Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C.Sallusti Crispi


OratioLepidi Consulis

adPopulum Romanum


1Clementia et probitas vostraQuiritesquibus per ceteras gentismaxumi et clari estisplurumum timoris mihi faciunt advorsumtyrannidem L. Sullaenequae ipsi nefanda aestumatisea parumcredundo de aliis circumveniamini -- praesertim cum illi spes omnisin scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putetquam sipeior atque intestabilior metu vostro fueritquo captis libertatiscuram miseria eximat -- autsi provideritisin tutandis periculismagis quam ulciscendo teneamini.

2Satellites quidem eiushomines maxumi nominis optumis maiorumexemplisnequeo satis mirariqui dominationis in vos servitium suummercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberiagere3praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum prolesgeniti ad ea quae maiores virtute peperere subvortunda. 4 Nam quid aPyrrhoHannibalePhilippoque et Antiocho defensum est aliud quamlibertas et suae cuique sedesneu cui nisi legibus pareremus? 5 Quaecuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenetnon totexcercituum clade neque consulum et aliorum principumquos fortunabelli consumpseratsatiatussed tum crudeliorcum plerosquesecundae res in miserationem ex ira vortunt. 6 Quin solus omnium postmemoriam humani generis supplicia in post futuros composuitquisprius iniuria quam vita certa essetpravissumeque per scelerisimmanitatem adhuc tutus fuitdum vos metu gravioris serviti arepetunda libertate terremini.

7 Agundumatque obviam eundum estQuiritesne spolia vostra penes illum sintnon prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratistaedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelusoccupata periculosius dimissurum. 8 At ille eo processitut nihilgloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honestaaestumet.9 Itaque illa quies et otium cum libertatequae multi probipotius quam laborem cum honoribus capessebantnulla sunt; 10 hactempestate serviundum aut imperitandumhabendus metus est autfaciundusQuirites. Nam quid ultra? 11 Quaeve humana superant autdivina impolluta sunt? Populus Romanuspaulo ante gentium moderatorexutus imperiogloriaiureagitandi inops despectusqueneservilia quidem alimenta reliqua habet. 12 Sociorum et Lati magna viscivitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unumprohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupavere paucisatellites mercedem scelerum. 13 Legesiudiciaaerariumprovinciaereges penes unumdenique necis civium et vitae licentia.14 Simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguinecivili. 15 Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut moriper virtutem? Quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferrosaeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisimuliebri ingenio exspectat.

16 Verumego seditiosusuti Sulla aitqui praemia turbarum queroret bellumcupiensqui iura pacis repeto. 17 Scilicetquia non aliter salvisatisque tuti in imperio eritisnisi Vettius Picens et scribaCornelius aliena bene parata prodegerint; nisi approbaritis omnesproscriptionem innoxiorum ob divitiascruciatus virorum illustriumvastam urbem fuga et caedibusbona civium miserorum quasi Cimbricampraedam venum aut dono datam. 18 At obiectat mihi possessiones exbonis proscriptorum; quod quidem scelerum illius vel maxumum estnonme neque quemquam omnium satis tutum fuissesi recte faceremus.Atque illaquae tum formidine mercatus sumpretio soluto iuredominis tamen restituoneque pati consilium est ullam ex civibuspraedam esse. 19 Satis illa fuerintquae rabie contractatoleravimusmanus conserentis inter se Romanos exercitus et arma abexternis in nosmet vorsa; scelerum et contumeliarum omnium finis sit;quorum adeo Sullam non paenitetut et facta in gloria numeret etsiliceatavidius fecerit.

20 Nequeiam quid existumetis de illosed quantum audeatis vereorne aliusalium principem expectantes ante capiamininon opibus eiusquaefutiles et corruptae suntsed vostra socordiaqua raptum ire licetet quam audeattam videri Felicem. 21 Nam praeter satellitescommaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praetervictoriam? Scilicet militesquorum sanguine Tarulae Scirtoquepessumis servorumdivitiae partae sunt? 22 An quibus praelatus inmagistratibus capiundis Fufidiusancilla turpishonorum omniumdehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercituscui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est.23 Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt per armaconditam a maioribus suisutique iura et iudicia sibimetextorquerentegregia scilicet mercedecum relegati in paludes etsilvas contumeliam atque invidiam suampraemia penes paucosintellegerent.

24 Quareigitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire suntvitiis optentuiquibus labefactisquam formidatus esttamcontemnetur. Nisi forte specie concordiae et pacisquae sceleri etparricidio suo nomina indidit. Neque aliter rem publicam et bellifinem aitnisi maneat expulsa agris plebespraeda civilisacerbissumaius iudiciumque omnium rerum penes sequod populiRomani fuit. 25 Quae si vobis pax et composita intellegunturmaxumaturbamenta rei publicae atque exitia probateannuite legibusimpositisaccipite otium cum servitio et tradite exemplum posterisad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam!

26 Mihiquamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorumdignitati atque etiam praesidiotamen non fuit consilium privatasopes facerepotiorque visa est periculosa libertas quieto servitio.27 Quae si probatisadesteQuiriteset bene iuvantibus divis M.Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundamlibertatem!