Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


SuetoniTranquilii



VitaGai



123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960

[1]GermanicusC. Caesaris paterDrusi et minoris Antoniae filiusaTiberio patruo adoptatusquaesturam quinquennio ante quam per legesliceret et post eam consulatum statim gessitmissusque ad exercitumin Germaniamexcessu Augusti nuntiatolegiones uniuersasimperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p.deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit atquehoste mox deuicto triumphauit. Consul deinde iterum creatus ac priusquam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsuscumArmeniae regem deuicissetCappadociam in prouinciae formamredegissetannum agens aetatis quartum et tricensimum diuturno morboAntiochiae obiitnon sine ueneni suspicione. Nam praeter liuoresqui toto corpore erantet spumasquae per os fluebantcrematiquoque cor inter ossa incorruptum repertum estcuius ea naturaexistimaturut tinctum ueneno igne confici nequeat.

[2]Obiit autemut opinio fuitfraude Tiberiministerio et opera Cn.Pisonisqui sub idem tempus Syriae praepositusnec dissimulansoffendendum sibi aut patrem aut filiumquasi plane ita necesseessetetiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerumacerbitatibus nullo adhibito modo adfecit; propter quaeut Romamrediitpaene discerptus a populoa senatu capitis damnatus est.

[3]Omnes Germanico corporis animique uirtuteset quantas neminicuiquamcontigisse satis constat: formam et fortitudinem egregiamingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellensbeniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae acpromerendi amoris mirum et efficax studium. Formae minus congruebatgracilitas crurumsed ea quoque paulatim repleta assidua equiuectatione post cibum. Hostem comminus saepe percussit. Orauit causasetiam triumphalis; atque inter cetera studiorum monimenta reliquit etcomoedias Graecas. Domi forisque ciuilislibera ac foederata oppidasine lictoribus adibat. Sicubi clarorum uirorum sepulcra cognosceretinferias Manibus dabat. Caesorum clade Variana ueteres ac dispersasreliquias uno tumulo humaturuscolligere sua manu et comportareprimus adgressus est. Obtrectatoribus etiamqualescumque etquantacumque de causa nanctus essetlenis adeo et innoxiusutPisoni decreta sua rescindenticlientelas di[u]uexanti non priussuscensere in animum induxeritquam ueneficiis quoque etdeuotionibus impugnari se comperisset; ac ne tunc quidem ultraprogressusquam ut amicitiam ei more maiorum renuntiaret mandaretquedomesticis ultionemsi quid sibi accideret.

[4]Quarum uirtutum fructum uberrimum tulitsic probatus et dilectus asuisut Augustus--omitto enim necessitudines reliquas--diu cunctatusan sibi successorem destinaretadoptandum Tiberio dederit; sic uulgofauorabilisut plurimi tradantquotiens aliquo adueniret uelsicunde discederetprae turba occurrentium prosequentiumuenonnumquam eum discrimen uitae adissee Germania uero postcompressam seditionem reuertenti praetorianas cohortes uniuersasprodisse obuiamquamuis pronuntiatum essetut duae tantum modoexirentpopuli autem Romani sexumaetatemordinem omnem usque aduicesimum lapidem effudisse se.

[5]Tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortemextiterunt. Quo defunctus est dielapidata sunt templasubuersaedeum araeLares a quibusdam familiares in publicum abiectipartusconiugum expositi. Quin et barbaros feruntquibus intestinumquibusque aduersus nos bellum essetuelut in domestico communiquemaerore consensisse ad indutias; regulos quosdam barbam posuisse etuxorum capita rasisse ad indicium maximi luctus; regum etiam regem etexercitatione uenandi et conuictu megistanum abstinuissequod apudParthos iusti[ti] instar est.

[6]Romae quidemcum ad primam famam ualitudinis attonita et maestaciuitas sequentis nuntios opperireturet repente iam uesperiincertis auctoribus conualuisse tandem percrebruissetpassim cumluminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsaetempli foresne quid gestientis uota reddere morareturexpergefactus e somno Tiberius gratulantium uocibus atque undiqueconcinentium:

SaluaRomasalua patriasaluus est Germanicus.

Etut demum fato functum palam factum estnon solaciis ullisnonedictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festosDecembris mensis dies. Auxit gloriam desideriumque defuncti etatrocitas insequentium temporumcunctis nec temere opinantibusreuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiamquae moxeruperit.

[7]Habuit in matrimonio AgrippinamM. Agrippae et Iuliae filiamet exea nouem liberos tulit: quorum duo infantes adhuc raptiunus iampuerascens insigni festiuitatecuius effigiem habitu Cupidinis inaede Capitolinae Veneris Liuia dedicauitAugustus in cubiculo suopositamquotiensque introiretexosculabatur; ceteri superstitespatri fuerunttres sexus femininiAgrippina Drusilla Liuillacontinuo triennio natae; totidem maresNero et Drusus et C. Caesar.Neronem et Drusum senatus Tiberio criminante hostes iudicauit.

[8]C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et C. FonteioCapitone coss. Ubi natus sitincertum diuersitas tradentium facit.Cn. Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum scribitPlinius Secundus inTreueris uico Ambitaruio supra Confluentes; addit etiam pro argumentoaras ibi ostendi inscriptas ob agrippinae pverperivm. Uersiculiimperante mox eo diuulgati apud hibernas legiones procreatumindicant:

Incastris natuspatriis nutritus in armis
        Iamdesignati principis omen erat.

Egoin actis Anti editum inuenio. Gaetulicum refellit Plinius quasimentitum per adulationemut ad laudes iuuenis gloriosique principisaliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeretabusumque audentiusmendacioquod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fueratappellatus et ipse C. Caesarde cuius amabili pueritia immaturoqueobitu supra diximus. Plinium arguratio temporum. Nam qui res Augustimemoriae mandaruntGermanicum exacto consulatu in Galliam missumconsentiunt iam nato Gaio. Nec Plini opinionem inscriptio araequicquam adiuueritcum Agrippina bis in ea regione filias enixa sitet qualiscumque partus sine ullo sexus discrimine puerperium uoceturquod antiqui etiam puellas puerassicut et pueros puellosdictitarent. Extat et Augusti epistulaante paucos quam obiretmenses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hoc--neque enimquisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat--: "puerumGaium XV. Kal. Iun. si dii uolentut ducerent Talarius et Asilliusheri cum iis constitui. mitto praeterea cum eo ex seruis meismedicumquem scripsi Germanico si uellet ut retineret. UalebismeaAgrippinaet dabis operam ut ualens peruenias ad Germanicum tuum."Abunde parere arbitror non potuisse ibi nasci Gaiumquo propebimulus demum perductus ab urbe sit. Uersiculorum quoque fidem eademhaec eleuant et eo faciliusquod ii sine auctore sunt. Sequenda estigiturquae sola [auctor] restat et publici instrumenti auctoritaspraesertim cum Gaius Antium omnibus semper locis atque secessibuspraelatum non aliter quam natale solum dilexerit tradaturque etiamsedem ac domicilium imperii taedio urbis transferre eo destinasse.

[9]Caligulae cognomen castrensi ioco traxitquia manipulario habituinter milites educabatur. Apud quos quantum praeterea per hancnutrimentorum consuetudinem amore et gratia ualueritmaxime cognitumestcum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem usquepraecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit. Non enim priusdestiteruntquam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximamciuitatem demandari animaduertissent; tunc demum ad paenitentiamuersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi fieretdeprecati sunt.

[10]Comitatus est patrem et Syriaca expeditione. Unde reuersus primum inmatrisdeinde ea relegata in Liuiae Augustae proauiae suaecontubernio mansit; quam defunctam praetextatus etiam tunc prorostris laudauit. transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimoaetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togamsumpsit barbamque posuitsine ullo honore qualis contigerattirocinio fratrum eius. Hic omnibus insidiis temptatus elic[i]entiumcogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem deditperindeobliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidissetquae uero ipsepateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum etqui iuxta erant obsequiiut non immerito sit dictum nec seruummeliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.

[11]Naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poteratquin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissimeinteresset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et uestelonga noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artesstudiosissime appeteretfacile id sane Tiberio patientesi per hasmansuefieri posset ferum eius ingenium. Quod sagacissimus senex itaprorsus perspexeratut aliquotiens praedicaret exitio suo omniumqueGaium uiuere et se natricem [serpentis id genus] p(opulo) R(omano)Phaethontem orbi terrarum educare.

[12]Non ita multo post Iuniam Claudillam M. Silani nobilissimi uirif(iliam) duxit uxorem. Deinde augur in locum fratris sui Drusidestinatusprius quam inauguraretur ad pontificatum traductus estinsigni testimonio pietatis atque indoliscum deserta desolataquereliquis subsidiis aulaSeiano hoste suspecto mox et oppressoadspem successionis paulatim admoueretur. Quam quo magis confirmaretamissa Iunia ex partu Enniam NaeuiamMacronis uxoremqui tumpraetorianis cohortibus praeeratsollicitauit ad stuprumpollicituset matrimonium suumsi potitus imperio fuisset; deque ea re et iureiurando et chirographo cauit. Per hanc insinuatus Macroni uenenoTiberium adgressus estut quidam opinanturspirantique adhucdetrahi anulum etquoniam suspicionem retinentis dabatpuluinumiussit inici atque etiam fauces manu sua oppressitlibertoqui obatrocitatem facinoris exclamaueratconfestim in crucem acto. Necabhorret a ueritatecum sint quidam auctoresipsum postea etsi nonde perfectoat certe de cogitato quondam parricidio professum;gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietatead ulciscendamnecem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi[i]dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse; necillumquanquam sensissetaut inquirere quicquam aut exequi ausum.

[13]Sic imperium adeptusp(opulum) R(omanum)uel dicam hominum genusuoti compotem fecitexoptatissimus princeps maximae partiprouincialium ac militumquod infantem plerique cognouerantsed etuniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris miserationemqueprope afflictae domus. Itaque ut a Miseno mouit quamuis lugentishabitu et funus Tiberi prosequenstamen inter altaria et uictimasardentisque taedas densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessitsuper fausta nomina "sidus" et "pullum" et"pupum" et "alumnum" appellantium;

[14]Ingressoque urbemstatim consensu senatus et irrumpentis in curiamturbaeinrita Tiberi uoluntatequi testamento alterum nepotem suumpraetextatum adhuc coheredem ei dederatius arbitriumque omniumrerum illi permissum est tanta publica laetitiaut tribus proximismensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarumcaesa tradantur. Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniaeinsulas traiecissetuota pro reditu suscepta suntne minimam quidemoccasionem quoquam omittente in testificanda sollicitudine et cura deincolumitate eius. Ut uero in aduersam ualitudinem inciditpernoctantibus cunctis circa Palatiumnon defuerunt qui depugnaturosse armis pro salute aegri quique capita sua titulo propositououerent. Accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiamexternorum fauor. Namque Artabanus Parthorum rexodium sempercontemptumque Tiberi prae se ferensamicitiam huius ultro petiituenitque ad colloquium legati consularis et transgressus Euphratenaquilas et signa Romana Caesarumque imagines adorauit.

[15]Incendebat et ipse studia hominum omni genere popularitatis. Tiberiocum plurimis lacrimis pro contione laudato funeratoque amplissimeconfestim Pandateriam et Pontias ad transferendos matris fratrisquecineres festinauittempestate turbidaquo magis pietas emineretadiitque uenerabundus ac per semet in urnas condidit; nec minorescaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberisubuectos per splendidissimum quemque equestris ordinis medio acfrequenti die duobus ferculis Mausoleo intulitinferiasque is annuareligione publice instituitet eo amplius matri circensescarpentumque quo in pompa traduceretur. At in memoriam patrisSeptembrem mensem Germanicum appellauit. Post haec Antoniae auiaequidquid umquam Liuia Augusta honorum cepissetuno senatus consultocongessit; patruum Claudiumequitem R. ad id tempuscollegam sibiin consulatu assumpsit; fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauitappellauitque principem iuuentutis. De sororibus auctor fuitutomnibus sacramentis adicerentur: "neque me liberosque meoscariores habebo quam Gaium habeo et sorores eius"; itemrelationibus consulum: "quod bonum felixque sit C. Caesarisororibusque eius." Pari popularitate damnatos relegatosquerestituit; criminumsi quae residua ex priore tempore manebantomnium gratiam fecit; commentarios ad matris fratrumque suorum causaspertinentisne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metusconuectos in forumet ante clare obtestatus deos neque legisse nequeattigisse quicquamconcremauit; libellum de salute sua oblatum nonrecepitcontendens nihil sibi admissum cur cuiquam inuisus essetnegauitque se delatoribus aures habere.

[16]Spintrias monstrosarum libidinum aegre ne profundo mergeret exoratusurbe submouit. Titi LabieniCordi CremutiCassi Seueri scriptasenatus consultis abolita requiri et esse in manibus lectitariquepermisitquando maxime sua interesset ut facta quaeque posteristradantur. rationes imperii ab Augusto proponi solitas sed a Tiberiointermissas publicauit magistratibus liberam iuris dictionem et sinesui appellatione concessit. Equites R. seuere curioseque nec sinemoderatione recognouitpalam adempto equo quibus aut probri aliquidaut ignominiae inesseteorum qui minore culpa tenerentur nominibusmodo in recitatione praeteritis ut leuior labor iudicantibus foretad quattuor prioris quintam decuriam addidit. temptauit et comitiorummore reuocato suffragia populo reddere. Legata ex testamento Tiberiquamquam abolitosed et Iuliae Augustaequod Tiberius suppresseratcum fide ac sine calumnia repraesentata persoluit. Ducentesimamauctionum Italiae remisit; multis incendiorum damna suppleuit; ac siquibus regna restituitadiecit et fructum omnem uectigaliorum etreditum medii temporisut Antiocho Commageno sestertium miliesconfiscatum. Quoque magis nullius non boni exempli fautor uidereturmulieri libertinae octingenta donauitquod excruciata grauissimistormentis de scelere patroni reticuisset. Quas ob res inter reliquoshonores decretus est ei clipeus aureusquem quotannis certo diecollegia sacerdotum in Capitolium ferrentsenatu prosequentenobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes uirtutum eiuscanentibus. Decretum autem ut diesquo cepisset imperiumPariliauocareturuelut argumentum rursus conditae urbis.

[17]Consulatus quattuor gessitprimum ex Kal. Iul. per duos mensessecundum ex Kal. Ian. per XXX diestertium usque in Idus Ian.quartum usque septimum Idus easdem. Ex omnibus duos nouissimosconiunxit. tertium autem Luguduni iniit solusnon ut quidamopinantur superbia neglegentiauesed quod defunctum sub Kalendarumdiem collegam rescisse absens non potuerat. Congiarium populo bisdedit trecenos sestertiostotiens abundantissimum epulum senatuiequestrique ordinietiam coniugibus ac liberis utrorumque;posteriore epulo forensia insuper uirisfeminis ac pueris fasciaspurpurae ac conchylii distribuit. Et ut laetitiam publicam inperpetuum quoque augeretadiecit diem Saturnalibus appellauitqueIuuenalem.

[18]Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptisaliquot ediditquibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumquepugilum ex utraque regione electissimorum. Neque spectaculis semperipse praeseditsed interdum aut magistratibus aut amicis praesidendimunus iniunxit. Scaenicos ludos et assidue et uarii generis acmultifariam fecitquondam et nocturnos accensis tota urbe luminibus.Sparsit et missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritimdiuisit; qua epulatione equiti R. contra se hilarius auidiusqueuescenti partes suas misitsed et senatori ob eandem causamcodicillosquibus praetorem eum extra ordinem designabat. Edidit etcircenses plurimos a mane ad uesperam interiecta modo Africanarumuenatione modo Troiae decursioneet quosdam praecipuosminio etchrysocolla constrato circo nec ullis nisi ex senatorio ordineaurigantibus. Commisit et subitoscum e Gelotiana apparatum circiprospicientem pauci ex proximis Maenianis postulassent.

[19]Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit. NamBaiarum medium interuallum [ad] Puteolanas molestrium milium etsescentorum fere passuum spatiumponte coniunxit contractis undiqueonerariis nauibus et ordine duplici ad anc[h]oras conlocatissuperiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae formam. Per huncpontem ultro citro commeauit biduo continentiprimo die phaleratoequo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaquechlamydepostridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorumequorumprae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibuscomitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum. Scioplerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum aemulationeXerxisqui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontumcontabulauerit; aliosut Germaniam et Britanniamquibus imminebatalicuius inmensi operis fama territaret. Sed auum meum narrantem pueraudiebamcausam operis ab interioribus aulicis proditamquodThrasyllus mathematicus anxio de successore Tiberio et in uerumnepotem proniori affirmasset non magis Gaium imperaturum quam perBaianum sinum equis discursurum.

[20]Edidit et peregre spectaculain Sicilia Syracusis asticos ludos etin Gallia Luguduni miscellos; sed hic certamen quoque GraecaeLatinaeque facundiaequo certamine ferunt uictoribus praemia uictoscontulisseeorundem et laudes componere coactos; eos autemquimaxime displicuissentscripta sua spongia linguaue delere iussosnisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.

[21]Opera sub Tiberio semiperfectatemplum Augusti theatrumque Pompeiabsoluit. Incohauit autem aquae ductum regione Tiburti etamphitheatrum iuxta Saeptaquorum operum a successore eius Claudioalterum peractumomissum alterum est. Syracusis conlapsa uetustatemoenia deorumque aedes refectae. Destinauerat et Sami Polycratisregiam restituereMileti Didymeum peragerein iugo Alpium urbemconderesed ante omnia Isthmum in Achaia perfoderemiseratque iamad dimetiendum opus primipilarem.

[22]Hactenus quasi de principereliqua ut de monstro narranda sunt.Compluribus cognominibus adsumptis--nam et "pius" et"castrorum filius" et "pater exercituum" et"optimus maximus Caesar" uocabatur--cum audiret forteregesqui officii causa in urbem aduenerantconcertantis apud sesuper cenam de nobilitate generisexclamauit: Eis koiranos estoeis basileus. Nec multum afuit quin statim diadema sumeretspeciemque principatus in regni formam conuerteret. Uerum admonituset principum et regum se excessisse fastigiumdiuinam ex eomaiestatem asserere sibi coepit; datoque negotiout simulacranuminum religione et arte praeclarainter quae Olympii Iouisapportarentur e Graeciaquibus capite dempto suum imponeretpartemPalatii ad forum usque promouitatque aede Castoris et Pollucis inuestibulum transfigurataconsistens saepe inter fratres deosmediumadorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouemconsalutarunt. templum etiam numini suo proprium et sacerdotes etexcogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabataureum iconicum amiciebaturque cotidie uestequali ipse uteretur.magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitationemaxima uicibus comparabant. Hostiae erant phoenicopteripauonestetraonesnumidicaemeleagridesphasianaequae generatim persingulos dies immolarentur. Et noctibus quidem plenam fulgentemquelunam inuitabat assidue in amplexus atque concubituminterdiu uerocum Capitolino Ioue secreto fabulabaturmodo insusurrans ac praebensin uicem auremmodo clarius nec sine iurgiis. Nam uox comminantisaudita est: H m 'anaeir ' n ego se donec exoratusutreferebatet in contubernium ultro inuitatus super templum DiuiAugusti ponte transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit. moxquopropior essetin area Capitolina nouae domus fundamenta iecit.

[23]Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eiusuolebat suscensebatquesi qui uel oratione uel carmine imaginibuseum Caesarum insererent. Praedicabat autem matrem suam ex incestoquod Augustus cum Iulia filia admisissetprocreatam; ac noncontentus hac Augusti insectatione Actiacas Si[n]culasque uictoriasut funestas p. R. et calamitosasuetuit sollemnibus feriiscelebrari. Liuiam Augustam proauiam "Vlixem stolatum"identidem appellansetiam ignobilitatis quadam ad senatum epistulaarguere ausus est quasi materno auo decurione Fundano ortamcumpublicis monumentis certum sitAufidium Lurconem Romae honoribusfunctum. Auiae Antoniae secretum petenti denegauitnisi utinterueniret Macro praefectusac per istius modi indignitates ettaedia causa extitit mortisdato tamenut quidam putantet ueneno;nec defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentemrogum. Fratrem Tiberium inopinantem repente immisso tribuno milituminteremit Silanum item socerum ad necem secandasque nouacula faucescompulitcausatus in utroquequod hic ingressum se turbatius marenon esset secutus ac spe occupandi urbemsi quid sibi pertempestates accideretremansissetille antidotum obol[e]uissetquasi ad praecauenda uenena sua sumptumcum et Silanus inpatientiamnauseae uitasset et molestiam nauigandiet Tiberius propter assiduamet ingrauescentem tussim medicamento usus esset. Nam Claudium patruumnon nisi in ludibrium reseruauit.

[24]Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoqueconuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante.Ex iis Drusillam uitiasse uirginem praetextatus adhuc creditur atqueetiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auiaapudquam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatamabduxit et in modum iustae uxoris propalam habuit; heredem quoquebonorum atque imperii aeger instituit. Eadem defuncta iustitiumindixitin quo risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniugeliberisue capital fuit. Ac maeroris impatienscum repente noctuprofugisset ab urbe transcucurrissetque CampaniamSyracusas petitrursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquampostea quantiscumque de rebusne pro contione quidem populi aut apudmilitesnisi per numen Drusillae deierauit. reliquas sorores neccupiditate tanta nec dignatione dilexitut quas saepe exoletis suisprostrauerit; quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauitquasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solumchirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauitsed et tresgladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogioconsecrauit.

[25]Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenueritnon estfacile discernere. Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentemcum adofficium et ipse uenissetad se deduci imperauit intraque paucosdies repudiatam biennio post relegauitquod repetisse usum priorismariti tempore medio uidebatur. Alii tradunt adhibitum cenae nuptialimandasse ad Pisonem contra accumbentem: "Noli uxorem meampremere" statimque e conuiuio abduxisse secum ac proximo dieedixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.Lolliam PaulinamC. Memmio consulari exercitus regenti nuptamfactamentione auiae eius ut quondam pulcherrimaesubito ex prouinciaeuocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecitinterdicto cuiusquam in perpetuum coitu. Caesoniam neque facieinsigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro triumfiliarumsed luxuriae ac lasciuiae perditaeet ardentius etconstantius amauitut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam aciuxta adequitantem militibus ostenderitamicis uero etiam nudam.Uxorio nomine [non prius] dignatus est quam enixamuno atque eodemdie professus et maritum se eius et patrem infantis ex ea natae.Infantem autemIuliam Drusillam appellatamper omnium dearum templacircumferens Mineruae gremio imposuit alendamque et instituendamcommendauit. Nec ullo firmiore indicio sui seminis esse credebat quamferitatisquae illi quoque tanta iam tunc eratut infestis digitisora et oculos simul ludentium infantium incesseret.

[26]Leue ac frigidum sit his adderequo propinquos amicosque pactotractaueritPtolemaeum regis Iubae filiumconsobrinum suum--eratenim et is M. Antoni ex Selene filia nepos--et in primis ipsumMacronemipsam Enniam. Adiutores imperii: quibus omnibus pronecessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persolutaest. Nihilo reuerentior leniorue erga senatumquosdam summishonoribus functos ad essedum sibi currere togatos per aliquot passuummilia et cenanti modo ad pluteum modo ad pedes stare succinctoslinteo passus est; alios cum clam interemissetcitare nihilo minusut uiuos perseuerauitpaucos post dies uoluntaria morte perissementitus. Consulibus oblitis de natali suo edicere abrogauitmagistratum fuitque per triduum sine summa potestate res p.Quaestorem suum in coniuratione nominatum flagellauit ueste detractasubiectaque militum pedibusquo firme uerberaturi insisterent.Simili superbia uiolentiaque ceteros tractauit ordines. Inquietatusfremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantiumomnisfustibus abegit; elisi per eum tumultum uiginti amplius equites R.totidem matronaesuper innumeram turbam ceteram. Scaenicis ludisinter plebem et equitem causam discordiarum ferensdecimas maturiusdabatut equestri[a] ab infimo quoque occuparentur. gladiatoriomunere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquamuetabatremotoque ordinario apparatu tabidas ferasuilissimossenioque confectos gladiatores[proque] paegniariis patresfamiliarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliquacorporis subiciebat. Ac nonnumquam horreis praeclusis populo famemindixit.

[27]Saeuitiam ingenii per haec maxime ostendit. Cum ad saginam ferarummuneri praeparatarum carius pecudes compararenturex noxiislaniandos adnotauitet custodiarum seriem recognoscensnulliusinspecto elogiostans tantum modo intra porticum mediam"acaluo ad caluum" duci imperauit. Uotum exegit ab eoqui prosalute sua gladiatoriam operam promiseratspectauitque ferrodimicantem nec dimisit nisi uictorem et post multas preces. Alterumqui se periturum ea de causa uoueratcunctantem pueris tradidituerbenatum infulatumque uotum reposcentes per uicos agerentquoadpraecipitaretur ex aggere. multos honesti ordinis deformatos priusstigmatum notis ad metalla et munitiones uiarum aut ad bestiascondemnauit aut bestiarum more quadripedes cauea coercuit aut mediosserra dissecuitnec omnes grauibus ex causisuerum male de muneresuo opinatosuel quod numquam per genium suum deierassent. Parentessupplicio filiorum interesse cogebat; quorum uni ualitudinemexcusanti lecticam misitalium a spectaculo poenae epulis statimadhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.Curatorem munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suocatenis uerberatum non prius occidit quam offensus putrefacti cerebriodore. Atellan[i]ae poetam ob ambigui ioci uersiculum mediaamphitheatri harena igni cremauit. Equitem R. obiectum feriscum seinnocentem proclamassetreduxit abscisaque lingua rursus induxit.

[28]Reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatusquidnam ibi facereconsuessetrespondente eo per adulationem: "deos semper orauiutquod euenitperiret Tiberius et tu imperares" opinans sibiquoque exules suos mortem imprecarimisit circum insulasquiuniuersos contrucidarent. Cum discerpi senatorem concupissetsubornauit qui ingredientem curiam repente hostem publicumappellantes inuaderentgraphisque confossum lacerandum ceteristraderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et uiscerahominis tracta per uicos atque ante se congesta uidisset.

[29]Immanissima facta augebat atrocitate uerborum. Nihil magis in naturasua laudare se ac probare dicebat quamut ipsius uerbo utaradiatrepsianhoc est inuerecundiam. Monenti Antoniae auiaetamquam parum esset non oboedire: "memento" ait"omniamihi et [in] omnis licere." Trucidaturus fratremquem metuuenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur: "antidotum"inquit"aduersus Caesarem?" Relegatis sororibus non soluminsulas habere sesed etiam gladios minabatur. Praetorium uirum exsecessu Anticyraequam ualitudinis causa petieratpropagari sibicommeatum saepius desiderantem cum mandasset interimiadiecitnecessariam esse sanguinis missionemcui tam diu non prodessetelleborum. Decimo quoque die numerum puniendorum ex custodiasubscribens rationem se purgare dicebat. Gallis Graecisque aliquotuno tempore condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.

[30]Non temere in quemquam nisi crebris et minutis ictibus animaduertipassus estperpetuo notoque iam praecepto: "ita feri ut se morisentiat." Punito per errorem nominis alio quam quemdestinaueratipsum quoque paria meruisse dixit. tragicum illudsubinde iactabat:

Oderintdum metuant.

Saepein cunctos pariter senatores ut Seiani clientisut matris ac fratrumsuorum delatoresinuectus est prolatis libellisquos crematossimulaueratdefensaque Tiberi saeuitia quasi necessariacum totcriminantibus credendum esset. Equestrem ordinem ut scaenaeharenaeque deuotum assidue proscidit. Infensus turbae fauentiaduersus studium suum exclamauit: "utinam p. R. unam ceruicemhaberet!" Cumque Tetrinius latro postulareturet quipostularentTetrinios esse ait. retiari tunicati quinque numerogregatim dimicantes sine certamine ullo totidem secutoribussuccubuerant; cum occidi iuberenturunus resumpta fuscina omnesuictores interemit: hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edictoet eosqui spectare sustinuissentexecratus est.

[31]Queri etiam palam de condicione temporum suorum solebatquod nulliscalamitatibus publicis insignirentur; Augusti principatum cladeVarianaTiberi ruina spectaculorum apud Fidenas memorabilem factumsuo obliuionem imminere prosperitate rerum; atque identidemexercituum caedesfamempestilentiamincendiahiatum aliquemterrae optabat.

[32]Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito eadem factorumdictorumque saeuitia aderat. Saepe in conspectu prandentis uelcomisantis seriae quaestiones per tormenta habebanturmilesdecollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat. Puteolisdedicatione pontisquem excogitatum ab eo significauimuscum multose litore inuitasset ad serepente omnis praecipitauitquosdamgubernacula apprehendentes contis remisque detrusit in mare. Romaepublico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnificiconfestim tradiditut manibus abscisis atque ante pectus e collopendentibuspraecedente titulo qui causam poenae indicaretpercoetus epulantium circumduceretur. murmillonem e ludo rudibus secumbattuentem et sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorumcum palma discucurrit. Admota altaribus uictima succinctus poparumhabitu elato alte malleo cultrarium mactauit. Lautiore conuiuioeffusus subito in cachinnos consulibusqui iuxta cubabantquidnamrideret blande quaerentibus: "quid" inquit"nisi unomeo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?"

[33]Inter uarios iocoscum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedumconsuluisset uter illi maior uidereturcunctantem flagellis disciditconlaudans subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitupraedulcem. Quotiens uxoris uel amiculae collum exosculareturaddebat: "tam bona ceruix simul ac iussero demetur." Quinet subinde iactabat exquisiturum se uel fidiculis de Caesonia suacur eam tanto opere diligeret.

[34]Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paeneaduersus omnis aeui hominum genus grassatus est. Statuas uiroruminlustrium ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in campumMartium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui saluistitulis non potuerintuetuitque posthac uiuentium cuiquam usquamstatuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni. Cogitauitetiam de Homeri carminibus abolendiscur enim sibi non liceredicensquod Platoni licuissetqui eum e ciuitate quam constituebateiecerit? Sed et Vergili[i] ac Titi Liui scripta et imagines paulumafuit quin ex omnibus bibliothecis amoueretquorum alterum utnullius ingenii minimaeque doctrinaealterum ut uerbosum in historianeglegentemque carpebat. De iuris quoque consultisquasi scientiaeeorum omnem usum aboliturussaepe iactauit se mehercule effecturumne quid respondere possint praeter eum.

[35]Uetera familiarum insignia nobilissimo cuique ademitTorquatotorquemCincinnato crinemCn. Pompeio stirpis antiquae Magnicognomen. Ptolemaeumde quo rettuliet arcessitum e regno etexceptum honorificenon alia de causa repente percussitquam quodedente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculosfulgore purpureae abollae animaduertit. Pulchros et comatosquotienssibi occurrerentoccipitio raso deturpabat. Erat Aesius Proculuspatre primipilariob egregiam corporis amplitudinem et speciemColosseros dictus; hunc spectaculis detractum repente et in harenamdeductum Thr[a]eci et mox hoplomacho comparauit bisque uictoremconstringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci acmulieribus ostendideinde iugulari. Nullus denique tam abiectaecondicionis tamque extremae sortis fuitcuius non commodisobtrectaret. Nemorensi regiquod multos iam annos poteretursacerdotioualidiorem aduersarium subornauit. Cum quodam die munerisessedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittentistudiosius plausum essetita proripuit se spectaculisut calcatalacinia togae praeceps per gradus iretindignabundus et clamitansdominum gentium populum ex re leuissima plus honoris gladiatoritribuentem quam consecratis principibus aut praesenti sibi.

[36]Pudicitiae [neque suae] neque alienae pepercit. M. LepidumMnesterempantomimumquosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri.Valerius Catullusconsulari familia iuuenisstupratum a se aclatera sibi contubernio eius defessa etiam uociferatus est. Supersororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem nontemere ulla inlustriore femina abstinuit. Quas plerumque cum maritisad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter aclente mercantium more considerabatetiam faciem manu adleuanssiquae pudore submitterent; quotiens deinde libuisset egressustricliniocum maxime placitam seuocassetpaulo post recentibusadhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabatsingula enumerans bona malaue corporis atque concubitus. Quibusdamabsentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta itareferri.

[37]Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauitcommentusnouum balnearum usumportentosissima genera ciborum atque cenarumut calidis frigidisque unguentis lauareturpretiosissima margaritaaceto liquefacta sorberetconuiuis ex auro panes et obsoniaapponeretaut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem.Quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae peraliquot dies sparsit in plebem. fabricauit et deceris Liburnicasgemmatis puppibusuersicoloribus uelismagna thermarum et porticuumet tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborumuarietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litoraCampaniae peragraret. In extructionibus praetoriorum atque uillarumomni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quodposse effici negaretur. Et iactae itaque moles infesto ac profundomari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggereaequati et complanata fossuris montium iugaincredibili quidemceleritatecum morae culpa capite lueretur. Ac ne singula enumeremimmensas opes totumque illud Ti. Caesaris uicies ac septies miliessestertium non toto uertente anno absumpsit.

[38]Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum uario etexquisitissimo calumniarum et auctionum et uectigalium genere.Negabat iure ciuitatem Romanam usurpare eosquorum maiores sibiposterisque eam impetrassentnisi si filii essentneque enimintellegi debere "posteros" ultra hunc gradum; prolataqueDiuorum Iuli et Augusti diplomata ut uetera et obsoleta deflabat.Arguebat et perperam editos censusquibus postea quacumque de causaquicquam incrementi accessisset. testamenta primipilariumqui abinitio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissentut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et uanaquoscumquequis diceret herede Caesare mori destinasse. Quo metu iniecto cum iamet ab ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palamheres nuncupareturderisores uocabatquod post nuncupationem uiuereperseuerarentet multis uenenatas matteas misit. Cognoscebat autemde talibus causistaxato prius modo summae ad quem conficiendumconsideretconfecto demum excitabatur. Ac ne paululum quidem moraepatiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus unasententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesoniaquantum egissetdum ea meridiaret. Auctione proposita reliquiasomnium spectaculorum subiecit ac uenditauitexquirens per se pretiaet usque eo extendensut quidam immenso coacti quaedam emere acbonis exuti uenas sibi inciderent. Nota res estAponio Saturninointer subsellia dormitantemonitum a Gaio praeconem ne praetoriumuirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriretnec licendifinem factumquoad tredecim gladiatores sestertium nonagiesignoranti addicerentur.

[39]In Gallia quoquecum damnatarum sororum ornamenta et supellectilemet seruos atque etiam libertos immensis pretiis uendidissetinuitatus lucroquidquid instrumenti ueteris aulae erat ab urberepetiitcomprensis ad deportandum meritoriis quoque uehiculis etpistrinensibus iumentisadeo ut et panis Romae saepe deficeret etlitigatorum pleriquequod occurrere absentes ad uadimonium nonpossentcausa caderent. Cui instrumento distrahendo nihil nonfraudis ac lenocinii adhibuitmodo auaritiae singulos increpans etquod non puderet eos locupletiores esse quam semodo paenitentiamsimulans quod principalium rerum priuatis copiam faceret. Compereratprouincialem locupletem ducenta sestertia numerasse uocatoribusutper fallaciam conuiuio interponereturnec tulerat moleste tam magnoaestimari honorem cenae suae; huic postero die sedenti in auctionemisitqui nescio quid friuoli ducentis milibus traderet diceretquecenaturum apud Caesarem uocatu ipsius.

[40]Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanosdeindequialucrum exuberabatper centuriones tribunosque praetorianos exercuitnullo rerum aut hominum genere omissocui non tributi aliquidimponeret. Pro edulibusquae tota urbe uenirentcertum statumqueexigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesimasummaede qua litigareturnec sine poenasi quis composuisse ueldonasse negotium conuinceretur; ex gerulorum diurnis quaestibus parsoctaua; ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubitumereret; additumque ad caput legisut tenerentur publico et quaemeretricium quiue lenocinium fecissentnec non et matrimonia obnoxiaessent.

[41]Eius modi uectigalibus indictis neque propositiscum per ignorantiamscripturae multa commissa fierenttandem flagitante populo proposuitquidem legemsed et minutissimis litteris et angustissimo locoutine cui describere liceret. Ac ne quod non manubiarum genusexperireturlupanar in Palatio constituitdistrictisque etinstructis pro loci dignitate compluribus cellisin quibus matronaeingenuique starentmisit circum fora et basilicas nomenculatores adinuitandos ad libidinem iuuenes senesque; praebita aduenientibuspecunia faenebris appositique qui nomina palam subnotarentquasiadiuuantium Caesaris reditus. Ac ne ex lusu quidem aleae compendiumspernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. Et quondamproximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domuscumpraetereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripiconfiscarique iussissetexultans rediit gloriansque numquam seprosperiore alea usum.

[42]Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patriaconquerens onera conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit.Edixit et strenas ineunte anno se recepturum stetitque in uestibuloaedium Kal. Ian. ad captandas stipesquas plenis ante eum manibus acsinu omnis generis turba fundebat. Nouissime contrectandae pecuniaecupidine incensussaepe super immensos aureorum aceruos patentissimodiffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiuuolutatus est.

[43]Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinatosed cum aduisendum nemus flumenque Clitumni Meuaniam processissetadmonitus desupplendo numero Batauorumquos circa se habebatexpeditionisGermanicae impetum cepit; neque distulitsed legionibus et auxiliisundique excitisdilectibus ubique acerbissime actiscontracto etomnis generis commeatu quanto numquam anteaiter ingressus estconfecitque modo tam festinanter et rapideut praetorianae cohortescontra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerenturinterdum adeo segniter delicatequeut octaphoro ueheretur atque apropinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propterpuluerem exigeret.

[44]Postquam castra attigitut se acrem ac seuerum ducem ostenderetlegatosqui auxilia serius ex diuersis locis adduxerantcumignominia dimisit; at in exercitu recensendo plerisque centurionummaturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essentdiesprimos pilos ademitcausatus senium cuiusque etimbecillitatem; ceterorum increpita cupiditate commoda emeritaemilitiae ad [senum] milium summam recidit. Nihil autem amplius quamAdminio Cynobellini Britannorum regis filioqui pulsus a patre cumexigua manu transfugeratin deditionem receptoquasi uniuersatradita insulamagnificas Romam litteras misitmonitisspeculatoribusut uehiculo ad forum usque et curiam pertenderent necnisi in aede Martis ac frequente senatu consulibus traderent.

[45]Mox deficiente belli materia paucos de custodia Germanos traiciocculique trans Rhenum iussit ac sibi post prandium quamtumultuosissime adesse hostem nuntiari. Quo facto proripuit se cumamicis et parte equitum praetorianorum in proximam siluamtruncatisque arboribus et in modum tropaeorum adornatis ad luminareuersuseorum quidem qui secuti non essent timiditatem et ignauiamcorripuitcomites autem et participes uictoriae nouo genere acnomine coronarum donauitquas distinctas solis ac lunae siderumquespecie exploratorias appellauit. rursus obsides quosdam abductos elitterario ludo clamque praemissosdeserto repente conuiuiocumequitatu insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit;in hoc quoque mimo praeter modum intemperans. repetita cenarenuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendumadhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu "durarentsecundisque se rebus seruarent." Atque inter haec absentemsenatum populumque grauissimo obiurgauit edictoquod Caesareproeliante et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuiacircum et theatra et amoenos secessus celebrarent.

[46]Postremo quasi perpetraturus bellumderecta acie in litore Oceani acballistis machinisque dispositisnemine gnaro aut opinante quidnamcoepturus essetrepente ut conchas legerent galeasque et sinusreplerent imperauit"spolia Oceani" uocans "CapitolioPalatioque debita" et in indicium uictoriae altissimam turremexcitauitex qua ut Pharo noctibus ad regendos nauium cursus ignesemicarent; pronuntiatoque militi donatiuo centenis uiritim denariisquasi omne exemplum liberalitatis supergressus: "abite"inquit"laetiabite locupletes."

[47]Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugasbarbaros Galliarum quoque procerissimum quemque etut ipse dicebatéjioyriãmbeutonac nonnullos ex principibuslegit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare etsummittere comamsed et sermonem Germanicum addiscere et nominabarbarica ferre. Praecepit etiam triremisquibus introierat Oceanummagna ex parte itinere terrestri Romam deuehi. Scripsit etprocuratoribustriumphum appararent quam minima summased quantusnumquam alius fuissetquando in omnium hominum bona ius haberent.

[48]Prius quam prouincia decederetconsilium iniit nefandae atrocitatislegionesquae post excessum Augusti seditionem olim mouerantcontrucidandiquod et patrem suum Germanicum ducem et se infantemtunc obsedissentuixque a tam praecipiti cogitatione reuocatusinhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret. Uocatasitaque ad contionem inermesatque etiam gladiis depositisequitatuarmato circumdedit. Sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi adresumenda si qua uis fieret armaprofugit contionem confestimqueurbem petitdeflexa omni acerbitate in senatumcui ad auertendostantorum dedecorum rumores palam minabaturquerens inter ceterafraudatum se iusto triumphocum ipse paulo antene quid dehonoribus suis agereturetiam sub mortis poena denuntiasset.

[49]Aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaretorantibusquam maxima uoce: "ueniam" inquit"ueniamet hic mecum" capulum gladii crebro uerberansquo cinctuserat. Edixit et reuerti sesed iis tantum qui optarentequestriordini et populo; nam se neque ciuem neque principem senatui ampliusfore. Uetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere. Atque omissouel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est; intraquequartum mensem periitingentia facinora ausus et aliquanto maioramolienssiquidem proposuerat Antiumdeinde Alexandream commigrareinterempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. Quod ne cuidubium uideaturin secretis eius reperti sunt duo libelli diuersotituloalteri "gladius" alteri "pugio" indexerat; ambo nomina et notas continebant morti destinatorum. Inuenta etarca ingens uariorum uenenorum plenaquibus mox a Claudio demersisinfecta maria traduntur non sine piscium exitioquos enectos aestusin proxima litora eiecit.

[50]Statura fuit eminenticolore expallidocorpore enormigracilitatemaxima ceruicis et crurumoculis et temporibus concauisfronte lataet toruacapillo raro at circa uerticem nullohirsutus cetera.Quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omninoquacumque de causa capram nominarecriminosum et exitiale habebatur.Uultum uero natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabatcomponens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem. Valitudo eineque corporis neque animi constitit. Puer comitiali morbo uexatusin adulescentia ita patiens laborum eratut tamen nonnumquam subitadefectione ingredistarecolligere semet ac sufferre uix posset.mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde de secessu dequepurgando cerebro cogitauit. Creditur potionatus a Caesonia uxoreamatorio quidem medicamentosed quod in furorem uerterit.Incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnishoris quiescebat ac ne iis quidem placida quietesed pauida mirisrerum imaginibusut qui inter ceteras pelagi quondam speciemconloquentem secum uidere uisus sit. Ideoque magna parte noctisuigiliae cubandique taedio nunc toro residensnunc per longissimasporticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem consuerat.

[51]Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima in eodemuitiasummam confidentiam et contra nimium metum. Nam qui deos tantoopere contemneretad minima tonitrua et fulgura coniuerecaputobuoluereat uero maiore proripere se e strato sub lectumque conderesolebat. Peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorummiraculis repente a Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo acmurmure pauefactus. Aduersus barbaros quoque minacissimuscum transRhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceretdicentequodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareatequum ilico conscendit ac propere [re]uersus ad pontesut eoscalonibus et impedimentis stipatos repperitimpatiens morae permanus ac super capita hominum translatus est. mox etiam auditarebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabatunosolacio adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouinciassi uictores Alpium iugaut Cimbriuel etiam urbemut Senonesquondamoccuparent; unde credo percussoribus eius postea consiliumnatum apud tumultuantes milites ementiendiipsum sibi manusintulisse nuntio malae pugnae perterritum.

[52]Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuiliac neuirili quidem ac denique humano semper usus est. Saepe depictasgemmatasque indutus paenulasmanuleatus et armillatus in publicumprocessit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in crepidis uelcoturnismodo in speculatoria caliganonnumquam socco muliebri;plerumque uero aurea barbafulmen tenens aut fuscinam aut caduceumdeorum insigniaatque etiam Veneris cultu conspectus est.triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauitinterdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.

[53]Ex disciplinis liberalibus minimum eruditionieloquentiae plurimumattenditquantumuis facundus et promptusutique si perorandum inaliquem esset. Irato et uerba et sententiae suppetebantpronuntiatioquoque et uoxut neque eodem loci prae ardore consisteret etexaudiretur a procul stantibus. Peroraturus stricturum selucubrationis suae telum minabaturlenius comptiusque scribendigenus adeo contemnensut Senecam tum maxime placentem "commissionesmeras" componere et "harenam esse sine calce" diceret.Solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere et magnorum insenatu reorum accusationes defensionesque meditari acprout stiluscesseratuel onerare sententia sua quemque uel subleuareequestriquoque ordine ad audiendum inuitato per edicta.

[54]Sed et aliorum generum artes studiosissime et diuersissimas exercuit.Thra[e]x et aurigaidem cantor atque saltatorbattuebat pugnatoriisarmisaurigabat extructo plurifariam circo; canendi ac saltandiuoluptate ita efferebaturut ne publicis quidem spectaculistemperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestumhistrionis quasi laudans uel corrigens palam effingeret. Nec alia decausa uidetur eo diequo periitperuigilium indixisse quam utinitium in scaenam prodeundi licentia temporis auspicaretur. Saltabatautem nonnumquam etiam noctu; et quondam tres consulares secundauigilia in Palatium accitos multaque et extrema metuentis superpulpitum conlocauitdeinde repente magno tibiarum et scabellorumcrepitu cum palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato canticoabiit. Atque hic tam docilis ad cetera natare nesciit.

[55]Quorum uero studio tenereturomnibus ad insaniam fauit. Mnesterempantomimum etiam inter spectacula osculabaturac si qui saltante eouel leuiter obstreperetdetrahi iussum manu sua flagellabat. EquitiR. tumultuanti per centurionem denuntiauitabiret sine mora Ostiamperferretque ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos;quorum exemplum erat: "ei quem istoc misineque boni quicquamneque mali feceris." Thraeces quosdam Germanis corporiscustodibus praeposuit. murmillonum armaturas recidit. Columbouictorileuiter tamen sauciouenenum in plagam addiditquod ex eoColumbinum appellauit; sic certe inter alia uenena scriptum ab eorepertum est. Prasinae factioni ita addictus et deditusut cenaretin stabulo assidue et maneretagitatori Eutycho comisatione quadamin apophoretis uicies sestertium contulit. Incitato equocuius causapridie circensesne inquietareturuiciniae silentium per militesindicere solebatpraeter equile marmoreum et praesaepe eburneumpraeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam etfamiliam et supellectilem deditquo lautius nomine eius inuitatiacciperentur; consulatum quoque traditur destinasse.

[56]Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri.Sed una [atque] altera conspiratione detectaaliis per inopiamoccasionis cunctantibusduo consilium communicaueruntperfeceruntquenon sine conscientia potentissimorum libertorumpraefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in quadamconiuratione quasi participes nominatisuspectos tamen se et inuisossentiebant. Nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destrictogladio affirmans sponte se periturumsi et illis morte dignusuidereturnec cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter seomnis committere. Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressummeridie adgrediprimas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortispraetoriae depoposcitquem Gaius seniorem iam et mollem eteffeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti"Priapum" aut "Venerem" daremodo ex aliquacausa agenti gratias osculandam manum offerre formatam commotamque inobscaenum modum.

[57]Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae simulacrum Iouisquod dissolui transferrique Romam placuerattantum cachinnum repenteediditut machinis labefactis opifices diffugerint; superuenitqueilico quidam Cassius nomineiussum se somnio affirmans immolaretaurum Ioui. Capitolium Capuae Id. Mart. De caelo tactum estitemRomae cella Palatini atriensis. Nec defuerunt qui coniectarent alteroostento periculum a custodibus domino portendialtero caedem rursusinsignemqualis eodem die facta quondam fuisset. Consulenti quoquede genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquareaffirmauit. Monuerunt et Fortunae Antiatinaeut a Cassio caueret;qua causa ille Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendumdelegaueratinmemor Chaeream Cassium nominari. Pridie quam periretsomniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis impulsumque ab eodextri pedis pollice et in terras praecipitatum. Prodigiorum locohabita sunt etiamquae forte illo ipso die paulo prius acciderant.Sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine; et pantomimusMnester tragoediam saltauitquam olim Neoptolemus tragoedus ludisquibus rex Macedonum Philippus occisus estegerat; et cum inLaureolo mimoin quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomitplures secundarum certatim experimentum artis darentcruore scaenaabundauit. Parabatur et in noctem spectaculumquo argumentainferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.

[58]VIIII. Kal. Febr. hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeretmarcente adhuc stomacho pridiani cibi oneretandem suadentibusamicis egressus est. Cum in cryptaper quam transeundum eratpuerinobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati praepararenturut eos inspiceret hortareturque restititac nisi princeps gregisalgere se diceretredire ac repraesentare spectaculum uoluit. Duplexdehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaereamceruicem gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce: "hocage!" Dehinc Cornelium Sabinumalterum e coniuratistribunumex aduerso traiecisse pectus; alii Sabinum summota per conscioscenturiones turba signum more militiae petisse et Gaio "Iouem"dante Chaeream exclamasse: "accipe ratum!" Respicientiquemaxillam ictu discidisse. Iacentem contractisque membris clamitantemse uiuere ceteri uulneribus triginta confecerunt; nam signum eratomnium: "repete!" Quidam etiam per obscaena ferrumadegerunt. Ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxiliumaccucurreruntmox Germani corporis custodesac nonnullos expercussoribusquosdam etiam senatores innoxios interemerunt.

[59]Vixit annis uiginti nouemimperauit triennio et decem mensibusdiebusque octo. Cadauer eius clam in hortos Lamianos asportatum ettumultuario rogo semiambustum leui caespite obrutum estpostea persorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque. Satisconstatprius quam id fierethortorum custodes umbris inquietatos;in ea quoque domoin qua occubueritnullam noctem sine aliquoterrore transactamdonec ipsa domus incendio consumpta sit. Perituna et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia parietiinlisa.

[60]Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit.nam neque caede uulgata statim creditum estfuitque suspicio ab ipsoGaio famam caedis simulatam et emissamut eo pacto hominum erga sementes deprehenderet; neque coniurati cuiquam imperium destinauerunt;et senatus in asserenda libertate adeo consensitut consules primonon in curiamquia Iulia uocabatursed in Capitolium conuocarentquidam uero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruendatempla censuerint. obseruatum autem notatumque est in primis Caesaresomnesquibus Gai praenomen fueritferro perisseiam inde ab eoqui Cinnanis temporibus sit occisus.