Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DeVita Beata

 

 

[1]VivereGallio frateromnes beate voluntsed ad pervidendumquidsitquod beatam vitam efficiatcaligant; adeoque non est facileconsequi beatam vitamut eo quisque ab ea longius recedatquo adillam concitatius fertursi via lapsus est; quae ubi in contrariumducitipsa velocitas maioris intervalli causa fit. Proponendum estitaque primumquid sitquod adpetamus; tunc circumspiciendumquacontendere illo celerrime possimus intellecturi in ipso itineresimodo rectum eritquantum cotidie profligetur quantoque propius ab eosimusad quod nos cupiditas naturalis inpellit. Quam diu quidempassim vagamur non ducem secutised fremitum et clamorem dissonum indiversa vocantiumconteretur vita inter erroresbreves etiamsidies noctesque bonae menti laboremus. Decernatur itaqueet quotendamus et quanon sine perito aliquocui explorata sint eainquae procedimusquoniam quidem non eadem hic quae in ceterisperegrinationibus condicio est: in illis comprensus aliquis limes etinterrogati incolae non patiuntur errareat hic tritissima quaequevia et celeberrima maxime decipit. Nihil ergo magis praestandum estquamne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem pergentes nonquo eundum estsed quo itur. Atqui nulla res nos maioribus malisinplicat quamquod ad rumorem componimur optima rati eaquae magnoadsensu recepta suntquodque exempla [nobis pro] bonis multa suntnec ad rationemsed ad similitudinem vivimus. Inde ista tantacoacervatio aliorum super alios ruentium. Quod in strage hominummagna evenitcum ipse se populus premit -- nemo ita caditut non etalium in se adtrahatprimique exitio sequentibus sunt --hoc inomni vita accidere videas licet. Nemo sibi tantummodo erratsedalieni erroris et causa et auctor est; nocet enim adplicariantecedentibus etdum unusquisque mavult credere quam iudicarenumquam de vita iudicatursemper crediturversatque nos etpraecipitat traditus per manus error. Alienis perimus exemplis:sanabimur[si] separemur modo a coetu. Nunc vero stat contrarationem defensor mali sui populus. Itaque id evenit quod incomitiisin quibus eos factos esse praetores idemqui feceremiranturcum se mobilis favor circumegit: eadem probamuseademreprehendimus; hic exitus est omnis iudiciiin quo secundum pluresdatur.

[2] Cum debeata vita ageturnon estquod mihi illud discessionum morerespondeas: "Haec pars maior esse videtur." Ideo enim peiorest. Non tam bene cum rebus humanis agiturut meliora pluribusplaceant: argumentum pessimi turba est. Quaeramus ergoquid optimumfactu sitnon quid usitatissimumet quid nos in possessionefelicitatis aeternae constituatnon quid vulgoveritatis pessimointerpretiprobatum sit. Vulgum autem tam chlamydatos quam coronatosvoco; non enim colorem vestiumquibus praetexta sunt corporaaspicio. Oculis de homine non credohabeo melius et certius lumenquo a falsis vera diiudicem: animi bonum animus inveniat. Hicsiumquam respirare illi et recedere in se vacaverito quam sibi ipseverum tortus a se fatebitur ac dicet: "Quidquid feci adhucinfectum esse mallemquidquid dixicum recogitomutis invideoquidquid optaviinimicorum execrationem putoquidquid timuidiboniquanto levius fuit quamquod concupii! Cum multis inimicitiasgessi et in gratiam ex odiosi modo ulla inter malos gratia estredii: mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dediut memultitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem: quid aliudquam telis me opposui et malevolentiaequod morderetostendi? Videsistosqui eloquentiam laudantqui opes sequunturqui gratiaeadulanturqui potentiam extollunt? Omnes aut sunt hostes autquodin aequo estesse possunt; quam magnus mirantiumtam magnusinvidentium populus est. Quin potius quaero aliquod usu bonumquodsentiamnon quod ostendam? Istaquae spectanturad quaeconsistiturquae alter alteri stupens monstratforis nitentintrorsus misera sunt."

[3]Quaeramus aliquod non in speciem bonumsed solidum et aequale et asecretiore parte formosius; hoc eruamus. Nec longe positum est:invenieturscire tantum opus estquo manum porrigas; nunc velut intenebris vicina transimusoffensantes ea ipsaquae desideramus. Sedne te per circumitus trahamaliorum quidem opiniones praeteribo --nam et enumerare illas longum est et coarguere: nostram accipe.Nostram autem cum diconon alligo me ad unum aliquem ex Stoicisproceribus: est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequaraliquemiubebo sententiam dividerefortasse et post omnes citatus nihilinprobabo ex iisquae priores decreverintet dicam "Hocamplius censeo". Interimquod inter omnis Stoicos convenitrerum naturae adsentior; ab illa non deerrare et ad illius legemexemplumque formari sapientia est. Beata est ergo vita conveniensnaturae suaequae non aliter contingere potest quamsi primum sanamens est et in perpetua possessione sanitatis suaedeinde fortis acvehemenstunc pulcherrime patiensapta temporibuscorporis suipertinentiumque ad id curiosa non anxietum aliarum rerumquaevitam instruuntdiligens sine admiratione cuiusquamusura fortunaemuneribusnon servitura. Intellegisetiam si non adiciamsequiperpetuam tranquillitatemlibertatem depulsis iisquae aut irritantnos aut territant; nam voluptatibus et * pro illisquae parva acfragilia sunt et +ipsis flagitiis noxia+ ingens gaudium subitinconcussum et aequaletum pax et concordia animi et magnitudo cummansuetudine; omnis enim ex infirmitate feritas est.

[4] Potestaliter quoque definiri bonum nostrumid est eadem sententia nonisdem comprendi verbis. Quemadmodum idem exercitus modo latiuspanditurmodo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata mediaparte curvatur aut recta fronte explicaturvis illiutcumqueordinatus esteadem est et voluntas pro eisdem partibus standiitafinitio summi boni alias diffundi potest et exporrigialias colligiet in se cogi. Idem itaque eritsi dixero "Summum bonum estanimus fortuita despiciensvirtute laetus" aut "invictavis animiperita rerumplacida in actu cum humanitate multa etconversantium cura". Licet et ita finireut beatum dicamushominem eumcui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusqueanimushonesti cultoremvirtute contentumquem nec extollantfortuita nec frangantqui nullum maius bonum eoquod sibi ipse darepotestnoveritcui vera voluptas erit voluptatum contemptio. Licetsi evagari velisidem in aliam atque aliam faciem salva et integrapotestate transferre; quid enim prohibet nos beatam vitam dicereliberum animum et erectum et interritum ac stabilemextra metumextra cupiditatem positumcui unum bonum sit honestasunum malumturpitudocetera vilis turba rerum nec detrahens quicquam beataevitae nec adicienssine auctu ac detrimento summi boni veniens acrecedens? Hunc ita fundatum necesse estvelit nolitsequaturhilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniensutquisuis gaudeatnec maiora domesticis cupiat. Quidni ista bene pensetcum minutis et frivolis et non perseverantibus corpusculi motibus?Quo die infra voluptatem fueritet infra dolorem erit; vides autemquam malam et noxiosam servitutem serviturus sitquem voluptatesdoloresqueincertissima dominia inpotentissimaquealternispossidebunt: ergo exeundum ad libertatem est. Hanc non alia restribuit quam fortunae neglegentia: tum illud orietur inaestimabilebonumquies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisqueerroribus ex cognitione veri gaudium grande et inmotum comitasque etdiffusio animiquibus delectabitur non ut bonissed ut ex bono suoortis.

[5]Quoniam liberaliter agere coepipotest beatus diciqui nec cupitnec timet beneficio rationisquoniam et saxa timore et tristitiacarent nec minus pecudes; non ideo tamen quisquam felicia dixeritquibus non est felicitatis intellectus. Eodem loco pone hominesquosin numerum pecorum et animalium redegit hebes natura et ignoratiosui. Nihil interest inter hos et illaquoniam illis nulla ratio esthis prava et malo suo atque in perversum sollers; beatus enim dicinemo potest extra veritatem proiectus. Beata ergo vita est in rectocertoque iudicio stabilita et inmutabilis. Tunc enim pura mens est etsoluta omnibus malisquae non tantum lacerationessed etiamvellicationes effugerit statura semperubi constititac sedem suametiam irata et infestante fortuna vindicatura. Nam quod ad voluptatempertinetlicet circumfundatur undique et per omnis vias influatanimumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveatquibustotos partesque nostri sollicitetquis mortaliumcui ullum superesthominis vestigiumper diem noctemque titillari velit et desertoanimo corpori operam dare?

[6] "Sedanimus quoque" inquit "voluptates habebit suas."Habeat sane sedeatque luxuriae et voluptatium arbiter; inpleat se eisomnibusquae oblectare sensus solentdeinde praeterita respiciat etexoletarum voluptatium memor exultet prioribus futurisque iamimmineat ac spes suas ordinet etdum corpus in praesenti saginaiacetcogitationes ad futura praemittat: hoc mihi videbiturmiseriorquoniam mala pro bonis legere dementia est. Nec sinesanitate quisquam beatus est nec sanuscui futura pro optimisadpetuntur. Beatus ergo est iudicii rectus; beatus est praesentibusqualiacumque suntcontentus amicusque rebus suis; beatus est iscuiomnem habitum rerum suarum ratio commendat.

[7] Videntet in illisqui summum bonum dixeruntquam turpi illud locoposuerint. Itaque negant posse voluptatem a virtute diduci et aiuntnec honeste quemquam vivereut non iucunde vivatnec iucundeutnon honeste quoque. Non videoquomodo ista tam diversa in eandemcopulam coiciantur. Quid estoro voscur separari voluptas avirtute non possit? Videlicetquia omne bonis ex virtute principiumestex huius radicibus etiam eaquae vos et amatis et expetitisoriuntur? Sed si ista indiscreta essentnon videremus quaedamiucundased inhonestaquaedam vero honestissimased asperaperdolores exigenda. Adice nuncquod voluptas etiam ad vitamturpissimam venitat virtus malam vitam non admittitet infelicesquidam non sine voluptateimmo ob ipsam voluptatem sunt; quod noneveniretsi virtuti se voluptas inmiscuissetqua virtus saepecaretnumquam indiget. Quid dissimiliaimmo diversa componitis?Altum quiddam est virtusexcelsum et regaleinvictuminfatigabile:voluptas humileservileinbecillumcaducumcuius statio acdomicilium fornices et popinae sunt. Virtutem in templo conveniesinforoin curiapro muris stantempulverulentamcoloratamcallosashabentem manus: voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantemcirca balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentiamollemenervemmero atque unguento madentempallidam aut fucatam etmedicamentis pollinctam. Summum bonum inmortale estnescit exirenec satietatem habet nec paenitentiam; numquam enim recta mensvertitur nec sibi odio est nec quicquam +mutavit+ optima. At voluptastunccum maxime delectatextinguitur; non multum loci habetitaquecito inplet et taedio est et post primum impetum marcet. Nec idumquam certum estcuius in motu natura est: ita ne potest quidemulla eius esse substantiaquod venit transitque celerrime in ipsousu sui periturum; eo enim pertenditubi desinatet dum incipitspectat ad finem.

[8] Quidquod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecussuum quam honestos egregia delectant? Ideoque praeceperunt veteresoptimam sequi vitamnon iucundissimamut rectae ac bonae voluntatisnon duxsed comes sit voluptas. Natura enim duce utendum est; hancratio observathanc consulit. Idem est ergo beate vivere et secundumnaturam. Hoc quid sitiam aperiam: si corporis dotes et apta naturaeconservarimus diligenter et inpavide tamquam in diem data et fugaciasi non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederintsicorpori grata et adventicia eo nobis loco fuerintquo sunt incastris auxilia et armaturae leves -- serviant istanon imperent --ita demum utilia sunt menti. Incorruptus vir sit externis etinsuperabilis miratorque tantum suifidens animo atque in utrumqueparatusartifex vitae; fiducia eius non sine scientia sitscientianon sine constantia; maneant illi semel placita nec ulla in decretiseius litura sit. Intellegituretiam si non adiecerocompositumordinatumque fore talem virum et in iisquae agetcum comitatemagnificum. +erat vera. Ratio vera+ sensibus inritata et capiens indeprincipia -- nec enim habet aliudunde conetur aut unde ad verumimpetum capiat -- in se revertatur. Nam mundus quoque cunctacomplectens rectorque universi deus in exteriora quidem tenditsedtamen introsum undique in se redit. Idem nostra mens faciat: cumsecuta sensus suos per illos se ad externa porrexeritet illorum etsui potens sit. Hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibiet ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans inopinionibus comprensionibusque nec in persuasionequaecum sedisposuit et partibus suis consensit etut ita dicamconcinvitsummum bonum tetigit. Nihil enim pravinihil lubrici superestnihilin quo arietet aut labet; omnia faciet ex imperio suo nihilqueinopinatum accidetsed quidquid ageturin bonum exibit facile etparate et sine tergiversatione agentis; nam pigritia et haesitatiopugnam et inconstantiam ostendit. Quare audaciter licet profitearissummum bonum esse animi concordiam; virtutes enim ibi esse debebuntubi consensus atque unitas erit: dissident vitia.

[9] "Sedtu quoque" inquit "virtutem non ob aliud colis quamquiaaliquam ex illa speras voluptatem." Primum nonsi voluptatempraestatura virtus estideo propter hanc petitur; non enim hancpraestatsed et hancnec huic laboratsed labor eiusquamvisaliud petathoc quoque adsequetur. Sicut in arvoquod segetiproscissum estaliqui flores internascunturnon tamen huicherbulaequamvis delectet oculostantum operis insumptum est --aliud fuit serenti propositumhoc supervenit -sic voluptas non estmerces nec causa virtutis sed accessionecquia delectatplacetsedsi placetet delectat. Summum bonum in ipso iudicio est ethabitu optimae mentisquaecum suum inplevit et finibus se suiscinxitconsummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat;nihil enim extra totum estnon magis quam ultra finem. Itaque errascum interrogasquid sit illudpropter quod virtutem petam; quaerisenim aliquid supra summum. Interrogasquid petam ex virtute? Ipsam.Nihil enim habet melius [enim]ipsa pretium sui. An hoc parum magnumest? Cum tibi dicam "Summum bonum est infragilis animi rigor etprovidentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia etdecor"aliquid etiamnunc exigis maiusad quod ista referantur?Quid mihi voluptatem nominas? Hominis bonum quaeronon ventrisquipecudibus ac beluis laxior est.

[10]"Dissimulas" inquit "quid a me dicatur; ego enim negoquemquam posse iucunde viverenisi simul et honeste vivitquod nonpotest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus.Clareinquamac palam testor hanc vitamquam ego iucundam voconon nisi adiecta virtute contingere." Atqui quis ignoratplenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque etnequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis pravaet multa suggerere? -- In primis insolentiam et nimiam aestimationemsui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum etinprovidum et ex minimis ac puerilibus causis exultationemiamdicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentemdesidiamdissolutionemque segnis animideliciis fluentisindormientis sibi.Haec omnia virtus discutit et aurem pervellit et voluptates aestimatantequam admittatnecquas probavitmagni pendit +utique enim+admittit nec usu earumsed temperantia laeta est. Temperantia autemcum voluptates minuatsummi boni iniuria est. Tu voluptatemcomplecterisego compesco; tu voluptate fruerisego utor; tu illamsummum bonum putasego nec bonum; tu omnia voluptatis causa facisego nihil.

[11] Cumdico me nihil voluptatis causa facerede illo loquor sapientecuisoli concedimus voluptatem. Non voco autem sapientemsupra quemquicquam estnedum voluptas. Atqui ab hac occupatus quomodo resistetlabori et periculoegestati et tot humanam vitam circumstrepentibusminis? Quomodo conspectum mortisquomodo dolores feretquomodomundi fragores et tantum acerrimorum hostiuma tam molli adversariovictus? "Quidquid voluptassuaserit faciet." Agenonvidesquam multa suasura sit? "Nihil" inquit "poteritturpiter suaderequia adiuncta virtuti est." Non vides iterumquale sit summum bonumcui custode opus estut bonum sit? Virtusautem quomodo voluptatem regetquam sequiturcum sequi parentissitregere imperantis? A tergo ponisquod imperat? Egregium autemhabet virtus apud vos officiumvoluptates praegustare! Sedvidebimusanapud quos tam contumeliose tractata virtus estadhucvirtus sitquae habere nomen suum non potestsi loco cessit;interimde quo agiturmultos ostendam voluptatibus obsessosinquos fortuna omnia munera sua effuditquos fatearis necesse estmalos. Aspice Nomentanum et Apiciumterrarum ac marisut istivocantbona conquirentis et super mensam recognoscentis omniumgentium animalia; vide hos eosdem e suggestu rosae despectantispopinam suamaures vocum sonospectaculis oculossaporibus palatumsuum delectantis; mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorumcorpus etne nares interim cessentodoribus variis inficitur locusipsein quo luxuriae parentatur. Hos esse in voluptatibus dicesnectamen illis bene eritquia non bono gaudent.

[12]"Male" inquit "illis eritquia multa intervenientquae perturbent animum et opiniones inter se contrariae menteminquietabunt." Quod ita esse concedo; sed nihilominus illi ipsistulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnaspercipient voluptatesut fatendum sit tam longe tum illos ab omnimolestia abesse quam a bona mente etquod plerisque contingithilarem insaniam insanire ac per risum furere. At contra sapientiumremissae voluptates et modestae ac paene languidae sunt compressaequeet vix notabilesut quae neque accersitae veniant necquamvis perse accesserintin honore sint neque ullo gaudio percipientiumexceptae; miscent enim illas et interponunt vitae ut ludum iocumqueinter seria. Desinant ergo inconvenientia iungere et virtutivoluptatem inplicareper quod vitium pessimis quibusque adulantur.Ille effusus in voluptatesructabundus semper atque ebriusquiascit se cum voluptate viverecredit et cum virtute (audit enimvoluptatem separari a virtute non posse); deinde vitiis suissapientiam inscribit et abscondenda profitetur. Itaque non ab Epicuroinpulsi luxuriantursed vitiis dediti luxuriam suam in philosophiaesinu abscondunt et eo concurruntubi audiantlaudari voluptatem.Nec aestimantvoluptas illa Epicuri -- ita enim mehercules sentio --quam sobria ac sicca sitsed ad nomen ipsum advolant quaerenteslibidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum. Itaquequod unumhabebantin malis bonum perduntpeccandi verecundiam; laudant enimeaquibus erubescebantet vitio gloriantur; ideoque ne resurgerequidem +adulescentiae+ licetcum honestus turpi desidiae titulusaccessit. Hoc estcur ista voluptatis laudatio perniciosa sitquiahonesta praecepta intra latentquod corrumpitapparet.

[13] In eaquidem ipse sententia sum -- invitis hoc nostris popularibus dicam --sancta Epicurum et recta praecipere etsi propius accesseristristia; voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur etquam nosvirtuti legem dicimuseam ille dicit voluptati. Iubet illam parerenaturae; parum est autem luxuriaequod naturae satis est. Quid ergoest? Illequisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis vicesfelicitatem vocatbonum malae rei quaerit auctorem etcum illovenit blando nomine inductussequitur voluptatem nonquam auditsed quam attulitet vitia sua cum coepit putare similia praeceptisindulget illis non timide nec obscureluxuriatur etiam inde apertocapite. Itaque non dicam quod plerique nostrorumsectam Epicuriflagitiorum magistram essesed illud dico: male auditinfamis est."At inmerito." Hoc scire qui potest nisi interius admissus?Frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat. Hoc taleest quale vir fortis stolam indutus: constat tibi pudicitiavirilitas salva estnulli corpus tuum turpi patientiae vacatsed inmanu tympanum est. Titulus itaque honestus eligatur et inscriptioipsa excitans animum: quae statinvenerunt vitia. Quisquis advirtutem accessitdedit generosae indolis specimen: qui voluptatemsequiturvidetur enervisfractus+degenerans viro+perventurus inturpianisi aliquis distinxerit illi voluptatesut sciatquae exeis intra naturale desiderium resistantquae praeceps feranturinfinitaeque sint etquo magis inplentureo magis inexplebiles.Agedumvirtus antecedattutum erit omne vestigium. Et voluptasnocet nimia: in virtute non est verendumne quid nimium sitquia inipsa est modus; non est bonumquod magnitudine laborat sua.Rationalem porro sortitis naturam quae melius res quam ratioproponitur? Et si placet ista iuncturasi hoc placet ad beatam vitamire comitatuvirtus antecedatcomitetur voluptas et circa corpus utumbra versetur: virtutem quidemexcelsissimam dominamvoluptatitradere ancillam nihil magnum animo capientis est.

[14] Primavirtus eathaec ferat signa: habebimus nihilominus voluptatemseddomini eius et temperatores erimus; aliquid nos exorabitnihilcoget. At eiqui voluptati tradidere principiautroque caruere;virtutem enim amittuntceterum non ipsi voluptatemsed ipsosvoluptas habetcuius aut inopia torquentur aut copia strangulanturmiserisi deseruntur ab illamiserioressi obruuntur; sicutdeprensi mari Syrtico modo in sicco relinquunturmodo torrente undafluctuantur. Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei;nam mala pro bonis petenti periculosum est adsequi. Ut feras cumlabore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicitapossessio est -- saepe enim laniant dominos --ita habent se magnaevoluptates: in magnum malum evasere captaeque cepere; quae quo pluresmaioresque sunteo ille minor ac plurium servus estquem felicemvulgus appellat. Permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine.quemadmodumqui bestiarum cubilia indagat et laqueo captare ferasmagno aestimat et latos canibus circumdare saltusut illarumvestigia prematpotiora deserit multisque officiis renuntiatitaqui sectatur voluptatemomnia postponit et primam libertatemneglegit ac pro ventre dependit nec voluptates sibi emitsed sevoluptatibus vendit.

[15] "Quidtamen" inquit "prohibet in unum virtutem voluptatemqueconfundi et ita effici summum bonumut idem et honestum et iucundumsit?" Quia pars honesti non potest esse nisi honestum nec summumbonum habebit sinceritatem suamsi aliquid in se viderit dissimilemeliori. Ne gaudium quidemquod ex virtute oriturquamuis bonumsitabsoluti tamen boni pars estnon magis quam laetitia ettranquillitasquamvis ex pulcherrimis causis nascantur; sunt enimista bonased consequentia summum bonumnon consummantia. Qui verovirtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidemfragilitate alterius boniquidquid in altero vigoris esthebetatlibertatemque illamita demum si nihil se pretiosius novit invictamsub iugum mittit. Namquae maxima servitus estincipit illi opusesse fortuna; seqvitur vita anxiasuspiciosatrepidacasum pavenstemporum suspensa momentis. Non das virtuti fundamentum graveinmobilesed iubes illam in loco volubili stare; quid autem tamvolubile est quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpusadficientium varietas? Quomodo hic potest deo parere etquidquidevenitbono animo excipere nec de fato queri casuum suorum benignusinterpressi ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur? Sedne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorumpropugnatorsi ad voluptates vergit. Illo ergo summum bonumescendatunde nulla vi detrahiturquo neque dolori neque spei nectimori sit aditus nec ulli reiquae deterius summi boni ius faciat;escendere autem illo sola virtus potest. Illius gradu clivus istefrangendus est; illa fortiter stabit etquidquid eveneritferet nonpatiens tantumsed etiam volensomnemque temporum difficultatemsciet legem esse naturae et ut bonus miles feret vulneranumerabitcicatriceset transverberatus telis moriens amabit eumpro quocadetimperatorem; habebit illud in animo vetus praeceptum: deumsequere. Quisquis autem queritur et plorat et gemitimperata facerevi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilominus. Quae autemdementia est potius trahi quam sequi! Tam meherculesquam stultitiaet ignoratio condicionis est suae dolerequod deest aliquid tibi autincidit duriusaeque mirari aut indigne ferre eaquae tam bonisaccidunt quam malismorbos dicofuneradebilitates et cetera extransverso in vitam humanam incurrentia. Quidquid ex universiconstitutione patiendum estmagno suscipiatur animo: ad hocsacramentum adacti sumusferre mortalia nec perturbari iisquaevitare non est nostrae potestatis. In regno nati sumus: deo parerelibertas est.

[16] Ergoin virtute posita est vera felicitas. Quid haec tibi virtus suadebit?Ne quid aut bonum aut malum existimesquod nec virtute nec malitiacontinget; deindeut sis inmobilis et contra malum [et] ex bonoutqua fas estdeum effingas. Quid tibi pro hac expeditione promittit?Ingentia et aequa divinis: nihil cogerisnullo indigebislibereristutus indemnis; nihil frustra temptabisnihil prohibeberis;omnia tibi ex sententia cedentnihil adversum accidetnihil contraopinionem ac voluntatem. "Quid ergo? Virtus ad beate vivendumsufficit?" Perfecta illa et divina quidni sufficiatimmosuperfluat? Quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito?Quid extrinsecus opus est eiqui omnia sua in se collegit? Sed eiqui ad virtutem tenditetiam si multum processitopus est aliquafortunae indulgentia adhuc inter humana luctantidum nodum illumexsolvit et omne vinculum mortale. Quid ergo interest? Quod artealligati sunt aliiadstricti [alii]districti quoque: hicqui adsuperiora progressus est et se altius extulitlaxam catenam trahitnondum liberiam tamen pro libero.

[17] Siquis itaque ex istisqui philosophiam conlatrantquod solentdixerit: "Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis? Quare etsuperiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentumexistimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amicimorte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris?Quare cultius rus tibi estquam naturalis usus desiderat? Cur non adpraescriptum tuum cenas? Cur tibi nitidior supellex est? Cur apud tevinum aetate tua vetustius bibitur? Cur aurum disponitur? Cur arboresnihil praeter umbram daturae conseruntur? Quare uxor tua locupletisdomus censum auribus gerit? Quare paedagogium pretiosa vestesuccingitur? Quare ars est apud te ministrare nec temere etutlibetconlocatur argentumsed perite struitur et est aliquisscindendi obsonii magister?" Adice si vis: "Cur trans marepossides? Cur plura quam nosti? [Cur] turpiter aut tam neglegens esut non noveris pauculos servosaut tam luxuriosusut plures habeasquamquorum notitiae memoria sufficiat?" Adiuvabo postmodoconvicia et plura mihiquam putasobiciamnunc hoc respondeo tibi:non sum sapiens etut malivolentiam tuam pascamnec ero. Exigeitaque a menon ut optimis par simsed ut malis melior: hoc mihisatis est cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meosobiurgare. Non perveni ad sanitatemne perveniam quidem; delenimentamagis quam remedia podagrae meae componocontentussi rariusaccedit et si minus verminatur: vestris quidem pedibus comparatusdebilescursor sum. Haec non pro me loquor -- ego enim in altovitiorum omnium sum --sed pro illocui aliquid acti est.

[18]"Aliter" inquis "loquerisaliter vivis." Hocmalignissima capita et optimo cuique inimicissimaPlatoni obiectumestobiectum Epicuroobiectum Zenoni; omnes enim isti dicebant nonquemadmodum ipsi viverentsed quemadmodum esset [et] ipsis vivendum.De virtutenon de me loquoret cum vitiis convicium facioinprimis meis facio: cum potuerovivamquomodo oportet. Necmalignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab optimis; nevirus quidem istudquo alios spargitisquo vos necatismeinpedietquominus perseverem laudare vitam nonquam agosed quamagendam scioquominus virtutem adorem et ex intervallo ingentireptabundus sequar. Expectabo scilicetut quicquam malivolentiaeinviolatum sitcui sacer nec Rutilius fuit nec Cato? Curet aliquisan istis nimis dives videaturquibus Demetrius Cynicus parum pauperest? Virum acerrimum et contra omnia naturae desideria pugnantemhocpauperiorem quam ceteros Cynicosquodcum sibi interdixerit habereinterdixit et poscerenegant satis egere. Vides enim: non virtutisscientiamsed egestatis professus est.

[19]DiodorumEpicureum philosophumqui intra paucos dies finem vitaesuae manu sua inposuitnegant ex decreto Epicuri fecissequod sibigulam praesecuit: alii dementiam videri volunt factum hoc eiusaliitemeritatem. Ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddiditsibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et adancoram actae quietem et dixitquod vos inviti audistisquasi vobisquoque faciendum sit: vixi etquem dederat cursum fortunaperegi.De alterius vitade alterius morte disputatis et ad nomen magnorumob aliquam eximiam laudem virorumsicut ad occursum ignotorumhominum minuti caneslatratis; expedit enim vobis neminem videribonumquasi aliena virtus exprobratio delictorum +omnium+ sit.Invidi splendida cum sordibus vestris confertis nec intellegitisquanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illiqui virtutemsequunturavari libidinosi ambitiosique suntquid vos estisquibusipsum nomen virtutis odio est? Negatis quemquam praestarequaeloquiturnec ad exemplar orationis suae vivere: quid mirumcumloquantur fortia ingentiaomnis humanas tempestates evadentia? Cumrefigere se crucibus conentur -- in quas unusquisque vestrum clavossuos ipse adigit -- ad supplicium tamen acti stipitibus singulispendent: hiqui in se ipsi animum advertuntquot cupiditatibustotcrucibus distrahuntur. At malediciin alienam contumeliam venustisunt. Crederem illis hoc vacarenisi quidam ex patibulo suospectatores conspuerent.

[20] "Nonpraestant philosophiquae loquuntur." Multum tamen praestantquod loquunturquod honesta mente concipiunt. Utinam quidem et pariadictis agerent: quid esset illis beatius? Interim non estquodcontemnas bona verba et bonis cogitationibus plena praecordia:studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.Quid mirumsi non escendunt in altum ardua adgressi? Sed si vir essuspiceetiam si deciduntmagna conantis. Generosa res estrespicientem non ad suassed ad naturae suae vires conarialtatemptare et mente maiora concipere quamquae etiam ingenti animoadornatis effici possunt. Qui sibi hoc proposuit: "Ego mortemeodem vultuquo audiamvidebo. Ego laboribusquanticumque illieruntparebo animo fulciens corpus. Ego divitias et praesentis etabsentis aeque contemnamnecsi aliubi iacebunttristiornecsicirca me fulgebuntanimosior. Ego fortunam nec venientem sentiam necrecedentem. Ego terras omnis tamquam meas videbomeas tamquamomnium. Ego sic vivamquasi sciam aliis esse me natumet naturaererum hoc nomine gratias agam: quo enim melius genere negotium meumagere potuit? Unum me donavit omnibusuni mihi omnis. Quidquidhabebonec sordide custodiam nec prodige spargam; nihil magispossidere me credam quam bene donata. Non numero nec ponderebeneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam; numquamid mihi multum eritquod dignus accipiet. Nihil opinionis causaomnia conscientiae faciam. Populo spectante fieri credamquidquid meconscio faciam. Edendi mihi erit bibendique finis desideria naturaerestinguerenon inplere alvum et exinanire. Ero amicis iucundusinimicis mitis et facilis. Exoraborantequam rogeret honestisprecibus occurram. Patriam meam esse mundum sciam et praesides deoshos supra me circaque me stare factorum dictorumque censores.Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio dimittettestatusexibo bonam me conscientiam amassebona studianullius per melibertatem deminutamminime meam." -- Qui haec facere proponetvolettemptabitad deos iter facietne illeetiam si nontenueritmagnis tamen excidit ausis. Vos quidemquod virtutemcultoremque eius odistisnihil novi facitis. Nam et solem luminaaegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animaliaquaead primum eius ortum stupent et latibula sua passim petuntabdunturin aliquas rimas timida lucis. Gemite et infelicem linguam bonorumexercete conviciohiatecommordete: citius multo frangetis dentesquam inprimetis.

[21]"Quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit?Quare opes contemnendas dicit et habetvitam contemnendam putat ettamen vivitvaletudinem contemnendamet tamen illam diligentissimetuetur atque optimam mavult? Et exilium vanum nomen putat et ait"Quid enim est mali mutare regiones?" et tamensi licetsenescit in patria? Et inter longius tempus et brevius nihilinteresse iudicattamensi nihil prohibetextendit aetatem et inmulta senectute placidus viret?" Ait ista debere contemni nonne habeatsed ne sollicitus habeat; non abigit illa a sesedabeuntia securus prosequitur. Divitias quidem ubi tutius fortunadeponet quam ibiunde sine querella reddentis receptura est? M. Catocum laudaret Curium et Coruncanium et illud saeculumin quocensorium crimen erat paucae argenti lamellaepossidebat ipsequadragies sestertiumminus sine dubio quam Crassusplus quamcensorius Cato. Maiore spatiosi compararenturproavum viceratquam a Crasso vincereturetsi maiores illi obvenissent opesnonsprevisset. Nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitisputat: non amat divitiassed mavult; non in animum illassed indomum recipitnec respuit possessassed continetet maioremvirtuti suae materiam subministrari vult.

[22] Quidautem dubii estquin haec maior materia sapienti viro sit animumexplicandi suum in divitiis quam in paupertatecum in hac unum genusvirtutis sit non inclinari nec deprimiin divitiis et temperantia etliberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campumhabeat patentem? Non contemnet se sapiensetiam si fuerit minimaestaturaeesse tamen se procerum volet. Et exilis corpore aut amissooculo valebitmalet tamen sibi esse corporis roburet hoc itautsciat esse aliud in se valentius; malam valetudinem tolerabitbonamoptabit. Quaedam enimetiam si in summam rei parva sunt [ait] etsubduci sine ruina principalis boni possuntadiciunt tamen aliquidad perpetuam laetitiam et ex virtute nascentem: sic illum adficiuntdivitiae et exhilarant ut navigantem secundus et ferens ventusutdies bonus et in bruma ac frigore apricus locus. Quis porrosapientium -- nostrorum dicoquibus unum est bonum virtus -- negatetiam haecquae indifferentia vocamus habere aliquid in se pretii etalia aliis esse potiora? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honorisquibusdam multum; ne erres itaqueinter potiora divitiae sunt. "Quidergo" inquis "me deridescum eundem apud te locum habeantquem apud me?" Vis scirequam non eundem habeant locum? Mihidivitiae si effluxerintnihil auferent nisi semet ipsastu stupebiset videberis tibi sine te relictussi illae a te recesserint; apudme divitiae aliquem locum habentapud te summum; ad postremumdivitiae meae sunttu divitiarum es.

[23]Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo sapientiampaupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opessed nullidetractas nec alieno sanguine cruentassine cuiusquam iniuriapartassine sordidis quaestibusquarum tam honestus sit exitus quamintroitusquibus nemo ingemescat nisi malignus. In quantum visexaggera illas: honestae suntin quibuscum multa sintquae suaquisque dici velitnihil estquod quisquam suum possit dicere. Illevero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio perhonesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen etiamquo glorietursi aperta domo et admissa in res suas civitate poteritdicere "Quod quisque agnoverittollat." O magnum virum[o] optime divitemsi post hanc vocem tantundem habuerit! Ita dico:si tuto et securus scrutationem populo praebueritsi nihil quisquamapud illum inveneritquoi manus iniciataudaciter et propalam eritdives. Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet maleintrantem; idem magnas opesmunus fortunae fructumque virtutisnonrepudiabit nec excludet. Quid enim estquare illis bono locoinvideat? Venianthospitentur. Nec iactabit illas nec abscondet --alterum infruniti animi estalterum timidi et pusillivelut magnumbonum intra sinum continentis -- necut dixieiciet illas e domo.Quid enim dicet? Utrumne "Inutiles estis" an "Ego utidivitiis nescio"? quemadmodum etiam pedibus suis poterit iterconficereescendere tamen vehiculum maletsic pauper [si] poteritessedives volet. Habebit itaque opessed tamquam leves etavolaturasnec ulli alii eas nec sibi graves esse patietur. Donabit-- quid erexistis auresquid expeditis sinum? -- donabit aut bonisaut eisquos facere poterit bonosdonabit cum summo consiliodignissimos eligens utqui meminerit tam expensorum quam acceptorumrationem esse reddendamdonabit ex recta et probabili causanaminter turpes iacturas malum munus est; habebit sinum facilemnonperforatumex quo multa exeant et nihil excidat.

[24]Erratsi quis existimat facilem rem esse donare: plurimum ista reshabet difficultatissi modo consilio tribuiturnon casu et impetuspargitur. Hunc promereorilli reddo; huic succurrohuius misereor;illum instruo dignumquem non deducat paupertas nec occupatumteneat; quibusdam non daboquamvis desitquiaetiam si dederoerit defuturum; quibusdam offeramquibusdam etiam inculcabo. Nonpossum in hac re esse neglegens; numquam magis nomina facio quamcumdono. "Quid? Tu" inquis "recepturus donas?" Immonon perditurus: eo loco sit donatiounde repeti non debeatreddipossit. Beneficium conlocetur quemadmodum thesaurus alte obrutusquem non eruasnisi fuerit necesse. Quid? Domus ipsa divitis viriquantam habet bene faciendi materiam! Quis enim liberalitatem tantumad togatos vocat? Hominibus prodesse natura me iubet. Servi liberinesint hiingenui an libertiniiustae libertatis an inter amicosdataequid refert? Ubicumque homo estibi benefici locus est.Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi etliberalitatem exercerequae nonquia liberis debetursed quia alibero animo proficisciturita nominata est. Haec apud sapientem necumquam in turpes indignosque inpingitur nec umquam ita defetigataerratut nonquotiens dignum inveneritquasi ex pleno fluat. Nonest ergoquod perperam exaudiatisquae honestefortiteranimose astudiosis sapientiae dicuntur. Et hoc primum adtendite: aliud eststudiosus sapientiaealiud iam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet:"Optime loquorsed adhuc inter mala volutor plurima. Non estquod me ad formulam meam exigas: cum maxime facio me et formo et adexemplar ingens attollo; si processeroquantumcumque proposuiexigeut dictis facta respondeant." Adsecutus vero humani bonisummam aliter tecum aget et dicet: "Primum non estquod tibipermittas de melioribus ferre sententiam; mihi iamquod argumentumest recticontigit malis displicere. Sed ut tibi rationem reddamqua nulli mortalium invideoaudiquid promittam et quanti quaequeaestimem. Divitias nego bonum esse; nam si essentbonos facerent:nuncquoniamquod apud malos deprenditurdici bonum non potesthoc illis nomen nego. Ceterum et habendas esse et utiles et magnacommoda vitae adferentis fateor.

[25] Quidergo sitquare illas non in bonis numeremet quid praestem in illisaliud quam vosquoniam inter utrosque convenit habendasaudite.Pone in opulentissima me domopone [ubi] aurum argentumque inpromiscuo usu sit: non suspiciam me ob istaquaeetiam si apud meextra me tamen sunt. In Sublicium pontem me transfer et inter egentesabice: non ideo tamen me despiciamquod in illorum numero consederoqui manum ad stipem porrigunt. Quid enim ad reman frustum panisdesitcui non deest mori posse? Quid ergo est? Domum illamsplendidam malo quam pontem. Pone [in] instrumentis splendentibus etdelicato apparatu: nihilo me feliciorem credamquod mihi molle eritamiculumquod purpura convivis meis substernetur. Muta stragula mea:nihilo miserius erosi lassa cervix mea in maniculo faeniadquiescetsi super Circense tomentum per sarturas veteris linteieffluens incubabo. Quid ergo est? Maloquid mihi animi sitostendere praetextatus et +causatus+ quam nudis scapulis aut+sententis+. Omnes mihi ex voto dies cedantnovae gratulationesprioribus subtexantur: non ob hoc mihi placebo. Muta in contrariumhanc indulgentiam temporishinc illinc percutiatur animus damnoluctu incursionibus variisnulla hora sine aliqua querella sit: nonideo me dicam inter miserrima miserumnon ideo aliquem execrabordiem; provisum est enim a mene quis mihi ater dies esset. Quid ergoest? Malo gaudia temperare quam dolores compescere." Hoc tibiille Socrates dicet: "Fac me victorem universarum gentiumdelicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solisortu vehatiura reges +penatium+ petant: me hominem esse maximecogitabocum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigioconiunge protinus praecipitem mutationem; in alienum inpona fericulumexornaturus victoris superbi ac feri pompam: non humilior sub alienocurru agarquam in meo steteram. Quid ergo est? Vincere tamen quamcapi malo. Totum fortunae regnum despiciamsed ex illosi dabiturelectiomeliora sumam. Quidquid ad me veneritbonum fietsed malofaciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. Non estenimquod existimes ullam esse sine labore virtutemsed quaedamvirtutes stimulisquaedam frenis egent. quemadmodum corpus inproclivi retineri debetadversus ardua inpelliita quaedam virtutesin proclivi suntquaedam clivum subeunt. An dubium estquinescendatnitaturobluctetur patientiafortitudoperseverantia etquaecumque alia duris opposita virtus est et fortunam subigit? Quidergo? Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatemtemperantiam mansuetudinem? In his continemus animumne prolabaturin illis exhortamur incitamusque acerrime. Ergo paupertatiadhibebimus illasquae pugnare sciuntfortioresdivitiis illasdiligentioresquae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.Cum hoc ita divisum sitmalo has in usu mihi essequae exercendaetranquillius suntquam easquarum experimentum sanguis et sudorest. Ergo non ego aliter" inquit sapiens "vivoquamloquorsed vos aliter auditis; sonus tantummodo verborum ad auresvestras pervenit: quid significetnon quaeritis."

[26] "Quidergo inter me stultum et te sapientem interestsi uterque haberevolumus?" Plurimum: divitiae enim apud sapientem virum inservitute suntapud stultum in imperio; sapiens divitiis nihilpermittitvobis divitiae omnia; vostamquam aliquis vobis aeternampossessionem earum promiseritadsuescitis illis et cohaeretissapiens tunc maxime paupertatem meditaturcum in mediis divitiisconstitit. Numquam imperator ita paci creditut non se praeparetbelloquodetiam si non geriturindictum est: vos domus formonsatamquam nec ardere nec ruere possitinsolentesvos opestamquampericulum omne transcenderint maioresque sint vobis quamquibusconsumendis satis virium habeat fortunaobstupefaciunt. Otiosidivitiis luditis nec providetis illarum periculumsicut barbariplerumque inclusi et ignari machinarum segnes laborem obsidentiumspectant necquo illa pertineantquae ex longinquo struunturintellegunt. Idem vobis evenit: marcetis in vestris rebus neccogitatisquot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolialaturi. Sapientis quisquis abstulerit divitiasomnia illi suarelinquet; vivit enim praesentibus laetusfuturi securus. "Nihilmagis" inquit ille Socrates aut aliquis aliuscui idem[adfectus] adversus humana atque eadem potestas est "persuasimihi quamne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. Solitaconferte undique verba: non conviciari vos putabosed vagire velutinfantes miserrimos." Haec dicet illecui sapientia contigitquem animus vitiorum immunis increpare alios nonquia oditsed inremedium iubet. Adiciet his illa: "Existimatio me vestra non meonominesed vestro movetquia +clamitatis+ odisse et lacesserevirtutem bonae spei eiuratio est. Nullam mihi iniuriam facitissedne dis quidem hiqui aras evertunt. Sed malum propositum apparetmalumque consilium etiam ibiubi nocere non potuit. Sic vestrashalucinationes feroquemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptiaspoetarumquorum alius illi alas inposuitalius cornuaaliusadulterum illum induxit et abnoctantemalius saevum in deosaliusiniquum in hominesalius raptorem ingenuorum et cognatorum quidemalius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem: quibusnihil aliud actum est quamut pudor hominibus peccandi demeretursitales deos credidissent. Sed quamquam ista me nihil laedantvestratamen vos moneo causa: suspicite virtutemcredite iisqui illam diusecuti magnum quiddam ipsos etquod in dies maius appareatsequiclamantet ipsam ut deos ac professores eiusut antistites coliteetquotiens mentio sacrarum litterarum interveneritfavete linguis.Hoc verbum nonut plerique existimanta favore trahitursedimperat silentiumut rite peragi possit sacrum nulla voce malaobstrepente; quod multo magis necessarium est imperari vobisutquotiens aliquid ex illo proferetur oraculointenti et compressavoce audiatis. Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentiturcum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umerossuspensa manu cruentatcum aliqua genibus per viam repens ululatlaurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamatiratum aliquem deorumconcurritis et auditis ac divinum esse euminvicem mutuum alentes stuporem adfirmatis."

[27] EcceSocrates ex illo carcerequem intrando purgavit omnique honestioremcuria reddiditproclamat: "Qui iste furorquae ista inimicadis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibussancta violare? Si potestisbonos laudatesi minustransite; quodsi vobis exercere taetram istam licentiam placetalter in alterumincursitate. Nam cum in caelum insanitisnon dico sacrilegiumfacitissed operam perditis. Praebui ego aliquando Aristophanimateriam iocorumtota illa comicorum poetarum manus in me venenatossales suos effudit: inlustrata est virtus mea per ea ipsaper quaepetebatur; produci enim illi et temptari expeditnec ulli magisintelleguntquanta sitquamqui vires eius lacessendo senserunt:duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est. Praebeo menon aliter quam rupes aliqua in vadoso mari destitutaquam fluctusnon desinuntundecumque moti suntverberarenec ideo aut loco eammovent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilitefacite impetum: ferendo vos vincam. In eaquae firma etinexsuperabilia suntquidquid incurritmalo suo vim suam exercet:proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiamin qua telavestra figantur. Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententiasferre de quoquam? "Quare hic philosophus laxius habitat? Quarehic lautius cenat?" Papulas observatis alienasobsiti plurimisulceribus? Hoc tale est qualesi quis pulcherrimorum corporum naevosaut verrucas derideatquem foeda scabies depascitur. ObicitePlatoniquod petierit pecuniamAristoteliquod acceperitDemocritoquod neglexeritEpicuroquod consumpserit; mihi ipsiAlcibiaden et Phaedrum obiectate+o vos usu+ maxime felicescumprimum vobis imitari vitia nostra contigerit. Quin potius mala vestracircumspicitisquae vos ab omni parte confodiuntalia grassantiaextrinsecusalia in visceribus ipsis ardentia? Non eo loco reshumanae suntetiam si statum vestrum parum nostisut vobis tantumotii supersitut in probra meliorum agitare linguam vacet.

[28] Hocvos non intellegitis et alienum fortunae vestrae vultum geritissicut plurimiquibus in circo aut theatro desidentibus iam funestadomus est nec adnuntiatum malum. At ego ex alto prospiciens videoquae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbumsuum aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint. Quidporro? Nonne nunc quoqueetiam si parum sentitisturbo quidamanimos vestros rotat et involvit fugientes petentesque eadem et nuncin sublime adlevatosnunc in infima adlisos cir*?