Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


L.Annaei Senecae
ad Lucilium Epistulae

 

 

IIIIIIVVIVIIXVIXXXXIIIXXVIXXVIIIXXXIXXXVXLIXLIVXLVIILIVLVILXILXX



I

[1] Itafacmi Lucili; vindica te tibiet tempusquod adhuc autauferebatur aut subripiebatur aut excidebatcollige et serva.Persuade tibi hoc sic esseut scribo: quaedam tempora eripiunturnobisquaedam subducunturquaedam effluunt. Turpissima tamen estiacturaquae per neglegentiam fit. Et si volueris attenderemaximapars vitae elabitur male agentibusmagna nihil agentibustota vitaaliud agentibus.

[2] Quemmihi dabisqui aliquod pretium tempori ponatqui diem aestimetquiintellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimurquod mortemprospicimus; magna pars eius iam praeterit. Quicquid aetatis retroestmors tenet. Fac ergomi Luciliquod facere te scribisomneshoras conplectere. Sic fietut minus ex crastino pendeassihodierno manum inieceris. Dum differturvita transcurrit.

[3] OmniaLucilialiena sunttempus tantum nostrum est. In huius rei uniusfugacis ac lubricae possessionem natura nos misitex qua expellitquemcumque vult. Et tanta stultitia mortalium estut quae minima etvilissima suntcerte reparabiliaimputari sibicum impetraverepatiantur; nemo se iudicet quicquam deberequi tempus accepitcuminterim hoc unum estquod ne gratus quidem potest reddere.

[4]Interrogabis fortassequid ego faciamqui tibi ista praecipio.Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenitratiomihi constat inpensae. Non possum me dicere nihil perderesed quidperdam et quare et quemadmodumdicam; causas paupertatis meaereddamsed evenit mihiquod plerisque non suo vitio ad inopiamredactis; omnes ignoscuntnemo succurrit.

[5] Quidergo est? Non puto pauperemcui quantulumcumque superestsat est.Tu tamen malo serves tuaet bono tempore incipies. Nam ut visum estmaioribus nostrissera parsimonia in fundo est. Non enim tantumminimum in imosed pessimum remanet. Vale.


II

[1] Ex iisquae mihi scribiset ex iis quae audiobonam spem de te concipio;non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. Aegri animi istaiactatio est. Primum argumentum conpositae mentis existimo posseconsistere et secum morari.

[2] Illudautem videne ista lectio auctorum multorum et omnis generisvoluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis inmorariet innutriri oportetsi velis aliquid traherequod in animofideliter sedeat. Nusquam estqui ubique est. Vitam inperegrinatione exigentibus hoc evenitut multa hospitia habeantnullas amicitias. Idem accidat necesse est iisqui nullius seingenio familiariter applicantsed omnia cursim et properantestransmittunt.

[3] Nonprodest cibus nec corpori acceditqui statim sumptus emittitur;nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio; nonvenit vulnus ad cicatricemin quo medicamenta temptantur; nonconvalescit plantaquae saepe transtertur. Nihil tam utile estutin transitu prosit. Distringit librorum multitudo.

[4] Itaquecum legere non possisquantum habuerissatis est haberequantumlegas. "Sed modo" inquis"hunc librum evolvere volomodo illum." Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubivaria sunt et diversainquinantnon alunt. Probatos itaque semperlegeet si quando ad alios deverti libueritad priores redi.Aliquid cotidie adversus paupertatemaliquid adversus mortem auxiliicomparanec millus adversus ceteras pestes; et cum multapercurrerisunum excerpequod illo die concoquas.

[5] Hocipse quoque facio; ex pluribusquae legialiquid adprehendo.Hodiernum hoc estquod apud Epicurum nanctus sum; soleo enim et inaliena castra transirenon tramquam transfugased tamquamexplorator.

[6]"Honesta" inquit"res est laeta paupertas."Illa vero non est paupertassi laeta est. Non qui plurum habetsedqui plus cupitpauper est. Quid enim refertquantum illi in arcaquantum in horreis iaceatquantum pascat aut feneretsi alienoinminetsi non adquisita sed adquirenda computat ? Quis sitdivitiarum modusquaeris? Primus habere quod necesse estproximusquod sat est. Vale.


III

[1]Epistulas ad me perferendas tradidistiut scribisamico tuo; deindeadmones mene omnia cum eo ad te pertinentia communicemquia nonsoleas ne ipse quidem id facere; ita [in] eadem epistula illum etdixisti amicum et negasti. Itaque si proprio illo verbo quasi publicousus es et sic illum amicum vocastiquomodo omnes candidatos bonosviros dicimusquomodo obviossi nomen non succurritdominossalutamushac abierit.

[2] Sed sialiquem amicum existimascui non tantundem credis quantum tibivehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae. Tu veroomnia cum amico deliberased de ipso prius. Post amicitiam credendumestante amicitiam iudicandum. Isti vero praepostero officiapermiscentqui contra praecepta Theophrasticum amaveruntiudicantet non amantcum iudicaverunt. Diu cogitaan tibi inamicitiam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieritoto illumpectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum.

[3] Tuquidem ita viveut nihil tibi committasnisi quod committere etiaminimico tuo possis; sed quia interveniunt quaedamquae consuetudofecit arcanacum amico omnes curasomnes cogitationes tuas misce.Fidelem si putaverisfacies. Nam quidam fallere docueruntdumtiment falliet illi ius peccandi suspicando fecerunt. Quid estquare ego ulla verba coram amico meo retraham? Quid estquare mecoram illo non putem solum?

[4] Quidamquae tantum amicis committenda suntobviis narrant et in quaslibetauresquicquid illos urseritexonerant. Quidam rursus etiamcarissimorum conscientiam reformidantet si possentne sibi quidemcredituri interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est.Utrumque enim vitium estet omnibus credere et nulli. Sed alterumhonestius dixerim vitiumalterum tutius.

[5] Sicutrosque reprehendaset eos qui semper inquieti suntet eos quisemper quiescunt. Nam illa tumultu guadens non est industriasedexagitatae mentis concursatio. Et haec non est quiesquae motumomnem molestiam iudicatsed dissolutio et languor.

[6] Itaquehocquod apud Pomponium legianimo mandabitur: "quidam adeo inlatebras refugeruntut putent in turbido essequicquid in luceest." Inter se ista miscenda suntet quiescenti agendum etagenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera; illa dicet tibi etdiem fecisse se et noctem. Vale.


V

[1] Quodpertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agisut te melioremcotidie faciaset probo et gaudeonec tantum hortorut perseveressed etiam rogo. Illud autem te admoneone eorum morequi nonproficere sed conspici cupiuntfacias aliquaquae in habitu tuo autgenere vitae notabilia sint.

[2]Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictumargento odium et cubile humi positumet quicquid aliud ambitionemperversa via sequiturevita. Satis ipsum nomen philosophiaeetiamsi modeste tracteturinvidiosum est: quid si nos hominumconsuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sintfronspopulo nostra conveniat.

[3] Nonsplendeat togane sordeat quidem; non putemus frugalitatis indiciumauro argentoque caruisse. Id agamusut meliorem vitam sequamur quamvulgusnon ut contrariam: alioquinquos emendari volumusfugamus anobis et vertimus; illud quoque efficimusut nihil imitari velintnostridum timentne imitanda sint omnia.

[4] Hocprimum philosophia promittit; sensum communemhumanitatem etcongregationem; a qua professione dissimilitudo nos separabit.Videamusne istaper quae admirationem parare volumusridicula etodiosa sint. Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere.Hoc contra naturam est: torquere corpus suum et faciles odissemunditias et squalorem appetere et cibis non tantum vilibus utisedtaetris et horridis.

[5]Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae estita usitatus etnon magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigitphilosophianon poenam; potest autem esse non incompta frugalitas.Hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publicos;suspiciant omnes vitam nostramsed agnoscant.

[6] "Quidergo? Eadem faciemusquae ceteri? Nihil inter nos et illosintererit?" Plurimum: dissimiles esse nos vulgo sciatquiinspexerit propius; qui domum intraveritnos potius miretur quamsupellectilem nostram. Magnus ille estqui fictilibus sic utiturquemadmodum argentonec ille minor estqui sic argento utiturquemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non posse divitias.

[7] Sed uthuius quogue diei lucellum tecum communicemapud Hecatonem nostruminveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere."Desinesinquittimeresi sperare desieris." Dices:"Quomodo ista tam diversa pariter eunt?" Ita estmiLucili: cum videantur dissidereconiuncta sunt. Quemadmodum eademcatena et custodiam et militem copulatsic istaquae tam dissimiliasuntpariter incedunt: spem metus sequitur.

[8] Necmiror ista sic ire: utrumque pendentis animi estutrumque futuriexpectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa estquod non adpraesentia aptamursed cogitationes in longinqua praemittimus.Itaque providentiamaximum bonum condicionis humanaein malum versaest.

[9] Feraepericulaquae videntfugiunt; cum effugeresecurae sunt: nos etventuro torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent:timoris enim tormentum memoria reducitprovidentia anticipat. Nemotantum praesentibus miser est. Vale.


VI

[1]IntellegoLucilinon emendari me tantum sed transfigurari; nec hocpromitto iam aut spero nihil in me superessequod mutandum sit.Quidni multa habeamquae debeant colligiquae extenuariquaeattolli? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animiquodvitia suaquae adhuc ignorabatvidet: Quibusdam aegris gratulatiofitcum ipsi aegros se esse senserunt.

[2]Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei; tuncamicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissemillius veraequam non spesnon timornon utilitatis suae cura divellitilliuscum qua homines moriunturpro qua moriuntur.

[3] Multostibi daboqui non amicosed amicitia caruerint: hoc non potestacciderecum animos in societatem honesta cupiendi par voluntastrahit. Quidni non possit? Sciunt enim ipsos omnia habere communiaet quidem magis adversa. Concipere animo non potesquantum momentiadferre mihi singulos dies videam.

[4]'Mitte'inquis'et nobis istaquae tam efficacia expertus es.' Egovero omnia in te cupio transfundereet in hoc aliquid gaudeodiscereut doceam; nec me ulla res delectabitlicet sit eximia etsalutarisquam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detursapientiaut illam inclusam teneam nec enuntiemreiciam: nulliusboni sine socio iucunda possessio est.

[5] Mittamitaque ipsos tibi libroset ne multum operae impendasdum passimprofutura sectarisimponam notasut ad ipsa protinusquae probo etmiroraccedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratioproderit; in rem praesentem venias oportetprimum quia hominesamplius oculis quam auribus creduntdeinde quia longum iter est perpraeceptabreve et efficax per exempla.

[6]Zenonem Cleanthes non expressissetsi tantummodo audisset: vitaeeius interfuitsecreta perspexitobservavit illuman ex formulasua viveret. Platon et Aristoteles et omnis in diversum iturasapientium turba plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit;Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum magnos viros non scholaEpicurised contubernium fecit. Nec in hoc te accesso tantumutproficiassed ut prosis; plurimum enim alter alteri conferemus.

[7]Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeoquid me hodie apudHecatonem delectaveritdicam. 'Quaeris'inquit'quid profecerim?Amicus esse mihi coepi.' Multum profecit: numquam erit solus. Scitoesse hunc amicum omnibus. Vale.


VII

[1] Quidtibi vitandum praecipue existimesquaeris: turbam. Nondum illi tutocommitteris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam moresquos extulirefero; aliquid ex eoquod composuiturbatur; aliquidex iisquae fugaviredit. Quod aegris evenitquos longaimbecillitas usque eo adfecitut nusquam sine offensa proferanturhoc accidit nobisquorum animi ex longo morbo reficiuntur.

[2]Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium autcommendat aut imprimit aut nescientibus adlinit. Utique quo maior estpopuluscui miscemurhoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosumbonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere: tunc enim pervoluptatem facilius vitia subrepunt.

[3] Quidme existimas dicere? Avarior redeoambitiosiorluxuriosiorimmovero crudelior et inhumaniorquia inter homines fui.

Casu inmeridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquidlaxamentiquo hominum oculi ab humano cruore adquiescant. Contraest: quidquid ante pugnatum estmisericordia fuit; nunc omissisnugis mera homicidia sunt. Nihil habentquo tegantur; ad ictum totiscorporibus expositi numquam frustra manum mittunt.

[4] Hocplerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidnipraeferant? Non galeanon scuto repellitur ferrum. Quo munimenta?Quo artes? Omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursishominesmeridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectoresinterfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem;exitus pugnantium mors est.

[5] Ferroet igne res geritur. Haec fiuntdum vacat harena. 'Sed latrociniumfecit aliquisoccidit hominem.' Quid ergo? Quia occiditillemeruitut hoc pateretur: tu quid meruisti miserut hoc spectes?'Occideverberaure! Quare tam timide incurrit in ferrum? Quareparum audacter occidit? Quare parum libenter moritur? Plagis agaturin vulneramutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant.'Intermissum est spectaculum: 'interim iugulentur hominesne nihilagatur'. Agene hoc quidem intellegitis mala exempla in eosredundarequi faciunt? Agite dis immortalibus gratiasquod eumdocetis esse crudelemqui non potest discere.

[6]Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: faciletransitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suumdissimilis multitudo potuisset: adeo nemo nostrumqui cum maximeconcinnamus ingeniumferre impetum vitiorum tam magno comitatuvenientium potest.

[7] Unumexemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: convictordelicatus paulatim enervat et mollitvicinus dives cupiditatemirritatmalignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suamadfricuit: quid tu accidere his moribus credisin quos publicefactus est impetus?

[8]Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum est:neve similis malis fiasquia multi suntneve inimicus multisquiadissimiles sunt. Recede in te ipsequantum potes; cum his versarequi te meliorem facturi suntillos admittequos tu potes faceremeliores. Mutuo ista fiuntet hominesdum docentdiscunt.

[9] Nonestquod te gloria publicandi ingenii producat in mediumutrecitare istis velis aut disputare; quod facere te vellemsi haberesisti populo idoneam mercem: nemo estqui intellegere te possit.Aliquis fortasseunus aut alter incidetet hic ipse formandus tibierit instituendusque ad intellectum tui. 'Cui ergo ista didici?' Nonestquod timeasne operam perdiderissi tibi didicisti.

[10] Sedne soli mihi hodie didicerimcommunicabo tecumquae occurreruntmihi egregie dicta circa eundem fere sensum tria; ex quibus unum haecepistula in debitum solvetduo te in antecessum accipe.

[10]Democritus ait: 'Unus mihi pro populo estet populus pro uno'. Beneet illequisquis fuit - ambigitur enim de auctore -cum quaerereturab illoquo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimosperventurae'satis sunt'inquit'mihi paucisatis est unussatisest nullus'. Egregie hoc tertium Epicuruscum uni ex consortibusstudiorum suorum scriberet: 'haec'inquit'ego non multissedtibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus'.

[12] Istami Lucilicondenda in animum suntut contemnas voluptatem explurium adsensione venientem. Multi te laudant: ecquid habescurplaceas tibisi is esquem intellegant multi? Introrsus bona tuaspectent. Vale.


XVI

[1]Liquere hoc tibiLuciliscioneminem posse beate viverenetolerabiliter quidemsine sapientiae studioet beatam vitamperfecta sapientia efficiceterum tolerabilem etiam inchoata. Sedhocquod liquetfirmandum et altius cotidiana meditatione figendumest: plus operis est in eout proposita custodiasquam ut honestaproponas. Perseverandum est et assiduo studio robur addendumdonecbona mens sitquod bona voluntas est.

[2] Itaquetibi apud me pluribus verbis aut affirmatione tam multa nil opus:intellego multum te profecisse. Quae scribisunde veniantscio: nonsunt ficta nec colorata. Dicam tamenquid sentiam: iam de te spemhabeonondum fiduciam. Tu quoque idem facias volo: non estquodtibi cito et facile credas. Excute te et varie scrutare et observa;illud ante omnia videutrum in philosophia an in ipsa vitaprofeceris.

[3] Nonest philosophia populare artificium nec ostentationi paratum; non inverbissed in rebus est. Nec in hoc adhibeturut cum aliquaoblectatione consumatur diesut dematur otio nausia: animum formatet fabricatvitam disponitactiones regitagenda et omittendademonstratsedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantiumderigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest viverenemo secure;innumerabilia accidunt singulis horisquae consilium exigantquodab hac petendum est.

[4] Dicetaliquis: 'Quid mihi prodest philosophiasi fatum est? Quid prodestsi deus rector est? Quid prodestsi casus imperat? Nam et mutaricerta non possunt et nihil praeparari potest adversus incertasedaut consilium meum occupavit deus decrevitquequid faceremautconsilio meo nihil fortuna permittit.'

[5]Quidquid est ex hisLucilivel si omnia haec suntphilosophandumest; sive nos inexorabili lege fata constringuntsive arbiter deusuniversi cuncta disposuitsive casus res humanas sine ordineimpellit et iactatphilosophia nos tueri debet. Haec adhortabiturut deo libenter pareamusut fortunae contumaciter; haec docebitutdeum sequarisferas casum.

[6] Sednon est nunc in hanc disputationem transeundumquid sit iurisnostrisi providentia in imperio estaut si fatorum seriesinligatos trahitaut si repentina ac subita dominantur: illo nuncrevertorut te moneam et exhorterne patiaris impetum animi tuidelabi et refrigescere. Contine illum et constitueut habitus animifiatquod est impetus.

[7] Iam abinitiosi te bene novicircumspiciesquid haec epistula munusculiattulerit: excute illamet invenies. Non estquod mireris animummeum: adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi?Quidquid bene dictum est ab ullomeum est. Istud quoque ab Epicurodictum est: 'Si ad naturam vivesnumquam eris pauper; si adopinionesnumquam eris dives.'

[8]Exiguum natura desideratopinio immensum. Congeratur in tequidquidmulti locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortunate provehatauro tegatpurpura vestiateo deliciarum opumqueperducatut terram marmoribus abscondas; non tantum habere tibiliceatsed calcare divitias; accedant statuae et picturae etquidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces.

[9]Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentiaubidesinantnon habent; nullus enim terminus falso est. Via euntialiquid extremum est: error immensus est. Retrahe ergo te a vanisetcum voles scirequod petesutrum naturalem habeat an caecamcupiditatemconsideranum possit alicubi consistere: si longeprogresso semper aliquid longius restatscito id naturale non esse.Vale.


XX

[1] Sivales et te dignum putasqui aliquando fias tuusgaudeo; mea enimgloria eritsi te istincubi sine spe exeundi fluctuarisextraxero. Illud autem temi Lucilirogo atque hortorutphilosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tuicapias non oratione nec scriptosed animi firmitatecupiditatumdeminutione: verba rebus proba.

[2] Aliudpropositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibusaliud hisqui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia autvolubili detinent: facere docet philosophianon dicereet hocexigitut ad legem suam quisque vivatne orationi vita dissentiatvel ipsa inter se vita; ut unus sit omnium actionum color. Maximumhoc est et officium sopientiae et indiciumut verbis operaconcordentut ipse ubique par sibi idemque sit. 'Quis hocpraestabit?' Paucialiqui tamen. Est enim difficile; nec hoc dicosapientem uno semper iturum gradused una via.

[3]Observa te itaquenumquid vestis tua domusque dissentiantnumquidin te liberalis sisin tuos sordidusnumquid cenes frugaliteraedifices luxuriose; unam semel ad quam vivas regulam prende et adhanc omnem vitam tuam exaequa. Quidam se domi contrahuntdilatantforis et extendunt: vitium est haec diversitas et signum vacillantisanimi ac nondum habentis tenorem suum.

[4]Etiamnunc dicamunde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerumconsibiorumque: nemo proponit sibiquid velitnec si proposuitperseverat in eosed transibit; nec tantum mutatsed redit et ineaquae deseruit ac damnavitrevolvitur.

[5] Itaqueut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum complectarhumanae vitae modumhoc possum contentus esse: quid est sapientia?semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam nonadiciasut rectum sitquod velis; non potest enim cuiquam idemsemper placere nisi rectum.

[6]Nesciunt ergo hominesquid velintnisi illo momentoquo volunt; intotum nulli velle aut nolle decretum est; variatur cotidie iudiciumet in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Premeergo quod coepistiet fortasse perduceris aut ad summum aut eoquodsummum nondum esse solus intellegas.

[7] 'Quidfiet' inquis 'huic turbae familiarium sine re familiari?' Turba istacum a te pasci desieritipsa se pascetaut quod tu beneficio tuonon potes scirepaupertatis scies: illa veros certosque amicosretinebitdiscedet quisquis non te sed aliud sequebatur. Non estautem vel ob hoc unum amanda paupertasquod a quiLus amerisostendet? O quando ille veniet diesquo nemo in honorem tuummentiatur!

[8] Hucergo cogitationes tuae tendanthoc curahoc optaomnia alia vota cieo remissurusut contentus sis temet ipso et ex te nascentibusbonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parvaexquibus cadere non possisidque ut libentius faciasad hocpertinebit tributum huius epistulaequod statim conferam.

[9]Invideas licetetiam nunc libenter pro me dependet Epicurus.'Magnificentiormihi credesermo tuus in grabato videbitur et inpanno; non enim dicentur tantum illased probabuntur.' Ego certealiter audioquae dicit Demetrius nostercum illum vidi nudumquanto minus quam stramentis incubantem: non praeceptor veri sedtestis est.

[10] 'Quidergo? non licet divitias in sinu positas contemnere?' Quidni liceat?Et ille ingentis animi estqui illas circumfusas sibimultum diuquemiratus quod ad se venerintridet suasque audit magis esse quamsentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus illequi in divitis pauper est.

[11]'Nescio' inquis 'quomodo paupertatem iste laturus sitsi in illaminciderit.' Nec egoEpicurean gloriosus iste pauper contempturussit divitiassi in illas inciderit; itaque in utroque mensaestimanda est inspiciendumquean ille paupertati indulgeatan hicdivitiis non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatisgrabatus aut pannusnisi apparuit aliquem illa non necessitate patised malle.

[12]Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliorasedpraeparari tamquam ad facilia. Et suntLucilifacilia; cum veromultum ante meditatus accesserisiucunda quoque; inest enim illissine qua nihil est iucundumsecuritas.

[13]Necessarium ergo iudico id quod tibi scripsi magnos viros saepefecissealiquos dies interponerequibus nos imaginaria paupertateexerceamus ad veram; quod eo magis faciendum estquod deliciispermaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius excitanduse somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimumconstituisse. Nemo nascitur dives; quisquis exit m lucemiussus estlacte et panno esse contentus: ab his initiis nos regna non capiunt.Vale.


XXIII

[1] Putasme tibi scripturum quam humane nobiscum hiems egeritquae et remissafuit et brevisquam malignum ver sitquam praeposterum frigusetalias ineptias verba quaerentium? Ego vero aliquidquod et mihi ettibi prodesse possitscribam. Quid autem id eritnisi ut teexhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris? negaudeas vanis. Fundamentum hoc esse dixi: culmen est.

[2] Adsumma pervemtqui scit quo gaudeatqui felicitatem suam in alienapotestate non posuit; sollicitus est et incertus suiquem spesaliqua proritatlicet ad manum sitlicet non ex difficili petaturlicet numquam illum sperata deceperint.

[3] Hocante omnia facmi Lucili: disce gaudere. Existimas nunc me detraheretbi multas voluptatesqui fortuita submoveoqui spesdulcissimaoblectamentadevitandas existimo? immo contra nolo tibi umquamdeesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci: nascitursi modo intrate ipsum fit. Ceterae hilaritates non implent pectus; frontemremittuntleves suntnisi forte tu iudicas eum gaudere qui ridet:animus esse debet alacer et fidens et supra omnia erectus.

[4] Mihicredeverum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam solutovultu etut isti delicati loquunturhilariculo mortem contemnerepaupertati domum aperirevoluptates tenere sub frenomeditaridolorum patientiam? Haec qui apud se versatin magno gaudio estsedparum blando. In huius gaudii possessione esse te volo: numquamdeficietcum semelunde petaturin veneris.

[5] Leviummetallorum fructus in summo est: illa opulentissima suntqu-orum inalto latet vena adsidue plenius responsura fodienti. Haecquibusdelectatur vulgustenuem habent ac perfusoriam voluptatemetquodcumque invecticium gaudium estfundamento caret: hocde quoloquorad quod te conor perduceresolidum est et quod plus pateatintrorsus.

[6] Facoro teLucili carissimequod unum potest praestare felicem: dissiceet conculca istaquae extrinsecus splendentquae tibi promittunturab alio vel ex alio; ad verum bonum specta et de tuo gaude. Quid estautem hoc e tuo te ipso et tui optima parte. Corpusculum quoqueetiam si nihil fieri sine illo potestmagis necessariam rem credequam magnam; vanas suggerit voluptatesbrevespaenitendas acnisimagna moderatione temperenturin contrarium abituras. Ita dico: mpraecipiti voluptas statad dolorem vergit nisi modum tenuit; modumautem tenere in eo difficile estquod bonum esse credideris: veriboni aviditas tuta est. Quod sit istudinterrogasaut unde subeat?

[7] Dicam:ex bona conscientiaex honestis consibiisex rectis actionibusexcontemptu fortuitorumex placido vitae et continuo tenore unamprementis viam. Nam illiqui ex aliis propositis m alia transsibiuntaut ne transibiunt quidemsed casu quodam transmittunturquomodohabere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi?

[8] Paucisuntqui consibio se suaque disponit: ceterieorum more quaefluminibus innatantnon eunt sed feruntur; ex quibus alia leniorunda detinuit ac mollius vexitalia vehementior rapuitalia proximaripae cursu languescente deposuitalia torrens impetus in mareeiecit. Ideo constituendum estquid velimuset in eo perseverandum.

[9] Hicest locus solvendi aeris alieni. Possum enim tibi vocem Epicuri tuireddere et hanc epistulam liberare: 'molestum est semper vitaminchoare'; aut si hoc modo magis sensus potest exprimi'male vivuntqui semper vivere incipiunt'. 'Quare?' inquis; desiderat enimexplanationem ista vox.

[10] Quiasemper illis imperfecta vita est; non potest autem stare paratus admortemqui modo incipit vivere. Id agendum estut satis vixerimus:nemo hoc praestatqui orditur cum maxime vitam. Non est quodexistimes paucos esse hos: propemodum omnes sunt. Quidam vero tuncincipiuntcum desinendum est. Si hoc iudicas mirumadiciam quodmagis admireris: quidam ante vivere desierunt quam inciperent. Vale.


XXVI

[1] Mododicebam tibi in conspectu esse me senectutis: iam vereornesenectutem post me reliquerim. Aliud iam his anniscerte huiccorporivocabulum convenitquoniam quidem senectus lassae aetatisnon fractae nomen est: inter decrepitos me numera et extrematangentis.

[2]Gratias tamen mihi apud te ago: non sentio in animo aetatis iniuriamcum sentiam in corpore. Tantum vitia et vitiorum ministeriasenuerunt: viget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore;magnam partem oneris sui posuit. Exultat et mihi facit controversiamde senectute: hunc ait esse florem suum.

[3]Credamus illi: bono suo utatur. Ire in cogitationem iubet etdispicere quid ex hac tranquillitate ac modestia morum sapientiaedebeamquid aetatiet diligenter excuterequae non possim facerequae nolimproinde habiturus atque si nolim quidquid non posse megaudeo: quae enim querela estquod incommodumsi quidquid debebatdesinere defecit?

[4]'Incommodum summum est' inquis 'minui et deperire etut propriedicamliquescere. Non enim subito inpulsi ac prostrati sumus:carpimursinguli dies aliquid subtrahunt viribus.' Ecquis exitus estmelior quam in finem suum natura solvente dilabi? non quia aliquidmali ictus est et e vita repentinus excessussed quia lenis haec estviasubduci. Ego certevelut adpropinquet experimentum et illelaturus sententiam de omnibus annis meis dies veneritita me observoet

[5]adloquor: 'nihil est' inquam 'adhuc quod aut rebus aut verbisexhibuimus; levia sunt ista et fallacia pignora animi multisqueinvoluta lenociniis: quid profecerimmorti crediturus sum. Nontimide itaque componor ad illum diemquo remotis strophis ac fucisde me iudicaturus sumutrum loquar fortia an sentiamnumquidsimulatio fuerit et mimus quidquid contra fortunam iactavi verborumcontumacium.

[6] Removeexistimationem hominum: dubia semper est et in partem utramquedividitur. Remove studia tota vita tractata: mors de te pronuntiaturaest. Ita dico: disputationes et litterata colloquia et ex praeceptissapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum roburanimi; est enim oratio etiam timidissimis audax. Quid egeristuncapparebitcum animam ages. Accipio condicionemnon reformidoiudicium.

[7] 'Haecmecum loquorsed tecum quoque me locutum puta. Iuvenior es: quidrefert? non dinumerantur anni incertum estquo loco te morsexpectet; itaque tu illam omm loco expecta.

[8]Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulamsed conficiendasunt aera et huic epistulae viaticum dandum est. Puta me non dicereunde sumpturus sim mutuum: scis cuius arca utar. Expecta me pusillumet de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurusqui ait'meditare mortem'vel si commodius sic transire ad nos hic potestsensus: 'egregia res est mortem condiscere'.

[9]Supervacuum forsitan putas id discerequod semel utendum est. Hocest ipsumquare meditari debeamus: semper discendum estquod ansciamus experiri non possumus.

[10]'Meditare mortem': qui hoc dicitmeditari libertatem iubet. Qui morididicitservire dedidicit; supra omnem potentiam estcerte extraomnem. Quid ad illum carcer et custodia et claustra? Iiberum ostiumhabet. Una est catenaquae nos alligatos tenetamor vitaequi utnon est abiciendusita minuendus estut si quando res exigetnihilnos detineat nec impediat quominus parati simusquod quandoquefaciendum eststatim facere. Vale.


XXVIII

[1] Hoctibi soli putas accidisse et admiraris quasi rem novamquodperegrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussistitristitiam gravitatemque mentis? Animum debes mutarenon caelum.Licet vastum traieceris marelicetut ait Vergilius nosterterraeque urbesque recedantsequentur tequocumque pervenerisvitia.

[2] Hocidem querenti cuidam Socrates ait'quid miraris nihil tibiperegrinationes prodessecum te circumferas? premit te eadem causaquae expulit'. Quid terrarum iuvare novitas potest? quid cognitiourbium aut locorum? in irritum cedit ista iactaitio. Quaeris quare tefuga ista non adiuvet? tecum fugis. Onus animi deponendum est: nonante tibi ullus placebit locus.

[3] Talemnunc esse habitum tuum cogitaqualem Vergilius noster vatis inducitiam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus nonsui: bacchatur vatesmagnum si pectore possit excussisse deum. Vadishuc illucut excutias insidens pondusquod ipsa iactationeincommodius fitsicut in navi onera immota minus urgentinaequaliter convoluta citius eam partemin quam incubueredemergunt.Quidquid faciscontra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enimconcutis.

[4] At cumistuc exemeris malumomnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimasexpellaris terras licebitin quolibet barbariae angulo conlocerishospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris quamquointerestet ideo nulli loco addicere debemus animum. Cum hacpersuasione vivendum est: 'non sum uni angulo natuspatria mea totushic mundus est'.

[5] Quodsi liqueret tibinon admirareris nil adiuvari te regionumvarietatibusin quas subinde priorum taedio migras; prima enimquaeque placuissetsi omnem tuam crederes. Nunc non peregrinarissed erras et ageris ac locum ex loco mutascum illud quod quaerisbene vivereomni loco positum sit.

[6] Numquid tam turbidum fieri potest quam forum? ibi quoque licet quieteviveresi necesse sit. Sed si liceat disponere seconspectum quoqueet viciniam fori procul fugiam; nam ut loca gravia etiam firmissimamvaletudinem temptantita bonae quoque menti necdum adhuc perfectaeet convalescenti sunt aliqua parum salubria.

[7]Dissentio ab hisqui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantesvitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo conluctantur.Sapiens feret istanon eligetet malet in pace esse quam in pugna;non multum prodest vitia sua proiecissesi cum alienis rixandum est.

[8]'Triginta' inquit 'tyranni Socraten circumsteterunt nec potueruntanimum eius infringere.' Quid interestquot domini sint? servitusuna est; hanc qui contempsitin quantalibet turba dominantium liberest.

[9] Tempusest desineresed si prius portorium solvero. 'Initium est salutisnotitia peccati.' Egregie mihi hoc dixisse videtur Epicurus; nam quipeccare se nescitcorrigi non vult; deprehendas te oportetantequamemendes.

[10]Quidam vitiis gloriantur: tu existimas aliquid de remedio cogitarequi mala sua virtutum loco numerant? Ideo quantum potes te ipsecoargueinquire in te; accusatoris primum partibus fungeredeindeiudicisnovissime deprecatoris; aliquando te offende. Vale.


XXXI

[1]Agnosco Lucilium meum: incipit quem promiserat exhibere. Sequereillum impetum animiquo ad optima quaeque calcatis popularibus bonisibas: non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris.Fundamenta tua multum loci occupaverunt: tantum effice quantumconatus eset illaquae tecum in animo tulistitracta.

[2] Adsummam sapiens erissi cluseris auresquibus ceram parum estobdere: firmiore spissamento opus est quam in sociis usum Ulixemferunt. Illa voxquae timebaturerat blandanon tamen publica: athaecquae timenda estnon ex uno scopulosed ex omni terrarumparte circumsonat. Praetervehere itaque non unum locum insidiosavoluptate suspectumsed omnes urbes. Surdum te amantissimis tuispraesta: bono animo mala precantur. Et si esse vis felixdeos orane quid tibi ex his quae optantur eveniat.

[3] Nonsunt ista bonaquae in te isti volunt congeri: unum bonum estquodbeatae vitae causa et firmamentum estsibi fidere. Hoc autemcontingere non potestnisi contemptus est labor et in eorum numerohabitusquae neque bona sunt neque mala; fieri enim non potestutuna ulla res modo mala sitmodo bonamodo levis et perferendamodoexpavescenda. Labor bonum non est: quid ergo est bonum? laboriscontemptio.

[4] Itaquein vanum operosos culpaverim: rursus ad honesta nitentesquantomagis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserintadmirabor et clamabo'tanto meliorsurge et inspira et clivum istumunosi potesspiritu exsupera'. Generosos animos labor nutrit.

[5] Nonest ergo quod ex illo voto vetere parentum tuorum eligasquidcontingere tibi velisquid optes; et in totum iam per maxima actoviro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus est? fac teipse felicem; facies autemsi intellexeris bona essequibus admixtavitus estturpiaquibLus malitia coniuncta est. Quemadmodum sinemixtura lucis nihil splendidum estnihil atrumnisi quod tenebrashabet aut aliquid in se traxit obscuriquemadmodum sine adiutorioignis nihil calidum estnihil sine aere frigidumita honesta etturpia virtutis ac malitiae societas efficit.

[6] Quidergo est bonum? rerum scientia. Quid malum est? rerum imperitia. Illeprudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget; sednec quae repellit timet nec miratur quae eligitsi modo magnus illiet invictus animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si nonrecusesparum est: posce.

[7] 'Quidergo?' inquis 'labor frivolus et supervacuus et quem humiles causaeevocaverunt non est malus?' Non magis quam illequi pulchris rebusimpenditurquoniam animi est ipsa tolerantiaquae se ad dura etaspera hortatur ac dicit'quid cessas? non est viri timere sudorem'.

[8] Huc etillud accedatut perfecta virtus sitaequalitas ac tenor vitae peromnia consonans sibiquod non potest essenisi rerum scientiacontingit et arsper quam humana ac divina noscantur. Hoc est summumbonum; quod si occupasincipis deorum socius essenon supplex.

[9]'Quomodo' inquis 'isto pervenitur?' Non per Poeninum Graiumve montemnec per deserta Candaviae; nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdisadeundae suntquae tamen omnia transisti procuratinculae pretio:tutum iter estiucundum estad quod natura te instruxit. Dedit tibiillaquae si non de seruerispar deo surges.

[10] Paremautem te deo pecunia non faciet: deus nihil habet. Praetexta nonfaciet: deus nudus est. Fama non faciet nec ostentatio tui et inpopulos nominis dimissa notitia: nemo novit deummulti de illo maleexistimantet impune. Non turba servorum lecticam tuam per itineraurbana ac peregrina portantium: deus ille maximus potentissimusqueipse vehit omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt:nihil horum patitur vetustatem.

[11]Quaerendum est quod non fiat in dies peiuscui non possit obstari.Quid hoc est? animussed hic rectusbonusmagnus. Quid aliud voceshunc quam deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam inequitem Romanum quam in libertinumquam in servum potest cadere.Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus? nomina exambitione aut iniuria nata. Subsibire in caelum ex angulo licet:exsurge modo et te quoque dignum finge deo. Finges autem non auro velargento: non potest ex hac materia imago deo exprimi similis; cogitailloscum propitii essentfictiles fuisse. Vale.


XXXV

[1] Cum tetam valde rogout studeasmeum negotium ago: habere amicum voloquod contingere mihinisi pergisut coepistiexcolere tenonpotest. Nunc enim amas meamicus non es. 'Quid ergo? Haec inter sediversa sunt?' Immo dissimilia. Qui amicus estamat; qui amatnonutique amicus est; itaque amicitia semper prodestamor aliquandoetiam nocet. Si nihil aliudob hoc proficeut amare discas.

[2]Festina ergodum mihi proficisne istud alteri didiceris. Egoquidem percipio iam fructumcum mihi fingo uno nos animo futuros etquidquid aetati meae vigoris abscessitid ad me ex tuaquamquam nonmultum abestrediturum; sed tamen re quoque ipsa esse laetus volo.

[3] Venitad nos ex iisquos amamusetiam absentibus gaudiumsed id leve etevanidum. Conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivaevoluptatisutique si non tantumquem velissedqualem velisvideas. Adfer itaque te mihiingens munuset quo magis instescogita te mortalem esseme senem.

[4]Propera ad mesed ad te prius. Profice et ante omnia hoc curautconstes tibi. Quotiens experiri volesan aliquid actum sitobservaan eadem hodie velisquae heri; mutatio voluntatis indicat animumnatarealiubi atque aliubi apparereprout tulit ventus. Nonvagaturquod fixum atque fundatum est. Istud sapienti perfectocontingitaliquatenus et proficienti provectoque. Quid ergointerest: Hic commovetur quidemnon tamen transitsed suo loconutat; ille ne commovetur quidem. Vale.


XLI

[1] Facisrem optimam et tibi salutarem siut scriLisperseveras ire ad bonammentemquam stultum est optarecum possis a te impetrare. Non suntad caelum elevandae manus nec exorandus aedituusut nos ad auremsimulacriquasi magis exaudiri possimusadmittat: prope est a tedeustecum estintus est.

[2] ItadicoLucili: sacer intra nos spiritus sedetmalorum bonorumquenostrorum observator et custos; hic prout a nobis tractatus estitanos ipse tractat. Bonus vero vir sine deo nemo est: an potest aliquissupra fortunam nisi ab illo adiutus exsurgere? Ille dat consibiamagnifica et erecta. In unoquoque virorum bonorum (quis deus incertumest) habitat deus.

[3] Sitibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressisfrequens lucus et conspectum caeli densitate ramorum aliorum aliosprotegentium summovensilla proceritas silvae et secretum loci etadmiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibinuminis faciet. Si quis specus saxis penitus exesis montemsuspenderitnon manu factussed naturalibus causis in tantamlaxitatem excavatusanimum tuum quadam religionis suspicionepercutiet. Magnorum fluminum capita veneramur; subita ex abdito vastiamnis eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontesetstagna quaedam vel opacitas vel immensa altitudo sacravit.

[4] Sihominem videris interritum periculisintactum cupiditatibusinteradversa felicemin mediis tempestatibus placidumex superiore locohomines videntemex aequo deosnon subibit te veneratio eius? nondices'ista res maior est altiorque quam ut credi similis huicinquo estcorpusculo possit'?

[5] Visisto divina descendit; animum excellentemmoderatumomnia tamquamminora transeuntemquidquid timemus optamusque ridentemcaelestispotentia agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare;itaque maiore sui parte illic estunde descendit. Quemadmodum radiisolis contingunt quidem terramsed ibi suntunde mittuntursicanimus magnus ac sacer et in hoc demissusut propius quaedam divinanossemusconversatur quidem nobiscumsed haeret origini suae;illinc pendetilluc spectat ac nititurnostris tamquam meliorinterest.

[6] Quisest ergo hic animus? qui nullo bono nisi suo nitet. Quid enim eststultius quam in homine aliena laudare? quid eo dementiusqui eamiraturquae ad alium transferri protinus possunt? Non faciuntmeliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata iuba mittiturdumcontractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatusaliter mcultusintegri spiritus: hic scilicet impetu acerqualemillum natura esse voluitspeciosus ex horridocuius hic decor estnon sine timore aspicipraefertur illi languido et bratteato.

[7] Nemogloriari nisi suo debet. Vitem laudamus si fructu palmites oneratsiipsa pondere ad terram eorumquae tulitadminicula deducit: numquis hnic illam praeferret vitemcui aureae uvaeaurea foliadependent? Propria virtus est in vite fertilitas; in homine quoque idlaudandum estquod ipsius est. Familiam formonsam habet et domumpulchrammultum seritmultum fenerat: nihil horum in ipso estsedcirca ipsum.

[8] Laudain illoquod nec eripi potest nec dariquod proprium hominis est.Quaeris quid sit? animus et ratio in animo perfecta. Rationale enimanimal est homo; consummatur itaque bonum eiussi id inplevitcuinascitur.

[9] Quidest autemquod ab illo ratio haec exigat? rem facillimamsecundumnaturam suam vivere. Sed hanc difficilem facit communis insania: invitia alter alterum trudimus. Quomodo autem revocari ad salutempossuntquos nemo retinetpopulus impellit? Vale.


XLIV

[1] Iterumtu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturampriusdeinde fortunamcum possis eximere te vulgo et ad felicitatemhominum maximam emergere. Si quid est aliud in philosophia bonihocestquod stemma non inspicit; omnessi ad originem primamrovocantura deis sunt.

[2] EquesRomanus eset ad hunc ordinem tua te perduxit industria; atmehercules multis quattuordecim clausa suntnon omnes curiaadmittitcastra quoquequos ad laborem et periculum recipiantfastidiose legunt: bona mens omnibus patetomnes ad hoc sumusnobiles. Nec reicit quemquam philosophia nec eligit: omnibus lucet.

[3]Patricius Socrates non fuit; Cleanthes aquam traxit et rigando hortolocavit manus; Platonem non accepit nobilem philosophiased fecit:quid est quare desperes his te posse fieri parem? Omnes hi maiorestui suntsi te illis geris dignum; geres autemsi hoc protinus tibiipse persuaseris a nullo te nobilitate superari.

[4]Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriamiacet. Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundumneminemnon servum ex regibus. Omnia ista longa varietas miscuit et sursumdeorsum fortuna versavit.

[5] Quisest generosus? ad virtutem bene a natura compositus. Hoc unumintuendum est: alioquin si ad vetera revocasnemo non inde estantequod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nosex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atriumplenum fumosis imaginibus; nemo in nostram gloriam vixit necquodante nos fuitnostrum est: animus facit nobilemcui ex quacumquecondicione supra fortunam licet surgere.

[6] Putaitaque te non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hocconsequiut solus sis liber inter ingenuos.Quomodo? inquis.Si mala bonaque non populo auctore distinxeris. Intuendum est nonunde veniantsed quo eant. Si quid estquod vitam beatam potestfacereid bonum est suo iure; depravari enim in malum non potest.

[7] Quidest ergo in quo erraturcum omnes beatam vitam optent? quodinstrumenta eius pro ipsa habent et illamdum petuntfugiunt. Namcum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussafiduciasollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitaenon tantum ferunt sarcinassed trahunt; ita longius ab effectu eiusquod petuntsemper abscedunt etquo plus operae impenderunthoc semagis impediunt et feruntur retro. Quod evenit in labyrinthoproperantibus: ipsa illos velocitas implicat. Vale.


XLVII

[1]Libenter ex iisqui a te veniuntcognovi familiariter te cum servistuis vivere: hoc prudentiam tuamhoc eruditionem decet. 'Servisunt.' Immo homines. 'Servi sunt.' Immo contubernales. 'Servi sunt.'Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservisi cogitaveristantundem in utrosque licere fortunae.

[2] Itaquerideo istosqui turpe existimant cum servo suo cenare: quarenisiquia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbamcircumdedit? Est ille plus quam capitet ingenti aviditate oneratdistentum ventrem ac desuetum iam ventris officiout maiore operaomnia egerat quam ingessit.

[3] Atinfelicibus servis movere labra ne in hoc quidemut loquanturlicet; virga murmur omne compescituret ne fortuita quidemverberibus excepta sunttussissternumentasingultus; magno maloulla voce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni mutiqueperstant.

[4] Sicfitut isti de domino loquanturquibus coram domino loqui nonlicet. At illiquibus non tantum coram dominis sed cum ipsis eratsermoquorum os non consuebaturparati erant pro domino porrigerecervicempericulum inminens in caput suum avertere; in conviviisloquebantursed in tormentis tacebant.

[5] Deindeeiusdem arrogantiae proverbium iactaturtotidem hostes esse quotservos: non habemus illos hostessed facimus. Alia interim crudeliainhumana praetereoquod ne tamquam hominibus quidemsed tamquamiumentis abutimurquodcum ad cenandum discubuimusalius sputadetergetalius reliquias temulentorum toro subditus colligit.

[6] Aliuspretiosas aves scindit; per pectus et clunes certis ductibuscircumferens eruditam manum frusta excutitinfelixqui huic uni reivivitut altilia decenter secetnisi quod miserior estqui hocvoluptatis causa docetquam qui necessitatis discit.

[7] Aliusvini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur: nonpotest effugere pueritiamretrahituriamque militari habitu glaberretritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilatquam interebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo virinconvivio puer est.

[8] Aliuscui convivarum censura permissa estperstat infelix et expectatquos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet incrastinum. Adice obsonatoresquibus dominici palati notitia subtilisestqui sciuntcuius illum rei sapor excitetcuius delectetaspectuscuius novitate nauseabundus erigi possitquid iam ipsasatietate fastidiatquid illo die esuriat. Cum his cenare nonsustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cumservo suo accedere.

[9] Dimelius! Quot ex istis dominos habet! Stare ante limen Callistidominum suum vidi et eumqui illi impegerat titulumqui interreicula mancipia produxerataliis intrantibus excludi. Rettulit illigratiam servus ille in primam decuriam coniectusin qua vocem praecoexperitur: et ipse illum invicem apologavitet ipse non iudicavitdomo sua dignum. Dominus Callistum vendidit: sed domino quam multaCallistus!

[10] Vistu cogitare istumquem servum tuum vocasex isdem seminibus ortumeodem frui caeloaeque spirareaeque vivereaeque mori! Tam tuillum videre ingenuum potesquam ille te servum. Variana clademultos splendidissime natossenatorium per militiam auspicantesgradumfortuna depressit: alium ex illis pastoremalium custodemcasae fecit. Contemne nunc eius fortunae hominemin quam transiredum contemnispotes.

[11] Noloin ingentem me locum immittere et de usu servorum disputarein quossuperbissimicrudelissimicontumeliosissimi sumus. Haec tamenpraecepti mei summa est: sic cum inferiore vivasquemadmodum tecumsuperiorem velis vivere. Quotiens in mentem veneritquantum tibi inservum tuum liceatveniat in mentem tantundem in te domino tuolicere.

[12] 'Atego'inquis'nullum habeo dominum.' Bona aetas est: forsitanhabebis. Nescisqua aetate Hecuba servire coeperitqua CroesusquaDarei materqua Platonqua Diogenes?

[13] Vivecum servo clementercomiter quoqueet in sermonem illum admitte etin consilium et in convictum. Hoc loco acclamabit mihi tota manusdelicatorum: 'Nihil hac re humiliusnihil turpius'. Hos ego eosdemdeprehendam alienorum servorum osculantes manum.

[14] Neillud quidem videtisquam omnem invidiam maiores nostri dominisomnem contumeliam servis detraxerint? Dominum patrem familiaeappellaveruntservosquod etiam in mimis adhuc duratfamiliares;instituerunt diem festumnon quo solo cum servis domini vescerentursed quo utique; honores illis in domo gerereius dicere permiseruntet domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt.

[15] 'Quidergo? Omnes servos admovebo mensae meae?' Non magis quam omnesliberos. Errassi existimas me quosdam quasi sordidioris oper5aereiecturumut puta illum mulionem et illum bubulcum. Non ministeriisillos aestimabosed moribus: sibi quisque dat moresministeriacasus adsignat. Quidam cenent tecumquia digni suntquidamutsint; si quid enim in illis ex sordida conversatione servile esthonestiorum convictus excutiet.

[16] Nonestmi Luciliquod amicum tantum in foro et in curia quaeras: sidiligenter attenderiset domi invenies. Saepe bona materia cessatsine artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus estqui equumempturus non ipsum inspicit sed stratum eius ac frenossicstultissimus estqui hominem aut ex veste aut ex condicionequaevestis modo nobis circumdata estaestimat.

[17]'Servus est.' Sed fortasse liber animo. 'Servus est.' Hoc illinocebit? Ostendequis non sit: alius libidini servitaliusavaritiaealius ambitioniomnes speiomnes timori. Dabo consularemaniculae servientemdabo ancillulae divitemostendam nobilissimosiuvenes mancipia pantomimorum: nulla servitus turpior est quamvoluntaria. Quare non estquod fastidiosi isti te deterreantquominus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem:colant potius te quam timeant.

[18] Dicetaliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suodeicerequod dixi'colant potius dominum quam timeant'. 'lta'inquit'prorsus? Colant tamquam clientestamquam salutatores?' Hocqui dixeritobliviscetur id dominis parum non essequod deo satest. Qui colituret amatur: non potest amor cum timore misceri.

[19]Rectissime ergo facere te iudicoquod timeri a servis tuis non visquod verborum castigatione uteris: verberibus muta admonentur. Nonquidquid nos offenditet laedit; sed ad rabiem cogunt perveniredeliciaeutquidquid non ex voluntate responditiram evocet.

[20] Regumnobis induimus animos; nam illi quoque obliti et suarum virium etimbecillitatis alienae sic excandescuntsic saeviuntquasi iniuriamacceperinta cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudotutissimos praestat. Nec hoc ignorantsed occasionem nocendi captantquerendo; acceperunt iniuriamut facerent. Diutius te morari nolo;non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera bonimores: placent sibipermanent. Levis est malitiasaepe mutaturnonin melius sed in aliud. Vale.


LIV

[1] Longummihi commeatum dederat mala valetudo; repente me invasit. 'Quogenere?' inquis. Prorsus merito interrogas: adeo nullum mihi ignotumest. Uni tamen morbo quasi adsignatus sumquem quare Graeco nomineappellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autemvalde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit:quis enim diu exspirat?

[2] Omniacorporis aut incommoda aut pericula per me transierunt: nullum mihividetur molestius. Quidni? aliud enim quidquid est aegrotare esthocanimam egerere. Itaque medici hanc 'meditationem mortis' vocant;facit enim aliquando spiritus illequod saepe conatus est.

[3]Hilarem me putas haec tibi scribere quia effugi? Tam ridicule faciosi hoc fine quasi bona valetudine delectorquam illequisquisvicisse se putat cum vadimonium distulit.Ego vero et in ipsasuffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.

[4] 'Quidhoc est?' inquam 'tam saepe mors experitur me? Faciat: ego illam diuexpertus sum.' 'Quando?' inquis. Antequam nascerer. Mors est nonesse. Id quale sitiam scio: hoc erit post mequod ante me fuit. Siquid in hac re tormenti estnecesse est et fuisseantequamprodiremus in lucem; atqui nullam sensimus tunc vexationem.

[5] Rogonon stultissimum dicassi quis existimet lucernae peius essecumextincta estquam antequam accenditur? Nos quoque et extinguimur etaccendimur: medio illo tempore aliquid patimurutrimque vero altasecuritas est. In hoc enimmi Lucillinisi fallorerramusquodmortem iudicamus sequicum illa et praecesserit et secutura sit.Quidquid ante nos fuit mors est; quid enim refert non incipias andesinascum utriusque rei hic sit effectusnon esse?

[6] His eteiusmodi exhortationibus (tacitis scilicetnam verbis locus nonerat) alloqui me non desii; deinde paulatim suspirium illudquodesse iam anhelitus coeperatintervalla maiora fecit et retardatumest. At remansitnec adhucquamvis desieritex natura fluitspiritus; sentio haesitationem quandam eius et moram. Quo modo voletdummodo non ex animo suspirem.

[7] Hoctibi de me recipe: non trepidabo ad extremaiam praeparatus sumnihil cogito de die toto. Illum tu lauda et imitarequem non pigetmoricum iuvet vivere: quae est enim virtuscum eiciarisexire?Tamen est et hic virtus: eicior quidemsed tamquam exeam. Et ideonumquam eicitur sapiensquia eici est inde expelliunde invitusrecedas: nihil invitus facit sapiens; necessitatem effugitquia vultquod coactura est. Vale.


LVI

[1]Pereamsi est tam necessarium quam videtur silentium in studiaseposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsumbalneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocumquae in odiumpossunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbograves iactantcum aut laborant aut laborantem imitanturgemitusaudioquotiens retentum spiritum remiseruntsibilos et acerbissimasrespirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctionecontentum incidiaudio crepitum inlisae manus umerisquae proutplana pervenit aut concavaita sonum mutat. Si vero pilicrepussupervenit et numerare coepit pilasactum est.

[2] Adicenunc scordalum et furem deprensum et illumcui vox sua in balineoplacetadice nunc eosqui in piscinam cum ingenti inpulsae aquaesono saliunt. Praeter istosquorumsi nihil aliudrectae vocessuntalipilum cogita tenuem et stridulam vocemquo sit notabiliorsubinde exprimentem nec umquam tacentemnisi dum vellit alas etalium pro se clamare cogit; iam biberari varias exclamationes etbotularium et crustularium et omnes popmarum institores mercem suaquadam et insignita modulatione vendentis.

[3] 'O te'inquis 'ferreum aut surdumcui mens inter tot clamores tam variostam dissonos constatcum Chrysippum nostrum adsidua salutatioperducat ad mortem.' At mehercules ego istum fremitum non magis curoquam fluctum aut deiectum aquaequamvis audiam cuidam genti hancunam fuisse causam urbem suam tranferendiquod fragorem Nilicadentis ferre non potuit.

[4] Magismihi videtur vox avocare quam crepitus; illa enim animum adducithictantum aures implet ac verberat. In hisquae me sine avocationecircumstrepuntessedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum etserrarium vicinumaut huncqui ad Metam Sudantem tubulas experituret tibiasnec cantat sed exclamat: etiamnunc molestior est mihisonus qui intermittitur subinde quam qui continuatur.

[5] Sediam me sic ad omnia ista duraviut audire vel pausarium possim voceacerbissima remigibus modos dantem. Animum enim cogo sibi intentumesse nec avocari ad externa; omnia licet foris resonentdum intusnihil tumultus sitdum inter se non rixentur cupiditas et timordumavaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet. Nam quidprodest totius regionis silentiumsi adfectus fremunt? Omnia noctiserant placida composta quiete.

[6] Falsumest: nulla placida est quiesnisi quam ratio composuit; nox exhibetmolestiamnon tollitet sollicitudines mutat. Nam dormientiumquoque insomnia tam turbulenta sunt quam dies: illa tranquillitasvera estin quam bona mens explicatur.

[7] Aspiceillumcui somnus laxae domus silentio quaeriturcuius aures ne quisagitet sonusomnis servorum turba conticuit et suspensum accedentiumpropius vestigium ponitur: huc nempe versatur atque illucsomnuminter aegritudines levem captans; quae non auditaudisse sequeritur.

[8] Quidin causa putas esse: Animus illi obstrepit. Hic placandus esthuiuscompescenda seditio estquem non est quod existimes placidumsiiacet corpus: interdum quies inquieta est; et ideo ad rerum actusexcitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumusquotiens nosmale habet inertia sui impatiens.

[9] Magniinperatorescum male parere militem videntaliquo labore compescuntet expeditionibus detinent: numquam vacat lascivire districtisnihilque tam certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepevidemur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationispaenitentia secessisse; tamen in illa latebrain quam nos timor aclassitudo coniecitinterdum recrudescit ambitio. Non enim excisadesitsed fatigata etiam obirata rebus parum sibi cedentibus.

[10] Idemde luxuria dicoquae videtur aliquando cessissedeinde frugalitatemprofessos sollicitat atque in media parsimonia voluptates nondamnatassed relictas petitet quidem eo vehementiusquooccultius. Omnia enim vitia in aperto leniora sunt; morbi quoque tuncad sanitatem inclinantcum ex abdito erumpunt ac vim sui proferunt.Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tuncperniciosissima scias essecum simulata sanitate subsidunt.

[11]Otiosi videmuret non sumus. Nam si bona fide sumussi receptuicecinimussi speciosa contempsimusut paulo ante dicebamnulla resnos avocabitnullus hominum aviumque concentus interrumpetcogitationes bonassolidasque iam et certas.

[12] Leveillud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsusquod ad vocem etaccidentia erigitur; habet intus aliquid sollicitudinis et habetaliquid concepti pavorisquod illum curiosum facitut ait Vergiliusnoster: et mequem dudum non ulla iniecta movebant tela nequeadverso glomerati ex agmine Grainunc omnes terrent auraesonusexcitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem.

[13] Priorille sapiens estquem non tela vibrantianon arietata inter se armaagminis densinon urbis impulsae fragor territat: hic alterimperitus estrebus suis timet ad omnem crepitum expavescensquemuna quaelibet vox pro fremitu accepta deiecitquem motus levissimiexanimant; timidum illum sarcinae faciunt.

[14]Quemcumque ex istis felicibus elegerismulta trahentibusmultaportantibusvidebis illum 'comitique onerique timentem'. Tunc ergote scito esse compositumcum ad te nullus clamor pertinebitcum tenulla vox tibi excutietnon si blandieturnon si minabiturnon siinani sono vana circumstrepet.

[15] 'Quidergo? non aliquando commodius est et carere convicio?' Fateor; itaqueego ex hoc loco migrabo. Experiri et exercere me volui: quid necesseest diutius torquericum tam facile remedium Ulixes sociis etiamadversus Sirenas invenerit? Vale.


LXI

[1]Desinamusquod voluimusvelle. Ego certe id agone senex eademvelimquae puer volui. In hoc unum eunt diesin hoc nocteshocopus meum esthaec cogitatioimponere veteribus malis finem. Idagout mihi instar totius vitae dies sit; nec mehercules tamquamultimum rapiosed sic illum aspiciotamquam esse vel ultimuspossit.

[2] Hocanimo tibi hanc epistulam scribotamquam me cum maxime scribentemmors evocatura sit; paratus exire sumet ideo fruar vitaquiaquamdiu futurum hoc sitnon nimis pendeo. Ante senectutem curaviutbene viveremin senectuteut bene moriar; bene autem mori estlibenter mori.

[3] Daoperamne quid umquam invitus facias: quidquid necesse futurum estrepugnantiid volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperialibens excipitpartem acerbissimam servitutis effugitfacere quodnolit; non qui iussus aliquid facitmiser estsed qui invitusfacit. Itaque sic animum componamusutquidquid res exigetidvelimuset imprimisut finem nostri sine tristitia cogitemus.

[4] Antead mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita estsed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videturet semper videbitur; ut satis vixerimusnec anni nec dies faciuntsed animus. VixiLucili carissimequantum satis erat; mortem plenusexpecto. Vale.


LXX

[1] Postlongum intervallum Pompeios tuos vidi. In conspectum adulescentiaemeae reductus sum; quidquid illic iuvenis feceramvidebar mihifacere adhuc posse et paulo ante fecisse.

[2]PraenavigavimusLucilivitam et quemadmodum in mariut aitVergilius nosterterraeque urbesque receduntsic in hoc cursurapidissimi temporis primum pueritiam abscondimusdeindeadulescentiamdeinde quidquid est illud inter iuvenem et senemmediumin utriusque confinio positumdeinde ipsius senectutisoptimos an nos; novissime incipit ostendi publicus finis generishumani.

[3]Scopulum esse illum putamus dementissimi: portus estaliquandopetendusnumquam recusandusin quem si quis intra primos annosdelatus estnon magis queri debet quam qui cito navigavit. Aliumenimut scisventi segnes ludunt ac detinent et tranquillitatislentissimae taedio lassantalium pertinax flatus celerrime perfert.

[4] Idemevenire nobis puta: alios vita velocissime adduxitquo veniendumerat etiam cunctantibusalios maceravit et coxit. Quaeut scisnonsemper retinenda est; non enim vivere bonum estsed bene vivere.Itaque sapiens vivet quantum debetnon quantum potest. Videbit ubivicturus sitcum quibusquomodoquid acturus.

[5]Cogitat semper qualis vitanon quanta sit. Si multa occurruntmolesta et tranquillitatem turbantiaemittit se; nec hoc tantum innecessitate ultima facitsed cum primum illi coepit suspecta essefortunadiligenter circumspicitnumquid illic desinendum sit Nihilexistimat sua referrefaciat finem an accipiattardius fiat ancitius: non tamquam de magno detrimento timet; nemo multum exstillicidio potest perdere.

[6] Citiusmori aut tardius ad rem non pertinetbene mori aut male ad rempertinet; bene autem mori est effugere male vivendi periculum. Itaqueeffeminatissimam vocem illius Rhodii existimoqui cum in caveamconiectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretursuadenti cuidam ut abstineret cibo'omnia' inquit 'hominidumvivitsperanda sunt'.

[7] Ut sithoc verumnon omni pretio vita emenda est. Quaedam licet magnalicet certa sinttamen ad illa turpi infirmitatis confessione nonveniam: ego cogitem in eoqui vivitomnia posse fortunampotiusquam cogitem in eoqui scit morinil posse fortunam?

[8]Aliquando tamenetiam si certa mors instabit et destinatum sibisupplicium scietnon commodabit poenae suae manum: sibi commodaret.Stultitia est timore mortis mori: venit qui occidatexpecta. Quidoccupas? quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? utruminvides carnifici tuo an parcis?

[9]Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam venenomori; triginta tamen dies in carcere et in expectatione mortisexegitnon hoc animo tamquam omnia fieri possenttamquam multasspes tam longum tempus reciperetsed ut praeberet se legibusutfruendum amicis extremum Socraten daret. Quid erat stultius quammortem contemnerevenenum timere?

[10]Scriboniagravis feminaamita Drusi Libonis fuitadulescentis tamstolidi quam nobilismaiora sperantis quam illo saeculo quisquamsperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatusesset non sane frequentibus exsequis (omnes enim necessariideseruerant impie iam non reum sed funus)habere coepit consibiumutrum conscisceret mortem an expectaret. Cui Scribonia 'quid te'inquit 'delectat alienum negotium agere?' Non persuasit illi: manussibi attulitnec sine causa. Nam post diem tertium aut quartuminimici moriturus arbitrio si vivitalienum negotium agit.

[11] Nonpossis itaque de re in universum pronuntiarecum mortem vis externadenuntiatoccupanda sit an expectanda; multa enim suntquae inutramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormentoalterasimplex et facilis estquidni huic inicienda sit manus? Quemadmodumnavem eligam navigaturus et domum habitaturussic mortem exiturus evita.

[12]Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vitasic peiorest utique mors longior. In nulla re magis quam in morte morem animogerere debemus. Exeat qua impetum cepit: sive ferrum appetit sivelaqueum sive aliquam potionem venas occupantempergat et vinculaservitutis abrumpat. Vitam et aliis adprobare quisque debetmortemsibi: optima est quae placet.

[13]Stulte haec cogitantur: 'aliquis dicet me parum fortiter fecissealiquis nimis temerealiquis fuisse aliquod genus mortis animosius'.Vis tu cogitare id in manibus esse consibiumad quod fama nonpertinet! Hoc unum intuereut te fortunae quam celerrime eripias;alioquin aderuntqui de facto tuo male existiment.

[14]Invenies etiam professos sapientiamqui vim adferendam vitae suaenegent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri: expectandumesse exitumquem natura decrevit. Hoc qui dicitnon videt selibertatis viam cludere: nihil melius aeterna lex fecitquam quodunum introitum nobis ad vitam deditexitus multos.

[15] Egoexpectem vel morbi crudelitatem vel hominiscum possim per mediaexire tormenta et adversa discutere? Hoc est unum cur de vita nonpossimus queri: neminem tenet. Bono loco res humanae suntquod nemonisi vitio suo miser est. Placet? vive: non placet? licet eo revertiunde venisti.

[16] Utdolorem capitis levaressanguinem saepe misisti; ad extenuandumcorpus vena percutitur. Non opus est vasto vulnere dividerepraecordia: scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via etpuncto securitas constat. Quid ergo estquod nos facit pigrosinertesque? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilioexeundum; sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiaminter iniurias detinet.

[17] Visadversus hoc corpus liber esse? tamquam migraturus habita. Proponetibi quandoque hoc contubernio carendum: fortior eris ad necessitatemexeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fineconcupiscentibus?

[18]Nullius rei meditatio tam necessaria est; alia enim fortasseexercentur in supervacuum. Adversus paupertatem praeparatus estanimus: permansere divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus:numquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sanifelicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria pateremurpraecepimus nobis: omnisquos amabamussuperstites fortunaservavit.

[19] Huiusunius rei usum qui exigat dies veniet. Non est quod existimes magnistantum viris hoc robur fuissequo servitutis humanae claustraperrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non possequi quam ferro non emiserat animam manu extraxit: vilissimae sortishomines ingenti impetu in tutum evaseruntcumque e commodo mori nonlicuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligereobviaquaeque rapuerunt et quae natura non erant noxiavi sua telafecerunt.

[20] Nuperin ludo bestiariorum unus e Germaniscum ad matutina spectaculapararetursecessit ad exonerandum corpus - nullum aliud illi dabatursine custode secretum; ibi lignum idquod ad emundanda obscenaadhaerente spongia positum esttotum in gulam farsit et interclusisfaucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam facere. Itaprorsusparum munde et parum decenter: quid est stultius quamfastidiose mori?

[21] Ovirum fortemo dignum cui fati daretur electio! Quam fortiter illegladio usus essetquam animose in profundam se altitudxinem marisaut abscisae rupis immisisset! Undique destitutus invenit quemadmodumet mortem sibi deberet et telumut scias ad moriendum nihil aliud inmora esse quam velle. Existimetur de facto hominis acerrimi ut cuiquevisum eritdum hoc constetpraeferendam esse spurcissimam mortemservituti mundissimae.

[22]Quoniam coepi sordidis exemplis utiperseverabo; plus enim a sequisque exigetsi viderit hanc rem etiam a contemptissimis possecontemni. Catones Scipionesque et aliosquos audire cum admirationeconsuevimussupra imitationem positos putamus: iam ego istamvirtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibusbelli civilis ostendam.

[23] Cumadveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculummissustamquam somno premente nutaretcaput usque eo demisit donecradiis insereretet tamdiu se in sedili suo tenuitdonec cervicemcircumactu rotae frangeret; eodem vehiculoquo ad poenam ferebatureffugit.

[24] Nihilobstat erumpere et exire cupienti: in aperto nos natura custodit. Cuipermittit necessitas suacircumspiciat exitum mollem; cui ad manumplura suntper quae sese adseratis dilectum agat et qua potissimumliberetur consideret: cui difficilis occasio estis proximam quamquepro optima arripiatsit licet inauditasit nova. Non deerit admortem ingeniumcui non defuerit animus.

[25] Videsquemadmodum extrema quoque mancipiaubi illis stimulos adegit dolorexcitentur et intentissimas custodias fallant? Ille vir magnus estqui mortem sibi non tantum imperavitsed invenit.

[26] Exeodem tibi munere plura exempla promisi. Secundo naumachiaespectaculo unus e barbaris lanceamquam in adversarios acceperattotam iugulo suo mersit. 'Quarequare' inquit 'non omne tormentumomne ludibrium iamdudum effugio? quare ego mortem armatus expecto?'Tanto hoc speciosius spectaculum fuitquanto honestius mori discunthomines quam occidere.

[27] Quidergo? quod animi perditi quoque noxiosi habentnon habebunt illiquos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerumomnium ratio? Illa nos docet fati varios esse accessusfinem eundemnihil autem interesseunde incipiat quod venit.

[28] Eademilla ratio monet ut si licet moriaris quemadmodum placetsi minusquemadmodum poteset quidquid obvenerit ad vim adferendam tibiinvadas. Iniuriosum est rapto vivereat contra pulcherrimum morirapto. Vale.