Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


AdSerenum
de Tranquillitate Animi

 

 

I. 1Inquirenti mihi in me quaedam uitia apparebantSenecain apertopositaquae manu prehenderemquaedam obscuriora et in recessuquaedam non continuased ex interuallis redeuntiaquae uelmolestissima dixerimut hostes uagos et ex occasionibus assilientesper quos neutrum licetnec tamquam in bello paratum esse nec tamquamin pace securum.
  Illum tamen habitum in me maximedeprehendo (quare enim non uerum ut medico fatear?)nec bona fideliberatum me iis quae timebam et oderamnec rursus obnoxium. Instatu ut non pessimoita maxime querulo et moroso positus sum necaegroto nec ualeo. 3 Non est quod dicas omnium uirtutum tenera esseprincipiatempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoroetiam quae in speciem laborantdignitatem dico et eloquentiae famamet quicquid ad alienum suffragium uenitmora conualescere: et quaeueras uires parant et quae ad placendum fuco quodam subornanturexspectant annos donec paulatim colorem diuturnitas ducat. Sed egouereor ne consuetudoquae rebus affert constantiamhoc uitium mihialtius figat: tam malorum quam bonorum longa conuersatio amoreminduit.
  Haec animi inter utrumque dubiinec ad rectafortiter nec ad praua uergentisinfirmitas qualis sitnon tam semeltibi possum quam per partes ostendere. Dicam quae accidant mihi; tumorbo nomen inuenies. 5 Tenet me summus amor parsimoniaefateor:placet non in ambitionem cubile compositumnon ex arcula prolatauestisnon ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibusexpressased domestica et uilisnec seruata nec sumenda sollicite;6 placet cibus quem nec parent familiae nec spectentnon ante multosimperatus dies nec multorum manibus ministratussed parabilisfacilisquenihil habens arcessiti pretiosiueubilibet nondefuturusnec patrimonio nec corpori grauisnon rediturus quaintrauerit; 7 placet minister incultus et rudis uernulaargentumgraue rustici patris sine ullo nomine artificiset mensa nonuarietate macularum conspicua nec per multas dominorum elegantiumsuccessiones ciuitati notased in usum positaquae nullius conuiuaeoculos nec uoluptate moretur nec accendat inuidia. 8 Cum bene istaplacueruntpraestringit animum apparatus alicuius paedagogiidiligentius quam in tralatu uestita et auro culta mancipia et agmenseruorum nitentiumiam domus etiam qua calcatur pretiosa etdiuitiis per omnes angulos dissipatistecta ipsa fulgentiaetassectator comesque patrimoniorum pereuntium populus. Quidperlucentes ad imum aquas et circumfluentes ipsa conuiuiaquidepulas loquar scaena sua dignas? 9 Circumfudit me ex longofrugalitatis situ uenientem multo splendore luxuria et undiquecircumsonuit: paulum titubat aciesfacilius aduersus illam animumquam oculos attollo; recedo itaque non peiorsed tristiornec interilla friuola mea tam altus incedotacitusque morsus subit etdubitatio numquid illa meliora sint. Nihil horum me mutatnihiltamen non concutit.
 0 Placet imperia praeceptorum sequi etin mediam ire rem publicam; placet honores fascesque non scilicetpurpura aut uirgis abductum capesseresed ut amicis propinquisque etomnibus ciuibusomnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim:promptusimperitussequor ZenonaCleanthenChrysippumquorumtamen nemo ad rem publicam accessitet nemo non misit. 11 Vbialiquid animum insolitum arietari percussitubi aliquid occurrit autindignumut in omni uita humana multa suntaut parum ex faciliflensaut multum temporis res non magno aestimandae poposceruntadotium conuertoretquemadmodum pecoribusfatigatis quoqueuelocior domum gradus est. 12 Placet intra parietes rursus uitamcoercere: nemo ullum auferat diemnihil dignum tanto impendioredditurus; sibi ipse animus haereatse colatnihil alieni agatnihil quod ad iudicem spectet; ametur expers publicae priuataequecurae tranquillitas. 13 Sedubi lectio fortior erexit animum etaculeos subdiderunt exempla nobiliaprosilire libet in forumcommodare alteri uocemalteri operametiam si nihil profuturamtamen conaturam prodessealiculus coercere in foro superbiain malesecundis rebus elati.
 4 In studiis puto mehercules meliusesse res ipsas intueri et harum causa loquiceterum uerba rebuspermittereut qua duxerinthac inelaborata sequatur oratio. Quidopus est saeculis duratura componere? Vis tu non id agerene teposteri taceant! Morti natus es: minus molestiarum habet funustacitum. Itaque occupandi temporis causa in usum tuumnon inpraeconiumaliquid simplici stilo scribe: minore labore opus eststudentibus in diem. 15 Rursusubi se animus cogitationummagnitudine leuauitambitiosus in uerba est altiasque ut spirareita eloqui gestitet ad dignitatem rerum exit oratio. Oblitus tumlegis pressiorisque iudiciisublimius feror et ore iam non meo.
 6Ne singula diutius persequarin omnibus rebus haec me sequitur bonaementis infirmitascui ne paulatim defluam uereorautquod estsollicitiusne semper casuro similis pendeam et plus fortasse sitquam quod ipse peruideo. Familiariter enim domestica aspicimusetsemper iudicio fauor officit. 17 Puto multos potuisse ad sapientiamperuenirenisi putassent se peruenissenisi quaedam in sedissimulassentquaedam opertis oculis transiluissent. Non est enimquod magis aliena iudices adulatione nos perire quam nostra. Quissibi uerum dicere ausus est? quis noninter laudantiumblandientiumque positus gregesplurimum tamen sibi ipse assentatusest? 18 Rogo itaquesi quod habes remedium quo hanc fluctuationemmeam sistasdignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam. Nonesse periculosos hos motus animi nec quicquam tumultuosi afferentesscio; ut uera tibi similitudine id de quo queror cxprimamnontempestate uexorsed nausea: detrahe ergo quicquld hoc est malietsuccurre in conspectu terrarum laboranti.

II. 1Quaero mehercules iamdudumSereneipse tacituscui talem affectumanimi similem putemnec ulli propius admouerim exemplo quam eorumquiex longa et graui ualetudine explicitimotiunculis leuibusqueinterim offensis perstringuntur etcum reliquias effugeruntsuspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porriguntet omnem calorem corporis sul calumniantur. HorumSerenenon parumsanum est corpussed sanitati parum assueuitsicut est quidamtremor etiam tranquilli maris motusquecum ex tempestate requieuit.2 Opus est itaque non illis durioribusquae iam transcucurrimusutalicubi obstes tibialicubi irascarisalicubi instes grauissedillo quod ultimum uenitut fidem tibi habeas et recta ire te uiacredasnihil auocatus transuersis multorum uestigiis passimdiscurrentiumquorundam circa ipsam errantium uiam. 3 Quod desiderasautem magnum et summum est deoque uicinumnon concuti.
 ancstabilem animi sedem Graeci euthymian uocantde qua Democritiuolumen egregium estego tranquillitatem uoco: nec enim imitari ettransferre uerba ad illorum formam necesse est; res ipsa de quaagitur aliquo signanda nomine estquod appellationis graecae uimdebet haberenon faciem. 4 Ergo quaerimus quomodo animus semperaequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetusaspiciat et hoc gaudium non interrumpatsed placido statu maneatnec attollens se umquam nec deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodoad hanc perueniri possit in uniuersum quaeramus; sumes tu ex publicoremedio quantum uoles. 5 Totum interim uitium in medium protrahendumestex quo agnoscet quisque partem suam. Simul tu intelleges quantominus negotii habeas cum fastidio tui quam ii quosad professionemspeciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantesin suasimulatione pudor magis quam uoluntas tenet.
  Omnes in eademcausa suntet hi qui leuitate uexantur ac taedio assiduaquemutatione propositiquibus semper magis placet quod reliqueruntetilli qui marcent et oscitantur. Adice eos qui non aliter quam quibusdifficilis somnus est uersant se et hoc atque illo modo componuntdonec quietem lassitudine inueniant: statum uitae suae reformandosubindein eo nouissime manentin quo illos non mutandi odiumsedsenectus ad nouandum pigra deprehendit. Adice et illosqui nonconstantiae uitio parum lenes suntsed inertiaeet uiuunt nonquomodo uoluntsed quomodo coeperunt. 7 Innumerabiles deincepsproprietates suntsed unus effectus uitiisibi displicere. Hocoritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parumprosperisubi aut non audent quantum concupiscunt aut nonconsequunturet in spem toti prominent. Semper instabiles mobilesquesuntquod necesse est accidere pendentibus. Ad uota sua omni uiatendunt et inhonesta se ac difficilia docent coguntqueetubi sinepraemio labor esttorquet illos irritum dedecusnec dolent prauased frustra uoluisse. 8 Tunc illos et paenitentia coepti tenet etincipiendi timorsubrepitque illa animi iactatio non inuenientisexitumquia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possuntetcunctatio uitae parum se explicantis et inter destituta uotatorpentis animi situs. 9 Quae omnia grauiora sunt ubi odjoinfelicitatis operosae ad otium perfugerunt ac secreta studiaquaepati non potest animus ad ciuilia erectus agendique cupidus et naturainquiesparum scilicet in se solaciorum habens. Ideodetractisoblectationibus quas ipsae occupationes discurrentibus praebentdomumsolitudinemparietes non fert; inuitus aspicit se sibirelictum.
 0 Hinc illud est taedium et displicentia sui etnusquam residentis animi uolutatio et otii sui tristis atque aegrapatientiautique ubi causas fateri pudet et tormenta introrsus egituerecundiain angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsaestrangulant; inde maeror marcorque et mille fluctus mentis incertaequam spes inchoatae suspensam habentdeploratae tristem; inde illeaffectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos haberequod agantet alienis incrementis inimicissima inuidia (alit enimliuorem infelix inertia et omnes destrui cupiuntquia se non potuereprouehere); 11 ex hac deinde auersatione alienorum processuum etsuorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querenset in angulos se retrahens et poenae incubans suaedum illum taedetsui pigetque. Natura enim humanus animus agilis est et pronus admotus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia estgratior pessimis quibusque ingeniisquae occupationibus libenterdeteruntur: ut ulcera quaedam nocituras manus appetunt et tactugaudent et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperatnonaliter dixerim his mentibusin quas cupiditates uelut mala ulceraeruperuntuoluptati esse laborem uexationemque. 12 Sunt enim quaedamquae corpus quoque nostrum cum quodam dolore delectentut uersare seet mutare nondum fessum latus et alio atque alio positu uentilari:qualis ille homericus Achilles estmodo pronusmodo supinusinuarios habitus se ipse componensquod proprium aegri estnihil diupati et mutationibus ut remediis uti.
 3 Indeperegrinationes suscipiuntur uagae et litora pererrantur et modo marisemodo terra experitur semper praesentibus infesta leuitas: "NuncCampaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt: "IncultauideanturBruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquidtamen inter deserta amoeni requiriturin quo luxuriosi oculi longolocorun horrentium squalore releuentur: "Tarentum petaturlaudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio uel antiquaesatis opulenta turbae.... Iam flectamus cursum ad Vrbem: nimis diu aplausu et fragore aures uacaueruntiuuat iam et humano sanguinefrui." 14 Aliud ex alio iter suscipitur et spectaculaspectaculis mutantur. Vt ait Lucretius:

Hocse quisque modo semper fugit.

Sed quidprodestsi non effugit? Sequitur se ipse et urget grauissimus comes.15 Itaque scire debemus non locorum uitium esse quo laboramussednostrum: infirmi sumus ad omne tolerandumnec laboris patientes necuoluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit admortem: quod proposita saepe mutando in eadem reuoluebantur et nonreliquerant nouitati locumfastidio esse illis coepit uita et ipsemunduset subiit illud tabidarum deliciarum: "Quousque eadem?"

III. 1Aduersus hoc taedium quo auxillo putem utendum quaeris. Optimum eratut ait Athenodorusactione rerum et rei publicae tractatione etofficiis ciuilibus se detinere. Namut quidam sole atqueexercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longeutilissimum est lacertos suos roburquecui se uni dicaueruntmaioretemporis parte nutrireita nobisanimum ad rerum ciuilium certamenparantibusin opere esse nostro longe pulcherrimum est: namcumutilem se efficere ciuibus mortalibusque propositum habeatsimul etexercetur et proficit qui in mediis se officiis posuitcommuniapriuataque pro facultate administrans. 2 "Sedquia in hacinquittam insana hominum ambitionetot calumniatoribus in deteriusrecta torquentibusparum tuta simplicitas est et plus futurum semperest quod obstet quam quod succedata foro quidem et publicorecedendum est. Sed habet ubi se etiam in priuato laxe explicetmagnus animusnecut leonum animaliumque impetus caueis coercetursic hominumquorum maximae in seducto actiones sunt. 3 Ita tamendelitueritutubicumque otium suum absconderitprodesse uelitsingulis uniuersisque ingeniouoceconsilio. Nec enim is solus reipublicae prodestqui candidatos extrahit et tuetur reos et de pacebelloque censet; sed qui iuuentutem exhortaturqui in tanta bonorumpraeceptorum inopia uirtutem insinuat animisqui ad pecuniamluxuriamque cursu ruentes prensat ac retrahit etsi nihil aliudcerte moraturin priuato publicum negotium agit. 4 An ille pluspraestatqui inter peregrinos et ciues aut urbanus praetoradeuntibus assessoris uerba pronuntiatquam qui quid sit iustitiaquid pietasquid patientiaquid fortitudoquid mortis contemptusquid deorum intellectusquam gratuitum bonum sit bona conscientia? 5Ergosi tempus in studia conferas quod subduxeris offlciisnondeserueris nec munus detractaueris: neque enim ille solus militat quiin acie stat et cornu dextrum laeuumque defenditsed et qui portastuetur et statione minus periculosanon otiosa tamen fungituruigiliasque seruat et armamentario praeest quae ministeriaquamuisincruenta sintin numerum stipendiorum ueniunt. 6 Si te ad studiareuocauerisomne uitae fastidium effugerisnec noctem fieri optabistaedio lucisnec tibi grauis eris nec aliis superuacuus; multos inamicitiam attrahes affluetque ad te optimus quisque. Numquam enimquamuis obscurauirtus latetsed mittit sui signa: quisquis dignusfuerit uestigiis illam colliget. 7 Namsi omnem conuersationemtollimus et generi humano renuntiamus uiuimusque in nos tantumconuersisequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerumagendarum: incipiemus aedificia alia ponerealia subuertereet maresummouere et aquas contra difficultatem locorum educereet maledispensare tempus quod nobis natura consumendum dedit. 8 Alii parceillo utimuralii prodige; alii sic impendimus ut possimus rationemredderealii ut nullas habeamus reliquiasqua re nihil turpius est.Saepe grandis natu senex nullum aliud habet argumentuum quo se probetdiu uixissepraeter aetatem."

IV. 1Mihicarissime Serenenimis uidetur summisisse temporibus seAthenodorusnimis cito refugisse. Nec ego negauerim aliquandocedendumsed sensim relato gradu et saluis signissalua militaridignitate: sanctiores tutioresque sunt hostibus suis qui in fidem cumarmis ueniunt. 2 Hoc puto uirtuti faciendum studiosoque uirtutis: sipraeualebit fortuna et praecidet agendi facultatemnon statimauersus inermisque fugiatlatebras quaerensquasi ullus locus sitquo non possit fortuna persequised parcius se inferat officiis etcum dilectu inueniat aliquid in quo utilis ciuitati sit. 3 Militarenon licet: honores petat. Priuato uiuendum est: sit orator. Silentiumindictum est: tacita aduocatione ciues iuuet. Periculosum etiamingressu forum est: in domibusin spectaculisin conuiuiis bonumcontubernalemfidelem amicumtemperantem conuiuam agat. Officiaciuis amisit: hominis exerceat. 4 Ideo magno animo nos non uniusurbis moenibus clusimussed in totius orbis commercium emisimuspatriamque nobis mundum professi sumusut liceret latiorem uirtuticampum dare. Praeclusum tibi tribunal est et rostris prohiberis autcomitiis: respice post te quantum latissimarum regionum pateatquantum populorum. Numquam ita tibi magna pars obstrueturut nonmaior relinquatur. 5 Sed uide ne totum istud tuum uitium sit. Non uisenim nisi consul aut prytanis aut ceryx aut sufes administrare rempublicam. Quid si militare nolis nisi imperator aut tribunus? Etiamsi alii primam frontem tenebuntte sors inter triarios posueritinde uoceadhortationeexemploanimo milita: praecisis quoquemanibusille in proelio inuenit quod partibus conferatqui stattamen et clamore iuuat. 6 Tale quiddam facias: si a prima te reipublicae parte fortuna summoueritstes tamen et clamore iuuesetsi quis fauces oppresseritstes tamen et silentio iuues. Numquaminutilis est opera ciuis boni: auditus est uisusque. Vultunutuobstinatione tacita incessuque ipso prodest. 7 Vt salutaria quaedamcitra gustum tactumque odore proficiuntita uirtus utilitatem etiamex longinquo et latens fundit: siue spatiatur et se utitur suo iuresiue precarios habet excessus cogiturque uela contraheresiue otiosamutaque est et anguste circumsaeptasiue adapertain quocumquehabitu estproficit. Quid tu parum utile putas exemplum benequiescentis? 8 Longe itaque optimum est miscere otium rebusquotiensactuosa uita impedimentis fortuitis aut ciuitatis condicioneprohibebitur; numquam enim usque eo interclusa sunt omniaut nulliactioni locus honestae sit.

V. 1Numquid potes inuenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuitcumillam triginta tyranni diuellerent? Mille trecentos ciuesoptimumquemqueocciderantnec finem ideo faciebantsed irritabat se ipsasaeuitia. In qua ciuitate erat Areos pagosreligiosissimum iudiciumin qua senatus populusque senatui similiscoibat cotidie carnificumtriste collegium et infelix curia tyrannis augusta. Poteratne illaciuitas conquiescerein qua tot tyranni erant quot satellitesessent? Ne spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poteratofferrinec ulli remedio locus apparebat contra tantam uim malorum:unde enim miserae ciuitati tot Harmodios? 2 Socrates tamen in medioeratet lugentes patres consolabaturet desperantes de re publicaexhortabaturet diuitibus opes suas metuentibus exprobrabat serampericulosae auaritiae paenitentiamet imitari uolentibus magnumcircumferebat exemplarcum inter triginta dominos liber incederet. 3Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occideruntet qui tutoinsultauerat agmini tyrannorumeius libertatem libertas non tulit:ut scias et in afflicta re publica esse occasionem sapienti uiro adse proferendumet in florenti ae beata petulantiuminuidiammillealia inertia uitia regnare. 4 Vtcumque ergo se res publica dabitutcumque fortuna permittetita aut explicabimus nos aut contrahemusutique mouebimus nec alligati metu torpebimus. Immo ille uir fueritquipericulis undique imminentibusarmis circa et catenisfrementibusnon alliserit uirtutem nec absconderit: non est enimseruare se obruere. 5 Vt opinorCurius Dentatus aiebat malle esse semortuum quam uiuere: ultimum malorum est e uiuorum numero exireantequam moriaris. Sed faciendum eritsi in rei publicae tempusminus tractabile inciderisut plus otio ac litteris uindicesnecaliter quam in periculosa nauigatione subinde portum petasnecexspectes donec res te dimittantsed ab illis te ipse diiungas.

VI. 1Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsosdeinde ea quaeaggrediemur negotiadeinde eos quorum causa aut cum quibus. 2 Anteomnia necesse est se ipsum aestimarequia fere plus nobis uidemurposse quam possumus: alius eloquentiae fiducia prolabituraliuspatrimonio suo plus imperauit quam ferre possetalius infirmumcorpus laborioso pressit officio. 3 Quorundam parum idonea estuerecundia rebus ciuilibusquae firmam frontem desiderant; quorundamcontumacia non facit ad aulam; quidam non habent iram in potestateet illos ad temeraria uerba quaelibet indignatio effert; quidamurbanitatem nesciunt continere nec periculosis abstinent salibus:omnibus his utilior negotio quies est. Ferox impatiensque naturairritamenta nociturae libertatis euitet. 4 Considerandum est utrumnatura tua agendis rebus an otioso studio contemplationique aptiorsitet eo inclinandum quo te uis ingenii feret: Isocrates Ephoruminiecta manu a foro subduxitutiliorem componendis monumentishistoriarum ratus. Male enim respondent coacta ingenia; reluctantenaturairritus labor est.
  Aestimanda sunt deinde ipsaquae aggredimuret uires nostrae cum rebus quas tentaturi sumuscomparandae. Debet enim semper plus esse uirium in actore quam inopere: necesse est opprimant onera quae ferente maiora sunt. 6Quaedam praeterea non tam magna sunt quam fecunda multumquenegotiorum ferunt: et haec refugienda suntex quibus noua occupatiomultiplexque nascetur. Nec accedendum eo unde liber regressus nonsit: iis admouenda manus estqùorum finem aut facere autcerte sperare possis relinquendaquae latius actu procedunt nec ubiproposueris desinunt. 7 Hominum utique dilectus habendus estandigni sint quibus partern uitae nostrae impendamusan ad illostemporis nostri iactura perueniat: quidam enim ultro officia nobisnostra imputant. 8 Athenodorus ait ne ad cenam quidem se iturum adeum qui sibi nihil pro hoc debiturus sit. Putointellegis multominus ad eos iturum qui cum amicorum officiis paria mensa faciuntqui fericula pro congiariis numerantquasi in alienum honoremintemperantes sint. Deme illis testes spectatoresquenon delectabitpopina secreta....

VII. 1Nihil tamen aeque oblectaucrit animum quam amicitia fidelis etdulcis. Quantum bonum estubi praeparata sunt pectora in quae tutosecretum omne descendatquorum conscientiam minus quam tuam timeasquorum sermo sollicitudinem leniatsententia consilium expediathilaritas tristitiam dissipetconspectus ipse delectet! Quosscilicet uacuosquantum fieri poterita cupiditatibus eligemus:serpunt enim uitia et in proximum quemque transiliunt et contactunocent. 2 Itaqueut in pestilentia curandum est ne correptis iamcorporibus et morbo flagrantibus assideamusquia pericula trahemusafflatuque ipso laborabimusita in amicorum legendis ingeniisdabimus operam ut quam minime inquinatos assumamus: initium morbi estaegris sana miscere. Nec hoc praeceperim tibiut neminem nisisapientem sequaris aut attrahas: ubi enim istum inueniesquem totsaeculis quaerimus? Pro optimo est minime malus. 3 Vix tibi essetfacultas dilectus feliciorissi inter Platonas et Xenophontas etillum Socratici fetus prouentum bonos quaereresaut si tibi potestasCatonianae fieret actatisquae plerosque dignos tulit qui Catonissaeculo nascerentur (sicut multos peiores quam umquam aliasmaximorumque molitores scelerum; utraque enim turba opus eratutCato posset intellegi: habere debuit et bonosquibus se approbaretet malosin quibus uim suam experiretur). Nunc ueroin tantabonorum egestateminus fastidiosa fiat electio. 4 Praecipue tamenuitentur tristes et omnia deplorantesquibus nulla non causa inquerellas placet. Constet illi licet fides et beneuolentiatranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.

VIII. 1Transeamus ad patrimoniamaximam humanarum aerumnarum materiam. Namsi omnia alia quibus angimur comparesmortesaegrotationesmetusdesideriadolorum laborumque patientiamcum iis quae nobis malapecunia nostra exhibethaec pars multum praegrauabit. 2 Itaquecogitandum est quanto leuior dolor sit non habere quam perdereetintellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorumesse materiam. Erras enim si putas animosius detrimenta diuitesferre: maximis minimisque corporibus par est dolor uulneris. 3 Bioneleganter ait non minus molestum esse caluis quam comatis pilosuelli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusquepar illis essetormentum: utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu reuellipotest. Tolerabilius autem estut dixifaciliusque non adquirerequam amittereideoque laetiores uidebis quos numquam fortunarespexit quam quos deseruit. 4 Vidit hoc Diogenesuir ingentisanimiet effecit ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertateminopiamegestatem uocaquod uoles ignominiosum securitati nomenimpone: putabo hunc non esse felicemsi quem mihi alium inueneriscui nihil pereat. Aut ego falloraut regnum est inter auaroscircumscriptoreslatronesplagiarios unum esse cui noceri nonpossit. 5 Si quis de felicitate Diogenis dubitatpotest idemdubitare et de deorum immortalium statuan parum beate degant quodnec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grandein foro faenus. Non te pudetquisquis diuitiis astupes? Respiceagedum mundum: nudos uidebis deosomnia dantesnihil habentes. Hunctu pauperem putas an diis immortalibus similemqui se fortuitisomnibus exuit? 6 Feliciorem tu Demetrium Pompeianum uocasquem nonpuduit locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie seruorumuelut imperatori exercitus referebaturcui iamdudum diuitiae essedebuerant duo uicarii et cella laxior. 7 At Diogeni seruus unicusfugit nec eum reducerecum monstrareturtanti putauit: "TurpeestinquitManen sine Diogene posse uiuereDiogenen sine Mane nonposse." Videtur mihi dixisse: "Age tuum negotiumFortunanihil apud Diogenen iam tui est: fugit mihi seruusimmo liber abii."8 Familia petit uestiarium uictumque; tot uentres auidissimorumanimalium tuendi suntemenda uestis et custodiendae rapacissimaemanus et flentium detestantiumque ministeriis utendum. Quanto illefeliciorqui nihil ulli debet nisi cui facillime negatsibi! 9 Sedquoniam non est nobis tantum roborisangustanda certe suntpatrimoniaut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliorasunt corpora in bello quae in arma sua contrahi possunt quam quaesuperfunduntur et undique magnitudo sua uulneribus obicit; optimuspecuniae modus estqui nec in paupertatem cadit lice procul apaupertate discedit.

IX. 1Placebit autem haec nobis mensura si prius parsimonia placueritsinequa nec ullae opes sufficiunt nec ullae non satis patentpraesertimcum in uicino remedium sit et possit ipsa paupertas in diuitias seaduocata frugalitateconuertere. 2 Assuescamus a nobis remouerepompam et usus rerumnon ornamenta metiri. Cibus famem dometpotiositimlibido qua necesse est fluat. Discamus membris nostris inniticultum uictumque non ad noua exempla componeresed ut maiorum moressuadent. Discamus continentiam augereluxuriam coerceregloriamtemperareiracundiam lenirepaupertatem aequis oculis aspicerefrugalitatem colereetiam si multos pudebit rei eiusdesideriisnaturalibus paruo parata remedia adhiberespes effrenatas et animumin futura imminentem uelut sub uinculis habereid agereut diuitiasa nobis potius quam a fortuna petamus. 3 Non potest umquam tantauarietas et iniquitas casuum ita depelliut non multum procellarumirruat magna armamenta pandentibus. Cogendae in artum res suntuttela in uanum cadantideoque exsilia interim calamitatesque inremedium cessere et leuioribus incommodis grauiora sanata sunt. Vbiparum audit praecepta animus nec curari mollius potestquidniconsulatursi et paupertas et ignominia et rerum euersio adhibetur?Malo malum opponitur. Assuescamus ergo cenare posse sine populo etseruis paucioribus seruire et uestes parare in quod inuentae sunt ethabitare contractius. Non in cursu tantum circique certaminesed inhis spatiis uitae interius flectendum est. 4 Studiorum quoquequaeliberalissima impensa esttamdiu rationem habet quamdiu modum. Quoinnumerabiles libros et bibliothecasquarum dominus uix tota uitaindices perlegit? Onerat discentem turbanon instruitmultoquesatius est paucis te auctoribus tradere quam errare per multos. 5Quadraginta milia librorum Alexandriae arserunt. Pulcherrimum regiaeopulentiae monumentum alius laudaueritsicut et Liuiusquielegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse. Non fuitelegantia illud aut curased studiosa luxuriaimmo ne studiosaquidemquoniam non in studiumsed in spectaculum comparauerantsicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum libri nonstudiorum instrumentased cenationum ornamenta sunt. Paretur itaquelibrorum quantum satis sitnihil in apparatum. 6 (Honestiusinquishuc se impensae quam in Corinthia pictasque tabulas effuderint.)Vitiosum est ubique quod nimium est. Quid habes cur ignoscas hominiarmaria e citro atque ebore captanticorpora conquirenti autignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorumoscitanticui uoluminum suorum frontes maxime placent titulique? 7Apud desidiosissimos ergo uidebis quicquid orationum historiarumqueesttecto tenus exstructa loculamenta: iam eniminter balnearia etthermasbibliotheca quoque ut necessarium domus ornamentumexpolitur. Ignoscerem planesi studiorum nimia cupidine erraretur;nunc ista conquisitacum imaginibus suis discriptasacrorum operaingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur.

X. 1 At inaliquod genus uitae difficile incidisti et tibi ignoranti uel publicafortuna uel priuata laqueum impegitquem nec soluere possis necrumpere. Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimentacrurum; deindeubi non indignari illased pati proposueruntnecessitas fortiter ferre docetconsuetudo facile. Inuenies inquolibet genere uitae oblectamenta et remissiones et uoluptatessiuolueris mala putare leuia potius quam inuidiosa facere. 2 Nullomelius nomine de nobis natura meruitquaecum sciret quibusaerumnis nasceremurcalamitatum mollimentum consuetudinem inuenitcito in familiaritatem grauissima adducens. Nemo duraretsi rerumaduersarum eandem uim assiduitas haberet quam primus ictus. 3 Omnescum fortuna copulati sumus: aliorum aurea catena est ac laxaaliorumarta et sordidased quid refert? Eadem custodia uniuersoscircumdedit alligatique sunt etiam qui alligaueruntnisi forte tuleuiorem in sinistra catenam putas. Alium honoresalium opesuinciunt; quosdam nobilitasquosdam humilitas premit; quibusdamaliena supra caput imperia suntquibusdam sua; quosdam exsilia unoloco tenentquosdam sacerdotia. Omnis uita seruitium est. 4Assuescendum est itaque condicioni suae et quam minimum de illaquerendum et quicquid habet circa se commodi apprehendendum: nihiltam acerbum estin quo non aequus animus solacium inueniat. Exiguaesaepe areae in multos usus discribentis arte patueruntet quamuisangustum pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe rationemdifficultatibus: possunt et dura molliri et angusta laxari et grauiascite ferentes minus premere.
  Non sunt praetereacupiditates in longinquum mittendaesed in uicinum illis egredipermittamusquoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis iis quaeaut non possunt fieri aut difficulter possuntprope posita speiquenostrae alludentia sequamursed sciamus omnia aeque leuia esseextrinsecus diuersas facies habentiaintrorsus pariter uana. Necinuideamus altius stantibus: quae excelsa uidebantur praerupta sunt.
  Illi rursus quos sors iniqua in ancipiti posuit tutioreserunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suamquam maxime poterunt in planum deferendo. Multi quidem sunt quibusnecessario haerendum sit in fastigio suoex quo non possunt nisicadendo descendere; sed hoc ipsum testentur maximum onus suum essequod aliis graues esse coganturnec subleuatos sesed suffixos.Iustitiamansuetudinehumanitatelarga et benigna manu praeparentmulta ad secundos casus praesidiaquorum spe securius pendeant. 7Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus uindicauerit quam semperaliquem incrementis terminum figerenec fortunae arbitrium desinendidaresed ipsos multo quidem citra consistere. Sic et aliquaecupiditates animum acuent et finitae non in immensum incertumqueproducent.

XI. 1 Adimperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinetnonad sapientem. Huic non timide nec pedetentim ambulandum est: tantaenim fiducia sui estut obuiam fortunae ire non dubitet nec umquamloco illi cessurus sit. Nec habet ubi illam timeatquia non mancipiatantum possessionesque et dignitatemsed corpus quoque suum etoculos et manum et quicquid cariorem uitam facit seque ipsum interprecaria numeratuiuitque ut commodatus sibi et reposcentibus sinetristitia redditurus. 2 Nec ideo uilis est sibiquia scit se suumnon esse; sed omnia tam diligenter faciettam circumspectequamreligiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa. 3 Quandoqueautem reddere iubebiturnon queretur cum fortunased dicet:"Gratias ago pro eo quod possedi habuique. Magna quidem res tuasmercede coluisedquia ita imperasdocedo gratus libensque. Siquid habere me tui uolueris etiamnuncseruabo; si aliud placetegouero factum signatumque argentumdomum familiamque meam reddorestituo." Appellauerit naturaquae prior nobis crediditethuic dicemus: "Recipe animum meliorem quam dedisti; nontergiuersor nec refugio. Paratum habes a uolente quod non sentientidedisti: aufer." 4 Reuerti unde ueneris quid graue est? Maleuiuet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretiumdetrahendum est et spiritus inter uilia numerandus. Gladiatoresutait Ciceroinuisos habemussi omni modo uitam impetrare cupiunt;fauemussi contemptum eius prae se ferunt. Idem euenire nobis scias:saepe enim causa moriendi est timide mori. 5 Fortuna illaquae ludossibi facit: "Quoinquitte reseruemmalum et trepidum animal?Eo magis conuulneraberis et confodierisquia nescis praebereiugulum. At tu et uiues diutius et morieris expeditiusqui ferrumnon subducta ceruice nec manibus oppositissed animose recipis."6 Qui mortem timebitnihil umquam pro homine uiuo faciet; at quisciet hoc sibi cum conciperetur statim condictumuiuet ad formulamet simul illud quoque eodem animi robore praestabitne quid ex iisquae eueniunt subitum sit. Quicquid enim fieri potest quasi futurumsit prospiciendo malorum omnium impetus mollietqui ad praeparatosexspectantesque nihil afferunt nouisecuris et beata tantumspectantibus graues ueniunt. 7 Morbus estcaptiuitasruinaignis:nihil horum repentinum est. Sciebam in quam tumultuosum mecontubernium natura clusisset. Totiens in uicinia mea conclamatumest; totiens praeter limen immaturas exsequias fax cereusquepraecessit; saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit; multos exiis quos forumcuriasermo mecum contraxeratnox abstulit etiunctas sodalium manus copuatas interscidit: mirer ad me aliquandopericula accessissequae circa me semper errauerint? 8 Magna parshominum est quae nauigatura de tempestate non cogitat. Numquam me inre bona mali pudebit auctoris: Publiliustragicis comicisqueuehementior ingeniis quotiens mimicas ineptias et uerba ad summamcaueam spectantia reliquitInter multa alia cothurnonon tantumsipario fortiora et hoc ait:

Cuiuispotest accidere quod cuiquam potest.

Hoc siquis in medullas demiserit et omnia aliena malaquorum ingenscotidie copia estsic aspexerit tamquam liberum illis et ad se itersitmulto ante se armabit quam petatur. Sero animus ad periculorumpatientiam post pericula instruitur. 9 "Non putaui hoc futurum"et: "Vmquam tu hoc euenturum credidisses?" Quare autem non?Quae sunt diuitiae quas non egestas et fames et mendicitas a tergosequatur? quae dignitascuius non praetextam et augurale et lorapatricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae etextrema contemptio? quod regnum estcui non parata sit ruina etproculcatio et dominus et carnifex? nec magnis ista interuallisdiuisased horae momentum interest inter solium et aliena genua. 10Scito ergo omnem condicionem uersabilem esse et quicquid in ullumincurrit posse in te quoque incurrere. Locuples es: numquid diuitiorPompeio? Cui cum Gaiusuetus cognatushopes nouusaperuissetCaesaris domum ut suam cluderetdefuit panisaqua. Cum tot fluminapossideret in suo orientiain suo cadentiamendicauit stillicidia;fame ac siti periit in palatio cognatidum illi heres publicum funusesurienti locat. 11 Honoribus summis functus es: numquid aut tammagnis aut tam insperatis aut tam uniuersis quam Seianus? Quo dieillum senatus deduxeratpopulus in frusta diuisit. In quem quicquidcongeri poterat dii hominesque contulerantex eo nihil superfuitquod carnifex traheret. 12 Rex es: non ad Croesum te mittamquirogum suum et escendit iussus et exstingui uiditfactus non regnotantumetiam morti suae superstes; non ad Iugurthamquem populusromanus intra annum quam timuerat spectauit: Ptolemaeum AfricaeregemArmeniae Mithridaten inter Gaianas custodias uidimus; alter inexsilium missus estalter ut meliore fide mitteretur optabat. Intanta rerum sursum ac deorsum euntium uersationesi non quicquidfieri potest pro futuro habesdas in te uires rebus aduersisquasinfregit quisquis prior uidit.

XII. 1Proximum ab his erit ne aut in superuacuis aut ex superuacuolaboremusid est ne quae aut non possumus consequi concupiscamus autadepti uanitatem cupiditatum nostrarum sero post multum sudoremintellegamusid est ne aut labor irritus sit sine effectu auteffectus labore indignus. Fere enim ex his tristitia sequitursi autnon successit aut successus pudet. 2 Circumcidenda concursatioqualis est magnae parti hominum domos et theatra et forapererrantium: alienis se negotiis offeruntsemper aliquid agentibussimiles. Horum si aliquem exeuntem e domo interrogaueris: "Quotu? quid cogitas?" respondebit tibi: "Non mehercules sciosed aliquos uideboaliquid agam." 3 Sine proposito uaganturquaerentes negotianec quae destinauerunt aguntsed in quaeincucurrerunt. Inconsultus illis uanusque cursus estqualis formicisper arbusta repentibusquae in summum cacumen et inde in imum inanesaguntur. His plerique similem uitam aguntquorum non immerito quisinquietam inertiam dixerit. 4 Quorundam quasi ad incendium currentiummisereberis: usque eo impellunt obuios et se aliosque praecipitantcum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum autfunus ignoti hominis prosecuturiaut ad iudicium saepe litigantisaut ad sponsalia saepe nubentiset lecticam assectati quibusdamlocis etiam tulerunt. Deindomum cum superuacua redeunteslassitudineiurant nescire se ipsos quare exierintubi fuerintpostero die erraturi per eadem illa uestigia. 5 Omnis itaque laboraliquo referaturaliquo respiciat. Non industria inquietosutinsanos falsae rerum imagines agitant: nam ne illi quidem sine aliquaspe mouentur; proritat illos alicuius rei speciescuius uanitatemcapta mens non coarguit. 6 Eodem modo unumquemque ex his qui adaugendam turbam exeunt inanes et leues causae per urbem circumducuntnihilque habentem in quod laboret lux orta expellitet cummultorumfrustra liminibus illisusnomenclatores persalutauita multisexclususneminem ex omnibus difficilius domi quam se conuenit. 7 Exhoc malo dependet illud taeterrimum uitiumauscultatio et publicorumsecretorumque inquisitioet multarum rerum scientia quae nec tutonarrantur nec tuto audiuntur.

XIII. 1Hoc secutum puto Democritum ita coepisse: "Qui tranquille uoletuiuere nec priuatim agat multa nec publice"ad superuacuascilicet referentem: namsi necessaria suntet priuatim et publicenon tantum multased innumerabilia agenda suntubi uero nullumofficium sollemne nos citatinhibendae actiones. 2 Nam qui multaagit saepe fortunae potestatem sui facit; quam tutissimum est raroexpeririceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide eiuspromittere: "Nauigabonisi si quid inciderit" et: "Praetorfiamnisi si quid obstiterit" et: "Negotiatio mihirespondebitnisi si quid interuenerit." 3 Hoc est quaresapienti nihil contra opinionem dicamus accidere: non illum casibushominum excerpimussed erroribusnec illi omnia ut uoluit ceduntsed ut cogitauit. Imprimis autem cogitauit aliquid posse propositissuis resistere. Necesse est autem leuius ad animum perueniredestitutae cupiditatis doloremcui successum non utique promiseris.

XIV. 1Faciles etiam nos facere debemusne nimis destinatis rebusindulgeamustranseamusque in ea in quae nos casus deduxeritnecmutationem aut consilii aut status pertimescamusdummodo nosleuitasinimicissimum quieti uitiumnon excipiat. Nam et pertinacianecesse est anxia et misera sitcui fortuna saepe aliquid extorquetet leuitas multo grauiornusquam se continens. Vtrumque infestum esttranquillitatiet nihil mutare posse et nihil pati. 2 Vtique animusab omnibus externis in se reuocandus est: sibi confidatse gaudeatsua suspiciatrecedat quantum potest ab alieniset se sibiapplicet; damna non sentiatetiam aduersa benigne interpretetur. 3Nuntiato naufragioZenon nostercum omnia sua audiret submersa:"Iubetinquitme fortuna expeditius philosophari."Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortemet quidem insepultam:"Habesinquitcur tibi placeashemina sanguinis in tuapotestate est; nam quod ad sepulturam pertineto te ineptumsiputas mea interesse supra terram an infra putrescam." 4 CanusIuliusuir in primis magnuscuius admirationi ne hoc quidem obstatquod nostro saeculo natus estcum Gaio diu altercatuspostquamabeunti Phalaris ille dixit: "Ne forte inepta spe tibiblandiarisduci te iussi. Gratiasinquitagooptime princeps."5 Quid senserit dubito; multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esseuoluit et ostendere quanta crudelitas essetin qua mors beneficiumerat? An exprobrauit illi cotidianam dementiam? Agebant enim gratiaset quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant. An tamquamlibertatem libenter accepit? Quicquid estmagno animo respondit. 6Dicet aliquis: potuit post hoc iubere illum Gaius uiuere. Non timuithoc Canus: nota erat Gaii in talibus imperiis fides. Credisne illumdecem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudineexegisse? Verisimile non est quae uir ille dixeritquae feceritquam in tranquillo fuerit. 7 Ludebat latrunculis. Cum centurioagmenperiturorum trahensillum quoque excitari iuberetuocatus numerauitcalculos et sodali suo: "Videinquitne post mortem meammentiaris te uicisse." Tumannuens centurioni: "Testisinquiteris uno me antecedere." Lusisse tu Canum illa tabulaputas? Illusit. 8 Tristes erant amicitalem amissuri uirum: "Quidmaestiinquitestis? Vos quaeritis an immortales animae sint; egoiam sciam." Nec desiit ueritatem in ipso fine scrutari et exmorte sua quaestionem habere. 9 Prosequebatur illum philosophus suusnec iam procul erat tumulus in quo Caesari deo nostro fiebatcotidianum sacrum. Is: "QuidinquitCanenunc cogitas? autquae tibi mens est? - Obseruareinquit Canusproposui illoue1ocissimo momento an sensurus sit animus exire se."Promisitquesi quid explorassetcircumiturum amicos et indicaturumquis esset animarum status. 10 Ecce in media tempestatetranquillitasecce animus aeternitate dignusqui fatum suum inargumentum ueri uocatquiin ultimo illo gradu positusexeuntemanimam percontaturnec usque ad mortem tantumsed aliquid etiam exipsa morte discit: nemo diutius philosophatus est. Non raptimrelinquetur magnus uir et cum cura dicendus: dabimus te in omnemmemoriamclarissimum caputGaianae cladis magna portio!

XV. 1 Sednihil prodest priuatae tristitiae causas abiecisse: occupat enimnonnumquam odium generis humaniet occurrit tot scelerum feliciumturba. Cum cogitaueris quam sit rara simplicitas et quam ignotainnocentia et uix umquamnisi cum expeditfideset libidinis lucradamnaque pariter inuisaet ambitio usque eo iam se suis noncontinens terminis ut per turpitudinem splendeatagitur animus innoctem etuelut euersis uirtutibusquas nec sperare licet nechabere prodesttenebrae oboriuntur. 2 In hoc itaque flectendi sumusut omnia uulgi uitia non inuisa nobissed ridicula uideanturetDemocritum potius imitemur quam Heraclitum: hic enimquotiens inpublicum processeratflebatille ridebat; huic omnia quae agimusmiseriaeilli ineptiae uidebantur. Eleuanda ergo omnia et facilianimo ferenda: humanius est deridere uitam quam deplorare. 3 Adicequod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam quiluget: ille et spei bonae aliquid relinquithic autem stulte defletquae corrigi posse desperat; et uniuersa contemplanti maioris animiest qui risum non tenet quam qui lacrimasquando leuissimum affectumanimi mouet et nihil magnumnihil seuerumne miserum quidem extanto paratu putat. 4 Singula propter quae laeti ac tristes sumussibi quisque proponatet sciet uerum esse quod Bion dixitomniahominum negotia simillima initiis esse nec uitam illorum magissanctam aut seueram esse quam conceptum. 5 Sed satius est publicosmores et humana uitia placide acciperenec in risum nec in lacrimasexcidentem; nam alienis malis torqueri aeterna miseria estalienisdelectari malis uoluptas inhumana. 6 Sicut est illa inutilishumanitasflerequia aliquis filium efferatet frontem suamfingerein suis quoque malis ita gerere se oportetut dolori tantumdes quantum natura poscitnon quantum consuetudo. Plerique cumlacrimas fundunt ut ostendantet totiens siccos oculos habentquotiens spectator defuitturpe iudicantes non fiere cum omnesfaciant: adeo penitus hoc se malum fixitex aliena opinione pendereut in simulationem etiam res simplicissimadolorueniat.

XVI. 1Sequetur pars quae solet non immerito contristare et insollicitudinem adducere. Vbi bonorum exitus mali suntubi Socratescogitur in carcere moriRutilius in exsilio uiuerePompeius etCicero clientibus suis praebere ceruicemCato illeuirtutum uiuaimagoincumbens gladiosimul de se ac de re publica palam facerenecesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persoluere. Et quidsibi quisque tunc speretcum uideat pessima optimos pati? 2 Quidergo est? Vide quomodo quisque illorum tulerit etsi fortes fueruntipsorum illos animo desiderasi muliebriter et ignaue perieruntnihil periit. Aut digni sunt quorum uirtus tibi placeataut indigniquorum desideretur ignauia. Quid enim est turpius quam si maximi uiritimidos fortiter moriendo faciunt? 3 Laudemus totiens dignum laudibuset dicamus: "Tanto fortior! tanto felicior! Omnes effugisticasusliuoremmorbum; existi ex custodia; non tu dignus malafortuna diis nisus essed indignus in quem iam aliquid fortunaposset." Subducentibus uero se et in ipsa morte ad uitamrespectantibus manus iniciendae sunt. 4 Neminem flebo laetumneminemflentem: ille lacrimas meas ipse abstersithic suis lacrimis effecitne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam quod uiuus uriturautRegulum quod tot clauis configituraut Catonem quod uulnera iteratsua? Omnes isti leui temporis impensa inuenerunt quomodo aeternifierentet ad immortalitatem moriendo uenerunt.

XVII. 1Est et illa sollicitudinum non mediocris materiasi te anxiecomponas nec ullis simpliciter ostendasqualis multorum uita estfictaostentationi parata: torquet enim assidua obseruatio sui etdeprehendi aliter ac solet metuit. Nec umquam cura soluimurubitotiens nos aestimari putamus quotiens aspici. Nam et multa inciduntquae inuitos denudantetut bene cedat tanta sui diligentianontamen iucunda uita aut secura est semper sub persona uiuentium. 2 Atilla quantum habet uoluptatis sincera et per se inornata simplicitasnihil obtendens moribus suis! Subit tamen et haec uita contemptuspericulumsi omnia omnibus patent: sunt enim qui fastidiant quicquidpropius adierunt. Sed nec uirtuti periculum est ne admota oculisreuilescatet satius est simplicitate contemni quam perpetuasimulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus: multum interestsimpliciter uiuas an neglegenter.
  Multum et in serecedendum est: conuersatio enim dissimilium bene composita disturbatet renouat affectus et quicquid imbecillum in animo nec percuratumest exulcerat. Miscenda tamen ista et alternanda suntsolitudo etfrequentia. Illa nobis faciet hominum desideriumhaec nostrieterit altera alterius remedium: odium turbae sanabit solitudotaediumsolitudinis turba.
  Nec in eadem intentione aequaliterretinenda mens estsed ad iocos deuocanda. Cum puerulis Socratesludere non erubescebatet Cato uiuo laxabat animum curis publicisfatigatumet Scipio triumphale illud ac militare corpus mouebat adnumerosnon molliter se infringensut nunc mos est etiam incessuipso ultra muliebrem mollitiam fluentibussed ut antiqui illi uirisolebant inter lusum ac festa tempora uirilem in modum tripudiarenon facturi detrimentum etiam si ab hostibus suis spectarentur. 5Danda est animis remissio: meliores acrioresque requieti surgent. Vtfertilibus agris non est imperandum (cito enim illos exhaurietnumquam intermissa fecunditas)ita animorum impetus assiduus laborfranget; uires recipient paulum resoluti et remissi. Nascitur exassiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor.
 6Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderetnisi naturalem quandamuoluptatem haberet lusus iocusque. Quorum frequens usus omne animispondus omnemque uim eripiet: nam et somnus refectioni necessariusesthune tamen si per diem noctemque continuesmors erit. Multuminterestremittas aliquid an soluas. 7 Legum conditores festosinstituerunt dies ut ad hilaritatem homines publice cogerenturtamquam necessarium laboribus interponentes temperamentumet magniiudicii uiri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabantquiddam nullum non diem inter otium et curas diuidebant. QualemPollionem Asinium oratorem magnum meminimusquem nulla res ultradecumam detinuit: ne epistulas quidem post eam horam 1egebatne quidnouae curae nasceretursed totius diei lassitudinem duabus illishoris ponebat. Quidam medio die interiunxerunt et in postmeridianashoras aliquid leuioris operae distulerunt. Maiores quoque nostrinouam relationem post horam decumam in senatu fieri uetabant. Milesuigilias diuiditet nox immunis est ab expeditione redeuntium. 8Indulgendum est animo dandumque subinde otiumquod alimenti acuirium loco sit.
 t in ambulationibus apertis uagandumutcaelo libero et multo spiritu augeat attollatque se animus; aliquandouectatio iterque et mutata regio uigorem dabuntconuictusque etliberalior potio. Nonnumquam et usque ad ebrietatem ueniendumnon utmergat nossed ut deprimat: eluit enim curas et ab imo animum mouetetut morbis quibusdamita tristitiae medeturLiberque non oblicentiam linguae dictus est inuentor uinised quia liberat seruitiocurarum animum et asserit uegetatque et audaciorem in omnes conatusfacit. 9 Sedut libertatisita uini salubris moderatio est. SolonemArcesilanque indulsisse uino eredunt; Catoni ebrietas obiecta est:facilius efficient crimen honestum quam turpem Catonem. Sed nec saepefaciendum estne animus malam consuetudinem ducatet aliquandotamen in exsultationem libertatemque extrahendus tristisque sobrietasremouenda paulisper. 10 Namsiue graeco poetae credimus"aliquandoet insanire iucundum est"; siue Platoni"frustra poeticasfores compos sui pepulit"; siue Aristoteli"nullum magnumingenium sine mixtura dementiae fuit". 11 Non potest grandealiquid et super ceteros loqui nisi mota mens. Cum uulgaria et solitacontempsit instinctuque sacro surrexit excelsiortunc demum aliquidcecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et in arduopositum contingerequamdiu apud se est: desciscat oportet a solitoet efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suumeoque feratquo per se timuisset escendere.
 2 HabesSerene carissimequae possint tranquillitatem tueriquae restituerequaesubrepentibus uitiis resistant. Illud tamen scitonihil horum satisesse ualidum rem imbecillam seruantibusnisi intenta et assidua curacircumit animum labentem.