatus cum equitibus curabatinutrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectiscohortium dispertiueratut cum iis permixti uelitesquocumqueaccederentequitatus hostium propulsarent. Nam in Iugurtha tantusdolus tantaque peritia locorum et militiae eratutabsens anpraesenspacem an bellum gerens perniciosior essetin incertohaberetur.

[47] Erathaud longe ab eo itinerequo Metellus pergebatoppidum Numidarumnomine Vagaforum rerum venalium totius regni maxime celebratumubiet incolere et mercari consueuerant Italici generis multi mortales.Huc consulsimul temptandi gratia[et] si paterenturet obopportunitates locipraesidium imposuit. Praeterea imperauitfrumentum et aliaquae bello usui forentcomportareratusid quodres monebatfrequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturumexercitum et iam paratis rebus munimento fore. Inter haec negotiaIugurtha impensius modo legatos supplices mitterepacem orarepraeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item utipriores consul illectos ad proditionem domum dimittebatregi pacemquam postulabatneque abnuere neque polliceri et inter eas moraspromissa legatorum expectare.

[48]Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibustemptari animaduertitquippe cui verbis pax nuntiabaturceterum rebellum asperrimum eraturbs maxima alienataager hostibus cognitusanimi popularium temptaticoactus rerum necessitudine statuit armiscertare. Igitur explorato hostium itinerein spem victoriae adductusex opportunitate lociquam maximas potest copias omnium generumparat ac per tramites occultos exercitum Metelli anteuenit. Erat inea parte Numidiaequam Adherbal in divisione possederatflumenoriens a meridie nomine Muthula quo aberat mons ferme milia vigintitractu parivastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasicollis oriebaturin immensum pertingensuestitus oleastro acmurtetis aliisque generibus arborumquae humi arido atque harenosogignuntur. media autem planities deserta penuria aquae praeterflumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribusfrequentabantur.

[49]Igitur in eo collequem transuerso itinere porrectum docuimusIugurtha extenuata suorum acie consedit. Elephantis et parti copiarumpedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. Ipsepropior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat.Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestaturuti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum abRomanorum auaritia defendant: cum iis certamen forequos anteavictos sub iugum miserint; ducem illisnon animum mutatum; quae abimperatore decuerint omnia suis prouisalocum superioremutprudentes cum imperitisne pauciores cum pluribus aut rudes cumbelli melioribus manum consererent. Proinde parati intentique essentsigno dato Romanos invadere: illum diem aut omnis labores etvictorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore. Ad hocviritimuti quemque ob militare facinus pecunia aut honoreextuleratcommonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentarepostremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando aliumalio modo excitarecum interim Metellus ignarus hostium montedegrediens cum exercitu conspicatur. Primo dubiusquidnam insolitafacies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederantneque plane occultati humilitate arborum et tamen incertiquidnamessetcum natura loci tum dolo ipsi atque signa militariaobscurati--dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.Ibi commutatis ordinibus in dextro laterequod proximum hostis erattriplicibus subsidiis aciem instruxitinter manipulos funditores etsagittarios dispertitequitatum omnem in cornibus locatac paucapro tempore milites hortatus aciemsicuti instruxerattransuersisprincipiis in planum deducit.

[50] Sedubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertitveritus ex annitempore et inopia aquaene siti conficeretur exercitusRutiliumlegatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit adflumenuti locum castris antecaperetexistimans hostis crebroimpetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos etquoniamarmis diffiderentlassitudinem et sitim militum temptaturos. Deindeipse pro re atque locosicuti monte descenderatpaulatim procedereMarium post principia habereipse cum sinistrae alae equitibus essequi in agmine principes facti erant. At Iugurthaubi extremum agmenMetelli primos suos praetergressum videtpraesidio quasi duum miliumpeditum montem occupatqua Metellus descenderatne forte cedentibusaduersariis receptui ac post munimento foret. Dein repente signo datohostis invadit. Numidae alii postremos caederepars a sinistra acdextra temptareinfensi adesse atque instareomnibus locisRomanorum ordines conturbare. Quorum etiam qui firmioribus animisobvii hostibus fuerantludificati incerto proelio ipsi modo eminussauciabanturneque contra feriendi aut conserendi manum copia erat.Ante iam docti ab Iugurtha equitesubi Romanorum turma insequicoeperatnon confertim neque in unum sese recipiebantsed aliusalio quam maxime diuersi. Ita numero prioressi ab persequendohostis deterrere nequiuerantdisiectos ab tergo aut lateribuscircumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerateavero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euaderenostrosasperitas et insolentia loci retinebat.

[51]Ceterum facies totius negoti variaincertafoeda atque miserabilis:dispersi a suis pars cederealii insequi; neque signa neque ordinesobseruare; ubi quemque periculum ceperatibi resistere acpropulsare; arma telaequi virihostes atque ciues permixti; nihilconsilio neque imperio agifors omnia regere. Itaque multum dieiprocesseratcum etiam tum eventus in incerto erat. Denique omnibuslabore et aestu languidis Metellusubi videt Numidas minus instarepaulatim milites in unum conducitordines restituit it cohortislegionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat. Eorum magnapars superioribus locis fessa consederat. Simul orare et hortarimilitesne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: nequeillis castra esse neque munimentum ullumquo cedentes tenderent; inarmis omnia sita. Sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat:circumirehortari; renovare proelium et ipse cum delectis temptareomnia; subvenire suishostibus dubiis instarequos firmoscognoverateminus pugnando retinere.

[52] Eomodo inter se duo imperatoressummi viricertabantipsi paresceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum eratlocusaduersus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. DeniqueRomaniubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hostecopiam pugnandi fieri--et iam die uesper erat--aduerso collesicuti praeceptum fuerateuadunt. Amisso loco Numidae fusifugatique; pauci interiereplerosque uelocitas et regio hostibusignara tutata sunt. Interea Bomilcarquem elephantis et particopiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximusubi eumRutilius praetergressus estpaulatim suos in aequum locum deducitacdum legatus ad flumenquo praemissus eratfestinans pergitquietusuti res postulabataciem exornat neque remittitquidubique hostis ageretexplorare. Postquam Rutilium consedisse iam etanimo uacuum accepitsimulque ex Iugurthae proelio clamorem augeriveritusne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foretaciemquam diffidens virtuti militum arte statueratquo hostiumitineri officeretlatius porrigit eoque modo ad Rutili castraprocedit.

[53]Romani ex improuiso pulueris vim magnam animaduertunt; nam prospectumager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam ventoagitaripost ubi aequabilem manere etsicuti acies movebaturmagismagisque appropinquare videntcognita re properantes arma capiunt acpro castrissicuti imperabaturconsistunt. Deinde ubi propiusventum estutrimque magno clamore concurritur. Numidae tantummodoremoratidum in elephantis auxilium putantpostquam eos impeditosramis arborum atque ita disiectos circumveniri videntfugam faciuntac plerique abiectis armis collis aut noctisquae iam aderatauxilio integri abeunt. Elephanti quattuor captirelicui omnesnumero quadraginta interfecti. At Romaniquamquam itinere atqueopere castrorum et proelio fessi lassique eranttamenquod Metellusamplius opinione morabaturinstructi intentique obviam procedunt;nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac primoobscura noctepostquam haud procul inter se erantstrepitu ueluthostes adventarealteri apud alteros formidinem simul et tumultumfacere; et paene imprudentia admissum facinus miserabileni utrimquepraemissi equites rem explorauissent. Igitur pro metu repente gaudiummutatur: milites alius alium laeti appellantacta edocent atqueaudiuntsua quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe res humanaeita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licetaduersae resetiam bonos detrectant.

[54]Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficitmeritos in proeliis more militiae donatuniuersos in contione laudatatque agit gratiashortaturad ceteraquae levia suntparemanimum gerant: pro victoria satis iam pugnatumrelicuos labores propraeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunosIugurthaubi gentium aut quid agitaretcum paucisne esset an exercitumhaberetut sese victus gereretexploratum misit. At ille sese inloca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitumnumero hominum amplioremsed hebetem infirmumqueagri ac pecorismagis quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebatquod praeterregios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur. Quocuiusque animus ferteo disceduntneque id flagitium militiaeducitur: ita se mores habent. Igitur Metellusubi videt etiam tumregis animum ferocem essebellum renovariquod nisi ex illiuslibidine geri non possetpraeterea inicum certamen sibi cumhostibusminore detrimento illos vinci quam suos vincerestatuitnon proeliis neque in acie sed alio more bellum gerendum. Itaque inloca Numidiae opulentissima pergitagros vastatmulta castella etoppida temere munita aut sine praesidio capit incenditquepuberesinterfici iubetalia omnia militum praedam esse. Ea formidine multimortales Romanis dediti obsides; frumentum et aliaquae usui forentaffatim praebita; ubicumque res postulabatpraesidium impositum.Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regemterrebant; quippecuius spes omnis in fuga sita eratsequicogebatur etqui sua loca defendere nequiueratin alienis bellumgerere. Tamen ex copia quod optimum videbatur consilium capit:exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubetipse cum delectisequitibus Metellum sequiturnocturnis et auiis itineribus ignoratusRomanos palantis repente aggreditur. Eorum plerique inermes caduntmulti capiunturnemo omnium intactus profugitet Numidaepriusquam ex castris subveniretursicuti iussi erantin proximos collisdiscedunt.

[55]Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebusut sequeet exercitum more maiorum gereretin aduerso loco victor tamenvirtute fuissethostium agro potireturIugurtham magnificum exAlbini socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere.Itaque senatus ob ea feliciter acta dis immortalibus suppliciadecernere; civitastrepida antea et sollicita de belli eventulaetaagere; de Metello fama praeclara esse. Igitur eo intentior advictoriam nitiomnibus modis festinarecauere tamennecubi hostiopportunus fieretmeminisse post gloriam invidiam sequi. Itaquoclarior erateo magis anxius eratneque post insidias Iugurthaeeffuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus eratcohortescum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipserelicuos Marius ducebat. Sed igni magis quam praeda ager vastabatur.Duobus locis haud longe inter se castra faciebant; ubi vi opus eratcuncti aderant; ceterumquo fuga atque formido latius cresceretdiuersi agebant. Eo tempore Iugurtha per collis sequitempus autlocum pugnae quaererequa venturum hostem audieratpabulum etaquarum fontisquorum penuria eratcorrumperemodo se Metellointerdum Mario ostenderepostremos in agmine temptare ac statim incollis regredirursus aliispost aliis minitarineque proeliumfacere neque otium patitantummodo hostem ab incepto retinere.

[56]Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiampugnandi fieriurbem magnam et in ea partequa sita eratarcemregni nomine Zamam statuit oppugnareratusid quod negotiumposcebatIugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibiqueproelium fore. At illequae parabantur a perfugis edoctusmagnisitineribus Metellum anteuenit. Oppidanos hortaturmoenia defendantadditis auxilio perfugisquod genus ex copiis regisquia fallerenequibatfirmissimum erat; praeterea pollicetur in tempore semet cumexercitu affore. Ita compositis rebus in loca quam maxime occultadisceditac post paulo cohortibus Siccam missumfrumentatum cumpaucis cohortibus Siccam missumquod oppidum primum omnium postmalam pugnam ab rege defecerat. Eo cum delectis equitibus noctupergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facitsimulmagna voce Siccensis hortaturuti cohortis ab tergo circumveniant:fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerintposteasese in regnoillos in libertate sine metu aetatem acturos. Ac niMarius signa inferre atque euadere oppido properauissetprofectocuncti aut magna pars Siccensium fidem mutauissent: tanta mobilitatesese Numidae gerunt. Sed milites Iugurthinipaulisper ab regesustentatipostquam maiore vi hostes urgentpaucis amissis profugidiscedunt.

[57]Marius ad Zamam pervenit. Id oppidumin campo sitummagis operequam natura munitum eratnullius idoneae rei egensarmis virisqueopulentum. Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebuscuncta moenia exercitu circumvenitlegatis imperatubi quisquecuraret. Deinde signo dato undique simul clamor ingens oriturnequeea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manentproelium incipitur. Romanipro ingenio quisquepars eminus glandeaut lapidibus pugnarealii succedere ac murum modo subfodere modoscalis aggredicupere proelium in manibus facere. Contra ea oppidaniin proximos saxa volueresudispilapraeterea picem sulphure ettaeda mixtam ardentia mittere. Sed ne illos quidemqui proculmanseranttimor animi satis muniuerat; nam plerosque iaculatormentis aut manu emissa uulnerabantparique periculosed famaimpari boni atque ignavi erant.

[58] Dumapud Zamam sic certaturIugurtha ex improuiso castra hostium cummagna manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia magisquam proelium expectantibus portam irrumpit. At nostri repentino metuperculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugerealii armacapere; magna pars uulnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudinenon amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locumcepere paulo quam alii editioremneque inde maxima vi depelliquiueruntsed tela eminus missa remitterepauci in pluribus minusfrustrari; sin Numidae propius accessissentibi vero virtutemostendere et eos maxima vi caederefundere atque fugare. InterimMetellus cum acerrime rem gereretclamorem hostilem a tergo accepitdein conuerso equo animaduertit fugam ad se versum fieriquae resindicabat popularis esse. Igitur equitatum omnem ad castra properemisit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorumeumque lacrimansper amicitiam perque rem publicam obsecratne quam contumeliamremanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat. Illebrevi mandata efficit. At Iugurtha munimento castrorum impedituscumalii super vallum praecipitarenturalii in angustiis ipsi sibiproperantes officerentmultis amissis in loca munita sese recepit.Metellus infecto negotiopostquam nox aderatin castra cum exerciturevertitur.

[59]Igitur postero dieprius quam ad oppugnandum egredereturequitatumomnem in ea partequa regis adventus eratpro castris agitareiubetportas et proxima loca tribunis dispertitdeinde ipse pergitad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Iugurthaex occulto repente nostros invadit: qui in proximo locati fuerantpaulisper territi perturbanturrelicui cito subueniunt. Nequediutius Numidae resistere quiuissentni pedites cum equitibuspermixti magnam cladem in congressu facerent. Quibus illi freti nonuti equestri proelio soletsequidein cederesed aduersis equisconcurrereimplicare ac perturbare aciem : ita expeditis peditibussuis hostis paene victos dare.

[60] Eodemtempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi quisque legatus auttribunus curabateo acerrime nitineque alius in alio magis quam insese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parareomnibus locisauidius alteri alteros sauciare quam semet tegereclamor permixtus hortatione laetitia gemituitem strepitus armorumad caelum ferritela utrimque uolare. Sed illiqui moeniadefensabantubi hostes paulum modo pugnam remiserantintentiproelium equestre prospectabant. Eosuti quaeque Iugurthae reserantlaetos modomodo pauidos animaduerteres; acsicuti audiri asuis aut cerni possentmonere aliialii hortariaut manusignificare aut niti corporibuset ea huc et illuc quasi vitabundiaut iacientes tela agitare. Quod ubi Mario cognitum est--nam is in eaparte curabat --consulto lenius agere ac diffidentiam rei simularepati Numidas sine tumultu regis proelium visere. Ita illis studiosuorum asstrictis repente magna vi murum aggreditur. Et iam scalisegressi milites prope summa ceperantcum oppidani concurrunt;lapides ignem alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere;deinde ubi unae atque alterae scalae comminutaequi supersteterantafflicti suntceteriquoquo modo potuerepauci integrimagna parsuulneribus confecti abeunt. Denique utrimque proelium nox diremit.

[61]Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi nequeIugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatemexactam esseab Zama discedit et in iis urbibusquae ad sedefecerant satisque munitae loco aut moenibus erantpraesidiaimponit. Ceterum exercitum in prouinciamquae proxima est Numidiaehiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti autluxuriae conceditsedquoniam armis bellum parum procedebatinsidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis utiparat. Igitur Bomilcaremqui Romae cum Iugurtha fuerat et indeuadibus datis clam de Massiuae nece iudicium fugeratquod ei permaximam amicitiam maxima copia fallendi eratmultispollicitationibus aggreditur. Ac primo efficituti ad se colloquendigratia occultus veniat; deinde fide datasi Iugurtham viuum autnecatum sibi tradidissetfore ut illi senatus impunitatem et suaomnia concederetfacile Numidae persuadetcum ingenio infido tummetuentinesi pax cum Romanis fieretipse per condiciones adsupplicium traderetur.

[62]Isubi primum opportunum fuitIugurtham anxium ac miserantemfortunas suas acceditmonet atque lacrimans obtestaturutialiquando sibi liberisque et genti Numidarum optime meritaeprouideat: omnibus proeliis sese victosagrum vastatummultosmortalis captos occisosregni opes comminutas esse; satis saepe iamet virtutem militum et fortunam temptatam; caueatne illo cunctanteNumidae sibi consulant. His atque talibus aliis ad deditionem regisanimum impellit. mittuntur ad imperatorem legatiqui Iugurthamimperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suumin illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinisex hibernis accersi iubet; eorum et aliorumquos idoneos ducebatconsilium habet. Ita more maiorum ex consili decreto per legatosIugurthae imperat argenti pondo ducenta miliaelephantos omnisequorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta suntiubet omnis perfugas vinctos adduci. Eorum magna parsuti iussumeratadducti; paucicum primum deditio coepitad regem Bocchum inMauretaniam abierant. Igitur Iugurthaubi armis virisque et pecuniaspoliatus estcum ipse ad imperandum Tisidium vocareturrursuscoepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere.Denique multis deibus per dubitationem consumptiscum modo taediorerum aduersarum omnia bello potiora duceretinterdum secum ipsereputaretquam grauis casus in servitium ex regno foretmultismagnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit. EtRomae senatus de prouinciis consultus Numidiam Metello decreverat.

[63]Per idem tempus Vticae forte C. Mario per hostias dis supplicantimagna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animoagitabatfretus dis ageretfortunam quam saepissime experiretur;concta prospere eventura. At illum iam antea consulatus ingens cupidoexagitabatad quem capiendum praeter uetustatem familiae alia omniaabunde erant: industriaprobitasmilitiae magna scientiaanimusbelli ingens domi modicuslibidinis et divitiarum victortantummodogloriae auidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altusubiprimum aetas militiae patiens fuitstipendiis faciendisnon Graecafacundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonasintegrum ingenium brevi adoleuit. Ergoubi primum tribunatummilitarem a populo petitplerisque faciem eius ignorantibus facilefactis notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratualiumpost alium sibi peperitsemperque in potestatibus eo modoagitabatut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad idlocorum talis vir--nam postea ambitione praeceps datusest--consulatum appetere non audebat. Etiam tum alios magistratusplebsconsulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Nouos nemotam clarus neque tam egregiis factis eratquin indignus illo honoreet is quasi pollutus haberetur.

[64]Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videtquo cupidoanimi hortabaturab Metello petendi gratia missionem rogat. Cuiquamquam virtusgloria atque alia optanda bonis superabanttameninerat contemptor animus et superbiacommune nobilitatis malum.Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi peramicitiam monerene tam praua inciperet neu super fortunam animumgereret: non omnia omnibus cupienda essedebere illi res suas satisplacere; postremo caueret id petere a populo Romanoquod illi iurenegaretur. Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mariflectiturresponditubi primum potuisset per negotia publicafacturum sese quae peteret. Ac postea saepius eadem postulanti ferturdixissene festinaret abire: satis mature illum cum filio suoconsulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris ibidemmilitabat. Annos natus circiter viginti. Quae res Marium cum prohonorequem affectabattum contra Metellum vehementer accenderat.Ita cupidine atque irapessimis consultoribusgrassari; neque factoullo neque dicto abstinerequod modo ambitiosum foret; militesquibus in hibernis praeeratlaxiore imperio quam antea habere; apudnegotiatoresquorum magna multitudo Vticae eratcriminose simul etmagnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibipermittereturpaucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; abimperatore consulto trahiquod homo inanis et regiae superbiaeimperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbanturquiadiuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihilsatis festinatur.

[65]Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine GaudaMastanabalis filiusMasinissae neposquem Micipsa testamentosecundum heredem scripseratmorbis confectus et ob eam causam mentepaulum imminuta. Cui Metellus petentimore regum ut sellam iuxtaponeretitem postea custodiae causa turmam equitum Romanorumutrumque negauerat: honoremquod eorum modo foretquos populusRomanus reges appellauisset; praesidiumquod contumeliosum in eosforetsi equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Mariusanxium aggreditur atque hortaturut contumeliarum in imperatorem cumsuo auxilio poenas petat. Hominem ob morbos animo parum validosecunda oratione extollit: illum regemingentem virumMasinissaenepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foretimperium Numidiaesine mora habiturum; id adeo mature posse eveniresi ipse consul adid bellum missus foret. Itaque et illum et equites Romanosmiliteset negotiatoresalios ipseplerosque pacis spes impellituti Romamad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribantMariumimperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissimasuffragatione consulatus petebatur. Simul ea tempestate plebsnobilitate fusa per legem Mamiliam nouos extollebat. Ita Mario cunctaprocedere.

[66]Interim Iugurthapostquam omissa deditione bellum incipitcum magnacura parare omniafestinare: cogere exercitum; civitatisquae ab sedefecerantformidine aut ostentando praemia affectare; communiresuos locosarma tela aliaquequae spe pacis amiseratreficere autcommercari; servitia Romanorum allicere et eos ipsosqui inpraesidiis erantpecunia temptare; prorsus nihil intactum nequequietum paticuncta agitare. Igitur Vagensesquo Metellus initioIugurtha pacificante praesidium imposueratfatigati regis suppliciisneque antea voluntate alienatiprincipes civitatis inter seconiurant. Nam uulgusuti plerumque solet et maxime Numidarumingenio mobiliseditiosum atque discordiosum eratcupidum novarumrerumquieti et otio aduersum. Dein compositis inter se rebus indiem tertium constituuntquod is festus celebratusque per omnemAfricam ludum et lasciuiam magis quam formidinem ostentabat. Sed ubitempus fuitcenturiones tribunosque militaris et ipsum praefectumoppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas inuitant. Eosomnis praeter Turpilium inter epulas obtruncantpostea militespalantis inermosquippe in tali die ac sine imperioaggrediuntur.Idem plebes facitpars edocti ab nobilitatealii studio taliumrerum incitatiquis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse etres novae satis placebant.

[67]Romani militesimprouiso metu incerti ignariquequid potissimumfacerenttrepidare. Arce oppidiubi signa et scuta erantpraesidium hostiumportae ante clausae fuga prohibebant; ad hocmulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et aliaquae locuspraebebatcertatim mittere. Ita neque caueri anceps malum neque afortissimis infirmissimo generi resisti posse: iuxta boni maliquestrenui et inbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitatesaevissimis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectusunus ex omnibus Italicis intactus profugit. Id misericordianehospitis an pactione aut casu ita eveneritparum comperimusnisiquia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuitimprobus intestabilisque videtur.

[68]Metellus postquam de rebus Vagae actis comperitpaulisper maestus exconspectu abit. Deinde ubi ira et aegritudo permixta suntcum maximacura ultum ire iniurias festinat. legionemcum qua hiemabatet quamplurimos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditoseducit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandamplanitiem locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessositineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam nonamplius mille passuum abessedecere illos relicuum laborem aequoanimo patidum pro civibus suisviris fortissimis atque miserrimispoenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorumarrectis equites in primo latepedites quam artissime ire et signaoccultare iubet.

[69]Vagenses ubi animum aduertere ad se versum exercitum pergereprimouti erat resMetellum esse rati portas clausere; deinde ubi nequeagros vastari et eosqui primi aderantNumidas equites videntrursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equitespeditesque repente signo dato alii uulgum effusum oppido caederealii ad portas festinarepars turris capere: ira atque praedae spesamplius quam lassitudo posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidialaetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.Turpiliusquem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supraostendimusiussus a Metello causam dicerepostquam sese parumexpurgatcondemnatus verberatusque capite poenas soluit; nam iscivis ex Latio erat.

[70]Per idem tempus Bomilcarcuius impulsu Iugurtha deditionemquammetu deseruitinceperatsuspectus regi et [ipse] eum suspiciensnovas res cuperead perniciem eius dolum quaereredie noctuquefatigare animum. Denique omnia temptando socium sibi adiungitNabdalsamhominem nobilemmagnis opibusclarum acceptumquepopularibus suisqui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare etomnis res exequi solitus eratquae Iugurthae fesso aut maioribusasstricto superauerant; ex quo illi gloria opesque inventae. Igiturutriusque consilio dies insidiis statuitur; ceterauti res posceretex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectusqueminter hiberna Romanorum iussus habebatne ager inultis hostibusvastaretur. Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus nonvenit metusque rem impediebatBomilcarsimul cupidus inceptapatrandi et timore soci anxiusne omisso uetere consilio nouumquaereretlitteras ad eum per homines fidelis mittitin quismollitiam socordiamque viri accusaretestari deosper quosiurauissetmonerene praemia Metelli in pestem conuerteret:Iugurthae exitium adesseceterum suane an Metelli virtute periretid modo agitari; proinde reputaret cum animo suopraemia ancruciatum mallet.

[71]Sed cum eae litterae allataeforte Nabdalsa exercito corpore fessusin lecto quiescebatubi cognitis Bomilcaris verbis primo curadeindeuti aegrum animum soletsomnus cepit. Erat ei Numida quidamnegotiorum curatorfidus acceptusque et omnium consiliorum nisinovissimi particeps. Qui postquam allatas litteras audivit et exconsuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculumintroiitdormiente illo epistulam super caput in puluino temerepositam sumit ac perlegitdein propere cognitis insidiis ad regempergit. Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperitet rem omnemuti acta erat[ex perfugis] cognovitprimo indicempersequi conatuspostquam id frustra fuitIugurtham placandi gratiaaccedit; dicitquae ipse parauisset facereperfidia clientis suipraeuenta; lacrimans obtestatur per amicitiam perque sua anteafideliter actane super tali scelere suspectum sese haberet.

[72]Ad ea rexaliter atque animo gerebatplacide respondit. Bomilcarealiisque multisquos socios insidiarum cognoveratinterfectis iramoppresseratne qua ex eo negotio seditio oreretur. Neque post idlocorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco nequemortali cuiquam aut tempori satis crederecivis hostisque iuxtametuerecircumspectare omnia et omni strepitu pauescerealio atquealio locosaepe contra decus regiumnoctu requiescereinterdumsomno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasivecordia exagitari.

[73]Igitur Metellusubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto experfugis cognovitrursus tamquam ad integrum bellum cuncta paratfestinatque. Marium fatigantem de profectionesimul et inuitum etoffensum sibi parum idoneum ratusdomum dimittit. Et Romae plebeslitterisqua de Metello ac Mario missae erantcognitis volentianimo de ambobus acceperant. Imperatori nobilitasquae antea decorifuitinvidiae esse; at illi alteri generis humilitas fauoremaddiderat. Ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut malasua moderata. Praeterea seditiosi magistratus uulgum exagitareMetellum omnibus contionibus capitis arcessereMari virtutem inmaius celebrare. Denique plebes sic accensauti opifices agrestesqueomnesquorum res fidesque in manibus sitae erant. relictis operibusfrequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent.Ita perculsa nobilitate post multas tempestates nouo hominiconsulatus mandatur. Et postea populus a tribuno plebis T. ManlioMancino rogatusquem vellet cum Iugurtha bellum gererefrequensMarium iussit. Sed paulo ... Decreverat: ea res frustra fuit.

[74]Eodem tempore Iugurtha amissis amicisquorum plerosque ipsenecaueratceteri formidine pars ad Romanosalii ad regem Bocchumprofugerantcum neque bellum geri sine administris posset et nouorumfidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceretvariusincertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quisquamhominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare; modoaduersum hostisinterdum in solitudines pergere; saepe in fuga acpost paulo in armis spem habere; dubitarevirtuti an fideipopularium minus crederet: ita quocumque intenderatres aduersaeerant. Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercituostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructiquedeinproelium incipitur. Qua in parte rex pugnae affuitibi aliquamdiucertatumceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique.Romani signorum et armorum [et] aliquanto numerohostium paucorumpotiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam armatuta sunt.

[75]Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis etparte equitatus in solitudinesdein Thalam pervenitin oppidummagnum atque opulentumubi plerique thesauri filiorumque eius multuspueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta suntquamquaminter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta locaarida atque vasta esse cognoverattamen spe patrandi bellisi eiusoppidi potitus foretomnis asperitates superuadere ac naturam etiamvincere aggreditur. Igitur omnia iumenta sarcinis leuari iubet nisifrumento dierum decemceterum utris modo et alia aquae idoneaportari. Praeterea conquirit ex agris quam plurimum potest domitipecoris eoque imponit vasa cuiusque modised pleraque ligneacollecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc finitimis imperatque se postregis fugam Metello dederantquam plurimum quisque aquae portaret;diem locumqueubi praesto forentpraedicit; ipse ex fluminequamproximam oppido aquam esse supra diximusiumenta onerat: eo modoinstructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci ventumquoNumidis praeceperatet castra posita munitaque sunttanta repentecaelo missa vis aquae diciturut ea modo exercitui satis superqueforet. Praeterea commeatus spe ampliorquia Numidaesicuti pleriquein nova deditioneofficia intenderant. Ceterum milites religionepluvia magis usieaque res multum animis eorum addiditnam ratisese dis immortalibus curae esse. Deinde postero die contra opinionemIugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidaniqui se locorum asperitatemunitos crediderantmagna atque insolita re perculsinihilo segniusbellum parare; idem nostri facere.

[76]Sed rexnihil iam infectum Metello credensquippe qui omniaarmatelalocos temporadenique naturam ipsam ceteris imperitantemindustria viceratcum liberis et magna parte pecuniae ex oppidonoctu profugit. Neque postea in ullo loco amplius uno die aut unanocte moratussimulabat sese negoti gratia properareceterumproditionem timebatquam vitare posse celeritate putabat: nam taliaconsilia per otium et ex opportunitate capi. At Metellusubioppidanos proelio intentossimul oppidum et operibus et loco munitumvidetvallo fossaque moenia circumvenit. Dein duobus locis ex copiamaxime idoneis vineas agere[superque eas] aggerem iacere et superaggerem impositis turribus opus et administros tutari; contra haecoppidani festinareparare; prorsus ab utrisque nihil relicuum fieri.Denique Romanimulto ante labore proeliisque fatigatipost diesquadraginta quam eo ventum eratoppido modo potiti; praeda omnis abperfugis corrupta. Ii postquam murum arietibus feriri resque suasafflictas videntaurum atque argentum et aliaquae prima ducunturdomum regiam comportant. Ibi vino et epulis onerati illaque et domumet semet igni corrumpuntet quas victi ab hostibus poenas metueranteas ipsi volentes pependere.

[77]Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellumvenerant orantesuti praesidium praefectumque eo mitteret:Hamilcarem quendamhominem nobilem factiosumnovis rebus studereaduersum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni idfestinaretin summo periculo suam salutemillorum socios fore. NamLeptitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulemet postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. Deinde ubiea impetratasemper boni fidelesque mansere et cuncta a BestiaAlbino Metelloque imperata naue fecerant. Itaque ab imperatore facilequae petebant adepti. Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C.Annius praefectus.

[78]Id oppidum ab Sidoniis conditum estquos accepimus profugos obdiscordias civilis nauibus in eos locos venisseceterum situm interduas Syrtisquibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope inextrema Africaimpares magnitudinepari natura; quorum proximaterrae praealta suntcetera uti fors tulit alta aliaalia intempestate uadosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit.limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorumcum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. Eius civitatislingua modo conuersa conubio Numidarumlegum cultusque pleraqueSidonica; quae eo facilius retinebantquod procul ab imperio regisaetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastiqueloci erant.

[79]Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum negotia venimusnonindignum videtur egregium atque mirabile facinus duorumCarthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua tempestateCarthaginienses pleraque Africa imperitabantCyrenenses quoque magniatque opulenti fuere. Ager in medio harenosusuna specie; nequeflumen neque mons eratqui finis eorum discerneret. Quae res eos inmagno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legionesitem classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantumattriueret. veritine mox victos victoresque defessos aliusaggredereturper indutias sponsionem faciuntuti certo die legatidomo proficiscerentur: quo in loco inter se obvii fuissentiscommunis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duofratres missiquibus nomen Philaenis eratmaturauere iter pergereCyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu accideritparumcognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque inmari retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventuscoortus harenam humo excitauitea magna vi agitata ora oculosqueimplere solet: ita prospectu impedito morari iter. PostquamCyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptamdomi poenas metuontcriminari Carthaginiensis ante tempus domodigressosconturbare remdenique omnia malle quam victi abire. Sedcum Poeni aliam condicionemtantummodo aequampeterentGraecioptionem Carthaginiensium faciuntut vel illiquos finis populo suopeterentibi viui obruerenturvel eadem condicione sese quem inlocum vellent processuros. Philaeni condicione probata seque vitamquesuam rei publicae condonauere: ita viui obruti. Carthaginienses in eoloco Philaenis fratribus aras consecrauerealiique illis domihonores instituti. Nunc ad rem redeo.

[80]Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellumputatper magnas solitudines cum paucis profectus pervenit adGaetulosgenus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarumnominis Romani. Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatimconsuefacit ordines haberesigna sequiimperium obseruareitemalia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proximos magnismuneribus et maioribus promissis ad studium sui perducitquisadiutoribus regem aggressus impellituti aduersus Romanos bellumincipiat. Id ea gratia facilius proniusque fuitquod Bocchus initiohuiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitumquamrem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritiaquis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Et iam anteaIugurthae filia Boccho nupseratverum ea necessitudo apud NumidasMaurosque leuis duciturquia singuli pro opibus quisque quamplurimas uxoresdenas aliialii pluris habentsed reges eoamplius. Ita animus multitudine distrahitur: nulla pro socia obtinetpariter omnes viles sunt.

[81]Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi fide dataet accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanosiniustosprofunda auaritiacommunis omnium hostis esse; eandemillos causam belli cum Boccho haberequam secum et cum aliisgentibuslibidinem imperitandiquis omnia regna aduersa sint; tumsesepaulo ante Carthaginiensisitem regem Persenpost uti quisqueopulentissimus videaturita Romanis hostem fore. His atque aliistalibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituuntquod . . . IbiqueMetellus praedam captiuosque et impedimenta locauerat. Ita Iugurtharatus aut capta urbe operae pretium fore autsi Romanus auxilio suisvenissetproelio sese certaturos. Nam callidus id modo festinabatBocchi pacem imminuerene moras agitando aliud quam bellum mallet.

[82]Imperator postquam de regum societate cognovitnon temere nequeutisaepe iam victo Iugurtha consueueratomnibus locis pugnandi copiamfacit. Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperiturmelius esse ratus cognitis Maurisquoniam is nouos hostisaccesseratex commodo pugnam facere. Interim Roma per litterascertior fit prouinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum anteacceperat. Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus nequelacrimas tenere neque moderari linguamvir egregius in aliis artibusnimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiamvertebantalii bonum ingenium contumelia accensum essemulti quodiam parta victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum estillum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatumneque tam anxielaturum fuissesi adempta prouincia alii quam Mario traderetur.

[83]Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rempericulo suo curarelegatos ad Bocchum mittit postulatumne sinecausa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiamsocietatis amicitiaeque coniungendaequae potior bello essetetquamquam opibus suis confiderettamen non debere incerta pro certismutare. Omne bellum sumi facileceterum aegerrime desinere; non ineiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere cuiuis etiamignavo liceredeponi cum victores uelint. Proinde sibi regnoque suoconsuleret neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret. Adea rex satis placide verba facit: sese pacem cuperesed Iugurthaefortunarum misereri; si eadem illi copia fieretomnia conventura.Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probarepartimalia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisquenuntiis tempus procedereet ex Metelli voluntate bellum intactumtrahi.

[84]At Mariusut supra diximuscupientissima plebe consul factuspostquam ei prouinciam Numidiam popuIus iussitantea iam infestusnobilitatitum vero multus atque ferox instare; singulos modomodouniuersos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spoliacepissealia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. Interimquae bello opus erantprima habere: postulare legionibussupplementumauxilia a populis et regibus arcesserepraeterea exLatio sociisque fortissimum quemqueplerosque militiaepaucos famacognitosaccire et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis secumproficisci. Neque illi senatusquamquam aduersus eratde ullonegotio abnuere audebat. Ceterum supplementum etiam laetusdecreveratquia neque plebi militia volenti putabatur et Marius autbelli usum aut studia uulgi amissurus. Sed ea res frustra sperata:tanta libido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praedalocupletem forevictorem domum rediturumalia huiusce modi animistrahebantet eos non paulum oratione sua Marius arrexerat. Nampostquam omnibus quae postulaueratdecretis milites scribere uulthortandi causa simul et nobilitatemuti consueueratexagitandicontionem populi aduocauit. Deinde hoc modo disseruit:

[85]"Scio egoQuiritesplerosque non isdem artibus imperium avobis petere etpostquam adepti suntgerere: primo industriossupplices modicos essedein per ignaviam et superbiam aetatem agere.Sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est uniuersa res publicaquam consulatus aut praeturaeo maiore cura illam administrari quamhaec peti debere. Neque me fallitquantum cum maximo vestrobeneficio negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario parcerecogere ad militiam eos quos nolis offenderedomi forisque omniacurare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinioneQuiritesasperius est. Ad hocalii si deliquereuetus nobilitasmaiorum fortia factacognatorum et affinium opesmultae clientelaeomnia haec praesidio assunt; mihi spes omnes in memet sitaequasnecesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Etillud intellegoQuiritesomnium ora in me conuersa esseaequosbonosque fauere--quippe mea bene facta rei publicae procedunt--nobilitatem locum invadendi quaerere. Quo mihi acrius annitendum estuti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis apueritia fuiuti omnis labores et pericula consueta habeam. Quaeante vestra beneficia gratuito faciebamea uti accepta mercededeseramnon est consiliumQuirites. Illis difficile est inpotestatibus temperarequi per ambitionem sese probos simulauere;mihiqui omnem aetatem in optimis artibus egibene facere iam exconsuetudine in naturam vertit. bellum me gerere cum Iugurthaiussistisquam rem nobilitas aegerrime tulit. Quaesoreputate cumanimis vestrisnum id mutare melius sitsi quem ex illo globonobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatishominem ueterisprosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut intanta re ignarus omnium trepidetfestinetsumat aliquem ex populomonitorem offici sui. Ita plerumque evenitutquem vos imperareiussistisis sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego scioQuiritesquipostquam consules facti suntet acta maiorum etGraecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri hominesnam gerere quam fieri tempore posteriusre atque usu prius est.Comparate nuncQuiritescum illorum superbia me hominem nouum. Quaeilli audire aut legere solenteorum partem vidialia egomet gessi;quae illi litterisea ego militando didici. Nunc vos existimatefacta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meamego illorumignaviam; mihi fortunaillis probra obiectantur. Quamquam egonaturam unam et communem omnium existimosed fortissimum quemquegenerosissimum. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeripossetmene an illos ex se gigni maluerintquid responsuroscreditis nisi sese liberos quam optimos voluisse? quod si iure medespiciuntfaciant item maioribus suisquibusuti mihiex virtutenobilitas coepit. Inuident honori meo: ergo invideant laboriinnocentiaepericulis etiam meisquoniam per haec illum cepi. Verumhomines corrupti superbia ita aetatem aguntquasi vestros honorescontemnant; ita hos petuntquasi honeste vixerint. Ne illi falsisuntqui diuersissimas res pariter expectantignaviae voluptatem etpraemia virtutis. Atque etiamcum apud vos aut in senatu verbafaciuntpleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia factamemorando clariores sese putant. Quod contra est. Nam quanto vitaillorum praeclariortanto horum socordia flagitiosior. Et profectoita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen estneque bonaneque mala eorum in occulto patitur. Huiusce rei ego inopiam fateorQuiritesverumid quod multo praeclarius estmeamet facta mihidicere licet. Nunc videtequam iniqui sint. Quod ex aliena virtutesibi arrogantid mihi ex mea non conceduntscilicet quia imaginesnon habeo et quia mihi nova nobilitas estquam certe peperissemelius est quam acceptam corrupisse. Equidem ego non ignorosi iammihi respondere uelintabunde illis facundam et compositam orationemfore. Sed in maximo vestro beneficio cum omnibus locis meque vosquemaledictis lacerentnon placuit reticerene quis modestiam inconscientiam duceret. Nam me quidem ex animi mei sententia nullaoratio laedere potest: quippe vera necesse est bene praedicentfalsavita moresque mei superant. Sed quoniam vestra consilia accusanturqui mihi summum honorem et maximum negotium imposuistisetiam atqueetiam reputatenum eorum paenitendum sit. Non possum fidei causaimagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentareatsi res postulethastasuexillumphalerasalia militaria donapraeterea cicatrices aduerso corpore. Hae sunt meae imagineshaecnobilitasnon hereditate relictaut illa illissed quae ego meisplurimis laboribus et periculis quaesiui. Non sunt composita verbamea: parui id facio. Ipsa se virtus satis ostendit; illis artificioopus estut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecasdidici: parum placebat eas discerequippe quae ad virtutemdoctoribus nihil profuerant. At illa multo optima rei publicae doctussum: hostem ferirepraesidia agitarenihil metuere nisi turpemfamamhiemem et aestatem iuxta patihumi requiescereeodem temporeinopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortaborneque illos arte colamme opulenterneque gloriam meamlaboremillorum faciam. Hoc est utilehoc civile imperium. Namque cum tuteper mollitiem agasexercitum supplicio cogereid est dominumnonimperatorem esse. Haec atque alia talia maiores vestri faciendo sequeremque publicam celebrauere. Quis nobilitas fretaipsa dissimilismoribusnos illorum aemulos contemnit et omnis honores non exmeritosed quasi debitos a vobis repetit. Ceterum hominessuperbissimi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illisreliquere: divitiasimaginesmemoriam sui praeclaram; virtutem nonreliquereneque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur.Sordidum me et incultis moribus aiuntquia parum scite conviviumexorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicumhabeo. Quae mihi libet confiteriQuirites. Nam ex parente meo et exaliis sanctis viris ita accepimunditias mulieribusviris laboremconvenireomnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarumesse; armanon supellectilem decori esse. Quin ergoquod iuuatquod carum aestimantid semper faciant: amentpotent; ubiadulescentiam habuereibi senectutem agantin conviviisdeditiventri et turpissimae parti corporis; sudorempuluerem et alia taliarelinquant nobisquibus illa epulis iucundiora sunt. verum non itaest. Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viribonorumpraemia ereptum eunt. Ita iniustissime luxuria et ignaviapessimaeartesillisqui coluere easnihil officiuntrei publicae innoxiaecladi sunt. Nunc quoniam illisquantum mei moresnon illorumflagitia poscebantrespondipauca de re publica loquar. Primumomnium de Numidia bonum habete animumQuirites. Nam quae ad hoctempus Iugurtham tutata suntomnia remouistis: auaritiamimperitiamatque superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum scienssedmehercule magis strenuos quam felix. Nam magna pars eius auaritia auttemeritate ducum attrita est. Quam ob rem vosquibus militaris aetasestannitimini mecum et capessite rem publicamneque quemquam excalamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet inagmine [a]ut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscumaderomeque vosque in omnibus rebus iuxta geram. Et profecto disiuuantibus omnia matura sunt: victoriapraedalaus. Quae si dubiaaut procul essenttamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat.Etenim nemo ignavia immortalis factus estneque quisquam parensliberisuti aeterni forentoptauitmagis uti boni honestique vitamexigerent. Plura diceremQuiritessi timidis virtutem verbaadderent; nam strenuis abunde dictum puto."

[86]Huiusce modi oratione habita Mariuspostquam plebis animos arrectosvidetpropere commeatustipendioarmis aliisque utilibus nauisoneratcum his A. Manlium legatum proficisci iubet. Ipse intereamilites scriberenon more maiorum neque ex classibussed uti libidocuiusque eratcapite censos plerosque. Id factum alii inopiabonorumalii per ambitionem consulis memorabantquod ab eo generecelebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimusquisque opportunissimuscui neque sua caraquippe quae nulla suntet omnia cum pretio honesta videntur. Igitur Marius cum aliquantomaiore numeroquam decretum eratin Africam profectus paucis diebusVticam aduehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; namMetellus conspectum Mari fugeratne videret eaquae audita animustolerare nequiuerat.

[87]Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrumfertilem et praeda onustum proficiscituromnia ibi capta militibusdonat; dein castella et oppida natura et viris parum munitaaggrediturproelia multaceterum leuiaalia aliis locis facere.Interim novi milites sine metu pugnae adessevidere fugientis capiaut occidifortissimum quemque tutissimumarmis libertatem patriamparentisque et alia omnia tegigloriam atque divitias quaeri. Sicbrevi spatio novi ueteresque coaluereet virtus omnium aequalisfacta. At regesubi de adventu Mari cognoveruntdiuersi in locosdifficilis abeunt. Ita Iugurthae placueratsperanti mox effusoshostis invadi posseRomanos sicuti plerosque remoto metu laxiuslicentiusque futuros.

[88]Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissimis animisaccipiturplebi patribusquepostquam invidia decesseratiuxtacarus. Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariterattendere: cognoscerequid boni utrisque aut contra essetexplorareitinera regumconsilia et insidias eorum antevenirenihil apud seremissum neque apud illos tutum pati. Itaque et Gaetulos et Iugurthamex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderatipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat. Quaepostquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovitstatuit urbisquae viris aut loco pro hostibus et aduersum se opportunissimaeerantsingulas circumvenire: ita Iugurtham aut praesidiis nudatumirisi ea patereturaut proelio certaturum. Nam Bocchus nuntios adeum saepe miserat: velle populi Romani amicitiam; ne quid ab sehostile timeret. Id simulaueritnequo improuisus grauior accideretan mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitusparumexploratum est.

[89]Sed consuluti statueratoppida castellaque munita adirepartimvialia metu aut praemia ostentando auertere ab hostibus. Ac primomediocria gerebatexistimans Iugurtham ob suos tutandos in manusventurum. Sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentumaccepitmaiora et magis aspera aggredi tempus visum est. Erat interingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsacuiusconditor Hercules Libys memorabatur. Eius ciues apud Iugurthamimmunesleui imperio et ob ea fidelissimi habebanturmunitiaduersum hostis non moenibus modo et armis atque virisverum etiammulto magis locorum asperitate. Nam praeter oppido propinqua aliaomnia vastaincultaegentia aquaeinfesta serpentibusquarum vissicuti omnium ferarum inopia cibi acrior. Ad hoc natura serpentiumipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur. Eius potiendiMarium maxima cupido invaseratcum propter usum belli tum quia resaspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperathaud dissimiliter situm munitumquenisi quod apud Thalam non longe amoenibus aliquot fontes erantCapsenses una modo atque ea intraoppidum iugi aquacetera pluvia utebantur. Id ibique et in omniAfricaquae procul a mari incultius agebateo facilius tolerabaturquia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et nequesalem neque alia irritamenta gulae quaerebant: cibus illis aduersumfamem atque sitimnon libidini neque luxuriae erat.

[90]Igitur consul omnibus exploratiscredo dis fretus--nam contra tantasdifficultates consilio satis prouidere non poteratquippe etiamfrumenti inopia temptabaturquia Numidae pabulo pecoris magis quamaruo student etquodcumque natum fueratiussu regis in loca munitacontulerantager autem aridus et frugum uacuos ea tempestatenamaestatis extremum erat--tamen pro rei copia satis prouidenterexornat. Pecus omnequod superioribus diebus praedae fueratequitibus auxiliariis agendum attribuitA. Manlium legatum cumcohortibus expeditis ad oppidum Larisubi stipendium et commeatumlocaueratire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodemventurum. Sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain.

[91]Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centuriasitemturmas aequaliter distribuerat etex coriis utres uti fierentcurabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare quaemox usui forent. Denique sexto diecum ad flumen ventum estmaximavis utrium effecta. Ibi castris leui munimento positis milites cibumcapere atqueuti simul cum occasu solis egrederenturparatos esseiubetomnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.Dein postquam tempus visumcastris egrediturnoctemque totamitinere facto consedit; idem proxima facit; dein tertia multo antelucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duummilium interualloibique quam occultissime potest cum omnibus copiisopperitur. Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentesmulti oppido egressirepente omnem equitatum et cum iis uelocissimospedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet; deinde ipseintentus propere sequi neque milites praedari sinere. Quae postquamoppidani cognovereres trepidaemetus ingensmalum improuisumadhoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegereutideditionem facerent. Ceterum oppidum incensumNumidae puberesinterfectialii omnes venumdatipraeda militibus divisa. Id facinuscontra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissumsedquia locus Iugurthae opportunusnobis aditu difficilisgenushominum mobileinfidumante neque beneficio neque metu coercitum.

[92]Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo peregitmagnuset clarus anteamaior atque clarior haberi coepit. Omnia non beneconsulta in virtutem trahebantur: militesmodesto imperio habitisimul et locupletesad caelum ferre; Numidae magis quam mortalemtimere; postremo omnessocii atque hostescredere illi aut mentemdivinam esse aut deorum nutu cuncta portendi. Sed consulubi ea resbene evenitad alia oppida pergitpauca repugnantibus Numidiscapitplura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit:luctu atque caede omnia complentur. Denique multis locis potitus acplerisque exercitu incruento aliam rem aggrediturnon eademasperitate qua Capsensiumceterum haud secus difficilem. Namque haudlonge a flumine Mulucchaquod Iugurthae Bocchique regnum diiungebaterat inter ceteram planitiem mons saxeusmediocri castello satispatensin immensum editusuno perangusto aditu relicto; nam omnisnatura uelut opere atque consulto praeceps. Quem locum Mariusquodibi regis thesauri erantsumma vi capere intendit. Sed ea res fortequam consilio melius gesta. Nam castello virorum atque armorum satiset magna vis [et] frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque etaliis machinationibus locus importunus; iter castellanorum angustumadmodumutrimque praecisum. Ea vineae cum ingenti periculo frustraagebantur; nam cum eae paulo processerantigni aut lapidibuscorrumpebantur. milites neque pro opere consistere propteriniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare:optimus quisque cadere aut sauciariceteris metus augeri.

[93]At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cumanimo suoomitteretne inceptumquoniam frustra eratan fortunamopperireturqua saepe prospere usus fuerat. Quae cum multos diesnoctisque aestuans agitaretforte quidam Ligusex cohortibusauxiliariis miles gregariuscastris aquatum egressus haud procul ablatere castelliquod auersum proeliantibus eratanimum aduertitinter saxa repentis cocleasquarum cum unam atque alteramdeinplures peteretstudio legendi paulatim prope ad summum montisegressus est. ubi postquam solitudinem intellexitmore ingeni humanicupido difficilia faciendi animum alio vertit. Et forte in eo locograndis ilex coaluerat inter saxapaulum modo pronadeinde inflexaatque aucta in altitudinemquo cuncta gignentium natura fert. Cuiusramis modomodo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiempervenitquod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.Exploratis omnibusquae mox usui fore ducebateadem regrediturnontemereuti ascenderatsed temptans omnia et circumspiciens. ItaqueMarium propere aditacta edocethortaturab ea parte qua ipseascenderat castellum temptetpollicetur sese itineris periculiqueducem. Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibusmisit. Quorum uti cuiusque ingenium eratita rem difficilem autfacilem nuntiauere; consulis animus tamen paulum arrectus. Itaque excopia tubicinum et cornicinum numero quinque quam uelocissimosdelegit et cum iispraesidio qui forentquattuor centurionesomnisque Liguri parere iubet et ei negotio proximum diem constituit.

[94]Sed ubi ex praecepto tempus visumparatis compositisque omnibus adlocum pergit. Ceterum illiqui escensuri erantpraedocti ab ducearma ornatumque mutauerant: capite atque pedibus nudisutiprospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii etscutaverum ea Numidica ex coriisponderis gratia simul et offensaquo leuius streperent. Igitur praegrediens Ligus saxa et si quaeuetustate radices eminebantlaqueis vinciebatquibus alleuatimilites facilius escenderentinterdum timidos insolentia itinerisleuare manu; ubi paulo asperior ascensus eratsingulos prae seinermos mitteredeinde ipse cum illorum armis sequi; quae dubianisui videbanturpotissimus temptare ac saepius eadem ascendensdescendensquedein statim digrediens ceteris audaciam addere. Igiturdiu multumque fatigati tandem in castellum perveniuntdesertum ab eapartequod omnes sicut aliis diebus aduersum hostis aderant. Mariusubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovitquamquam toto die intentosproelio Numidas habuerattum vero cohortatus milites et ipse extravineas egressustestudine acta succedere et simul hostem tormentissagittariisque et funditoribus eminus terrere. At Numidaesaepeantea vineis Romanorum subuersisitem incensisnon castellimoenibus sese tutabantursed pro muro dies noctisque agitaremaledicere Romanis ac Mario vecordiam obiectaremilitibus nostrisIugurthae servitium minarisecundis rebus feroces esse. InterimomnibusRomanis hostibusqueproelio intentismagna utrimque vi progloria atque imperio his illis pro salute certantibusrepente atergo signa canere; ac primo mulieres et pueriqui visumprocesserantfugeredeinde uti quisque muro proximus eratpostremocunctiarmati inermesque. Quod ubi acciditeo acrius Romaniinstarefundere ac plerosque tantummodo sauciaredein superoccisorum corpora uadereauidi gloriae certantes murum peterenequequemquam omnium praeda morari. Sic forte correcta Mari temeritasgloriam ex culpa invenit.

[95]Ceterumdum ea res geriturL. Sulla quaestor cum magno equitatu incastra venitquos uti ex Latio et a sociis cogeretRomae relictuserat. Sed quoniam nos tanti viri res admonuitidoneum visum est denatura cultuque eius paucis dicere. Neque enim alio loco de Sullaerebus dicturi sumus et L. Sisennaoptime et diligentissime omniumqui eas res dixerepersecutusparum mihi libero ore locutusvidetur. Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuitfamilia propeiam extincta maiorum ignavialitteris Graecis atque Latinis iuxta[atque doctissime] eruditusanimo ingenticupidus voluptatumsedgloriae cupidior; otio luxuriose essetamen ab negotiis numquamvoluptas remoratanisi quod de uxore potuit honestius consuli;facunduscallidus et amicitia facilisad simulanda negotia altitudoingeni incredibilismultarum rerum ac maxime pecuniae largitor.Atque illi felicissimo omnium ante civilem victoriam numquam superindustriam fortuna fuitmultique dubitauerefortior an felicioresset. Nam postea quae feceritincertum habeo pudeat an pigeat magisdisserere.

[96]Igitur Sullauti supra dictum estpostquam in Africam atque incastra Mari cum equitatu venitrudis antea et ignarus bellisollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hocmilites benigne appellaremultis rogantibusaliis per se ipse darebeneficiainuitus acciperesed ea properantius quam aes mutuumreddereipse ab nullo repeteremagis id laborareut illi quamplurimi deberentioca atque seria cum humillimis agerein operibusin agmine atque ad vigilias multus adesseneque interimquod prauaambitio soletconsulis aut cuiusquam boni famam laederetantummodoneque consilio neque manu priorem alium patiplerosque antevenire.Quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissimus factus.

[97]At Iugurthapostquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibiutilis simul et magnam pecuniam amiseratad Bocchum nuntios mittit:quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciendi tempusadesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacisrationes trahererursus uti antea proximos eius donis corrupitipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiamsi aut RomaniAfrica expulsi aut integris suis finibus bellum compositum foret. Eopraemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit. Itaamborum exercitu coniuncto Mariumiam in hiberna proficiscentemvixdecima parte die relicua invaduntrati noctemquae iam aderatetvictis sibi munimento fore etsi vicissentnullo impedimentoquialocorum scientes erantcontra Romanis utrumque casum in tenebrisdifficiliorem fore. Igitur simul consul ex multis de hostium adventucognovitet ipsi hostes aderantet prius quam exercitus aut instruiaut sarcinas colligeredenique ante quam signum aut imperium ullumaccipere quiuitequites Mauri atque Gaetulinon acie neque ullomore proeli sed cateruatimuti quosque fors conglobaueratinnostros incurrunt. Qui omnes trepidi improuiso metu ac tamen virtutismemores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibusdefensabant; pars equos escendereobviam ire hostibus; pugnalatrocinio magis quam proelio similis fieri. Sine signissineordinibus equites peditesque permixti cedere aliusalius obtruncarimulti contra aduersos acerrime pugnantes ab tergo circumveniri; nequevirtus neque arma satis tegerequia hostes numero plures et undiquecircumfusi erant. Denique Romani ueteres novique ... Et ob eascientes bellisi quos locus aut casus coniunxeratorbis facereatque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vimsustentabant.

[98]Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam anteademisso animo fuitsed cum turma suaquam ex fortissimis magis quamfamiliarissimis paraueratuagari passim ac modo laborantibus suissuccurreremodo hostisubi confertissimi obstiterantinvadere;manu consulere militibusquoniam imperare conturbatis omnibus nonpoterat. Iamque dies consumptus eratcum tamen barbari nihilremittere atqueuti reges praeceperantnoctem pro se rati acriusinstare. Tum Marius ex copia rerum consilium trahit atqueuti suisreceptui locus essetcollis duos propinquos inter se occupatquorumin uno castris parum amplo fons aquae magnus eratalter usuiopportunusquia magna parte editus et praeceps pauca munimentaquaerebat. Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitareiubetipse paulatim dispersos milites neque minus hostibusconturbatis in unum contrahitdein cunctos pleno gradu in collemsubducit. Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrenturneque tamen suos longius abire sinuntsed utroque colle multitudinecircumdato effusi consedere. Dein crebris ignibus factis plerumquenoctis barbari more suo laetariexultarestrepere vocibus; et ipsiduces ferocesquia non fugerantpro victoribus agere. Sed ea cunctaRomanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoquehortamento erant.

[99]Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus quam maximumsilentium haberi iubetne signa quidemuti per vigilias solebantcanere. Deinde ubi lux adventabatdefessis iam hostibus ac pauloante somno captisde improuiso vigilesitem cohortium turmarumlegionum tubicines simul omnis signa caneremilites clamorem tollereatque portis erumpere iubet. Mauri atque Gaetuliignoto et horribilisonitu repente excitineque fugere neque arma capere neque omninofacere aut prouidere quicquam poterant: ita cunctos strepitu clamorenullo subuenientenostris instantibustumultu formidine [terrore]quasi vecordia ceperat. Denique omnes fusi fugatique arma et signamilitaria pleraque captapluresque eo proelio quam omnibussuperioribus interempti. Nam somno et metu insolito impedita fuga.

[100]Dein Mariusuti coeperatin hiberna pergit: nam propter commeatumin oppidis maritimis agere decreverat; neque tamen victoria socorsaut insolens factussed pariter atque in conspectu hostium quadratoagmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextimosin sinistra parte[A.] Manlius cum funditoribus et sagittariispraeterea cohortisLigurum curabat. Primos et extremos cum expeditis manipulis tribunoslocauerat. Perfugaeminime cari et regionum scientissimihostiumiter explorabant. Simul consul quasi nullo imposito omnia prouidereapud omnis adesselaudare et increpare merentis. Ipse armatusintentusqueitem milites cogebat. Neque secus atque iter facerecastra munireexcubitum in porta cohortis ex legionibuspro castrisequites auxiliarios mitterepraeterea alios super vallum inmunimentis locarevigilias ipse circumirenon tam diffidentiafuturum quae imperauissetquam uti militibus exaequatus cumimperatore labor volentibus esset. Et sane Marius illoque aliisquetemporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo exercitumcoercebat. Quod multi per ambitionem fieri aiebant: [quod] a pueritiaconsuetam duritiam et aliaquae ceteri miserias vocantvoluptatihabuisse; nisi tamen res publica pariter atque saevissimo imperiobene atque decore gesta.

[101]Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simulspeculatores citi sese ostenduntqua re hostis adesse intellegitur.Sed quia diuersi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idemsignificabantconsul incertusquonam modo aciem instrueretnulloordine commutato aduersum omnia paratus ibidem opperitur. ItaIugurtham spes frustrataqui copias in quattuor partis distribueratratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos. InterimSullaquem primum hostes attigerantcohortatus suos turmatim etquam maxime confertis equis ipse aliique Mauros invaduntceteri inloco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere etsi qui inmanus venerantobtruncare. Dum eo modo equites proelianturBocchuscum peditibusquos Voluxfilius eiusadduxerat neque in priorepugnain itinere moratiaffuerantpostremam Romanorum acieminvadunt. Tum Marius apud primos agebatquod ibi Iugurtha cumplurimis erat. Dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis adpedites conuertit. Ibi Latine--nam apud Numantiam loquididicerat--exclamat nostros frustra pugnarepaulo ante Marium suamanu interfectumsimul gladium sanguine oblitum ostentansquem inpugna satis impigre occiso pedite nostro cruentauerat. Quod ubimilites acceperemagis atrocitate rei quam fide nuntii terrentursimulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acriusincedere. Iamque paulum a fuga aberantcum Sulla profligatis iisquos aduersum ieratrediens ab latere Mauris incurrit. Bocchusstatim auertitur. At Iugurthadum sustentare suos et prope iamadeptam victoriam retinere cupitcircumventus ab equitibusdextrasinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabunduserumpit. Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxiliosuisquos pelli iam acceperat. Denique hostes iam undique fusi. Tumspectaculum horribile in campis patentibus: sequi fugereoccidicapi; equi atque viri afflictiac multi uulneribus acceptis nequefugere posse neque quietem patiniti modo ac statim concidere;postremo omniaqua visus eratconstrata telis armis cadaueribusetinter ea humus infecta sanguine.

[102]Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtamquo initio profectus intenderat. Eo post diem quintumquam iterumbarbari male pugnauerantlegati a Boccho veniuntqui regis verbisab Mario petiuereduos quam fidissimos ad eum mitteretvelle de suoet de populi Romani commodo cum iis disserere. Ille statim L. Sullamet A. Manlium ire iubet. Qui quamquam acciti ibanttamen placuitverba apud regem facereut ingenium aut auersum flecterent autcupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sullacuius facundiaenon aetati a Manlio concessumpauca verba huiusce modi locutus: "RexBocchemagna laetitia nobis estcum te talem virum di monuereutialiquando pacem quam bellum malles neu te optimum cum pessimo omniumIugurtha miscendo commacularessimul nobis demeres acerbamnecessitudinempariter te errantem atque illum sceleratissimumpersequi. Ad hoc populo Romano iam a principio imperi melius visumamicos quam seruos quaereretutiusque rati volentibus quam coactisimperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitiaprimum quiaprocul absumusin quo offensae minimumgratia par ac si propeadessemus; dein quia parentis abunde habemusamicorum neque nobisneque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibiplacuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bonaaccepissesquam mala perpessus es[ses]. Sed quoniam humanarum rerumfortuna atqueuti coepistiperge. licet placuit et vim et gratiamnostram te experirinuncquando per illam licetfestina atqueuticoepistiperge. multa atque opportuna habesquo facilius errataofficiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demittenumquampopulum Romanum beneficiis victum esse. Nam bello quid valeattutescis." Ad ea Bocchus placide et benignesimul pauca pro delictosuo verba facit: se non hostili animosed ob regnum tutandum armacepisse. Nam Numidiae partemunde vi Iugurtham expuleritiure bellisuam factam; eam vastari a Mario pati nequiuisse. Praeterea missisantea Romam legatis repulsum ab amicitia. Ceterum uetera omittere actumsi per Marium liceretlegatos ad senatum missurum. Dein copiafacta animus barbari ab amicis flexusquos Iugurthacognitalegatione Sullae et Manli metuens idquod parabaturdoniscorruperat.

[103]Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditiscohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessumturrim regiamquo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat. Tumrursus Bocchusseu reputando quae sibi duobus proeliis venerantseuadmonitus ab aliis amicisquos incorruptos Iugurtha reliqueratexomni copia necessariorum quinque delegitquorum et fides cognita etingenia validissima erant. Eos ad Marium ac deindesi placeatRomamlegatos ire iubetagendarum rerum et quocumque modo belli componendilicentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna Romanorumproficiscunturdeinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventispoliatique pauidi sine decore ad Sullam profugiuntquem consul inexpeditionem proficiscens pro praetore reliquerat. Eos ille non prouanis hostibusuti meriti erantsed accurate ac liberaliter habuit.Qua re barbari et famam Romanorum auaritiae falsam et Sullam obmunificentiam in sese amicum rati. Nam etiam tum largitio multisignota erat; munificus nemo putabatur nisi pariter volens; dona omniain benignitate habebantur. Igitur quaestori mandata Bocchipatefaciunt; simul ab eo petuntuti fautor consultorque sibi assit;copias fidem magnitudinem regis sui et aliaquae aut utilia autbeneuolentiae esse credebantoratione extollunt. Dein Sulla omniapollicito doctiquo modo apud Mariumitem apud senatum verbafacerentcirciter dies quadraginta ibidem opperiuntur.

[104]Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et deadventu legatorum certior factus estillosque et Sullam [ab Utica]venire iubetitem L. Bellienum praetorem Vticapraeterea omnisundique senatorii ordinisquibuscum mandata Bocchi cognoscit.legatis potestas Romam eundi fitet ab consule interea indutiaepostulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere; pauci ferociusdecernuntscilicet ignari humanarum rerumquae fluxae et mobilessemper in aduersa mutantur. Ceterum Mauri impetratis omnibus rebustres Romam profecti duce Cn. Octauio Rusonequi quaestor stipendiumin Africam portaueratduo ad regem redeunt. Ex iis Bocchus cumcetera tum maxime benignitatem et studium Sullae libens accepit.Romaeque legatis eiuspostquam errasse regem et Iugurthae scelerelapsum deprecati suntamicitiam et foedus petentibus hoc modorespondetur: "Senatus et populus Romanus benefici et iniuriaememor esse solet. Ceterum Bocchoquoniam paenitetdelicta gratiaefacit: foedus et amicitia dabunturcum meruerit."

[105]Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petiuituti Sullamad se mitteretcuius arbitratu communibus negotiis consuleretur. Ismissus cum praesidio equitum atque [peditum] funditorum Baliarium.Praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum uelitaribus armisitineris properandi causaneque his secus atque aliis armis aduersumtela hostiumquod ea levia suntmuniti. Sed in itinere quintodenique die Voluxfilius Bocchirepente in campis patentibus cummille non amplius equitibus sese ostenditqui temere et effuseeuntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilemmetum efficiebant. Igitur se quisque expedirearma atque telatemptareintendere; timor aliquantussed spes ampliorquippevictoribus et aduersum eosquos saepe vicerant. Interim equitesexploratum praemissi remuti eratquietam nuntiant.

[106]volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviamillis simul et praesidio missum. Deinde eum et proximum diem sinemetu coniuncti eunt. Post ubi castra locata et diei uesper eratrepente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibiex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse. Simulutinoctu clam secum profugeretrogat atque hortatur. Ille animo ferocinegat se totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satiscredere; etiam si certa pestis adessetmansurum potiusquamproditis quos ducebat. Turpi fuga incertae ac forsitan post paulomorbo interiturae vitae parceret. Ceterum ab eodem monitusuti noctuproficiscereturconsilium approbat; ac statim milites cenatos essein castris ignisque quam creberrimos fieridein prima vigiliasilentio egredi iubet. Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sullapariter cum ortu solis castra metabaturcum equites Mauri nuntiantIugurtham circiter duum milium interuallo ante consedisse. Quodpostquam auditum esttum vero ingens metus nostros invadit; crederese proditos a Voluce et insidiis circumventos. Ac fuere qui dicerentmanu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

[107]At Sullaquamquam eadem existimabattamen ab iniuria Maurumprohibet. Suos hortaturuti fortem animum gererent: saepe antea apaucis strenuis aduersum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi inproelio minus pepercissenttanto tutiores fore; nec quemquam decerequi manus armaueritab inermis pedibus auxilium peterein maximometu nudum et caecum corpus ad hostis vertere. Dein Volucemquoniamhistilia faceretIouem maximum obtestatusut sceleris atqueperfidiae Bocchi testis adessetex castris abire iubet. Illelacrimans orarene ea crederet: nihil dolo factumac magiscalliditate Iugurthaecui videlicet speculanti iter suum cognitumesset. Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spesopesque eius ex patre suo penderentcredere illum nihil palamausurumcum ipse filius testis adesset. Qua re optimum factu videriper media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidemrelictis Mauris solum cum Sulla iturum. Ea resuti in tali negotioprobata; ac statim profectiquia de improuiso acciderantdubioatque haesitante Iugurtha incolumes transeunt. Deinde paucis diebusquo ire intenderantperventum est.

[108]Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariteragebatpraemissus ab Iugurthapostquam Sullam accitum audieratorator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea DabarMassugradae filiusex gente Masinissaeceterum materno genereimpar--nam pater eius ex concubina ortus erat--Mauro ob ingenimulta bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multisante tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit: paratumsese facere quae populus Romanus vellet; colloquio diem locum tempusipse deligeretneu Iugurthae legatum pertimesceret; consulto seseomnia illo integra haberequo res communis licentius gereretur; namab insidiis eius aliter caueri nequiuisse. Sed ego comperior Bocchummagis Punica fide quam ob eaquae praedicabatsimul Romanos etNumidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo voluere solitumIugurtham Romanis an illi Sullam traderet; libidinem aduersum nosmetum pro nobis suasisse.

[109]Igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturumceteraocculte nullo aut quam paucissimis praesentibus. Simul edocetquaesibi responderentur. Postquamsicuti volueratcongressidicit semissum a consule venisse quaesitum ab eopacem an bellum agitaturusforet. Tum rexuti praeceptum fueratpost diem decimum redireiubetac nihil etiam nunc decrevissesed illo die reponsurum.Deinde ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctisprocessitSulla a Boccho occulte accersitur. Ab utroque tantummodofidi interpretes adhibenturpraeterea Dabar internuntiussanctusvir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

[110]"Numquam ego ratus sum fore uti rex maximus in hac terra etomniumquos noviprivato homini gratiam deberem. Et meherculeSullaante te cognitum multis orantibus. Aliis ultro egomet opemtulinullius indiguus. Id imminutumquod ceteri dolere solentegolaetor. Fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiaequaapud meum animum nihil carius est. Id adeo experiri licet. Arma virospecuniampostremo quicquid animo libetsume utereetquoad viuesnumquam tibi redditam gratiam putaueris: semper apud me integra erit;denique nihil me sciente frustra uoles. Namut ego aestimoregemarmis quam munificentia vince minus flagitiosum est. Ceterum de republica vestracuius curator huc missus espaucis accipe. Bellumego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meosaduersum armatos armis tutatus sum. Id omittoquando vobis itaplacet. gerite quod uultis cum Iugurtha bellum. Ego flumen Mulucchamquod inter me et Micipsam fuitnon egrediar neque id intrareIugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiuerishaud repulsus abibis."

[111]Ad ea Sulla pro se breviter et modicede pace et communibus rebusmultis disseruit. Denique regi patefacitquod polliceatursenatumet populum Romanumquoniam armis amplius valuissentnon in gratiamhabituros; faciendum ei aliquidquod illorum magis quam suarettulisse videretur. Id adeo in promptu essequoniam copiamIugurthae haberet. Quem si Romanis tradidissetfore ut illi plurimumdeberetur; amicitiam foedus Numidiae partemquam nunc peterettumultro adventuram. Rex primo negitare: cognationemaffinitatempraeterea foedus interuenisse; ad hoc metuerene fluxa fide ususpopularium animos auerteretquis et Iugurtha carus et Romani inuisierant. Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omniase facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacemcuius Numidadefessus bello auidissimus eratquae utilia visa constituunt. Itacomposito dolo digrediuntur.

[112]At rex postero die AsparemIugurthae legatumappellat dicitque sibiper Dabarem ex Sulla cognitum posse condicionibus bellum poni: quamob rem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castraIugurthae proficiscitur. Deinde ab illo cuncta edoctus properatoitinere post diem octauum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurthamcupere omnia quae imperarentur faceresed Mario parum confidere;saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse.Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem velletdaretoperamut una ab omnibus quasi de pace in colloquium venireturibique sibi Sullam traderet. Cum talem virum in potestatem habuissettum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret; neque hominemnobilem non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestaterelictum iri.

[113]Haec Maurus secum ipse diu voluens tandem promisit; ceterum dolo anvere cunctatusparum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates utvehementes sic mobilessaepe ipsae sibi aduersae. Postea tempore etloco constitutoin colloquium uti de pace venireturBocchus Sullammodomodo Iugurthae legatum appellarebenigne habereidem ambobuspolliceri. Illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse. Sed nocte eaquae proxima fuit ante diem colloquio decretumMaurus adhibitisamicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris dicitur secumipse multum agitauisseuultu colore motu corporis pariter atqueanimo varius; quae scilicet ita tacente ipso occulta pectorispatefecisse. Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illiussententia Numidae insidias tendit. Deinde ubi dies advenit et einuntiatum est Iugurtham haud procul abessecum paucis amicis etquaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulumfacillimum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariissuis inermisuti dictum eratacceditac statim signo dato undiquesimul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncatiIugurtha Sullaevinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

[114]Per idem tempus aduersum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Cn.Manlio male pugnatum. Quo metu Italia omnis contremuerat. Illincque[et inde] usque ad nostram memoriam Romani sic habuerealia omniavirtuti suae prona essecum Gallis pro salutenon pro gloriacertare. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romamvinctum adduci nuntiatum estMarius consul absens factus estet eidecreta prouincia Galliaisque Kalendis Ianuariis magna gloriaconsul triumphauit. Et ea tempestate spes atque opes civitatis inillo sitae.