Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C. SallustiiCrispi


invectivain Ciceronem

Invectivain Ciceronem [1] graviter et iniquo animo maledicta tua patererM.Tullisi te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia istauti. sed cum in te neque modum neque modestiam ullam animadvertorespondebo tibiutsi quam male dicendo voluptatem cepistieammale audiendo amittas.

ubi querarquos implorempatresconscriptidiripi rem publicam atque audacissimo cuique essepraedae? apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus estut se ipse ac fortunas suas venales habeat. an apud vospatresconscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimoludibrio est. ubiubi M. Tullius leges iudicia rem publicam defenditatque in hoc ordine ita moderaturquasi unus reliquus e familia viriclarissimiScipionis Africaniac non reperticiusaccitus ac pauloante insitus huic urbi civis.

[2] an veroM. Tullifactatua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia vixistiut nihilflagitiosum corpori tuo putaresquod alicui collibuisset? autscilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiaeiactura perdidicisti? itaque minime mirandum estquod eam flagitiosevenditasquam turpissime parasti.

verumut opinorsplendordomesticus tibi animos tollit: uxor sacrilega ac periuriis delibutafilia matris paelextibi iucundior atque obsequentior quam parentipar est. domum ipsam tuam vi et rapinis funestam tibi ac tuiscomparastividelicetut nos commonefaciasquam conversa res sitcum in ea domo habitareshomo flagitiosissimequae P. Crassiviriclarissimifuit. [3] atque haec cum ita sinttamen se Cicero dicitin concilio deorum immortalium fuisseinde missum huic urbicivibusque custodem absque carnificis nominequi civitatisincommodum in gloriam suam ponit. quasi vero non illius coniurationiscausa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eotemporequo te custodem habebat. sed ut opinorilla te magisextolluntquae post consulatum cum Terentia uxore de re publicaconsuluisticum legis Plautiae iudicia domo faciebatisexconiuratis aliquos pecunia condemnabascum tibi alius Tusculanamalius Pompeianam villam exaedificabatalius domum emebat. qui veronihil poteratis erat calumniae proximusis aut domum tuamoppugnatum venerat aut insidias senatui feceratdenique de eo tibicompertum erat. [4] quae si tibi falsa obicioredde rationemquantum patrimonii acceperisquid tibi litibus accreveritqua expecunia domum paraverisTusculanum et Pompeianum infinito sumptuaedificaverisaut si reticescui dubium potest esse: opulentiamistam ex sanguine et miseriis civium parasti?

verumutopinorhomo novus Arpinasex M. Crassi familiaillius virtutemimitaturcontemnit simultatem hominum nobiliumrem publicam caramhabetneque terrore neque gratia removetur a veroamicitia tantumac virtus est animi. [5] immo vero homo levissimussupplex inimicisamicis contumeliosusmodo harummodo illarum partiumfidus neminilevissimus senatormercennarius patronuscuius nulla pars corporisa turpitudine vacatlingua vanamanus rapacissimaegula immensapedes fugaces: quae honeste nominari non possuntinhonestissima.atque is cum eius modi sittamen audet dicere: «ofortunatam natam me consule Romam!» te consule fortunatamCicero? immo vero infelicem et miseramquae crudelissimamproscriptionem eam perpessa estcum tu perturbata re publica metuperculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebascum omniaiudiciaomnes leges in tua libidine erantcum tu sublata legePorciaerepta libertate omnium nostrum vitae necisque potestatem adte unum revocaveras. [6] atque parum quod impune fecistiverum etiamcommemorando exprobras neque licet oblivisci his servitutis suae.egerisoro teCiceroprofeceris quidlibetsatis est perpessosesse. etiamne aures nostras odio tuo onerabisetiamne molestissimisverbis insectabere? «cedant arma togaeconcedat laurealinguae.» quasi vero togatus et non armatus eaquaegloriarisconfecerisatque inter te Sullamque dictatorem praeternomen imperii quicquam interfuerit.

[7] sed quid ego plura detua insolentia commemorem? quem Minerva omnis artis edocuitIuppiterOptimus Maximus in concilio deorum admisitItalia exulem humerissuis reportavit. oro teRomule Arpinasqui egregia tua virtuteomnis PaulosFabiosScipiones superastiquem tandem locum in haccivitate obtines? quae tibi partes rei publicae placent? quem amicumquem inimicum habes? cui in civitate insidias fecistiancillaris;cuius ope de exsilio tuo Dyrrhachio redistieum insequeris. quostyrannos appellabaseorum potentiae faves; qui tibi ante optimatesvidebantureosdem dementes ac furiosos vocas. Vatini causam agisdeSestio male existimas. Bibulum petulantissimis verbis laedislaudasCaesarem. quem maxime odistiei maxime obsequeris. aliud stansaliud sedens sentis de re publica. his male dicisillos odistilevissime transfuganeque in hac neque in illa parte fidem habens.