Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C.Sallusti Crispi


EpistulaCn. Pompei ad Senatum


1 Siadvorsus vos patriamque et deos penatis tot labores et periculasuscepissemquotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumihostes fusi et vobis salus quaesita estnihil amplius in absentem mestatuissetis quam adhuc agitispatres conscriptiquem contraaetatem proiectum ad bellum saevis sumum cum excercitu optume meritoquantum est in vobisfamemiserruma omnium morteconfecistis. 2Hacine spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? Haec suntpraemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine?Fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas measconsumpsicum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datusest. 3 Per deos immortalisutrum censetis me vicem aerari praestarean exercitum sine frumento et stipendio habere posse?

4 Equidemfateor me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectumquippequi nomine modo imperi a vobis acceptodiebus quadraginta exercitumparavi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus inHispaniam submovi; per eas iter aliud atque Hannibalnobisopportuniuspate feci. 5 Recepi GalliamPyrenaeumLacetaniamIndigetis et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multopaucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostisnonper oppida neque ex ambitione mea egi.

6 Quiddeinde proelia aut expeditiones hibernasoppida excisa aut receptaenumerem? Quando res plus valet quam verba: castra hostium apudSucronem capta et proelium apud flumen Turiam et dux hostium C.Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobissunt; pro quiso grati patresegestatem et famem redditis. Itaquemeo et hostium exercitui par condicio est; 7 namque stipendium neutridaturvictor uterque in Italiam venire potest. 8 Quod ego vos moneoquaesoque ut animadvortatis neu cogatis necessitatibus privatim mihiconsulere. 9 Hispaniam citerioremquae non ab hostibus teneturnosaut Sertorius ad internecionem vastavimus praeter maritumascivitatesultro nobis sumptui onerique; Gallia superiore annoMetelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibusipsa vix agitat; ego non rem familiarem modoverum etiam fidemconsumpsi. 10 Reliqui vos estis: qui nisi subvenitisinvito etpraedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae inItaliam transgredientur.

Haelitterae principio sequentis anni recitatae in senatu. Sed consulesdecretas a patribus provincias inter se paravere; Cotta Galliamciteriorem habuitCiliciam Octavius. Dein proxumi consulesL.Lucullus et M. Cottalitteris nuntiisque Pompei graviter perculsicum summae rei gratia tum ne exercitu in Italiam deducto neque laussua neque dignitas essetomni modo stipendium et supplementumparavereadnitente maxime nobilitatecuius plerique iam tum linguaferociam suam et dicta factis sequebantur.