Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


C.Sallusti Crispi


ORATIOMACRI TRIB. PLEB.

ADPLEBEM


SiQuiritesparum existumaretis quid inter ius a maioribus relictumuobis et hoc a Sulla paratum seruitium interessetmultis mihidisserundum fuitdocendique quas ob iniurias et quotiens a patribusarmata plebes secessisset utique uindices parauisset omnis iuris suitribunos plebis. Nunc hortari modo relicuom est et ire primum uia quacapessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit quantas opesnobilitatis solusinpotensinani specie magistratuspelleredominatione incipiamquantoque tutius factio noxiorum agat quam soliinnocentes. Sed praeter spem bonam ex uobisquae metum uicitstatuicertaminis aduorsa pro libertate potiora esse forti uiro quam omninonon certauisse.

Quamquamomnes aliicreati pro iure uostrouim cunctam et imperia sua gratiaaut spe aut praemiis in nos conuorteremeliusque habent mercededelinquere quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere iam inpaucorum dominationemqui per militare nomenaerariumexercitusregnaprouincias occupauere et arcem habent ex spoliis uostris; cuminterimmore pecorumuosmultitudosingulis habendos fruendosquepraebetisexuti omnibus quae maiores reliquerenisi quia uobismetipsi per suffragiaut praesides olimnunc dominos destinatis.ltaque concessere illuc omnes; at moxsi uostra receperitisad uosplerique : raris enim animus est ad ea quae placent defendunda;ceteri ualidiorum sunt.

An dubiumhabetis num officere quid uobis uno animo pergentibus possitquoslanguidos socordisque pertimuere? Nisi forte C. Cottaex factionemedia consulaliter quam metu iura quaedam tribunis plebisrestituit. Et quamquam L. Siciniusprimus de potestate tribunicialoqui aususmussantibus uobis circumuentus erattamen prius illiinuidiam metuere quam uos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeosatis mirariQuirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sullamortuoqui scelestum imposuerat seruitiumfinem mali credebatis :ortus est longe saeuior Catulus. Tumultus intercessit Bruto etMamerco consulibus. Dein C. Curio ad exitium usque insontis tribunidominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in LQuintium uidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quaeprofecto in cassum agebantursi prius quam uos seruiundi finemillidominationis facturi erant; praesertim cum his ciuilibus armis dictaaliased certatum utrimque de dominatione in uobis sit. Itaquecetera ex licentia aut odio aut auaritia in tempus arsere; permansituna res modoquae utrimque quaesita est et erepta in posterumuistribuniciatelum a maioribus libertati paratum. Quod ego uos moneoquaesoque ut animaduortatisneu nomina rerum ad ignauiam mutantesotium pro seruitio appelletis. Quo iam ipso fruisi uera et honestaflagitium superaueritnon est condicio : fuissetsi omninoquiessetis. Nunc animum aduortere etnisi uiceritisquoniam omnisiniuria grauitate tutior estartius habebunt.

"Quidcenses igitur?" aliquis uostrum subiecerit. Primum omniumomittendum morem hunc quem agitisimpigrae linguaeanimi ignauinon ultra contionis locum memores libertatis; deinde--ne uos aduirilia illa uocemquo tribunos plebeimodo patricium magistratumlibera ab auctoribus patriciis suffragia maiores uostri parauere--cumuis omnisQuiritesin uobis sit et quae iussa nunc pro aliistoleratispro uobis agere aut non agere certe possitisIouem autalium quem deum consultorem expectatis? Magna illa consulum imperiaet patrum decreta uos exsequendo rata efficitisQuirites; ultroquelicentiam in uos auctum atque adiutum properatis.

Neque egouos ultum iniurias hortormagis uti requiem cupiatis; nequediscordiasut illi criminantursed earum finem uolens iure gentiumres repeto; etsi pertinaciter retinebuntnon arma nequesecessionemtantummodo ne amplius sanguinem uostrum praebeatiscensebo. Gerant habeantquc suo modo imperiaquaerant triumphosMithridatemSertorium et reliquias exulum persequantur cumimaginibus suis; absit periculum et labos quibus nulla pars fructusest. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia uostrapensantur; qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumauerequiprofecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut illisexiguitate mors prohibetursenescunt uiressic neque absoluit curafamiliari tam parua reset ignaui cuiusque tenuissumas spesfrustratur. Quae tamen quamuis amplaquoniam seruiti pretiumostentareturcuius torpedinis erat decipi et uostrarum rerum ultroiniuriae gratiam debere? Cauendus dolus est. Namque alio modo nequeualent in uniuorsos neque conabuntur. Itaque simul conparantdelenimenta et differunt uos in aduentum Cn. Pompeiquem ipsumubipertimueresublatum in ceruices suasmox dempto metu lacerant.Neque eos pudetuindices uti se ferunt libertatistot uiros sineuno aut remittere iniuriam non audereaut ius non posse defendere.Mihi quidem satis spectatum est Pompeiumtantae gloriaeadulescentemmalle principem uolentibus uobis esse quam illisdominationis sociumauctoremque in primis fore tribuniciaepotestatis. VerumQuiritesantea singuli ciues in pluribusnon inuno cuncti praesidia habebatisneque mortalium quisquam dare auteripere talia unus poterat.

ltaqueuerborum satis dictum est; neque enim ignorantia res claudit. Verumoccupauit nescio quae uos torpedoqua non gloria mouemini nequeflagitiocunctaque praesenti ignauia mutauistisabunde libertatemrati[SCILICET] quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illucmunera ditium dominorum. Atque haec eadem non sunt agrestibussedcaeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in prouinciasmagistratibus. Ita pugnatur et uincitur paucis; plebesquodcumqueacciditpro uictis est et in dies magis eritsi quidem maiore curadominationem illi retinuerint quam uos repetiueritis libertatem.