Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C.Sallusti Crispi


ORATIOC. COTTAE

ADPOPVLVM ROMANVM


Quiritesmulta mihi pericula domi militiaequemulta aduorsa fuere; quorumalia tolerauipartim reppuli deorum auxiliis et uirtute mea. In quisomnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos. Malaesecundaeque res opesnon ingeniummihi mutabant. At contra in hismiseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus per segrauis curam duplicatcui misero acta iam aetate ne mortem quidemhonestam sperare licet. Nam si parricida uostri sum etbis genitushicdeos penatis meos patriamque et summum imperium uilia habeoquis mihi uiuo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omniamemorata apud inferos supplicia scelere meo uici.

A primaadulescentia in ore uostropriuatus et in magistratibusegi. Quilinguaqui consilio meoqui pecunia uoluereusi sunt; neque egocallidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui.Auidissumus priuatae gratiae maxumas inimicitias pro re publicasuscepi; quis uictus cum illa simulcum egens alienae opis pluramala expectaremuosQuiritesrursus mihi patriam deosque penatiscum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis uix satisgratus uidearsi singulis animamquam nequeoconcesserim. Nam uitaet mors iura naturae sunt; ut sine dedecore cum ciuibus fama etfortunis integer agasid dono datur atque accipitur.

Consulesnos fecistisQuiritesdomi bellique impeditissuma re publica.Namque imperatores Hispaniae stipendiummilitesarmafrumentumposcunt; et id res cogitquoniam defectione sociorum et Sertori permontis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. Exercitusin Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedoniaplena hostium estnec minus Italiae marituma et prouinciarum; cuminterim uectigalia parua et bellis incerta uix partem sumptuumsustinent. Ita classequae commeatus tuebaturminore quam anteanauigamus. Haec si dolo aut socordia nostra contracta suntagiteutmonet irasupplicium sumite; sin fortuna communis asperior estquare indigna uobis nobisque et re publica incipitis?

Atque egocuius aetati mors propior estnon deprecorsi quid ea uobisincommodi demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam prouostra salute finem uitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul; facioquod saepe maiores asperis bellis fecere: uoueo dedoque me pro republicaquam deinde cui mandetis circumspicite. Nam talem honorembonus nemo uoletcum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratioreddunda aut turpiter moriundum sit. Tantum modo in animis habetotenon me ob scelus aut auaritiam caesumsed uolentem pro maxumisbeneficiis animum dono dedisse.

Per uosQuiriteset gloriam maiorumtolerate aduorsa et consulite reipublicae. Multa cura summo impeno inestmulti ingentes laboresquosnequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritiscum omnesprouinciaeregnamaria terraeque aspera aut fessa bellis sint.