Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


STATIVS
STELLAESVO SALVTEM

 

 

 

Diumultumque dubitaviStella iuvenis optime et in
studiis nostriseminentissimequa parte evolvistian hos
libellosqui mihisubito calore et quadam festinandi volup-
tate fluxeruntcumsinguli de sinu meo pro [ . . . . ] con-
gregatos ipse dimitterem.quid enim o[ . . . . ] quoque auc- 5
toritate editionisonerariquo adhuc pro Thebaide mea
quamvis me reliquerittimeo? sed et Culicem legimus et
Batrachomachiam etiamagnoscimusnec quisquam est
inlustrium poetarum qui non aliquidoperibus suis stilo
remissiore praeluserit. quid quod haec serumerat conti- 10
nerecum illa vos certe quorum honori datasunt habe-
retis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat
ex veniacum amiserint quam solam habuerunt gratiam
celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum
quaedamet in singulis diebus effusa. quam timeo ne ve- 15
rum istucversus quoque ipsi de se probent!
 Primus libellussacrosanctum habet testem: sumendum
enim erat 'a Ioveprincipium.' centum hos versusquos
in ecum maximum feciindulgentissimo imperatori po-
stero die quam dedicaverat opustradere est iussum. 'po- 20
tuisti illud'++dicetaliquis++'et ante vidisse.' respondebis
illi tuStellacarissimequi epithalamium tuumquod
mihi iniunxerasscisbiduo scriptum. audacter mehercles
sed tantum tamen hexametroshabet et fortasse tu pro
collega mentieris. Manilius certeVopiscusvir eruditissi- 25
mus et qui praecipue vindicat asitu litteras iam paene
fugientessolet ultro quoque nomine meogloriari villam
Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die.sequitur
libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatusde quo
nihil dicone videar defuncti testis occasione mentiri. nam 30
Claudi Etrusci testimonium estqui balneolum a me suum
intramoram cenae recepit. in fine sunt kalendae De-
cembresquibusutique creditur: noctem enim illam
felicissimam et voluptatibuspublicis inexpertam. . . .

 ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.
 Quae superinposito moles geminata colosso 1.1
statLatium complexa forum? caelone peractum
fluxit opus? Siculis anconformata caminis
effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?
an te Palladiae talemGermanicenobis  5
effeceremanusqualem modo frena tenentem
Rhenus et attoniti vidit domusardua Daci?
nunc age Fama prior notum per saecula nomen
Dardaniimiretur equi cui vertice sacro
Dindymon et caesis decrevitfrondibus Ide: 10
hunc neque discissis cepissent Pergamamuris
nec grege permixto pueri innuptaeque puellae
ipse necAeneas nec magnus duceret Hector.
adde quod ille nocens saevosqueamplexus Achivos
hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri 15
mixta notis belli placidamque gerentia pacem.
 Nec verismaiora putes: par forma decorque
par honor. exhaustis Martem nonaltius armis
Bistonius portat sonipes magnoque superbit
ponderenec tardo raptus prope flumina cursu 20
fumat et ingentipropellit Strymona flatu.
par operi sedes. hinc obvia liminapandit
qui fessus bellis adsertae munere prolis
primus iternostris ostendit in aethera divis;
discit et e vultu quantum tumitior armis 25
qui nec in externos facilis saevire furores
das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente
et minor in legesiret gener et Cato castris.
at laterum passus hinc Iulia tectatuentur
illinc belligeri sublimis regia Pauli 30
tergapater blandoque videt Concordia vultu.
ipse autem puro celsumcaput aere saeptus
templa superfulges et prospectare videris
annova contemptis surgant Palatia flammis
pulchriusan tacitavigilet face Troicus ignis 35
atque exploratas iam laudetVesta ministras.
 Dextra vetat pugnaslaevam Tritonia virgo
non gravat et sectae praetendit colla Medusae.
ceu stimulisaccendit equumnec dulcior usquam
lecta deae sedesnec siPateripse teneres. 40
pectoraquae mundi valeant evolverecuras
et quis se totis Temese dedit hausta metallis.
it tergodemissa chlamyslatus ense quieto
securummagnus quanto mucroneminatur
noctibus hibernis et sidera terret Orion. 45
 Atsonipes habitus animosque imitatus equestris
acrius attollitvultus cursumque minatur;
cui rigidis stant colla iubis vivusqueper armos
impetuset tantis calcaribus ilia late
suffecturapatent. vacuae pro cespite terrae 50
aerea captivi crinemtegit ungula Rheni.
hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion
et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua
Cyllarus: hicdomini numquam mutabit habenas
perpetuus frenis atque uni servietastro. 55
 Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto
subter anhelat humusnec ferro aut aere: laborant
sub genioteneat quamvis aeterna crepido
quae superingesti portaretculmina montis
caeliferique attrita genu durasset Atlantis. 60
 Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores
forma deipraesensoperique intenta iuventus
miratur plus posse manus.strepit ardua pulsu
machina; continuus septem per culmina ventis
it fragor et magnae figit vaga murmura Romae. 65
 Ipseloci custoscuius sacrata vorago
famosique lacus nomenmemorabile servant
innumeros aeris sonitus et verbere crudo
utsensit mugire forummovet horrida sancto
ora situ meritaquecaput venerabile quercu. 70
ac primum ingentes habituslucemque coruscam
expavit maioris equi terque ardua mersit
collalacu trepidanslaetus mox praeside viso:
'salvemagnorum prolesgenitorque deorum
auditum longe numen mihi! nunc mea felix 75
nunc veneranda paluscum te prope nosse tuumque
immortaleiubar vicina sede tueri
concessum. semel auctor ego inventorquesalutis
Romuleae: tu bella Iovistu proelia Rheni
tu civilenefastu tardum in foedera montem 80
longo Marte domas.quod si te nostra tulissent
saeculatemptasses me non audenteprofundo
ire lacuset Roma tuas tenuisset habenas.'
 Cedatequus Latiae qui contra templa Diones
Caesarei stat sede foriquem traderis ausus 85
PellaeoLysippeduci; mox Caesarisora
mirata cervice tulit: vix lumine fesso
explores quamlongus in hunc despectus ab illo.
quis rudis usque adeo qui nonut viderit ambos
tantum dicat equos quantum distare regentes? 90
 Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem
tergeminumAeolii non agmina carceris horret
annorumve moras: stabitdumterra polusque
dum Romana dies. hoc et sub nocte silenti
cumsuperis terrena placenttua turba relicto  95
labetur caelomiscebitque oscula iuxta.
ibit in amplexus natus fraterquepaterque
et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.
 Vtereperpetuum populi magnique senatus
munere. Apelleae cuperent tescribere cerae 100
optassetque novo similem te poneretemplo
Atticus Elei senior Ioviset tua mitis
ora Taranstua sidereas imitantia flammas
lumina contempto mallet Rhodosaspera Phoebo.
certus ames terras et quae tibi templadicamus. 105
ipse colas; nec te caeli iuvet aulatuosque
laetus huic dono videas dare tura nepotes.

 EPITHALAMIONIN STELLAM ET
 VIOLENTILLAM
 Vnde sacro Latiisonuerunt carmine montes? 2.1
cuiPaeannova plectra movesumeroque comanti
facundum suspendis ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quatiuntque novena
lampade sollemnemthalamis coeuntibus ignem 5
et de Pieriis vocalem fontibusundam.
quas inter vultu petulans Elegea propinquat
celsioradsueto divasque hortatur et ambit
alternum fultura pedemdecimamque videri
se cupit et medias fallit permixta sorores. 10
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit
lumine demissam etdulci probitate rubentem
ipsa toros et sacra parat coetuqueLatino
dissimulata deam crinem vultusque genasque
temperatatque nova gestit minor ire marita. 15
 Nosco diemcausasque sacri: te concinit iste
(pande fores!) teStellachorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia volucer Tegeaticusumbra
serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat
amplexumniveos optatae coniugis artus 20
floribus innumeris etolenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosasviolis modo liliamixta
excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
 Ergodies aderat Parcarum conditus albo
vellerequo StellaeViolentillaeque professus 25
clamaretur hymen. cedantcuraeque metusque
cessent mendaces obliqui carminis astus
famatace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amorconsumptaest fabula vulgi
et narrata diu viderunt oscula cives. 30
tu tamen attonitusquamvis data copia tantae
noctisadhucoptas permissaque numine dextro
vota paves. pone o dulcissuspiria vates
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex 35
autpudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit!) et duras pariterreminiscere noctes.
digna quidem merceset si tibi Iuno labores
HerculeosStygiis et si concurrere monstris
fata darentsiCyaneos raperere per aestus 40
hanc propter: tanti Pisaealege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
necsi Dardania pastor temerarius Ida
sedisseshaec dona forentnecsi alma per auras
te potius prensum aveheret Tithonia biga. 45
 Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis
attulithic mecumdum fervent agmine postes
atriaque et multa pulsanturlimina virga
hicErato iucundadoce. vacat apta movere
colloquiaet docti norunt audire penates.  50
 Forteserenati qua stat plaga lactea caeli
alma Venus thalamo pulsamodo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcratorosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt quasferre facesquae pectora figi 55
imperet; an terris saevirean malit in undis
an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas:
fessa iacetstratisubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repseruntvincula lecto. 60
hic puer e turba volucrumcui plurimusignis
ore manuque levi numquam frustrata sagitta
agmine demedio tenera sic dulce profatur
voce (pharetrati presseresilentia fratres):
'scis utmater' ait 'nulla mihi dexterasegnis 65
militia: quemcumque hominum divumque dedisti
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et votisprecibusque virum concede moveri
o genetrix: duro nec enim exadamante creati
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina 70
est iuvenisquem patriciis maioribus ortum
nobilitas gavisatulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognominacaelo.
hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra
improbuset densa trepidantem cuspide fixi. 75
quamvis Ausoniismultum gener ille petitus
matribusedomui victum dominaequepotentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos.
astillam summa leviter (sic namque iubebas)
lampade parcentes etinerti strinximus arcu. 80
ex illo quantos iuvenis prematanxius ignes
testis ego attonitusquantum me nocte dieque
urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam
incubuigenetrixiterataque vulnera fodi.
vidi ego et immiti cupidumdecurrere campo  85
Hippomenennec sic meta pallebat inipsa.
vidi et Abydeni iuvenis certantia remis
brachialaudavique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor quosaeva tepebant
aequora: tu veteresiuvenistransgressusamores. 90
ipse ego te tantos stupui durasse per aestus
firmavique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi.quotiens mihi questus Apollo
sic vatem maerere suum! iammateramatos
indulge thalamos. noster comes ille piusque 95
signifer armiferos poterat memorare labores
claraque factavirum et torrentes sanguine campos;
sic tibi plectra deditmitisque incedere vates
maluit et nostra laurum subtexere myrto.
hic iuvenuapsus suaque aut externa revolvit 100
vulnera;pro! quanta est Paphii reverentiamater
numinis: hic nostraedeflevit fata columbae.'
 Finis erat: tenera matris cervicepependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis.
illarefert vultum non aspernata rogari: 105
'grande quidemrarumque virisquos ipsa probavi
Pierius votum iuvenis cupit.hanc egoformae
egregium mirata decus cui gloria patrum
etgeneris certabat honostellure cadentem
excepi fovique sinu; neccolla genasque 110
comere nec pingui crinem deducere amomo
cessavit meanatemanus. mihi dulcis imago
prosiluit.celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latiasmetire quid ultra
emineat matres: quantum Latonia Nymphas 115
virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec etcaeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuitconsidere concha
et si flammigeras potuisset scandere sedes
hasque intrare domosipsi erraretisAmores. 120
huicquamvis census dederim largita beatos
vincit opes animo.queritor iam Seras avaros
angustum spoliare nemus Clymeneaquedeesse
germina nec virides satis inlacrimare sorores
velleraSidonio iam pauca rubescere tabo 125
raraque longaevisnivibus crystalla gelari.
huic Hermum fulvoque Tagum decurrerelimo
nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum
Proteaqueatque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos vidissesPhoebeper agros 130
erraret secura Daphne. si in litoreNaxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile
Gnosidadesertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longisplacasset Iuno querelis
falsus huic pennas et cornua sumeretaethrae 135
rectorin hanc vero cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuveni cui tumea summa potestas
natecupisthalami quamvis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iamcedere sensi
inque vicem tepuisse viro.' sic fata levavit 140
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos adfrena citavit olores.
iungit Amor laetamque vehens per nubilamatrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae:pandit nitidos domus alta penates 145
claraquegaudentesplauserunt limina cygni.
 Digna deae sedesnitidis necsordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silexhic dura Laconum
saxa virenthic flexus onyx et concolor alto
vena marirupesque nitent quis purpura saepe 150
Oebalis et Tyriimoderator livet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radiossilvis demissa vetustis
frigoraperspicui vivunt in marmorefontes. 155
nec servat natura vices: hic Sirius alget
bruma tepetversumque domus sibi temperat annum.
 Exsultatvisu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam siPaphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templasubiret. 160
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
'quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti
o mihiLaurentes inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus?numquamne virili
summittere iugo? veniet iam tristior aetas. 165
exerce formam et fugientibus utere donis:
non ideo tibi taledecus vultusque superbos
meque dedi viduos ut transmittare perannos
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisseprocos. at enim hic tibi sanguine toto 170
deditus unamomnes inter miratur amatque
nec formae nec stirpis egens: namdocta per urbem
carmina qui iuvenesquae non didicere puellae?
hunc et bissenos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii!)cernes attollere fasces 175
ante diem; certe iam nuncCybeleia movit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latiuscuius praenoscere mentem
fas mihipurpureos habitus iuvenique curule
indulgebit eburDacasque (etgloria maior) 180
exuvias laurosque dabit celebrarerecentes.
ergo ageiunge toros atque otia deme iuventae.
quasego non gentesquae non face corda iugali?
alituum pecudumquemihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubiaterrae 185
aetheracum pluviis rarescunt nubilasolvo.
sic rerum series mundique revertitur aetas.
unde novum Troiaedecus ardentumque deorum
raptoremPhrygio si non ego iunctamarito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos? 190
quisseptemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caputniDardana furto
cepisset Martemnec me prohibentesacerdos?'
 His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem
conubii.redeunt animo iam dona precesque 195
et lacrimae vigilesqueviri prope limina questus
Asteris et vatis totam cantata perurbem
Asteris ante dapesnocte AsterisAsteris ortu
quantumnon clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens etiam sibi dura videri. 200
 Macte torisLatios interplacidissime vates
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae
amnis inexternos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemeratacanali 205
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
orebibat fontes: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelagovenisse maritum.
 Quis tibi tunc alacri caelestum in munereclaro
Stelladies? quanto salierunt pectora voto 210
dulcia cum dominae dexter conubia vultus
adnuit! ire polonitidosque errare per axes
visus. Amyclaeis minus exsultavitharenis
pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
Thessalanec talem viderunt Pelea Tempe 215
cum Thetin HaemoniisChiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
 At procul utStellae thalamos sensere parari
Letous vatum pater et SemeleiusEuhan 220
hic movet Ortygiamovet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et Parnasushonos: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialislitora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro 225
hic chelynhic flavam maculoso nebrida tergo
hic thyrsoshic plectra ferunt; hic enthea lauro
temporaMinoa crinem premitille corona.
 Vixdum emissa dieset iam socialia praesto
ominaiam festa fervet domus utraque pompa. 230
frondevirent postesecfulgent compita flammis
et pars immensae gaudetceleberrima Romae.
omnis honoscuncti veniunt ad limina fasces
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc equeshinciuvenum questusstola mixta laborat. 235
felices utrosquevocantsed in agmine plures
invidere viro. iamdudum postereclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen
quovatem mulcere queat. dat Iuno verenda
vinculaet insigni geminatConcordia taeda. 240
hic fuit ille dies: noctem canat ipsemaritus
quantum nosse licet. sic victa sopore doloso
Martiafluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niveos strinxitLavinia vultus
cum Turno spectante rubet; non Claudia talis 245
respexit populos mota iam virgo carina.
 Nunc opusAonidum comites tripodumque ministri
diversis certare modis: eatenthea vittis
atque hederis redimita cohorsut pollet ovanti
quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu 250
extremofraudatis opusdate carmina festis
digna toris. hunc ipse Cooplaudente Philitas
Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro
ambissent laudare diemnec tristis in ipsis
Naso Tomisdivesque foco lucente Tibullus.  255
 Me certe non unusamor simplexque canendi
causa trahit: tecum similes iunctaequeCamenae
Stellamihimultumque pares bacchamur ad aras
etsociam doctis haurimus ab amnibus undam.
at te nascentem gremiomea prima recepit 260
Parthenopedulcisque solo tu glorianostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Euboiset pulchra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis LucrinaeNaides antris
nec Pompeiani placeant magis otia Sarni. 265
 Heia agepraeclaros Latio properate nepotes
quilegesqui castra legantqui carmina ludant.
acceleret partudecimum bona Cynthia mensem
sed parcat Lucina precor; tuque ipseparenti
parcepuerne mollem uterumne stantia laedas 270
pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit vultusmultum de patre decoris
plus de matre feras. at tupulcherrimaforma
Italidumtandem merito possessa marito
vincla diuquaesita fove: sic damna decoris 275
nulla tibi; longevirides sic flore iuventae
perdurent vultustardeque haec formasenescat.

 VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI
 Cernerefacundi Tibur glaciale Vopisci 3.1
si quis et insertogeminos Aniene penates
aut potuit sociae commercia noscere ripae
certantisque sibi dominum defendere villas
illum nec calidolatravit Sirius astro 5
nec gravis aspexit Nemeae frondentisalumnus:
talis hiems tectisfrangunt sic improba solem
frigoraPisaeumque domus non aestuat annum.
 Ipsa manu tenera tecumscripsisse Voluptas
. . . 9a
tunc Venus Idaliis unxitfastigia sucis
permulsitque comis blandumque reliquit honorem
sedibus et volucres vetuit discedere natos.
 O longummemoranda dies! quae mente reporto
gaudiaquam lassos per totmiracula visus!
ingenium quam mite soloquae forma beatis 15
ante manus artemque locis! non largius usquam
indulsit naturasibi. nemora alta citatis
incubuere vadis; fallax responsat imago
frondibuset longas eadem fugit umbra per undas.
ipse Anien(miranda fides) infraque superque 20
saxeus hic tumidamrabiem spumosaque ponit
murmuraceu placidi veritus turbareVopisci
Pieriosque dies et habentes carmina somnos.
litusutrumque dominec te mitissimus amnis
dividit: alternas servantpraetoria ripas 25
non externa sibi fluviorum obstarequeruntur.
Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum
iactetet audaci victos delphinas ephebo:
hic aeterna quiesnullis hiciura procellis
numquam fervor aquis. datur hic transmitterevisus 30
et voces et paene manus. sic Chalcida fluctus
expellunt fluviisic dissociata profundo
Bruttia Sicaniumcircumspicit ora Pelorum.
 Quid primum mediumve canamquofine quiescam?
auratasne trabes an Mauros undique postes 35
an picturata lucentia marmora vena
mireran emissas percuncta cubilia nymphas?
huc oculishuc mente trahor. venerabiledicam
lucorum senium? tequae vada fluminis infra
cernisanad silvas quae respicisaulatacentis  40
qua tibi totaquies offensaque turbine nullo
nox silet et nigros imitantiamurmura somnos?
an quae graminea suscepta crepidine fumant
balnea et impositum ripis algentibus ignem
quaquevaporiferis iunctus fornacibus amnis 45
ridet anhelantesvicino flumine nymphas?
 Vidi artes veterumque manusvariisque metalla
viva modis. labor est auri memorare figuras
aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas;
quicquid etargento primum vel in aere minori 50
lusitet enormes manusest experta colossos.
dum vagor aspectu visusque per omnia duco
calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
defluus etnitidum referentes aera testae
monstravere solumvarias ubipicta per artes 55
gaudet humus superatque novis asarotafiguris.
expavere gradus.
 Quid nunc iungentia mirer
aut quid partitis distantia tecta trichoris?
quid tequaemediis servata penatibus arbor
tecta per et postes liquidasemergis in auras 60
quo non sub domino saevas passurabipennes?
et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais
vel nonabruptos tibi demet Hamadryas annos.
quid referam alternas geminosuper aggere mensas
albentesque lacus altosque in gurgitefontes? 65
tequeper obliquum penitus quae laberis amnem
Marciaet audaci transcurris flumina plumbo?
an solum Ioniissub fluctibus Elidis amnem
dulcis ad Aetnaeos deducat semitaportus?
illic ipse antris Anien et fonte relicto 70
noctesub arcana glaucos exutus amictus
huc illuc fragili prosternitpectora musco
aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu
plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra
illicsulpureos cupit Albula mergere crines; 75
haec domus Egeriaenemoralem abiungere Phoeben
et Dryadum viduare choris algentiapossit
Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.
quod nitempla darent alias Tirynthia sortes
et Praenestinae poterantmigrare sorores. 80
 Quid bifera Alcinoi laudem pomariavosque
qui numquam vacui prodistis in aetherarami?
cedantTelegonicedant Laurentia Turni
iugera Lucrinaeque domuslitusque cruenti
Antiphatae; cedant vitreae iuga perfidaCirces 85
Dulichiis ululata lupisarcesque superbae
Anxyris et sedes Phrygio quas mitis alumno
debet anus;cedantquae te iam solibus artis
avia nimbosa revocabunt litorabruma.
 Scilicet hic illi meditantur pondera mores; 90
hic premitur fecunda quiesvirtusque serena
fronte gravissanusque nitor luxuque carentes
deliciaequas ipse suisdigressus Athenis
mallet deserto senior Gargettius horto;
haecper et Aegaeas hiemes Pliadumque nivosum 95
sidus et Oleniisdignum petiisse sub astris
si Maleae credenda ratis Siculosqueper aestus
sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?
hictua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum
Alciden dictumque lyramaiore Catillum; 100
seu tibi Pindaricis animus contendereplectris
sive chelyn tollas heroa ad roborasive
liventemsatiram nigra rubigine turbes
seu tua non alia splendescatepistola cura.
 Digne Midae Croesique bonis et Persidegaza 105
macte bonis animicuius stagnantia rura
debuitet flavis Hermus transcurrere ripis
et limo splendente Tagus. sicdocta frequentes
otiasic omni detectus pectora nube
finemNestoreae precor egrediare senectae.

 SOTERIA RVTILIIGALLICI
 Estisiosuperinec inexorabile Clotho 4.1
volvit opusvidet alma pios Astraea Iovique
conciliatareditdubitataque sidera cernit
Gallicus. es caelo diveesGermanicecordi
(quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro 5
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensidamnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit inannos.
ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes
inquesinum quae saepe tuum fora turbida questum 10
confugiuntlegesurbesque ubicumque togatae
quae tua longinquis implorantiura querelis
certent laetitianosterque ex ordine collis
confrematet sileant peioris murmura famae.
quippe manetlongumque aevo redeunte manebit 15
quem penes intrepidaemitis custodia Romae
nec tantum induerint fatis nova saeculacrimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
 Ast egonec Phoebumquamquam mihi surda sine illo
plectranec Aoniasdecima cum Pallade divas 20
aut mitem Tegeae Dircesvehortabor alumnum;
ipse veni viresque novas animumque ministra
qui caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniaedecora ampla togae centumque dedisti
iudicium mentemque viris.licet enthea vatis  25
excludat Piplea sitim nec consciadetur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus
quirapitur de fonte tuoseu plana solutis
quom struis orsa modisseu quom tibi dulcis in artem
frangitur et nostras curat facundialeges. 30
quare agesi Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimuset dives praedae tamen accipit omni
exuvias Dianatholo captivaque tela
Bellipotens; nec tu (quando tibiGallicemaius
eloquium fandique opibus sublimis abundas) 35
spernecoli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
lunaet in Oceanum rivicecidere minores.
 Quae tibi sollicitus persolvit praemiamorum
urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
luminaet ignarae plebis lugere potentes! 40
non labente Numatimuit sic curia felix
Pompeio nec celsus eques nec feminaBruto.
hoc illud: tristis invitum audire catenas;
parcereverberibus nec qua iubet alta potestas
ireset armatas multumsibi demere vires 45
dignarique manus humilis et verbaprecantum;
reddere iura foro nec proturbare curules
etferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectorasic mixtoreverentia fidit amori.
 Ipsa etiam cunctos gravisinclementia fati 50
terruit et subiti praeceps iuvenilepericli
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
(quippeea bis senis vixdum orsa excedere lustris)
sed labor intendensanimique in membra vigentis
imperium vigilesque suo pro Caesarecurae 55
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
 Tunc deusAlpini qui iuxta culmina dorsi
signat Apollineos sancto cognominelucos
respicit heu tanti pridem securus alumni.  60
praegressusque moras: 'hinc mecumEpidauria proles
hinc'ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!)
ingentem recrearevirum. teneamus adorti
(tendatis iam fila!) colos. ne fulminisatri
sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. 65
namneque plebeiam aut dextro sine numine cretam
servo animam. atqueadeo breviterdum tecta subimus
expediam. genus ipse suispermissaque retro
nobilitas; nec origo latetsed luce sequente
vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. 70
prima togaevirtus illi quoque: clarus et ingens
eloquio; mox innumerisexercita castris
occiduas primasque domos et sole sub omni
permeruit iurata manusnec in otia pacis
permissum laxareanimos ferrumque recingi. 75
hunc Galatea vigens ausa estincessere bello
(me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes
Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
Armenia et patiensLatii iam pontis Araxes.
quid geminos fasces magnaeque iteratarevolvam 80
iura Asiae? velit illa quidem ter haberequaterque
hunc sibised revocant fasti maiorque curulis
necpermissa semel. Libyci quid mira tributi
obsequia et missum mediade pace triumphum
laudem et opes tantas? nec qui mandaveratausus 85
expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes
Cannensesque animae; primusque insigne tributum
ipse palamlaeta poscebat Regulus umbra.
non vacat Arctoas acies Rhenumquerebellem
captivaeque preces Veledae etquae maxima nuper 90
gloriadepositam Dacis pereuntibus Vrbem
panderecum tantilectus rectoris habenas
GalliceFortuna non admirante subisti.
hunc igitursi digna loquorrapiemus iniquo
nateIovi.rogat hoc Latiae pater inclitus urbis 95
et meruit; nequeenim frustra mihi nuper honora
carmina patricio pueri sonuistisin ostro.
si qua salutifero gemini Chironis in antro
herbatholo quodcumque tibi Troiana recondit
Pergamus aut medicis felixEpidaurus harenis 100
educatIdaea profert quam Creta subumbra
dictamni florentis opemquoque anguis abundat
spumatu:iungam ipse manus atque omne benigne
virusodoriferis Arabumquod doctus in arvis
aut Amphrysiaco pastor de graminecarpsit.' 105
 Dixerat. inveniunt positos iam segniterartus
pugnantemque animam; ritu se cingit uterque
Paeoniomonstrantque simul parentque volentes
donec letiferas variomedicamine pestes
et suspecta mali ruperunt nubila somni. 110
adiuvat ipse deos morboque valentior omni
occupat auxilium.citius non arte refectus
Telephus Haemonianec quae metuentisAtridae
saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
 Quismihi tot coetus inter populique patrumque 115
sit curaevotique locus? tamen ardua testor
sidera tequepater vatumThymbraeequis omni
luce mihiquis nocte timordum postibushaerens
assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
auguror;immensae veluti conexa carinae 120
cumba minorcum saevithiemspro parte furentis
parva receptat aquas et eodem volvituraustro.
 Nectite nunc laetae candentia filasorores
nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
hic vitaenatalis erit. tu Troica dignus 125
saecula et Euboicitranscendere pulveris annos
Nestoreosque situs! qua nunc tibipauper acerra
digna litem? nec si vacuet Mevania valles
autpraestent niveos Clitumna novalia tauros
sufficiam. sed saepedeis hos inter honores 130
caespes et exiguo placueruntfarra salino.

 BALNEVM CLAVDII ETRVSCI
 NonHelicona gravi pulsat chelys enthea plectro 5.1
nec lassatavoco totiens mihi numinaMusas;
et tePhoebechoris et tedimittimusEuhan;
tu quoque muta feraevolucer Tegeaeesonorae
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. 5
Naidasundarum dominasregemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaqueincude rubentem
elicuisse satis. paulum arma nocentiaThebae
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
iungepuercyathoset ne numerare labora 10
cunctantemque incende chelyn;discede Laborque
Curaquedum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisquesoluta
frondeverecundaClio mea ludit Etrusco.
itedeae viridesliquidosqueadvertite vultus 15
et vitreum teneris crinem redimitecorymbis
veste nihil tectaequales emergitis altis
fontibuset visu Satyros torquetis amantes.
non vos quae culpa decusinfamastis aquarum
sollicitare iuvat; procul hinc et fontedoloso  20
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
vos mihi quaeLatium septenaque culminaNymphae
incolitis Thybrimque novisattollitis undis
quas praeceps Anien atque exceptura natatus 25
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marciapraecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendenstransmittitur arcu:
vestrum opus aggredimurvestra est quamcarmine molli
pando domus. non umquam aliis habitastis inantris 30
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes; neu vilis flamma caminos
ureretipsafaces volucrum succendit amorum.
non huc admissae Thasos autundosa Carystos;
maeret onyx longequeriturque exclususophites: 35
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpurasola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipsecruentavit maculis lucentibus Attis
quaeque Tyri niveas secat etSidonia rupes.
vix locus Eurotaeviridis cum regula longo 40
Synnada distinctu variat. non limina cessant
effulgentcameraevario fastigia vitro
in species animoque nitent. stupetipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
multusubique diesradiis ubi culmina totis 45
perforat atque aliosol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium; nusquam Temesaeanotabis
aerased argento felix propellitur unda
argentoquecaditlabrisque nitentibus instat
delicias mirata suas et abirerecusat. 50
 Extra autem niveo qui margine caerulusamnis
vivit et in summum fundo patet omnis ab imo
cui non irelacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasciCytherea profundo
hic te perspicuum meliusNarcissevideres 55
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
 Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditurapilasubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunthypocausta vaporem?
nec si Baianis veniat novus hospes aboris 60
talia despiciet (fas sit componere magnis
parva)Neronea nec qui modo lotus in unda
hic iterum sudare neget.macteoronitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant
et tua iam melius discat fortuna renasci!

 KALENDAEDECEMBRES
Et Phoebus pater et severa Pallas 6.1
et Musaeprocul ite feriatae:
Iani vos revocabimus kalendis.
Saturnusmihi compede exsoluta
et multo gravidus mero December 5
etridens Iocus et Sales protervi
adsintdum refero diem beatum
laeti Caesaris ebriamque ~parcen~.
 Vix aurora novosmovebat ortus
iam bellaria linea pluebant: 10
huncrorem veniens profudit eurus.
quicquid nobile Ponticis nucetis
fecundis cadit aut iugis Idymes;
quod ramis pia germinatDamascos
et quod percoquit ~aebosia~ Caunos  15
largisgratuitum cadit rapinis;
molles gaioli lucuntulique
et massisAmerina non perustis
et mustaceus et latente palma
praegnantescaryotides cadebant. 20
non tantis Hyas inserena nimbis
terras obruit aut soluta Plias
qualis per cuneos hiemsLatinos
plebem grandine contudit serena.
ducat nubilaIuppiter per orbem 25
et latis pluvias minetur agris
dumnostri Iovis hi ferantur imbres.
 Ecce autem caveas subitper omnis
insignis specie decora cultu
plebes alteranonminor sedente. 30
hi panaria candidasque mappas
subvectantepulasque lautiores;
illi marcida vina largiuntur:
Idaeostotidem putes ministros.
 Orbemqua melior severiorqueest 35
et gentes alis insemel togatas;
et cum totpopulosbeatepascas
hunc Annona diem superba nescit.
inunc saecula comparaVetustas
antiqui Iovis aureumquetempus: 40
non sic libera vina tunc fluebant
nec tardumseges occupabat annum.
una vescitur omnis ordo mensa
parvifeminaplebsequessenatus:
libertas reverentiam remisit. 45
et tu quin etiam (quis hoc vocari
quis promittere possit hocdeorum?)
nobiscum socias dapes inisti.
iam sequisquis isestinops beatus
convivam ducis esse gloriatur. 50
 Hosinter fremitus novosque luxus
spectandi levis effugit voluptas:
stat sexus rudisinsciusque ferri
ut pugnas capit improbusviriles!
credas ad Tanain ferumque Phasim 55
Thermodontiacas calere turmas.
hic audax subit ordopumilorum
quos natura brevis statim peracta
nodosum semel inglobum ligavit.
edunt vulnera conseruntque dextras 60
etmortem sibi (qua manu!) minantur.
ridet Mars pater et cruentaVirtus
casuraeque vagis grues rapinis
mirantur pugilesferociores.
 Iam noctis propioribus sub umbris 65
dives sparsio quos agit tumultus!
hic intrant faciles emipuellae
hic agnoscitur omne quod theatris
aut forma placetaut probatur arte.
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes 70
illic cymbala tinnulaeque Gades
illic agmina confremuntSyrorum
hic plebs scenica quique comminutis
permutantvitreis gregale sulpur.
 Inter quae subito cadunt volatu 75
immensae volucrum per astra nubes
quas Nilus sacerhorridusque Phasis
quas udo Numidae legunt sub austro.
desuntqui rapiantsinusque pleni
gaudent dum nova lucracomparantur. 80
tollunt innumeras ad astra voces
Saturnaliaprincipis sonantes
et dulci dominum favore clamant:
hocsolum vetuit licere Caesar.
 Vixdum caerula nox subibatorbem 85
descendit media nitens harena
densas flammeusorbis inter umbras
vincens Gnosiacae facem coronae.
conlucetpolus ignibus nihilque
obscurae patitur licere nocti. 90
fugit pigra Quiesinersque Somnus
haec cernens alias abit inurbes.
 Quis spectaculaquis iocos licentes
quisconviviaquis dapes inemptas
largi flumina quis canat Lyaei? 95
iam iam deficio tuoque Baccho
in serum trahor ebrius soporem.
 Quos ibit procul hic dies per annos!
quam nullo sacerexolescet aevo!
dum montes Latii paterque Thybris 100
dumstabit tua Roma dumque terris
quod reddis Capitolium manebit.