Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


MEDEA

 

 



DramatisPersonae
Medea
nutrix
Creo
Iason
nuntius
chorusCorinthiorum
personaemutae:
Medeae etIasonis filii
Creontiscomites
Furiae
umbraAbsyrti Medeae fratris
armiferi
ScaenaCorinthi
ActusPrimus
[Ara proMediae et Iasonis domoMedea orans.]
Medea:
diconiugales tuque genialis tori
Lucinacustos quaeque domituram freta
Tiphynnovam frenare docuisti ratem
et tuprofundi saeve dominator maris
5
clarumqueTitan dividens orbi diem
tacitisquepraebens conscium sacris iubar
Hecatetriformisquosque iuravit mihi
deos Iasonquosque Medeae magis
fas estprecari: noctis aeternae chaos
10
aversasuperis regna manesque impios
dominumqueregni tristis et dominam fide
melioreraptamvoce non fausta precor.
nuncnuncadeste sceleris ultrices deae
crinemsolutis squalidae serpentibus
15
atramcruentis manibus amplexae facem
adestethalamis horridae quondam meis
qualesstetistis: coniugi letum novae
letumquesocero et regiae stirpi date.
mihi peiusaliquidquod precer sponso manet:
20
vivat. perurbes erret ignotas egens
exul pavensinvisus incerti laris
iam notushospes limen alienum expetat
me coniugemoptet quoque non aliud queam
peiusprecariliberos similes patri
25
similesquematri - parta iamparta ultio est:
peperi.querelas verbaque in cassum sero?
non ibo inhostes? manibus excutiam faces
caeloquelucem - spectat hoc nostri sator
Solgeneriset spectaturet curru insidens
30
per solitapuri spatia decurrit poli?
non reditin ortus et remetitur diem?
dada perauras curribus patriis vehi
committehabenasgenitoret flagrantibus
igniferaloris tribue moderari iuga:
35
geminoCorinthos litori opponens moras
cremataflammis maria committat duo.
hoc restatunumpronubam thalamo feram
ut ipsapinum postque sacrificas preces
caedamdicatis victimas altaribus.
40
per visceraipsa quaere supplicio viam
si vivisanimesi quid antiqui tibi
remanetvigoris; pelle femineos metus
etinhospitalem Caucasum mente indue.
quodcumquevidit Pontus aut Phasis nefas
45
videbitIsthmos. effera ignota horrida
tremendacaelo pariter ac terris mala
mens intusagitat: vulnera et caedem et vagum
funus perartus - levia memoravi nimis:
haec virgofeci; gravior exurgat dolor:
50
maiora iamme scelera post partus decent.
accingereira teque in exitium para
furoretoto. paria narrentur tua
repudiathalamis: quo virum linques modo?
hoc quosecuta es. rumpe iam segnes moras:
55
quaescelere parta estscelere linquenda est domus.
[abit.]
ChorusPrimus
[ChorusCorinthiorum in orchestra choream dans]
Chorus:
ad regumthalamos numine prospero
qui caelumsuperi quique regunt fretum
adsint cumpopulis rite faventibus.
primumsceptriferis colla Tonantibus
60
tauruscelsa ferat tergore candido;
Lucinamnivei femina corporis
intemptataiugo placetet asperi
Martissanguineas quae cohibet manus
quae datbelligeris foedera gentibus
65
et cornuretinet divite copiam
doneturtenera mitior hostia.
et tuquifacibus legitimis ades
noctemdiscutiens auspice dextera
huc incedegradu marcidus ebrio
70
praecingensroseo tempora vinculo.
et tu quaegemini praevia temporis
tardestellaredis semper amantibus:
te matresavide te cupiunt nurus
quamprimumradios spargere lucidos.
75
vincitvirgineus decor
longeCecropias nurus
et quasTaygeti iugis
exercetiuvenum modo
muris quodcaret oppidum
80
et quasAonius latex
Alpheosquesacer lavat.
si formavelit aspici
cedentAesonio duci
prolesfulminis improbi
85
aptat quiiuga tigribus
nec nonqui tripodas movet
fratervirginis asperae
cedetCastore cum suo
Polluxcaestibus aptior.
90
sicsiccaelicolaeprecor
vincatfemina coniuges
vir longesuperet viros.
haec cumfemineo constitit in choro
uniusfacies praenitet omnibus.
95
sic cumsole perit sidereus decor
et densilatitant Pleiadum greges
cum Phoebesolidum lumine non suo
orbemcircuitis cornibus alligat.
ostro sicniveus puniceo color
100
perfususrubuitsic nitidum iubar
pastor lucenova roscidus aspicit.
ereptusthalamis Phasidis horridi
effrenaesolitus pectora coniugis
invitatrepidus prendere dextera
105
felixAeoliam corripe virginem
nunc primumsocerissponsevolentibus.
concessoiuvenesludite iurgio
hincillinciuvenesmittite carmina:
rara est indominos iusta licentia.
110
candidathyrsigeri proles generosa Lyaei
multifidamiam tempus erat succendere pinum:
excutesollemnem digitis marcentibus ignem.
festa dicaxfundat convicia fescenninus
solvatturba iocos - tacitis eat illa tenebris
115
si quaperegrino nubit furtiva marito.

 

 

 

ActusSecundus
ScaenaI.
[Medeanutrix pro domo.]
Medea:
occidimus:aures pepulit hymenaeus meas.
vix ipsatantumvix adhuc credo malum.
hoc facereIason potuiterepto patre
patriaatque regno sedibus solam exteris
120
desereredurus? merita contempsit mea
qui scelereflammas viderat vinci et mare?
adeonecredit omne consumptum nefas?
incertavaecors mente non vaesana feror
partes inomnes; unde me ulcisci queam?
125
utinamesset illi frater! est coniunx: in hanc
ferrumexigatur. hoc meis satis est malis?
si quodPelasgaesi quod urbes barbarae
noverefacinus quod tuae ignorent manus
nunc estparandum. scelera te hortentur tua
130
et cunctaredeant: inclitum regni decus
raptum etnefandae virginis parvus comes
divisusensefunus ingestum patri
sparsumqueponto corpus et Peliae senis
decoctaaeno membra: funestum impie
135
quam saepefudi sanguinemet nullum scelus
irata feci:saevit infelix amor.
quid tamenIason potuitalieni arbitri
iurisquefactus? debuit ferro obvium
offerrepectus - meliusa meliusdolor
140
furioseloquere. si potestvivat meus
ut fuitIason; si minusvivat tamen
memorquenostri muneri parcat meo.
culpa estCreontis totaqui sceptro impotens
coniugiasolvit quique genetricem abstrahit
145
natis etarto pignore astrictam fidem
dirimit:petatursolus hic poenas luat
quas debet.alto cinere cumulabo domum;
videbitatrum verticem flammis agi
Malealongas navibus flectens moras.
Nutrix:
150
sileobsecroquestusque secreto abditos
mandadolori. gravia quisquis vulnera
patiente etaequo mutus animo pertulit
referrepotuit: ira quae tegitur nocet;
professaperdunt odia vindictae locum.
Medea:
155
levis estdolor qui capere consilium potest
et cleperesese: magna non latitant mala.
libet irecontra.
Nutrix:
sistefurialem impetum
alumna: vixte tacita defendit quies.
Medea:
Fortunafortes metuitignavos premit.
Nutrix:
160
tunc estprobandasi locum virtus habet.
Medea:
numquampotest non esse virtuti locus.
Nutrix:
spes nullarebus monstrat adflictis viam.
Medea:
qui nilpotest speraredesperet nihil.
Nutrix:
abiereColchiconiugis nulla est fides
165
nihilquesuperest opibus e tantis tibi.
Medea:
Medeasuperesthic mare et terras vides
ferrumqueet ignes et deos et fulmina.
Nutrix:
rex esttimendus.
Medea:
rex meusfuerat pater.
Nutrix:
non metuisarma?
Medea:
sint licetterra edita.
Nutrix:
170
moriere.
Medea:
cupio.
Nutrix:
profuge.
Medea:
paenituitfugae.
Nutrix:
Medea -
Medea:
fiam.
Nutrix:
mater es.
Medea:
cui simvides.
Nutrix:
profugeredubitas?
Medea:
fugiamatulciscar prius.
Nutrix:
vindexsequetur.
Medea:
forsaninveniam moras.
Nutrix:
compesceverbaparce iamdemensminis
175
animosqueminue: tempori aptari decet.
Medea:
Fortunaopes auferrenon animum potest.
sed cuiusictu regius cardo strepit?
ipse estPelasgo tumidus imperio Creo.
ScaenaII.
[Creo cumcomitibusMedeaNutrix]
Creo:
180
MedeaColchi noxium Aeetae genus
nondum meisexportat e regnis pedem?
molituraliquid: nota frausnota est manus.
cui parcetilla quemve securum sinet?
abolerepropere pessimam ferro luem
equidemparabam: precibus evicit gener.
185
concessavita estliberet fines metu
abeatquetuta. fert gradum contra ferox
minaxquenostros propius affatus petit.
arcetefamulitactu et accessu procul
iubetesileat. regium imperium pati
190
aliquandodiscat. vade veloci via
monstrumquesaevum horribile iamdudum avehe.
Medea:
quod crimenaut quae culpa multatur fuga?
Creo:
quae causapellatinnocens mulier rogat.
Medea:
si iudicascognoscesi regnasiube.
Creo:
195
aequumatque iniquum regis imperium feras.
Medea:
iniquanumquam regna perpetuo manent.
Creo:
iquerereColchis.
Medea:
redeo: quiavexitferat.
Creo:
voxconstituto sera decreto venit.
Medea:
qui statuitaliquid parte inaudita altera
200
aequumlicet statuerithaud aequus fuit.
Creo:
auditus ate Pelia supplicium tulit?
sed farecausae detur egregiae locus.
Medea:
difficilequam sit animum ab ira flectere
iamconcitatum quamque regale hoc putet
205
sceptrissuperbas quisquis admovit manus
qua coepitireregia didici mea.
quamvisenim sim clade miseranda obruta
expulsasupplex sola desertaundique
afflictaquondam nobili fulsi patre
210
avoqueclarum Sole deduxi genus.
quodcumqueplacidis flexibus Phasis rigat
Pontusquequidquid Scythicus a tergo videt.
palustribusqua maria dulcescunt aquis
armatapeltis quidquid exterret cohors
215
inclusaripis vidua Thermodontiis
hoc omnenoster genitor imperio regit.
generosafelixdecore regali potens
fulsi:petebant tunc meos thalamos proci
qui nuncpetuntur. rapida fortuna ac levis
220
praecepsqueregno eripuitexilio dedit.
confideregniscum levis magnas opes
huc feratet illuc casus - hoc reges habent
magnificumet ingensnulla quod rapiat dies:
prodessemiserissupplices fido lare
225
protegere.solum hoc Colchico regno extuli
decus illudingens Graeciae et florem inclitum
praesidiaAchivae gentis et prolem deum
servassememet. munus est Orpheus meum
qui saxacantu mulcet et silvas trahit
230
geminiquemunus Castor et Pollux meum est
satiqueBorea quique trans Pontum quoque
summotaLynceus lumine immisso videt
omnesqueMinyae: nam ducum taceo ducem
pro quonihil debetur: hunc nulli imputo;
235
vobisrevexi ceterosunum mihi.
incessenunc et cuncta flagitia ingere.
fatebor:obici crimen hoc solum potest
Argoreversa. virgini placeat pudor
paterqueplaceat: tota cum ducibus ruet
240
Pelasgatellushic tuus primum gener
tauriferocis ore flammanti occidet.
Fortunacausam quae volet nostram premat
nonpaenitet servasse tot regum decus.
quodcumqueculpa praemium ex omni tuli
245
hoc estpenes te. si placetdamna ream;
sed reddecrimen. sum nocensfateorCreo;
talemsciebas essecum genua attigi
fidemquesupplex praesidis dextra peti;
iterummiseriis angulum et sedem rogo
250
latebrasqueviles: urbe si pelli placet
deturremotus aliquis in regnis locus.
Creo:
non esse mequi sceptra violentus geram
nec quisuperbo miserias calcem pede
testatusequidem videor haud clare parum
255
generumexulem legendo et adflictum et gravi
terrorepavidumquippe quem poenae expetit
letoqueAcastus regna Thessalica optinens.
seniotrementem debili atque aevo gravem
patremperemptum queritur et caesi senis
260
discissamembracum dolo captae tuo
piaesorores impium auderent nefas.
potestIasonsi tuam causam amoves
suam tueri:nullus innocuum cruor
contaminavitafuit ferro manus
265
proculquevestro purus a coetu stetit.
tutumalorum machinatrix facinorum
feminae cuinequitiaad audendum omnia
roburvirile estnulla famae memoria
egrederepurga regnaletales simul
270
tecum auferherbaslibera cives metu
alia sedenstellure sollicita deos.
Medea:
profugerecogis? redde fugienti ratem
vel reddecomitem - fugere cur solam iubes?
non solaveni. bella si metuis pati
275
utrumqueregno pelle. cur sontes duos
distinguis?illi Pelianon nobis iacet;
fugamrapinas adicedesertum patrem
lacerumquefratremquidquid etiam nunc novas
docetmaritus coniugesnon est meum:
280
totiensnocens sum factased numquam mihi.
Creo:
iam exissedecuit. quid seris fando moras?
Medea:
supplexrecedens illud extremum precor
ne culpanatos matris insontes trahat.
Creo:
vade: hospaterno ut genitor excipiam sinu.
Medea:
285
per egoauspicatos regii thalami toros
per spesfuturas perque regnorum status
Fortunavaria dubia quos agitat vice
precorbrevem largire fugienti moram
dum extremanatis mater infigo oscula
290
fortassemoriens.
Creo:
fraudibustempus petis.
Medea:
quae fraustimeri tempore exiguo potest?
Creo:
nullum adnocendum tempus angustum est malis.
Medea:
parumnemiserae temporis lacrimis negas?
Creo:
etsirepugnat precibus infixus timor
295
unusparando dabitur exilio dies.
Medea:
nimis estrecidas aliquid ex isto licet:
et ipsapropero.
Creo:
capitesupplicium lues
clarumpriusquam Phoebus attollat diem
nisi cedisIsthmo. sacra me thalami vocant
300
vocatprecari festus Hymenaeo dies.
[abeunt.]
Chorussecundus
[ChorusCorinthiorum in orchestra choream dans]
Chorus:
audaxnimium qui freta primus
rate tamfragili perfida rupit
terrasquesuas post terga videns
animamlevibus credidit auris
305
dubioquesecans aequora cursu
potuittenui fidere ligno
inter vitaemortisque vias
nimiumgracili limite ducto.
nondumquisquam sidera norat
310
stellisquequibus pingitur aether
non eratususnondum pluvias
Hyadaspoterat vitare ratis
non Oleniaelumina caprae
nec quaesequitur flectitque senex
315
Arcadatardus plaustra Bootes
nondumBoreasnondum Zephyrus
nomenhabebant.
aususTiphys pandere vasto
carbasaponto legesque novas
320
scribereventis: nunc lina sinu
tenderetotonunc prolato
pedetransversos captare notos
nuncantemnas medio tutas
poneremalonunc in summo
325
religarelococum iam totos
avidusnimium navita flatus
optat etalto rubicunda tremunt
siparavelo.
candidanostri saecula patres
330
videreprocul fraude remota.
sua quisquepiger litora tangens
patrioquesenex factus in arvo
parvodivesnisi quas tulerat
natalesolum non norat opes.
335
benedissaepti foedera mundi
traxit inunum Thessala pinus
iussitquepati verbera pontum
partemquemetus fieri nostri
maresepositum.
340
dedit illagraves improba poenas
per tamlongos ducta timores
cum duomontesclaustra profundi
hinc atqueillinc subito impulsu
velutaetherio gemerent sonitu
spargeretarces nubesque ipsas
345
maredeprensum.
palluitaudax Tiphys et omnes
labentemanu misit habenas
Orpheustacuit torpente lyra
ipsaquevocem perdidit Argo.
350
quid cumSiculi virgo Pelori
rabidosutero succincta canes
omnespariter solvit hiatus?
quis nontotos horruit artus
totiens unolatrante malo?
355
quid cumAusonium dirae pestes
voce canoramare mulcerent
cum Pieriaresonans cithara
ThraciusOrpheus solitam cantu
retinererates paene coegit
360
Sirenasequi? quod fuit huius
pretiumcursus? aurea pellis
maiusquemari Medea malum
mercesprima digna carina.
nunc iamcessit pontus et omnes
365
patiturleges: non Palladia
compactamanu regum referens
inclitaremos quaeritur Argo -
quaelibetaltum cumba pererrat;
terminusomnis motus et urbes
370
muros terraposuere nova
nil quafuerat sede reliquit
perviusorbis:
Indusgelidum potat Araxen
AlbinPersae Rhenumque bibunt -
375
venientannis saecula seris
quibusOceanus vincula rerum
laxet etingens pateat tellus
Tethysquenovos detegat orbes
nec sitterris ultima Thule.

 

 

 

ActusTertius
ScaenaI.
[NutrixMedea pro palatio.]
Nutrix:
380
alumnacelerem quo rapis tectis pedem?
resiste etiras comprime ac retine impetum.
incertaqualis entheos gressus tulit
cum iamrecepto maenas insanit deo
Pindinivalis vertice aut Nysae iugis
385
talisrecursat huc et huc motu effero
furoris oresigna lymphati gerens.
flammatafaciesspiritum ex alto citat
proclamatoculos uberi fletu rigat
renidet:omnis specimen affectus capit.
390
haeret:minatur aestuat queritur gemit.
quo pondusanimi verget? ubi ponet minas?
ubi se istefluctus franget? exundat furor.
non facilesecum versat aut medium scelus;
se vincet:irae novimus veteris notas.
395
magnumaliquid instatefferum immane impium:
vultumFuroris cerno. di fallant metum!
Medea:
si quaerisodiomiseraquem statuas modum:
imitareamorem. regias egone ut faces
inultapatiar? segnis hic ibit dies
400
tantopetitus ambitutanto datus?
dum terracaelum media libratum feret
nitidusquecertas mundus evolvet vices
numerusqueharenis derit et solem dies
noctemsequentur astradum siccas polus
405
versabitArctosflumina in pontum cadent
numquammeus cessabit in poenas furor
crescetquesemper - quae ferarum immanitas
quaeScyllaquae Charybdis Ausonium mare
Siculumquesorbens quaeve anhelantem premens
410
Titanatantis Aetna fervebit minis?
non rapidusamnisnon procellosum mare
Pontusvecoro saevus aut vis ignium
adiutaflatu possit imitari impetum
irasquenostras: sternam et evertam omnia.
415
timuitCreontem ac bella Thessalici ducis?
amor timereneminem verus potest.
sedcesserit coactus et dederit manus:
adire certeet coniugem extremo alloqui
sermonepotuit - hoc quoque extimuit ferox;
420
laxarecerte tempus immitis fugae
generolicebat - liberis unus dies
datus estduobus. non queror tempus breve:
multumpatebit. faciet hic faciet dies
quod nullusumquam taceat - invadam deos
425
et cunctaquatiam.
Nutrix:
recipeturbatum malis
erapectusanimum mitiga.
Medea:
sola estquies
mecum ruinacuncta si video obruta:
mecum omniaabeant. traherecum pereaslibet.
Nutrix:
quam multasint timendasi perstasvide:
430
nemopotentes aggredi tutus potest.
ScaenaII.
[IasonMedea nutrix]
Iason:
o dura fatasemper et sortem asperam
cum saevitet cum parcit ex aequo malam!
remediaquotiens invenit nobis deus
periculispeiora: si vellem fidem
435
praestaremeritis coniugisleto fuit
caputofferendum; si mori nollemfide
miserocarendum. non timor vicit fidem
sed trepidapietas: quippe sequeretur necem
prolesparentum. sancta si caelum incolis
440
Iustitianumen invoco ac testor tuum:
nati patremvicere. quin ipsam quoque
etsi feroxest corde nec patiens iugi
consulerenatis malle quam thalamis reor.
constituitanimus precibus iratam aggredi.
445
atque ecceviso memet exiluitfurit
fert odiaprae se: totus in vultu est dolor.
Medea:
fugimusIasonfugimus - hoc non est novum
mutaresedes; causa fugiendi nova est:
pro tesolebam fugere. discedoexeo
450
penatibusprofugere quam cogis tuis.
at quoremittis? Phasin et Colchos petam
patriumqueregnum quaeque fraternus cruor
perfuditarva? quas peti terras iubes?
quae mariamonstras? pontici fauces freti
455
per quasrevexi nobilem regum manum
adulterumsecuta per Symplegadas?
parvamneIolconThessala an Tempe petam?
quascumqueaperui tibi viasclausi mihi -
quo meremittis? exuli exilium imperas
460
nec das.eatur. regius iussit gener:
nihilrecuso. dira supplicia ingere:
merui.cruentis paelicem poenis premat
regalisiravinculis oneret manus
clausamquesaxo noctis aeternae obruat:
465
minorameritis patiar - ingratum caput
revolvatanimus igneos tauri halitus
interquesaevos gentis indomitae metus
armifero inarvo flammeum Aeetae pecus
hostisquesubiti telacum iussu meo
470
terrigenamiles mutua caede occidit;
adiceexpetita spolia Phrixei arietis
somnoqueiussum lumina ignoto dare
insomnemonstrumtraditum fratrem neci
et scelerein uno non semel factum scelus
475
ausasquenatas fraude deceptas mea
secaremembra non revicturi senis:
478
per spestuorum liberum et certum larem
per victamonstraper manuspro te quibus
480
numquampeperciperque praeteritos metus
per caelumet undasconiugi testes mei
miserereredde supplici felix vicem.
477
alienaquaerens regnadeserui mea:
483
ex opibusillisquas procul raptas Scythae
usque aperustis Indiae populis agunt
485
quas quiareferta vix domus gaza capit
ornamusauro nemoranil exul tuli
nisifratris artus: hos quoque impendi tibi;
tibi patriacessittibi paterfraterpudor -
hac dotenupsi. redde fugienti sua.
Iason:
490
perimerecum te vellet infestus Creo
lacrimismeis evictus exilium dedit.
Medea:
poenamputabam: munus ut video est fuga.
Iason:
dum licetabireprofuge teque hinc eripe:
gravis iraregum est semper.
Medea:
hoc suadesmihi
495
praestasCreusae: paelicem invisam amoves.
Iason:
Medeaamores obicit?
Medea:
et caedemet dolos.
Iason:
obiceretandem quod potes crimen mihi?
Medea:
quodcumquefeci.
Iason:
restat hocunum insuper
tuis utetiam sceleribus fiam nocens.
Medea:
500
tua illatua sunt illa: cui prodest scelus
is fecit -omnes coniugem infamem arguant
solustueresolus insontem voca:
tibiinnocens sit quisquis est pro te nocens.
Iason:
ingratavita est cuius acceptae pudet.
Medea:
505
retinendanon est cuius acceptae pudet.
Iason:
quin potiusira concitum pectus doma
placarenatis.
Medea:
abdicoeiuro abnuo -
meis Creusaliberis fratres dabit?
Iason:
reginanatis exulumafflictis potens.
Medea:
510
non veniatumquam tam malus miseris dies
qui prolefoeda misceat prolem inclitam
Phoebinepotes Sisyphi nepotibus.
Iason:
quidmiserameque teque in exitium trahis?
abscedequaeso.
Medea:
supplicemaudivit Creo.
Iason:
515
quid facerepossimloquere.
Medea:
pro me velscelus.
Iason:
hinc rex etillinc -
Medea:
est et hismaior metus:
Medea. nos+confligere+. certemus sine
sit pretiumIason.
Iason:
cedodefessus malis.
et ipsacasus saepe iam expertos time.
Medea:
520
Fortunasemper omnis infra me stetit.
Iason:
Acastusinstat.
Medea:
propior esthostis Creo:
utrumqueprofuge. non ut in socerum manus
armes necut te caede cognata inquines
Medeacogit: innocens mecum fuge.
Iason:
525
et quisresistetgemina si bella ingruant
Creo atqueAcastus arma si iungant sua?
Medea:
his adiceColchosadice et Aeeten ducem
ScythasPelasgis iunge: demersos dabo.
Iason:
altaextimesco sceptra.
Medea:
ne cupiasvide.
Iason:
530
suspecta nesintlonga colloquia amputa.
Medea:
nunc summetoto Iuppiter caelo tona
intendedextramvindices flammas para
omnemqueruptis nubibus mundum quate.
necdeligenti tela librentur manu
535
vel me velistum: quisquis e nobis cadet
nocensperibitnon potest in nos tuum
errarefulmen.
Iason:
sanameditari incipe
et placidafare. si quod ex soceri domo
potestfugam levare solamenpete.
Medea:
540
contemnereanimus regiasut scisopes
potestsoletque; liberos tantum fugae
haberecomites liceatin quorum sinu
lacrimasprofundam. te novi nati manent.
Iason:
parereprecibus cupere me fateor tuis;
545
pietasvetat: namque istud ut possim pati
non ipsememet cogat et rex et socer.
haec causavitae esthoc perusti pectoris
curislevamen. spiritu citius queam
careremembrisluce.
Medea:
sic natosamat?
550
bene estteneturvulneri patuit locus.
supremacerte liceat abeuntem loqui
mandataliceat ultimum amplexum dare:
gratum est.et illud voce iam extrema peto
nesi quanoster dubius effudit dolor
555
maneant inanimo verba: melioris tibi
memorianostri sedeat; haec irae data
oblitterentur.
Iason:
omnia exanimo expuli
precorqueet ipsefervidam ut mentem regas
placidequetractes: miserias lenit quies.
[Iasonabit.]
ScaenaIII.
[Medeanutrix.]
Medea:
560
discessit.itane est? vadis oblitus mei
et totmeorum facinorum? excidimus tibi?
numquamexcidemus. hoc ageomnis advoca
vires etartes. fructus est scelerum tibi
nullumscelus putare. vix fraudi est locus:
565
timemur.hac aggrederequa nemo potest
quicquamtimere. pergenunc audeincipe
quidquidpotest Medeaquidquid non potest.
tufidanutrixsocia maeroris mei
variiquecasusmisera consilia adiuva.
570
est pallanobismunus aetheriumdomus
decusqueregnipignus Aeetae datum
a Solegenerisest et auro textili
monilefulgens quodque gemmarum nitor
distinguitaurumquo solent cingi comae.
575
haec nostranati dona nubenti ferant
sed antediris inlita ac tincta artibus.
voceturHecate. sacra letifica appara:
statuanturaraeflamma iam tectis sonet.
Chorustertius
[ChorusCorinthiorum in orchestra choream dans]
Chorus:
nulla visflammae tumidive venti
580
tantanecteli metuenda torti
quanta cumconiunx viduata taedis
ardet etodit;
non ubihibernos nebulosus imbres
Austeradvexit properatque torrens
585
Hister etiunctos vetat esse pontes
ac vaguserrat;
non ubiimpellit Rhodanus profundum
aut ubi inrivos nivibus solutis
sole iamforti medioque vere
590
tabuitHaemus.
caecus estignis stimulatus ira
nec regicurat patiturve frenos
aut timetmortem: cupit ire in ipsos
obviusenses.
595
parciteodiviveniam precamur
vivat uttutus mare qui subegit.
sed furitvinci dominus profundi
regnasecunda.
aususaeternos agitare currus
600
immemormetae iuvenis paternae
quos polosparsit furiosus ignes
ipserecepit.
constititnulli via nota magno:
vade quatutum populo priori
605
rumpe necsacro violente sancta
foederamundi.
quisquisaudacis tetigit carinae
nobilesremos nemorisque sacri
Peliondensa spoliavit umbra
610
quisquisintravit scopulos vagantes
et totemensus pelagi labores
barbarafunem religavit ora
raptorexterni rediturus auri
exitu dirotemerata ponti
615
iurapiavit.
exigitpoenas mare provocatum:
Tiphys inprimisdomitor profundi
liquitindocto regimen magistro;
litoreexternoprocul a paternis
620
occidensregnis tumuloque vili
tectusignotas iacet inter umbras.
aulisamissi memor inde regis
portibuslentis retinet carinas
starequerentes.
625
ille vocaligenitus Camena
cuius adchordas modulante plectro
restitittorrenssiluere venti
cum suocantu volucris relicto
adfuit totacomitante silva
630
Thraciossparsus iacuit per agros
at caputtristi fluitavit Hebro:
contigitnotam Styga Tartarumque
nonrediturus.
stravitAlcides Aquilone natos
635
patreNeptuno genitum necavit
sumereinnumeras solitum figuras:
ipse postterrae pelagique pacem
post feriDitis patefacta regna
vivusardenti recubans in Oeta
640
praebuitsaevis sua membra flammis
tabeconsumptus gemini cruoris
munerenuptae.
stravitAncaeum violentus ictu
saetiger;fratremMeleagrematris
645
impiusmactas morerisque dextra
matrisiratae: meruere cuncti
morte quodcrimen tener expiavit
Herculimagno puer inrepertus
raptusheututas puer inter undas.
650
ite nuncfortesperarate pontum
fontetimendo.
Idmonemquamvis bene fata nosset
condiditserpens Libycis harenis;
omnibusveraxsibi falsus uni
655
conciditMopsus caruitque Thebis.
ille sivere cecinit futura
exulerrabit Thetidis maritus;
ignefallaci nociturus Argis
659
Naupliuspraeceps cadet in profundum;
661
fulmine etponto moriens Oileus
660
[pro suoproles] patrioque pendet
660a
criminepoenas.
662
coniugisfatum redimens Pheraei
uxorimpendes animam marito.
ipse quipraedam spoliumque iussit
665
aureumprima revehi carina
ustusaccenso Pelias aeno
arsitangustas vagus inter undas.
iam satisdivimare vindicastis:
parciteiusso.

 

 

 

ActusQuartus
ScaenaI.
[Nutrix propalatiochorus.]
Nutrix:
670
pavetanimushorret: magna pernicies adest.
immanequantum augescit et semet dolor
accenditipse vimque praeteritam integrat.
vidifurentem saepe et aggressam deos
caelumtrahentem: maius hismaius parat
675
Medeamonstrum. namque ut attonito gradu
evasit etpenetrale funestum attigit
totas opeseffundit et quidquid diu
etiam ipsatimuit promit atque omnem explicat
turbammalorumarcana secreta abdita
680
et tristelaeva +comparans+ sacrum manu
pestesvocat quascumque ferventis creat
harenaLibyae quasque perpetua nive
Tauruscoercet frigore Arctoo rigens
et omnemonstrum. tracta magicis cantibus
685
squamiferalatebris turba desertis adest.
hic saevaserpens corpus immensum trahit
trifidamquelinguam exertat et quaerit quibus
mortiferaveniat: carmine audito stupet
tumidumquenodis corpus aggestis plicat
690
cogitque inorbes. ‚parva sunté inquit ‚mala
et viletelum estima quod tellus creat:
caelo petamvenena. iam iam tempus est
aliquidmovere fraude vulgari altius.
huc illevasti more torrentis iacens
695
descendatanguiscuius immensos duae
maiorminorquesentiunt nodos ferae
(maiorPelasgis aptaSidoniis minor)
pressasquetandem solvat Ophiuchus manus
virusquefundat; adsit ad cantus meos
700
lacessereausus gemina Python numina
et Hydra etomnis redeat Herculea manu
succisaserpenscaede se reparans sua.
tu quoquerelictis pervigil Colchis ades
sopiteprimum cantibusserpensmeis.é
705
postquamevocavit omne serpentum genus
congerit inunum frugis infaustae mala:
quaecumquegenerat invius saxis Eryx
quae fertopertis hieme perpetua iugis
709
sparsuscruore Caucasus Promethei
711
et quissagittas divites Arabes linunt
710
pharetraquepugnax Medus aut Parthi leves
712
aut quossub axe frigido sucos legunt
lucisSuebae nobiles Hyrcaniis;
quodcumquetellus vere nidifico creat
715
aut rigidacum iam bruma decussit decus
nemorum etnivali cuncta constrinxit gelu
quodcumquegramen flore mortifero viret
dirusquetortis sucus in radicibus
causasnocendi gignitattrectat manu.
720
Haemoniusillas contulit pestes Athos
has Pindusingensilla Pangaei iugis
teneramcruenta falce deposuit comam;
has aluitaltum gurgitem Tigris premens
Danuviusillashas per arentes plagas
725
tepidisHydaspes gemmifer currens aquis
nomenqueterris qui dedit Baetis suis
Hesperiapulsans maria languenti vado.
haec passaferrum estdum parat Phoebus diem
illius altanocte succisus frutex;
730
at huiusungue secta cantato seges.
mortiferacarpit gramina ac serpentium
saniemexprimit miscetque et obscenas aves
maestiquecor bubonis et raucae strigis
exsectavivae viscera. haec scelerum artifex
735
discretaponit: his rapax vis ignium
his gelidapigri frigoris glacies inest.
additvenenis verba non illis minus
metuenda.sonuit ecce vesano gradu
canitque.mundus vocibus primis tremit.
ScaenaII.
[Ara prodomoMedea sacrificansnutrix.]
Medea:
740
comprecorvulgus silentum vosque ferales deos
et Chaoscaecum atque opacam Ditis umbrosi domum
Tartariripis +ligatos+ squalidae Mortis specus.
supplicisanimaeremissis currite ad thalamos novos:
rotaresistat membra torquenstangat Ixion humum
745
Tantalussecurus undas hauriat Pirenidas
gravior unipoena sedeat coniugis socero mei:
lubricusper saxa retro Sisyphum solvat lapis.
vos quoqueurnis quas foratis inritus ludit labor
Danaidescoite: vestras hic dies quaerit manus. -
750
nunc meisvocata sacrisnoctium sidusveni
pessimosinduta vultusfronte non una minax.
tibi moregentis vinculo solvens comam
secretanudo nemora lustravi pede
et evocavinubibus siccis aquas
755
egique adimum mariaet Oceanus graves
interiusundas aestibus victis dedit;
pariterquemundus lege confusa aetheris
et solem etastra vidit et vetitum mare
tetigistisursae. temporum flexi vices:
760
aestivatellus horruit cantu meo
coactamessem vidit hibernam Ceres;
violentaPhasis vertit in fontem vada
et Histerin tot ora divisustruces
compressitundas omnibus ripis piger.
765
sonuerefluctustumuit insanum mare
tacentevento; nemoris antiqui domus
amisitumbras vocis imperio meae.
diereducto; Phoebus in medio stetit
Hyadesquenostris cantibus motae labant:
770
adessesacris tempus estPhoebetuis.
tibi haeccruenta serta texuntur manu
novena quaeserpens ligat
tibi haecTyphoeus membra quae discors tulit
qui regnaconcussit Iovis.
775
vectorisistic perfidi sanguis inest
quem Nessusexpirans dedit.
Oetaeusisto cinere defecit rogus
qui virusHerculeum bibit.
piaesororisimpiae matrisfacem
780
ultricisAlthaeae vides.
reliquitistas invio plumas specu
Harpyiadum Zeten fugit.
his adicepinnas sauciae Stymphalidos
Lernaeapassae spicula.
785
sonuistisaraetripodas agnosco meos
faventecommotos dea.
videoTriviae currus agiles
non quospleno lucida vultu
pernoxagitatsed quos facie
790
luridamaestacum Thessalicis
vexataminis caelum freno
propiorelegit. sic face tristem
pallidalucem funde per auras
horrorenovo terre populos
795
inqueauxiliumDictynnatuum
pretiosasonent aera Corinthi.
tibisanguineo caespite sacrum
sollemnedamustibi de medio
raptasepulcro fax nocturnos
800
sustulitignestibi mota caput
flexa vocescervice dedi
tibifunereo de more iacens
passoscingit vitta capillos
tibiiactatur tristis Stygia
805
ramus abundatibi nudato
pectoremaenas sacro feriam
bracchiacultro. manet noster
sanguis adaras: assuescemanus
stringereferrum carosque pati
810
possecruores - sacrum laticem
percussadedi.
quodsinimium saepe vocari
quererisvotisignosceprecor:
causavocandiPerseituos
815
saepiusarcus una atque eadem est semperIason.
tu nuncvestes tinge Creusae
quas cumprimum sumpseritimas
uratserpens flamma medullas.
820
ignis fulvoclusus in auro
latetobscurusquem mihi caeli
qui furtaluit viscere feto
dedit etdocuit condere vires
artePrometheus; dedit et tenui
825
sulphuretectos Mulciber ignes
et vivacisfulgura flammae
de cognatoPhaethonte tuli.
habeomediae dona Chimaerae
habeoflammas usto tauri
830
guttureraptasquas permixto
felleMedusae tacitum iussi
servaremalum.
addevenenis stimulosHecate
donisquemeis semina flammae
835
conditaserva: fallant visus
tactusqueferantmeet in pectus
venasquecalorstillent artus
ossaquefument vincatque suas
flagrantecoma nova nupta faces.
840
votatenentur: ter latratus
audaxHecate dedit et sacros
ediditignes face luctifera.
[adnutricem:]
peracta visest omnis: huc natos voca
pretiosaper quos dona nubenti feram.
[nutrixabit.]
Scaena III.
[Medeanutrixfilii Medeae.]
Medea:
845
iteitenatimatris infaustae genus
placatevobis munere et multa prece
dominam acnovercam. vadite et celeres domum
refertegressusultimo amplexu ut fruar.
[nutrix etfilii abeunt.]
Chorusquartus
[ChorusCorinthiorum Medeam observans.]
Chorus:
quonamcruenta maenas
850
praecepsamore saevo
rapitur?quod impotenti
facinusparat furore?
vultuscitatus ira
riget etcaput feroci
855
quatienssuperba motu
regiminatur ultro.
quis credatexulem?
flagrantgenae rubentes
pallorfugat ruborem.
860
nullumvagante forma
servat diucolorem.
huc fertpedes et illuc
ut tigrisorba natis
cursufurente lustrat
865
Gangeticumnemus.
frenarenescit iras
Medeanonamores;
nunc iraamorque causam
iunxere:quid sequetur?
870
quandoefferet Pelasgis
nefandaColchis arvis
gressummetuque solvet
regnumsimulque reges?
nuncPhoebemitte currus
875
nullomorante loro
nox condatalma lucem
mergat diemtimendum
dux noctisHesperus.

 

 

 

ActusQuintus
ScaenaI.
[NuntiusChorusMedea.]
Nuntius:
perierecunctaconcidit regni status;
880
nata atquegenitor cinere permixto iacent.
Chorus:
qua fraudecapti?
Nuntius:
qua solentreges capi:
donis.
Chorus:
in illisesse quis potuit dolus?
Nuntius:
et ipsemiror vixque iam facto malo
potuissefieri credo.
Chorus:
quis cladismodus?
Nuntius:
885a
vidus peromnem regiae partem furit
ut iussusignis: iam domus tota occidit
urbitimetur.
Chorus:
undaflammas opprimat.
Nuntius:
et hoc inista clade mirandum accidit:
alit undaflammasquoque prohibetur magis
890
magis ardetignis: ipsa praesidia occupat.
[Nuntiusabit.]
ScaenaII.
[NutrixMedeafilii.]
Nutrix:
effercitatum sede Pelopea gradum
Medeapraeceps quaslibet terras pete.
[Nutrixabit.]
Medea:
egone utrecedam? si profugissem prius
ad hocredirem. nuptias specto novas.
895
quidanimecessas? sequere felicem impetum.
parsultionis istaqua gaudesquota est?
amas adhucfuriosesi satis est tibi
caelebsIason. quaere poenarum genus
hautusitatum iamque sic temet para:
900
fas omnecedatabeat expulsus pudor;
vindictalevis est quam ferunt purae manus.
incumbe iniras teque languentem excita
penitusqueveteres pectore ex imo impetus
violentushauri. quidquid admissum est adhuc
905
pietasvocetur. hoc age et faxis sciant
quam leviafuerint quamque vulgaris notae
quaecommodavi scelera. prolusit dolor
per istanoster: quid manus poterant rudes
auderemagnum? quid puellaris furor?
910
Medea nuncsum; crevit ingenium malis.
iuvatiuvat rapuisse fraternum caput
artus iuvatsecuisse et arcano patrem
spoliassesacroiuvat in exitium senis
armassenatas. quaere materiamdolor:
915
ad omnefacinus non rudem dextram afferes.
quo teigituriramittisaut quae perfido
intendishosti tela? nescio quid ferox
decrevitanimus intus et nondum sibi
audetfateri. stulta properavi nimis:
920
ex paeliceutinam liberos hostis meus
aliquoshaberet - quidquid ex illo tuum est
Creusapeperit. placuit hoc poenae genus
meritoqueplacuit: ultimumagnoscoscelus
animoparandum est - liberi quondam mei
925
vos propaternis sceleribus poenas date.
cor pepulithorrormembra torpescunt gelu
pectusquetremuit. ira discessit loco
materquetota coniuge expulsa redit.
egone utmeorum liberum ac prolis meae
930
fundamcruorem? meliusademens furor!
incognitumistud facinus ac dirum nefas
a me quoqueabsit; quod scelus miseri luent?
scelus estIason genitor et maius scelus
Medea mater- occidantnon sunt mei;
935
pereantmei sunt. crimine et culpa carent
suntinnocentes: fateoret frater fuit.
quidanimetitubas? ora quid lacrimae rigant
variamquenunc huc iranunc illuc amor
diducit?anceps aestus incertam rapit;
940
ut saevarapidi bella cum venti gerunt
utrimquefluctus maria discordes agunt
dubiumquefervet pelagushaut aliter meum
corfluctuatur: ira pietatem fugat
iramquepietas - cede pietatidolor.
945
huccaraprolesunicum afflictae domus
solamenhuc vos ferte et infusos mihi
coniungiteartus. habeat incolumes pater
dum etmater habeat - urguet exilium ac fuga:
iam iam meorapientur avulsi e sinu
950
flentesgementes osculis - pereant patri
perierematri. rursus increscit dolor
et fervetodiumrepetit invitam manum
antiquaErinys - iraqua ducissequor.
utinamsuperbae turba Tantalidos meo
955
exissetutero bisque septenos parens
natostulissem! sterilis in poenas fui -
fratripatrique quod sat estpeperi duos.
[Furiae etumbra Absyrti Medeae fratris cum fascibus.]
quonam istatendit turba Furiarum impotens?
quemquaerit aut quo flammeos ictus parat
960
aut cuicruentas agmen infernum faces
intentat?ingens anguis excusso sonat
tortusflagello. quem trabe infesta petit
Megaera? -cuius umbra dispersis venit
incertamembris? frater estpoenas petit -
965
dabimussed omnes. fige luminibus faces
laniaperurepectus en Furiis patet.
discedere amefraterultrices deas
manesque adimos ire securas iube:
mihi merelinque et utere hacfratermanu
970
quaestrinxit ensem - victima manes tuos
placamusista. quid repens affert sonus?
paranturarma meque in exitium petunt.
excelsanostrae tecta conscendam domus
caedeincohata. perge tu mecum comes.
975
tuum quoqueipsa corpus hinc mecum aveham.
nunc hocageanime: non in occulto tibi est
perdendavirtus; approba populo manum.
[Medeaabit.]
ScaenaIII.
[Iasonarmiferi.]
Iason:
quicumqueregum cladibus fidus doles
concurreut ipsam sceleris auctorem horridi
980
capiamus.huchucfortis armiferi cohors
confertetelavertite ex imo domum.
[Medea cumfiliis super tectum domiIasonarmiferi]
Medea:
iam iamrecepi sceptra germanum patrem
spoliumqueColchi pecudis auratae tenent;
rediereregnarapta virginitas redit.
985
o placidatandem numinao festum diem
onuptialem! vadeperfectum est scelus;
vindictanondum: peragedum faciunt manus.
quid nuncmorarisanime? quid dubitas potens?
iam ceciditira? paenitet factipudet.
990
quidmiserafeci? misera? paeniteat licet
feci -voluptas magna me invitam subit
et eccecrescit. derat hoc unum mihi
spectatoriste. nil adhuc facti reor:
quidquidsine isto fecimus sceleris perit.
Iason:
995
en ipsatecti parte praecipiti imminet.
huc rapiatignes aliquisut flammis cadat
suisperusta.
Medea:
congereextremum tuis
natisIasonfunus ac tumulum strue:
coniunxsocerque iusta iam functis habent
1000
a mesepulti; natus hic fatum tulit
hic tevidente dabitur exitio pari.
Iason:
per numenomne perque communes fugas
torosquequos non nostra violavit fides
iam parcenato. si quod est crimenmeum est:
1005
me dedomorti; noxium macta caput.
Medea:
hac quarecusasqua dolesferrum exigam.
i nuncsuperbevirginum thalamos pete
relinquematres.
Iason:
unus estpoenae satis.
Medea:
si possetuna caede satiari haec manus
1010
nullampetisset. ut duos perimamtamen
nimium estdolori numerus angustus meo.
in matre siquod pignus etiamnunc latet
scrutaborense viscera et ferro extraham.
Iason:
iam peragecoeptum facinushaut ultra precor
1015
moramquesaltem supplicis dona meis.
Medea:
perfruerelento scelerene properadolor:
meus diesest; tempore accepto utimur.
Iason:
infestamemet perime.
Medea:
misereriiubes.
bene estperactum est. plura non habuidolor
1020
quae tibilitarem. lumina huc tumida alleva
ingrateIason. coniugem agnoscis tuam?
sic fugeresoleo. patuit in caelum via:
squamosagemini colla serpentes iugo
summissapraebent. recipe iam natosparens;
1025
ego interauras aliti curru vehar.
Iason:
per altavade spatia sublime aethere
testarenullos essequa veherisdeos.