Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni TranquiliiVita

DiviAugusti



123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101

[1]Gentem Octaviam Velitris praecipuam olim fuissemulta declarant. Namet vicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octavius vocabatur etostendebatur ara Octavio consecrataqui bello dux finitimocumforte Marti rem divinam faceretnuntiata repente hostis incursionesemicruda exta rapta foco prosecuitatque ita proelium ingressusvictor redit. Decretum etiam publicum extabatquo cavebatur ut inposterum quoque simili modo exta Marti redderenturreliquiaeque adOctavios referrentur.

[2]Ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta insenatummox a Servio Tullio in patricias traductaprocedentetempore ad plebem se contulitac rursus magno intervallo per DivumIulium in patriciatum redit. Primus ex hac magistratum populisuffragio cepti C. Rufus. Is quaestorius CN. et C. procreavitaquibus duplex Octaviorum familia defluxit conditione diversa.Siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribussummis. At Gaius eiusque posteriseu fortuna seu voluntateinequestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. Proavus Augustisecundo Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecitAemilio Papo imperatore. Avus municipalibus magisteriis contentusabundante patrimonio tranquillissime senuit. Sed haec alii; ipseAugustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit vetereac locupleteet in qua primus senator pater suus fuerit. M. Antoniuslibertinum ei proavum exprobratrestionem e pago Thurinoavumargentarium. Nec quicquam ultra de paternis Augusti maioribusrepperi.

[3]C. Octavius pater a prinipio aetatis et re et existimatione magnafuitut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atqueetiam inter divisores operasqe compestris proditum; amplis eniminnutritus opibushonores et adeptus est facile et egregieadministravit. Ex praetura Macedoniam sortitusfugitivosresiduamSpartaci et Catilinae manumThurinum agrum tenentisin itineredelevitnegotio sibi in senatu extra ordinem dato. Provinciaepraefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis acThracibus magno proelio fusisita socios tractavitut epistolae M.Ciceronis exstent quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secundafama proconsulatum Asiae administrantemhortatur et monetimiteturin promerendis sociis vicinum suum Octavium.

[4]Decedens Macedoniaprius quam profiteri se candidatum consulatuspossetmortem obiit repentinamsuperstitibus liberis Octaviamaiorequam ex Anchariaet Octavia minore item Augustoquos exAtia tulerat. Atia M. Atio Balbo et Iuliasorore C. Caesarisgenitaest. Balbuspaterna stirpe Aricinusmultis in familia senatoriisimaginibusa matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradufunctusque honore praeturae inter vigintiviros agrum Campanum plebiIulia lege divisit. Verum idem Antoniusdespiciens etiam maternamAugusti originemproavum eius Afri generis fuisse et modounguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit.Cassius quidem Parmensis quadam epistola non tantum ut pistorissedetiam ut nummulair nepotem sic taxat Augustum: Materna tibifarinast ex crudissimo Ariciae pistrino: hanc finxit manibus collybodecoloratis Nerulonensis mensarius.

[5]Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss. XIIII. Kal.Octob.paulo ante solis exortumregione Palatiad Capita bubuloubi nunc sacrarium habetaliquanto post quam excessit constitutum.Nam ut senatus actis contineturcum C. Laetoriusadulscens patriciigenerisin deprecanda graviore adulterii poena praeter aetatem atquenatales hoc quoque patribus conscriptis allegaretesse possessoremac velut aedituum soliquod primum Divus Augustus nascensattigissetpeteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deodecretum est ut ea pars domus consecrareur.

[6]Nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in avito suburbano iuxtaVelitras permodicus et cellae penuariae instartenetque vicinitatemopinio tamquam et natus ibi sit. Huc introire nisi necessario etcaste religio estconcepta opinione veteriquasi temere adeuntibushorror quidam et metus obiciatursed et mox confirmata. Nam cumpossessor villae novus seu forte seu temptandi causa cubitum se eocontulissetevenit ut post paucissimas noctis horas exturbatus indesubita vi et incerta paene semianimis cum strato simul ante foresinveniretur.

[7]Infanti cognomen Thurino inditum estin memoriam maiorum originisvel quod regione Thurina recens eo nato pater Octavius adversusfugitivos rem prospere gesserate. Thurinum cognominatum satis certaprobatione tradiderimnactus puerilem imagunculam eius aereamveteremferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomineinscriptamquae dono a me principi data inter cubiculi Larescolitur. Sed et a M. Antonio in epistolis per contumeliam saepeThurinus appellaturet ipse nihil amplius quam mirari se rescribitpro obprobio sibi prius nomen obici. Postea Gai Caesaris et deindeAugusti cognomen assumpsitalterum testamento maioris avunculialterum Munati Planci sententiacumquibusdam censentibus Romulumappellari oportere quasi et ipsum conditorem urbispraevaluissetutAugustus potius vocareturnon tantum novo sed etiam ampliorecognominequod loca quoque religiosa et in quibus augurato quidconsecratur augusta dicanturab auctu vel abu avium gestu gustuvesicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquaminclita condita Roma est.

[8]Quadrimus patrem amisit. Duodecimum annum agens aviam Iuliamdefunctam pro contione laudavit. Quadriennio post virili toga sumptamilitaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus estquanquamexpers belli propter aetatem. Profectum mox avunculum in Hispaniasadversus CN. Pompei liberosvixdum firmus a gravi valitudineperinfestas hostibus vias paucissimis comitibus naufragio etiam factosubsecutusmagnopere demeruitapprobata cito etiam morum indolesuper itineris industriam. Caesare post receptas Hispaniasexpeditionem in Dacos et inde in Parthos destinantepraemissusApolloniam studiis vacavit. Utque primum occisum eum heredemque secomperitdiu cunctatus an proximas legiones imploraretid quidemconsilium ut praeceps inmaturumque omisitceterum urbe repetitahereitatem adiitdubitante matrevitrico vero Marcio Philippoconsulari multum dissuadente. Atque ab eo tempore exercitibuscomparatis primum cum M. Antonio M. que Lepido deinde tantum cumAntonio per duodecim fere annosnovissime per quattuor etquadraginta solus rem publicam tenuit.

[9]Proposita vitae eius velut summapartes singillatim neque pertempora sed per species exsequarquo distinctius demonstraricognoscique possint. Bella civilia quinque gessit: MutinensePhilippensePerusinumSiculumActiacum; e quibus primum acnovissimum adversus M. Antoniumsecundum adversus Brutum et Cassiumtertium adversus L. Antonium triumviri fratremquartum adversusSextum Pomeium CN. F.

[10]Omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil convenientiusducens quam necem avunculi vindicare tuerique actaconfestim utApollonia rediitBrutum Cassiumque et vi necopinantis et (quiaprovisum periculum subterfugerat) legibus adgredi reosque caediaabsenis deferre statuit. Ludos autem victoriae Caesarisnonaudentibus facere quibus optigerat id munusipse edidit. Et quoconstantius cetera qoque exequereturin locum TR. PL. forte demortuicandidatum se ostenditquanquam patricius necdum senator. Sedadversante conatibus suis M. Antonio consulequem vel praecipuumadiutorem speraveratac ne publicum quidem et tralaticium ius ullain re sibi sine pactione gravissimae mercedis impertienteadoptimates se contulitquibus eum invisum sentiebatmaxime quod D.Brutum obsessum Mutinae provincia a Caesare data et per senatumconfirmata expellere armis niteretur. Hortantibus itaque nonullispercussores ei subornavitac fraude deprehensa periculum in vicemmetuens veteranos simul in suum ac rei publicae auxilium quantapotuit largitione contraxit; iussusque comparato exercituii propraetore praeesse et cum Hirtio ac Pansaqui consulatum susceperantD. Bruto opem ferredemandatum bellum tertio mense confecit duobusproeliis. Priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamentoequoque post biduum demum apparuissesequenti satis constat non mododucissed etiam militis functum munere atque in media dimicationeaquilifero legionis suae graviter saucioaquilam umeris subissediuque portasse.

[11]Hoc bello cum Hirtius in aciePansa paulo post ex vulnere perissentrumor increbruit ambos opera eius occisosut Antonio fugatorepublica consulibus orbatasolus victores exercitus occuparet. Pansaequidem adeo suspecta mors fuitut Glyco medicus custoditus sitquasi venenum vulneri indidisset. Adicit his Aquilius Nigeralterume consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso interemptum.

[12]Sed ut cognovit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosqueduces et exercitus consentire pro patribuscausam optimatium sinecunctatione deseruitad praetextum mutatae voluntatis dicta factaquequorundam calumniatusquasi alii se puerumalii ornandumtolendumque iactassentne aut sibi aut veteranis par gratiareferretur. Et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaretNursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorresoppido egitquod Mutinensi acie interemptorum civium tumulo publiceextructo ascripserantpro libertate eos occubuisse.

[13]Inita cum Antonio et Lepido societatePhilippense quoque bellumquamquam invalidus atque aegerduplici proelio transegitquorumpriore castris exutus vix ad Antoni cornu fuga evaserat. Necsuccessum victoriae moderatus estsed capite Bruti Romam missoutstatuae Caesaris subicereturin splendidissimum quemque captivum nonsine verborum contumelia saeviit; ut quidem uni supplicitersepulturam precanti respondisse dicaturiam istam volucrum forepotestatem; aliospatrem et filiumpro vita rogantis sortirivel micare iussisseut alterutri concedereturac spectasse utrumquemorientemcum patrequia se optuleratocciso filius quoquevoluntariam occubuisset necem. Quare ceteriin his M. Favionius illeCatonis aemuluscum catenati producerenturimperatore Antoniohonorifice salutatohunc foedissimo convitio coram prosciderunt.Partitis post victoriam officiiscum Antonius Orientem ordinandumipse veteranos in Italiam reducendos et municipalibus agrisconlocandos recepissetneque veteranorum neque possessorum gratiamtenuitalteris pelli sealteris non pro spe meritorum tractariquerentibus.

[14]Quo tempore L. Antonium fiducia consulatusquem gerebatacfraternae potentiae res novas molientem confugere Perusiam coegit etad deditionem fame compulitnon tamen sine magnis suis et antebellum et in bello discriminibus. Nam cum spectaculo ludorumgregarium militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari perapparitorem iussissetrumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundemmox et discruciatum necassetminimum afuitquin periret concursu etindignatione turbae militaris. Saluti fuitquod qui desiderabaturrepente comparuit incolumnis ac sine iniuria. Circa Perusinum autemmurum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorumquaeoppido eruperat.

[15]Perusia capta in plurimos animadvertitorare veniam vel excusare seconantibus una voce occurrensmoriendum esse. Scribuntquidamtrecentos ex dediticiis electosutriusque ordinis ad aramDivo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos.Extiterunt qui traderentconpecto eum ad arma isseut occultiadversarii et quos metus magis quam voluntas contineretfacultate L.Antoni ducis praebitadetegerentur divictisque is et confiscatispromissa veteranis praemia perolverentur.

[16]Siculum bellum incohavit in primissed diu traxit intermissumsaepiusmodo reparandarum classium causaquas tempestatibus duplicinaufragio et quidem per aestatem amiseratmodo pace factaflagitante populo ob interclusos commeatus famemque ingravescentem;donec navibus ex integro fabricatis ac viginti servorum milibusmanumissis et ad remum datisportum Iulium apud Baiasinmisso inLucrinum et Avernum lacum marieffecit. In quo cum hieme tota copiasexercuissetPompeium inter Mylas et Naulochum superavit sub horampugnae tam arto repente somno divinctusut ad dandum signum abamicis excitaretur. Unde praebitam Antonio materiam putemexprobrandine rectis quidem oculis eum aspicere potuisseinstructam aciemverum supinumcaelum intuentemstupidum cubuissenec prius surrexisse ac militibus in conspectum venisse quam a M.Agrippa fugatae sint hostium naves. Alii dictum factumque eiuscriminanturquasi classibus tempestate perditis exclamaveritetiaminvito Neptuno victoriam se adepturumac die circensium proximosollemni pompae simulacrum dei detraxerit. Nec temere plura ac maiorapericula ullo alio bello adiit. Traiecto in Siciliam exercituscumpartem reliquam copiarum continenti repeteretoppressus ex improvisoa Demochare et Appollophane praefectis Pompeiuno demum navigioaegerrime effugit. Iterum cum praeter Locros Regium pedibus iret etprospectis biremibus Pompeianis terram legentibussuas ratusdescendisset ad lituspaene exceptus est. Tunc etiam per deviostramites refugientem servus Aemili Pauli comitis eiusdolensproscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione ultionisoblatainterficere conatus est. Post Pompei fugam collegarum alterumM. Lepidumquem ex Africa in auxilium evocaratsuperbientem vigintilegionum fiducia summasque sibi partes terrore et minis vindicantemspoliavit exercitu supplicemque concessa vita Circeios in perpetuumrelegavit.

[17]M. Antonii societatem semper dubiam et incertam reconciliationibusquevariis male focilatam abrupit tandemet quo magis degenerasse eum acivili more approbarettestamentumquod is Romaeetiam deCleopatra liberis inter heredes nuncupatisreliquerataperiundumrecitandumque pro contione curavit. Remisit tamen hosti iudicatonecessitudines amicosque omnesatque inter alios C. Sosium et Cn.Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publicequod inAntoniorum clientela antiquitus erantgratiam fect coniurandi cumtota Italia pro partibus suis. Nec multo post navali proelio apudActium vicitin serum dimicatione protactaut in nave victorpernoctaverit. Ab Actio cum Samum in hiberna se recepissetturbatusnuntiis de seditione praemia et missionem poscentiumquos ex omninumero confecta victoria Brundisium praemiseratrepetita Italiatempestate in traiectu bis conflictatus (primo inter promuntoriaPeloponnesi atque Aetoliaerursus circa montes Cerauniosutrubiqueparte liburnicarum demersasimul eiusin qua vehebaturfusisarmamentis et gubernaculo diffracto) nec amplius quam septem etviginti diesdonec desideria militum ordinarenturBrundisiicommoratusAsiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaqueAlexandreaquo Antonius cum Cleopatra confugeratbrevi potitus est.Et Antonium quidemseras conditiones pacis temptantemad mortemadegit viditque mortuum. Cleopatraequam servatam triumpho magnoperecupiebatetiam psyllos admovitqui venenum ac virus exugerentquodperisse morsu aspidis putabatur. Ambobus communem sepulturae honoremtribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit. Antoniumiuvenemmaiorem de duobus Fulvia genitissimulacro Divi Iuliadquod post multas et irritas preces confugeratabreptum interemit.Item Caesarionemquem ex Caesare Cleopatra concepisse praedicabatretractum e fuga supplicio adfecit. Reliquos Antonii reginaequecommmunes liberos non secus ac necessitudine iunctos sibi etconservavit et mox pro conditione cuiusque sustinuit ac fovit.

[18]Per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandriacum prolatumet penetrali subiecisset oculiscorona aurea imposita ac floribusaspersis veneratus estconsultusquenum et Ptolemaeum inspicerevelletregem se voluisse ait viderenon mortuos.Aegyptum in provinciae formam redactam ut feraciorem habilioremqueannonae urbicae redderetfossas omnisin quas Nilus exaestuatoblimatas longa vetustate militari opere detersit. Quoque Actiacaevictoria memoria celebratior et in posterum esseturbem Nicopolimapud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit etampliato vetere Apollinis templo locum castrorumquibus fuerat ususexornatum navalibus spoliis Neptuno ac Marti consecravit.

[19]Tumultus posthac et rerum novarum initia coniurationesque compluresprius quam invalescerent indicio detectascompressit alias aliotempore: Lepidi iuvenisdeinde Varronis Murenae et Fanni Caepionismox M. Egnatiexin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri suiacpraeter has L. Audasifalsarum tabularum rei ac neque aetate nequecorpore integriitem Asini Epicadi ex gente Parthian ibridaeadextremum Telephimulieris servi nomenculatoris. Nam ne ultimaequidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit. Audasiusatque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulisquibuscontinebanturrapere ad exercitusTelephus quasi debita sibi fatodominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant. Quin etiamquandam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercituianitoribus deceptisnoctu deprehensus est cultro venatorio cinctusimposne mentis an simulata dementiaincertum; nihil enim exprimiquaestione potuit.

[20]Externa bella duo omnino per se gessitDelmaticum adulescens adhucet Antonio devicto Cantabricum. Delmatico etiam vulnera excepitunaacie dextrum genu lapide ictusaltera et crus et utrumque brachiumruina pontis consauciatus. Reliqua per legatos administravituttamen quibusdam Pannonicis atque Germanicis aut interveniret aut nonlonge abessetRavennam vel Mediolanium vel Aquileiam usque ab urbeprogrediens.

[21]Domuit autem partim ductu partim auspiciis suis CantabriamAquitaniamPannoniamDelmatiam cum Illyrico omniitem Raetiam etVindelicos ac Salassosgentes Inalpinas. Coercuit et Dacorumincursionestribus eorum ducibus cum magna copia caesisGermanosqueultra Albim fluvium summovitex quibus Suebos et Sigambros dedentisse traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocavit.Alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. Nec ulli gentisine iustis et necessariis causis bellum intulittantumque afuit acupiditate quoquo modo imperium vel bellicam gloriam augendiutquorundam barbarorum principes in aede Martis Ultoris iurare coegeritmansuros se in fide ac pace quam peterenta quibusdam vero novumgenus obsidumfeminasexigere temptaveritquod neglegere marumpignora sentiebat; et tamen potestatem semper omnibus fecitquotiensvellentobsides recipiendi. Neque aut crebrius aut perfidiosiusrebellantis graviore umquam ultus est poenaquam ut captivos sublege venundaretne in vicina regione servirent neve intratricensimum annum liberarentur. Qua virtutis moderationisque famaIndos etiam ac Scythasauditu modo cognitospellexit ad amicitiamsuam populique Romani ultro per legatos petendam. Parthi quoque etArmeniam vindicanti facile cesserunt et signa militariaquae M.Crasso et M. Antonio ademerantreposcenti reddiderunt obsidesqueinsuper optuleruntdeniquepluribus quondam de regnoconcertantibusnonnisi ab ipso electum probaverunt.

[22]Ianum Quirinumsemel atque iterum a condita urbe ante memoriam suamclausumin multo breviore temporis spatio terra marique pace partater clusit. Bis ovans ingressus est urbempost Philippense et rursuspost Siculum bellum. Curulis triumphos tris egitDelmaticumActiacumAlexandrinumcontinuo triduo omnes.

[23]Graves ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in GermaniaacceptLollianam et Varianamsed Lollianam maioris infamiae quamdetrimentiVarianam paena exitiabilemtribus legionibus cum ducelegatisque et auxiliis omnibu caesis. Hac nuntiata excubias per urbemindixitne quis tumultus existeretet praesidibus provinciarumpropagavit imperiumut a peritis et assuetis socii continerentur.Vovit et magnos ludos Iovi Optimo Maximosi res p. in melioremstatum vertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. Adeodenique consternatum feruntut per continuos menses barba capilloquesummisso caput interdum foribu illideretvociferans: QuintiliVarelegiones redde! diemque cladis quot annis maestum habuerita lugubrem.

[24]In re militari et commutavit multa et instituitatque etiam adantiquum morem nonnulla revocavit. Disciplinam severissime rexit: nelegatorum quidem cuiquamnisi gravate hibernisque demum mensibuspermisit uxorem intervisere. Equitem Romanumquod duobus filiisadulescentibus causa detrectandi sacramenti pollices amputassetipsum bonaque subiecit hastae; quem tamenquod inminere emptionipublicanos videbatliberto suo addixitut relegatum in agros prolibero esse sineret. Decimam legionem contumacius parentem cumignominia totam dimisititem alias immodeste missionem postulantescitra commoda emeritorum praemiorum exauctoravit. Cohortessi quaecessissent locodecimatas hordeo pavit. Centuriones stationedesertaitidem ut manipularescapitali animadversione puniitprocetero delictorum genere variis ignominis adfecitut stare per totumdiem iuberet ante praetoriuminterdum trunicatos discinctosquenonnumquam cum decempedisvel etiam cespitem portantes.

[25]Neque post bella civilia aut in continione aut per edictum ullosmilitum commilitones appellabatsed militesac ne a filiis quidemaut privignis suis imperio praeditis aliter appellari passus estambitiosius id existimansquam aut ratio militaris aut temporumquies aut sua domusque suae maiestas postularet. Libertino militepraeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in graviore annonametuereturbis usus est: semel ad praesidium coloniarum Illyricumcontingentiumiterum ad tutelam ripae Rheni fluminis; eosqueservosadhuc viris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine moramanumissossub priore vexillo habuitneque aut commixtos cumingenuis aut eodem modo armatos. Dona militariaaliquanto faciliusphaleras et torquesquicquid auro argentoque constaretquamvallares ac murales coronasquae honore praecellerentdabat; hasquam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit.M. Agrippam in Sicilia post navalem victoriam caeruleo vexillodonavit. Solos triumphalesquamquam et socios epeditionum etparticipes victoriarum suarumnumquam donis impertiendos putavitquod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus vellent. Nihilautem minus perfecto duci quam festinationem temeritatemque convenirearbitrabatur. Crebro itaque illa iactabat: Speude bradeos.Asphales gar est ameinon e thraasus stratelates. EtSatceleriter fieri quidquid fiat satis bene. Proelium quidem autbellum suscipiendum omnino negabatnisi cum maior emolumenti spesquam damni metus ostenderetur. Nam minima commoda non minimosectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibuscuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.

[26]Magistratus atque honores et ante tempus et quosdam novi generisperpetuosque cepit. Consulatum vicesimo aetatis anno invasitadmotishostiliter ad urbem legionibusmissisque qui sibi nomine exercitusdeposcerent; cum quidem cunctante senatu Cornelius centurioprincepslegationisreiecto sagulo ostendens gladii capulumnon dubitassetin curia dicere: Hic facietsi vos non feceritis. Secundumconsulatum post novem annostertium anno interiecto gessit sequentisusque ad undecimum continuavitmultisque moxcum deferrenturrecusatis duodecim magnoid est septemdecim annorumintervallo etrursus tertium decimum biennio post ultro petiitut C. et Luciumfilios amplissimo praeditus magistratu suo quemque tirociniodeduceret in forum. Quinque medios consulatus a sexto ad decimumannuos gessitceteros aut novem aut sex aut quattuor aut tribusmensibussecundum vero paucissimis horis. Nam die Kal. Ian. cum manepro aede Capitolini Iovis paululum curuli sella praesedissethonoreabiit suffecto alio in locum suum. Nec omnes Romaesed quartumconsulatum in Asiaquintum in insula Samooctavum et nonumTarracone iniit.

[27]Triumviratum rei p. constituendae per decem annos administravit; inquo restitit quidem aliquandiu collegis ne qua fieret proscriptiosed inceptam utroque acerbius exercuit. Namque illis in multorumsaepe personam per gratiam et preces exorabilibussolus magnoperecontendit ne cui parcereturproscripsitque etiam C. Toranium tutoremsuumeudem collegam patris sui Octavi in aedilitate. IuniusSaturninus hoc amplius traditcum peracta proscriptione M. Lepidusin senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterumfecissetquoniam satis poenarum exactum essethunc a diversoprofessumita modum se proscribendi statuisseut omnia sibireliquerit libera. In cuius tamen pertinaciae paenitentiam posteaT. Vincium Philopoemenemquod patronum suum proscriptum celasse olimdicereturequestri dignitate honoravit. In eadem hac potestatemultiplici flagravit invidia. Nam et Pinarium equitem R. cumcontionante se admissa turba paganorumapud milites subscriberequaedam animadvertissetcuriosum ac speculatorem ratuscoramconfodi imperavit; et Tedium Afrum consulem designatumquia factumquoddam suum maligno sermone carpsissettantis conterruit minisutis se praecipitaverit; et Quintum Gallium praetoremin officiosalutationis tabellas duplices veste tectas tenentemsuspicatusgladium occulerenec quidquam statimne aliud invenireturaususinquirerepaulo post per centuriones et milites raptum e tribunaliservilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidipriusoculis eius sua manu effossis; quem tamen scribit conloquio petitoinsidiatum sibi coniectumque a se in custodiamdiende urbeinterdicta dimissumnaufragio vel latronum insidiis perisse.Tribuniciam potestatem perpetuam recepitin qua semel atque iterumper singular lustra collegam sibi cooptavit. Recepit et morumlegumque regimen aeque perpetuumquo iurequamquam sine censuraehonorecensum tamen populi ter egit; primum ac tertium cum collegamedium solus.

[28]De reddenda re p. bis cogitavit: primum post oppressum statimAntoniummemor objectum sibi ab eo saepiusquasi per ipsum staretne redderetur; ac rursus taedio diuturnae valitudiniscum etiammagistratibus ac senatu domum accitis rationarium imperii tradidit.Sed reputans et se privatum non sine periculo fore et illam pluriumarbitrio temere committiin retinenda perseveravitdubium eventumeliore an voluntate. Quam voluntatemcum prae se identidem ferretquodam etiam edicto his verbis testatus est: "Ita mihi salvam acsospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructumperciperequem petout optimi status auctor dicar et moriens utferam mecum spemmansura in vestigio suo fundamenta rei p. quaeiecero." Fecitque ipse se compotem voti nisus omni modone quemnovi status paeniteret. Urbem neque pro maiestate imperii ornatam etinundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeout iure sitgloriatus marmoream se relinquerequam latericiam accepisset. Tutamueroquantum provideri humana ratione potuitetiam in posterumpraestitit.

[29]Publica opera plurima exstruxite quibus vel praecipua: forum cumaede Martis Ultoristemplum Apollinis in Palatioaedem Tonantislovis in Capitolio. Fori exstruendi causa fuit hominum et iudiciorummultitudoquae videbatur non sufficientibus duobus etiam tertioindigere; itaque festinatius necdum perfecta Martis aede publicatumest cautumqueut separatim in eo publica iudicia et sortitionesiudicum fierent. Aedem Martis bello Philippensi pro ultione paternasuscepto voverat; sanxit ergout de bellis triumphisque hicconsuleretur senatusprovincias cum imperio petituri hincdeducerenturquique victores redissenthuc insignia triumphorumconferrent. Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavitquam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addiditporticus cum bibliotheca Latina Graecaquequo loco iam senior saepeetiam senatum habuit decuriasque iudicum recognovit. Tonanti Ioviaedem consecravit liberatus periculocum expeditione Cantabrica pernocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset servumquepraelucentem exanimasset. Quaedam etiam opera sub nomine alienonepotum scilicet et uxoris sororisque fecitut porticum basilicamqueGai et Luciitem porticus Liviae et Octaviae theatrum que Marcelli.Sed et ceteros principes viros saepe hortatus estut pro facultatequisque monimentis vel novis vel refectis et excultis urbemadornarent. Multaque a multis tunc exstructa suntsicut a MarcioPhilippo aedes Herculis Musaruma L. Cornificio aedes DianaeabAsinio Pollione atrium Libertatisa Munatio Planeo aedes SaturniaCornelio Balbo theatruma Statilio Tauro amphitheatruma M. veroAgrippa complura et egregia.

[30]Spatium urbis in regiones vicosque divisit instituitqueut illasannui magistratus sortito tuerenturhos magistri e plebe cuiusqueviciniae lecti. Adversus incendia excubias nocturnas vigilesquecommentus est; ad coercendas inundationes alveum Tiberis laxavit acrepurgavit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibuscoartatum. Quo autem facilius undique urbs adireturdesumpta sibiFlaminia via Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus viris exmanubiali pecunia sternendas distribuit. Aedes sacras vetustateconlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceterasopulentissimis donis adornantut qui in cellam Capitolini Iovissedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingentiessestertium una donatione contulerit.

[31]Postquam vero pontificatum maximumquem numquam vivo Lepido auferresustinueratmortuo demum suscepitquidquid fatidicorum librorumGraeci Latinique generis nullis vel parum idoneis auctoribus vulgoferebatursupra duo milia contracta undique cremavit ac solosretinuit Sibyllinosbos quoque dilectu habito; condiditque duobusforulis auratis sub Palatini Apollinis basi. Annum a Divo lulioordinatumsed postea neglegentia conturbatum atque confusumrursusad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem mensem esuo cognomine nuncupavit magis quam Septembrem quo erat natusquodhoc sibi et primus consulatus et in signes victoriae optigissent.Sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxitpraecipueVestalium virginum. Cumque in demortuae locum aliam capi oporteretambirentque multi ne filias in sortem darentadiuravitsi cuiusquamneptium suarum competeret aetasoblaturum se fuisse eam. Nonnullaetiam ex antiquis caerimoniis paulatim abolita restituitut SalutisauguriumDiale flamoniumsacrum Lupercaleludos Saeculares etCompitalicios. Lupercalibus vetuit currere inberbesitemSaecularibus ludis iuvenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnumspectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu propinquorum.Compitales Lares ornari bis anno instituit vernis floribus etaestivis. Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducumpraestititqui imperium p. R. ex minimo maximum reddidissent. Itaqueet opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omniumtriumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavitprofessuset edicto: commentum id seut ad illorum vitam velut ad exemplar etipsedum viveretet insequentium aetatium principes exigerentur acivibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreoIano superposuit translatam e curiain qua C. Caesar fuerat occisus.

[32]Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudinelicentiaque bellorum civilium duraverant aut per pacem etiamexstiterant. Nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succinctiferroquasi tuendi sui causaet rapti per agros viatores sinediscrimine liberi servique ergastulis possessorum supprimebanturetplurimae factiones titulo collegi novi ad nullius non facinorissocietatem coibant. Igitur grassaturas dispositis per opportuna locastationibus inhibuitergastula recognovitcollegia praeter antiquaet legitima dissolvit. Tabulas veterum aerari debitorumvelpraecipuam calumniandi materiamexussit; loca in urbe publica iurisambigui possessoribus adiudicavit; diuturnorum reorum et ex quorumsordibus nihil aliud quam voluptas inimicis quaereretur nominaabolevit condicione propositaut si quem quis repetere velletparpericulum poenae subiret. Ne quod autem maleficium negotiumve inpunitate vel mora elabereturtriginta amplius diesqui honorarisludis occupabanturactui rerum accommodavit. Ad tris iudicumdecurias quartam addidit ex inferiore censuquae ducenariorumvocaretur iudicaretque de levioribus summis. Iudices a tricensimoaetatis anno adlegitid est quinquennio maturius quam solebant. Acplerisque iudicandi munus detractantibus vix concessitut singulisdecuriis per vices annua vacatio esset et ut solitae agi Novembri acDecembri mense res omitterentur.

[33]Ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquamsi parum corporevaleret lectica pro tribunali collocatavel etiam domi cubans. Dixitautem ius non diligentia modo summa sed et lenitatesiquidemmanifesti parricidii reumne culleo insuereturquod non nisiconfessi adficiuntur hac poenaita fertur interrogasse: "Certepatrem tuum non occidisti ?" Et cum de falso testamento agereturomnesque signatores lege Cornelia tenerenturnon tantum duastabellasdamnatoriam et absolutoriamsimul cognoscentibus deditsed tertiam quoquequa ignosceretur iisquos fraude ad signandumvel errore inductos constitisset. Appellationes quotannis urbanorumquidem litigatorum praetori delegabat urbanoat provincialiumconsularibus virisquos singulos cuiusque provinciae negotiispraeposuisset.

[34]Leges retractavit et quasdam ex integro sanxitut sumptuariam et deadulteriis et de pudicitiade ambitude maritandis ordinibus. Hanccum aliquanto severius quam ceteras emendassetprae tumulturecusantium perferre non potuit nisi adempta demum lenitave partepoenarum et vacatione trienni data auctisque praemiis. Sic quoqueabolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equiteaccitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patrisgremium ostentavitmanu vultuque significans ne gravarentur imitariiuvenis exemplum. Cumque etiam inmaturitate sponsarum etmatrimoniorum crebra mutatione vim legis eludi sentirettempussponsas habendi coartavitdivortiis modum imposuit.

[35]Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba–erantenim super milleet quidam indignissimi et post necem Caesaris pergratiam et praemium adlectiquos orcinos vulgus vocabat–admodum pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus: primaipsorum arbitratuquo vir virum legitsecunda suo et Agrippae; quotempore existimatur lorica sub veste munitus ferroque cinctuspraesedisse decem valentissimis senatorii ordinis amicis sellam suamcircumstantibus. Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tuncquem quam senatorum nisi solum et praetemptato sinu. Quosdam adexcusandi se verecundiam compulit servavitque etiam excusantibusinsigne vestis et spectandi in orchestra epulandique publice ius. Quoautem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoriamunera fungerentursanxitut prius quam consideret quisque ture acmero supplicaret apud aram eius deiin cuius templo coireturet neplus quam bis in mense legitimus senatus agereturKalendis etIdibusneve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesseesset quam sorte ductosper quorum numerum decreta confici possent;sibique instituit consilia sortiri semenstriacum quibus de negotiisad frequentem senatum referendis ante tractaret. Sententias de maiorenegotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabatutperinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quamadsentiendum esset.

[36]Auctor et aliarum rerum fuitin quis: neacta senatus publicarenturne magistratus deposito honore statim inprovincias mitterenturut proconsulibus ad mulos et tabernaculaquae publice locari solebantcerta pecunia constituereturut curaaerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresve transiretutcentumviralem hastam quam quaesturam Tluncti consuerant cogeredecemviri cogerent.

[37]Quoque plures partem administrandae rei p. caperentnova officiaexcogitavit: curam operum publicorumviarumaquarumalvei Tiberisfrumenti populo dividundipraefecturam urbistriumviratum legendisenatus et alterum recognoscendi turmas equitumquotiensque opusesset. Censores creari desitos longo intervallo creavit. Numerumpraetorum auxit. Exegit etiamut quotiens consulatus sibi dareturbinos pro singulis collegas haberetnec optinuitreclamantibuscunctis satis maiestatem eius imminuiquod honorem eum non solus sedcum altero gereret.

[38]Nec parcior in bellica virtute honorandasuper triginta ducibusiustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamentadecernenda curavit. Liberis senatorumquo celerius rei p.assuescerentprotinus a virili toga latum clavum induere et curiaeinteresse permisit militiamque auspicantibus non tribunatum modolegionumsed et praefecturas alarum dedit; ac ne qui experscastrorum essetbinos plerumque laticlavios praeposuit singulisalis. Equitum turmas frequenter recognovitpost longamintercapedinem reducto more travectionis. Sed neque detrahi quemquamin travehendo ab accusatore passus estquod fieri solebatet seniovel aliqua corporis labe insignibus permisitpraemisso in ordineequoad respondendum quotiens citarentur pedibus venire; moxreddendi equi gratiam fecit eisqui maiores annorum quinque ettriginta retinere eum nollent.

[39]Impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitumrationem vitae reddere coegit atque ex improbatis alios poenaaliosignominia notavitplures admonitionesed varia. Lenissimum genusadmonitionis fuit traditio coram pugillariumquos taciti et ibidemstatim legerent; notavitque aliquosquod pecunias levioribus usurismutuati graviore faenore collocassent.

[40]Ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatoresex equitibusR. creavitita ut potestate transacta in utro vellent ordinemanerent. Cum autem plerique equitum attrito bellis civilibuspatrimonio spectare ludos e quattuordecim non auderent metu poenaetheatralispronuntiavit non teneri eaquibus ipsis parentibusveequester census umquam fuisset. Populi recensum vicatim egitac neplebs frumentationum causa frequentius ab negotiis avocareturter inannum quaternum mensium tesseras dare destinavit; sed desideranticonsuetudinem veterem concessit rursusut sui cuiusque mensisacciperet. Comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplicipoena coercito ambituFabianis et Scaptiensibus tribulibus suis diecomitiorumne quid a quoquam candidato desiderarentsingula milianummum a se dividebat. Magni praeterea existimans sincerum atque abomni colluvione peregrini ac servilis sanguinis incorruptum servarepopulumet civitates Romanas parcissime dedit et manumittendi modumtermi navit. Tiberio pro cliente Graeco petenti rescripsitnonaliter se daturumquam si praesens sibi persuasissetquam iustaspetendi causas haberet; et Liviae pro quodam tributario Gallo roganticivitatem negavitimmunitatem optulit affirmans facilius se passurumfisco detrahi aliquidquam civitatis Romanae vulgari honorem. Servosnon contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus alibertate iusta removissecum et de numero et de condicione acdifferentia eorumqui manumitterenturcuriose cavissethoc quoqueadiecitne vinctus umquam tortusve quis ullo libertatis generecivitatem adipiscereturEtiam habitum vestitumque pristinum reducerestuduitac visa quondam pro contione pullatorum turba indignabunduset clamitans: "en Romanosrerum dominosgentemque togatam!"negotium aedilibus deditne quem posthac paterentur in Foro circavenisi positis lacernis togatum consistere.

[41]Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter exhibuit.Nam et invecta urbi Alexandrino trumpho regia gaza tantam copiamnummariae rei effecitut faenore deminuto plurimum agrorum pretiisaccesseritet posteaquotiens ex damnatorum bonis pecuniasuperflueretusum eius gratuitum iisqui cavere in duplum possentad certum tempus indulsit. Senatorum censum ampliavit ac prooctingentorum milium summa duodecies sestertium taxavit supplevitquenon habentibus. Congiaria populo frequenter deditsed diversae feresummae: modo quadringenosmodo trecenosnonnumquam ducenosquinquagenosque nummos; ac ne minores quidem pueros praeteriitquamvis non nisi ab undecimo aetatis anno accipere consuessent.Frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe levissimointerdumnullo pretio viritim admensus est tesserasque nummarias duplicavit.

[42]Sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem sciresquerentem deinopia et caritate vini populum severissima coercuit voce: satisprovisum a genero suo Agrippa perductis pluribus aquisne hominessitirent. Eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonaese fidei esse respondit; non promissum autem flagitanti turpitudinemet impudentiam edicto exprobravit affirmavitque non daturum sequamvis dare destinaret. Nec minore gravitate atque constantiacumproposito congiario multos manumissos insertosque civium numerocomperissetnegavit accepturos quibus promissum non essetceterisque minus quam promiserat deditut destinata summasufficeret. Magno vero quondam sterilitate ac difficili remedio cumvenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptismedicis et praeceptoribus partimque servitiorum urbe expulissetuttandem annona convaluitimpetum se cepisse scribit frumentationespublicas in perpetuum abolendiquod earum fiducia cultura agrorumcessaret; neque tamen perseverassequia certum haberet posse perambitionem quandoque restitui. Atque ita posthac rem temperavitutnon minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret.

[43]Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia omnesantecessit. Fecisse se ludos ait suo nomine quaterpro aliismagistratibusqui aut abessent aut non sufficerentter et vicies.Fecitque nonnumquam etiam vicatim ac pluribus scaenis per omniumlinguarum histrionesmunera non in Foro modonec in amphitheatrosed et in Circo et in Saeptiset aliquando nihil praeter venationemedidit; athletas quoque exstructis in campo Martio sedilibus ligneis;item navale proelium circa Tiberim cavato soloin quo nunc Caesarumnemus est. Quibus diebus custodes in urbe disposuitne raritateremanentium grassatoribus obnoxia esset. In Circo aurigas cursoresqueet confectores ferarumet nonnumquam ex nobilissima iuventuteproduxit. Sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorumminorumque puerorumprisci decorique moris existimans clarae stirpisindolem sic notescere. In hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsudebilitatum aureo torque donavit passusque est ipsum posterosqueTorquati ferre cognomen. Mox finem fecit talia edendi Asinio Pollioneoratore graviter invidioseque in curia questo Aesernini nepotis suicasumqui et ipse crus fregerat. Ad scaenicas quoque et gladiatoriasoperas et equitibus Romanis aliquando usus estverum prius quamsenatus consulto interdiceretur. Postea nihil sane praeterquamadulescentulum Lycium honeste natum exhibuittantum ut ostenderetquod erat bipedali minorlibrarum septemdecim ac vocis immensae.Quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos permediam harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio secundocollocavit. Solebat etiam citra spectaculorum diessi quando quidinvisitatum dignumque cognitu advectum essetid extra ordinemquolibet loco publicareut rhinocerotem apud Saeptatigrim inscaenaanguem quin quaginta cubitorum pro Comitio. Accidit votiviscircensibusut correptus valitudine lectica cubans tensas deduceret;rursus commissione ludorumquibus theatrum Marcelli dedicabatevenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. Nepotumquoque suorum munere cum consternatum ruinae metu populum retinere etconfirmare nullo modo possettransiit e loco suo atque in ea parteconseditquae suspecta maxime erat.

[44]Spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit ordinavitquemotus iniuria senatorisquem Puteolis per celeberrimos ludosconsessu frequenti nemo receperat. Facto igitur decreto patrum utquotiens quid spectaculi usquam publice edereturprimus subselliorumordo vacaret senatoribusRomae legatos liberarum sociarumque gentiumvetuit in orchestra sederecum quosdam etiam libertini generis mittideprendisset. Militem secrevit a polpulo. Maritis e plebe propriosordines assignavitpraetextatis cuneum suumet proximum paedagogissanxitque ne quis pullatorum media cavea sederet. Feminis negladiatores quidemquos promiscue speectari sollemne olim eratnisiex superiore loco spectare concessit. Solis virginibus Vestalibuslocum in theatro separatim et contra praetoris tribunal dedit.Athletarum vero spectaculo muliebre secus omne adeo summovitutpontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentisdiei matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam venirein theatrum non placere.

[45]Ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis spectabatinterdum ex pulvinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens.Spectaculo plurimas horasaliquando totos dies aberatpetita veniacommendatisque qui suam vicem praesidendo fungerentur. Verum quotiensadessetnihil praeterea agebatseu vitandi rumoris causaquopatrem Caesarem vulgo reprehensum commemorabatquod inter spectandumepistulis libellisque legendis aut rescribendis vacaretseu studiospectandi ac voluptatequa teneri se neque dissimulavit umquam etsaepe ingenue professus est. Itaque corollaria et praemia in alienisquoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de suo offerebatnullique Graeco mini interfilit. auo non pro merito quemauecertantium honorarit. Spectavit autem studiosissime pugiles et maximeLatinosnon legitimos atque ordinarios modoquos etiam committerecum Graecis solebatsed et catervarios oppidanos inter angustiasvicorum pugnantis temere ac sine arte. Universum denique genus operasaliquas publico spectaculo praebentium etiam cura sua dignatus est;athletis et conservavit privilegia et ampliavitgladiatores sinemissione edi prohibuitcoercitionem in histriones magistratibus omnitempore et loco lege vetere permissam ademit praeterquam ludis etscaena. Nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorumpugnas severissime semper exegit. Nam histrionum licentiam adeocompescuitut Stephanionem togatariumcui in puerilem habitumcircum tonsam matronam ministrasse compereratper trina theatravirgis caesum relegaveritHylan pantomimum querente praetore inatrio domus suae nemine excluso flagellis verberarit et Pyladen urbeatque Italia summoveritquod spectatorema quo exsibilabaturdemonstrasset digito conspicuumque fecisset.

[46]Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiamduodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentavitoperibusque ac vectigalibus publicis plurifariam instruxitetiamiure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequavitexcogitato genere suffragiorumquae de magistratibus urbicisdecuriones colonici in sua quisque colonia terrent et sub diecomitiorum obsignata Romam mitterent. Ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis subolesequestrem militiam petentisetiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabatat iisquie plebe regiones sibi revisenti filios filiasve approbarentsingulanummorum milia pro singulis dividebat.

[47]Provincias validiores et quas annuis magistratuum imperiis regi necfacile nec tutum eratipse suscepitceteras proconsulibus sortitopermisit; et tamen nonnullas commutavit interdum atque ex utroquegenere plerasque saepius adiit. Urbium quasdamfoederatas sed adexitium licentia praecipiteslibertate privavitalias aut aerealieno laborantis levavit aut terrae motu subversas denuo condiditaut merita erga populum R. adlegantes Latinitate vel civitatedonavit. Nec estut opinorprovinciaexcepta dum taxat Africa etSardiniaquam non adierit. In has fugato Sex. Pompeio traicere exSicilia apparantem continuae et immodicae tempestates inhibuerunt necmox occasio aut causa traiciendi fuit.

[48]Regnorum quibus belli iure potitus estpraeter paucaaut iisdemquibus ademerat reddidit aut alienigenis contribuit. Reges sociosetiam inter semet ipsos necessitudinibus mutuis iunxitpromptissimusaffinitatis cuiusque atque amicitiae conciliator et fautor; necaliter universos quam membra partisque imperii curae habuitrectoremquoque solitus apponere aetate parvis aut mente lapsisdonecadolescerent aut resipiscerent; ac plurimorum liberos et educavitsimul cum suis et instituit.

[49]Ex militaribus copiis legiones et auxilia provinciatim distribuitclassem Miseni et alteram Ravennae ad tutelam Superi et Inferi marisconlocavitceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiamadlegit dimissa Calagurritanorum manuquam usque ad devictumAntoniumitem Germanorumquam usque ad cladem Varianam interarmigeros circa se habuerat. Neque tamen umquam plures quam trescohortes in urbe esse passus est easque sine castrisreliquas inhiberna et aestiva circa finitima oppida dimittere assuerat. Quidquidautem ubique militum essetad certam stipendiorum praemiorumqueformulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibusmilitiae et commodis missionumne aut aetate aut inopia postmissionem sollicitari ad res novas possent. Utque perpetuo ac sinedifficultate sumptus ad tuendos eos prosequendosque suppeteretaerarium militare cum vectigalibus novis constituit. Et quo celeriusac sub manum adnuntiari cognoscique possetquid in provincia quaquegerereturiuvenes primo modicis intervallis per militaris viasdehinc vehicula disposuit. Commodius id visum estut qui a loco idemperferunt litterasinterrogari guoquesi quid res exigantpossint.

[50]In diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphingeusus estmox imagine Magni Alexandrinovissime suaDioscuridismanu scalptaqua signare insecuti quoque principes perseverarunt. Adepistulas omnis horarum quoque momenta nec diei modo sed et noctisquibus datae significarenturaddebat.

[51]Clementiae civilitatisque eius multa et magna documenta sunt. Neenumeremquot et quos diversarum partium venia et incolumitatedonatos principem etiam in civitate locum tenere passus sit: IuniumNovatum et Cassium Patavinum e plebe homines alterum pecuniaalterumlevi exilio punire satis habuitcum ille Agrippae iuvenis nomineasperrimam de se epistulam in vulgus edidissethic convivio plenoproclamasset neque votum sibi neque animum deesse confodiendi eum.Quadam vero cognitionecum Aemilio Aeliano Cordubensi inter ceteracrimina vel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleretconversus ad accusatorem commotoque similis: "Velim"inquit"hoc mihi probes; faciam sciat Aelianus et me linguamhabereplura enim de eo loquar"; nec quicquam ultra aut statimaut postea inquisiit. Tiberio quoque de eadem resed violentius apudse per epistulam conquerenti ita rescripsit: "Aetati tuaemiTiberinoli in hac re indulgere et nimium indignari quemquam essequi de me male loquatur; satis est enimsi hoc habemus ne quis nobismale facere possit."

[52]Templaquamvis sciret etiam proconsulibus decerni solerein nullatamen provincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. Nam in urbequidem pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteasstatuas olim sibi positas conflavit omnis exque iis aureas cortinasApollini Palatino dedicavit. Dictaturam magna vi offerente populogenu nixus deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.

[53]Domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit.Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: "O dominumaequum et bonum!" et universi quasi de ipso dictum exsultantescomprobassentet statim manu vultuque indecoras adulationesrepressit et insequenti die gravissimo corripuit edicto; dominumquese posthac appellari ne a Liberis quidem aut nepotibus suis vel seriovel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsosprohibuit. Non temere urbe oppidove ullo egressus aut quoquamingressus est nisi vespera aut noctune quem officii causainquietaret. In consulatu pedibus fereextra consulatum saepeadoperta sella per publicum incessit. Promiscuis salutationibusadmittebat et plebemtanta comitate adeuntium desideria excipiensut quendam ioco corripueritquod sic sibi libellum porrigeredubitaret"quasi elephanto stipem." Die senatus numquampatres nisi in curia salutavit et quidem sedentis ac nominatimsingulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibusvalere dicebat. Officia cum multis mutuo exercuitnec prius diescuiusque sollemnes frequentare desiitquam grandior iam natu et inturba quondam sponsaliorum die vexatus. Gallum Cerrinium senatoremminus sibi familiaremsed captum repente oculis et ob id inedia moridestinantem praesens consolando revocavit ad vitam.

[54]In senatu verba facienti dictum est: "Non intellexi" et abalio: "Contra dicerem tibisi locum haberem." Interdum obimmodicas disceptantium altercationes e curia per iram se proripientiquidam ingesserunt licere oportere senatoribus de re p. loqui.Antistius Labeo senatus lectionecum vir virum legeretM. Lepidumhostem olim eius et tunc exsulantem legit interrogatusque ab eo anessent alii dignioressuum quemque iudicium habere respondit. Necideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.

[55]Etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expavit et magnacura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuitcognoscendum posthac de iisqui libellos aut carmina ad infamiamcuiuspiam sub alieno nomine edant.

[56]Iocis quoque quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitus contradixit edicto. Et tamen ne de inhibenda testamentorum licentiaquicquam constitueretur intercessit. Quotiens magistratuum comitiisinteressettribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque moresollemni. Ferebat et ipse suffragium in tribuut unus e populo.Testem se in iudiciis et interrogari et refelli aequissimo animopatiebatur. Forum angustius fecit non ausus extorquere possessoribusproximas domos. Numquam filios suos populo commendavit ut nonadiceret: "Si merebuntur." Eisdem praetextatis adhucassurrectum ab universis in theatro et a stantibus plausum gravissimequestus est. Amicos ita magnos et potentes in civitate esse voluitut tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aequetenerentur. Cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam veneficiiaccusante Cassio Severo diceretconsuluit senatumquid officii suiputaret; cunctari enim sene si superesseteripere legibus reumsin deessetdestituere ac praedamnare amicum existimaretur; etconsentientibus universis sedit in subselliis per aliquot horasverum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data. Affuit etclientibussicut Scutario cuidam evocato quondam suoquipostulabatur iniuniarum. Unum omnino e reorum numero ac ne eum quidemnisi precibus eripuitexorato coram iudicibus accusatoreCastriciumper quem de coniuratione Murenae cognoverat.

[57]Pro quibus meritis quanto opere dilectus sitfacile est aestimare.Omitto senatus consultaquia possunt videri vel necessitate expressavel verecundia. Equites R. natalem eius sponte atque consensu biduosemper celebrarunt. Omnes ordines in lacum Curti quotannis ex votopro salute eius stipem iaciebantitem Kal. Ian. strenam in Capitolioetiam absentiex qua summa pretiosissima deorum simulacra mercatusvivatim dedicabatut Apollillem Sandaliarium et Iovem Tragoedumaliaque. In restitutionem Palatinae domus incendio absumptaeveteranidecuriaetribus atque etiam singillatim e cetero generehominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contuleruntdelibante tantum modo eo summarurn acervos neque ex quoquam plusdenario auferente. Revertentem ex provincia non solum faustisominibussed et modulatis carminibus prosequebantur. Observatumetiam estne quotiens introiret urbemsupplicium de quoquamsumeretur.

[58]Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensudetulerunt ei: prima plebs legatione Antium missa; deinquia nonrecipiebatineunti Romae spectacula frequens et laureata; mox incuria senatusneque decreto nequc adclamationesed per ValeriumMessalam. Is mandantibus cunctis: "Quod bonum" inquit"faustumque sit tibi domuique tuaeCaesar Auguste! Sic enim nosperpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus:senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem."Cui lacrimans respondit Augustus his verbis–ipsa enimsicutMessalaeposui–: " Compos factus votorum meorump. c.quid habeo aliud deos immortales precariquam ut hunc consensumvestrum ad ultimum finem vitae mihi perferre liceat?"

[59]Medico Antonio Musaecuius opera ex ancipiti morbo convalueratstatuam aere conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt. Nonnullipatrum familiarum testamento caveruntut ab heredibus suis praelatotitulo victumae in Capitolium ducerentur votumque pro se solvereturquod superstitem Augustum reliquissent. Quaedam Italiae civitatesdiemquo primum ad se venissetinitium anni fecerunt. Provinciarumpleraeque super templa et aras ludos quoque quinquennales paeneoppidatim constituerunt.

[60]Reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareasurbes condiderunt et cuncti simul aedem Iovis Olympii Athenisantiquitus incohatam perficere communi sumptu destinaverunt Genioqueeius dedicare; ac saepe regnis relictis non Romae modo sed etprovincias peragranti cotidiana officia togati ac sine regio insignimore clientium praestiterunt.

[61]Quoniam qualis in imperiis ac magistratibus regendaque per terrarumorbem pace belloque re p. fueritexposuireferam nunc interiorem acfamiliarem eius vitam quibusque moribus atque fortuna domi et intersuos egerit a iuventa usque ad supremum vitae diem. Matrem amisit inprimo consulatusororem Octaviam quinquagensimum et quartum agensaetatis annum. Utrique cum praecipua officia vivae praestitissetetiam defunctae honores maximos tribuit.

[62]Sponsam habuerat adulescens P. Servili ISaurici filiamsedreconciliatus post primam discordiam Antonioexpostulantibusutriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerenturprivignameius ClaudiamFulviae ex P. Clodio filiamduxit uxorem vixdumnubilem ac simultate cum Fulvia socru orta dimisit intactam adhuc etvirginem. Mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobusconsularibusex altero etiam matrem. Cum hac quoque divortium fecit"pertaesus" ut scribit"morum perversitatem eius"ac statim Liviam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidempraegnantem abduxit dilexitque et probavit unice ac perseveranter.

[63]Ex Scribonia Iuliamex Livia nihil liberorum tulitcum maximecuperet. Infansqui conceptus eratimmaturus est editus. Iuliamprimum Marcello Octaviae sororis suae filio tantum quod pueritiamegressodeindeut is obiitM. Agrippae nuptum dedit exoratasororeut sibi genero cederet; nam tunc Agrippa alteram Marcellarumhabebat et ex ea liberos. Hoc quoque defunctomultis ac diuetiamex equestri ordinecircumspectis condicionibusTiberium privignumsuum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater eratdimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suodespondisse Iuliamdein Cotisoni Getarum regiquo tempore sibiquoque in vicem filiam regis in matri monium petisset.

[64]Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippamneptesduas Iuliam et Agrip pinam. Iuliam L. Paulo censoris filioAgrippinam Germanico sororis suae nepoti collocavit. Gaium et L.adoptavit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosqueadhuc ad curam rei p. admovit et consules designatos circumprovincias exercitusque dimisit. Filiam et neptes ita instituitutetiam lanificio assuefaceret vetaretque loqui aut agere quicquam nisipropalam et quod in diurnos commentarios referretur; extraneorumquidem coetu adeo prohibuitut L. Vinicioclaro decoroque iuveniscripserit quondam parum modeste fecisse eumquod filiam suam Baiassalutatum venisset. Nepotes et litteras et natare aliaque rudimentaper se plerum que docuitac nihil aeque elaboravit quam utimitarentur chirographum suum; neque cenavit unanisi ut in imolecto assiderentneque iter fecitnisi ut vehiculo anteirent autcirca adequitarent.

[65]Sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortunadestituit. Iuliasfiliam et neptemomnibus probris contaminatasrelegavit; G. et L. in duodeviginti mensium spatio amisit ambosGaioin LyciaLucio Massiliae defunctis. Tertium nepotem Agrippamsimulque privignum Tiberium adoptavit in foro lege curiata; ex quibusAgrippam brevi ob ingenium sordidum ac ferox abdicavit seposuitqueSurrentum. Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorumtulit. Nam C. Lucique casu non adeo fractusde filia absens aclibello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitquecongressu hominum diu prae pudoreetiam de necanda deliberavit.Certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendiovitam finissetmaluisse se ait Phoebes patrem fuisse. Relegatae usumvini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam liberoservove nisi se consulto permisitet ita ut certior fieretqua isaetatequa staturaquo colore essetetiam quibus corporis notisvel cicatricibus. Post quinquennium demum ex insula in continentemlenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. Nam ut omninorevocaretexorari nullo modo potuitdeprecanti saepe p. R. etpertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contioneinprecatus. Ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnoscialique vetuit. Agrippam nihilo tractabilioremimmo in diesamentioremin insulam transportavit saepsitque insuper custodiamilitum. Cavit etiam s. c. ut eodem loci in perpetullm contineretur.Atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamareetiam solebat: aith ophelon agamos t'emeni agonos t'apolesthai.nec aliter eos appellare quam tris vomicas ac tria carcinomatasua.

[66]Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuitnon tantumvirtutes ac merita cuiusque digne prosecutussed vitia quoque etdelictadum taxat modicaperpessus. Neque enim temere ex onminumero in amicitia eius afflicti reperientur praeter SalvidienumRufumquem ad consulatum usqueet Cornelium Gallumquem adpraefecturam Aegyptiex infima utrumque fortuna provexerat. Quorumalterum res novas molientem damnandum senatu. tradiditalteri obingratum et malivolum animum domo et provinciis suis interdixit. SedGallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis adnecem conpulso laudavit quidem pietatem tanto opere pro seindignantiumceterum et inlacrimavit et vicem suam conquestus estquod sibi soli non liceret amicisquatenus velletirasci. Reliquipotentia atque opibus ad finem vitae sui quisque ordinis principesflorueruntquanquam et offensis intervenientibus. Desideravit enimnonnumquamne de pluribus referamet M. Agrippae patientiam etMaecenatis taciturnitatemcum ille ex levi frigoris suspicione etquod Marcellus sibi anteferreturMytilenas se relictis omnibuscontulissethic secretum de comperta Murenae coniuratione uxoriTerentiae prodidisset. Exegit et ipse in vicem ab amicisbenivolentiam mutuamtam a defunctis quam a vivis. Nam quamvisminime appeteret hereditatesut qui numquam ex ignoti testamentocapere quicquam sustinueritamicorum tamen suprema iudiciamorosissime pensitavitneque dolore dissimulatosi parcius autcitra honorem verborumneque gaudiosi grate pieque quis seprosecutus fuisset. Legata vel partes hereditatium a quibuscumqueparentibus relicta sibi aut statim liberis eorum concedere autsipupillari aetate essentdie virilis togae vel nuptiarum cumincremento restituere consueverat.

[67]Patronus dominusque non minus severus quam facilis et clemens multoslibertorum in honore et usu maximo habuitut Licinum et Celadumaliosque. Cosmum servum gravissime de se opinantem non ultra quamcompedibus coercuit. Diomeden dispensatorema quo simul ambulanteincurrenti repente fero apro per metum obiectus estmaluittimiditatis arguere quam noxaeremque non minimi periculiquiatamen fraus aberatin iocum vertit. Idem Polum ex acceptissimislibertis mori coegit compertum adulterare matronas; Thallo a manuquod pro epistula prodita denarios quingentos accepissetcrura eifregit; paedagogum ministrosque C. filiper occasionem valitudinismortisque eius superbe avareque in provincia grassatosoneratisgravi pondere cervicibus praecipitavit in flumen.

[68]Prima iuventa variorum dedecorum in famiam subiit. Sextus Pompeius uteffeminatum insectatus est; M. Antonius adoptionem avunculi stupromeritum; item L. Marci fraterquasi pudicitiam delibatam a CaesareAulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substraveritsolitusque sit crura suburere nuce ardentiquo mollior pilussurgeret. Sed et populus quondam universus ludorum die et accepit incontumeliam eius et adsensu maximo conprobavit versum in scaenapronuntiatum de gallo Matris Deum tympanizante: "Videsneutcinaedus orbem digito temperat?"

[69]Adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negantexcusantes sanenon libidinesed ratione commissaquo facilius consiliaadversariorum per cuiusque mulieres exquireret. M. Antonius superfestinatas Liviae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinioviri coram in cubiculum abductamrursus in convivium rubentibusauriculis incomptiore capillo reductam; dimissam Scriboniamquialiberius doluisset nimiam potentiam paelicis; condiciones quaesitasper amicosqui matres familias et adultas aetate virgines denudarentatque perspicerenttamquam Toranio mangone vendente. Scribit etiamad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut hostis:"Quid te mutavit? Quod reginam ineo? Uxor mea est. Nunc coepi anabhinc annos novem? Tu deinde solam Drusillam inis? Ita valeasutituhanc epistulam cum legesnon inieris Tertullam aut Terentillamaut Rufillam aut Salviam Titiseniam aut omnes. An refertubi et inqua arrigas? "

[70]Cena quoque eius secretior in fabulis fuitquae vulgo dodekatheosvocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse convivas etipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorumnomina amarissime enumerantis ex probrantsed et sine auctorenotissimi versus;

'Cumprimum istorum conduxit mensa choragum
    Sexquedeos vidit Mallia sexque deas
Impia dum Phoebi Caesar mendacialudit
    Dum nova divorum cenatadulteria:
Omnia se a terris tunc numina declinarunt
    Fugitet auratos Iuppiter ipse thronos."

Auxitcenae rumorem summa tunc in civitate penuria ac famesadclamatumqueest postridie: Omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse planeApollinemsed Tortoremquo cognomine is deus quadam in parte urbiscolebatur. Notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumquepraecupidus et aleae indulgens: Nam et proscriptionis tempore adstatuam eius ascriptum est:

"Paterargentariusego Corinthiarius"


cumexistimaretur quosdam propter vasa Corinthia inter proscriptoscurasse referendos; et deinde bello Siciliensi epigramma vulgatumest:

"Postquambis classe victus naves perdidit
Aliquando ut vincatluditassidue aleam."

[71]Ex quibus sive criminibus sive maledictis infamiam impudicitiaefacillime refutavit et praesentis et posterae vitae castitate; itemlautitiarum invidiamcum et Alexandria capta nihil sibi praeter unummurrinum calicem ex instrumento regio retinuerit et mox vasa aureaassiduissimi usus conflaverit omnia. Circa libidines haesitposteaquoqueut feruntad vitiandas virgines promptiorquae sibi undiqueetiam ab uxore conquirerentur. Aleae rumorem nullo modo expavitlusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex acpraeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus.Nec id dubium est. Autographa quadam epistula: "Cenavi"ait"mi Tibericum iisdem; accesserunt convivae Vinicius etSilius pater. Inter cenam lusimus geronticos et heri et hodie; talisenim iactatisut quisque canem aut senionem miseratin singulostalos singulos denarios in medium conferebatquos tollebatuniversosqui Venerem iecerat." Et rursus aliis litteris: "Nosmi TiberiQuinquatrus satis iucunde egimus; lusimus enim per omnisdies forumque aleatorium calfecimus. Frater tuus magnis clamoribusrem gessit; ad summam tamen perdidit non multumsed ex magnisdetrimentis praeter spem paulatim retractum est. Ego perdidi vigintimilia nummum meo nominesed cum effuse in lusu liberalis fuissemutsoleo plerumque. Nam si quas manus remisi cuique exegissem autretinuissem quod cuique donavivicissem vel quinquaginta milia. Sedhoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam efferet."Scribit ad filiam: "Misi tibi denarios ducentos quinquagintaquos singulis convivis dederamsi vellent inter se inter cenam veltalis vel par impar ludere."

[72]In ceteris partibus vitae continentissimum constat ac sine suspicioneullius vitii. Habitavit primo iuxta Romanum Forum supra Scalasanulariasin domo quae Calvi oratoris fuerat; postea in Palatiosednihilo minus aedibus modicis Hortensianiset neque laxitate nequecultu conspicuisut in quibus porticus breves essent Albanarumcolumnarum et sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia. Acper annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansitquamvis parum salubrem valitudini suae urbem hieme experireturassidueque in urbe hiemaret. Si quando quid secreto aut sineinterpellatione agere proposuisseterat illi locus in editosingularisquem Syracusas et technophnon vocabat; huctransibat aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in domoMaecenatis cubabat. Ex secessibus praecipue frequentavit maritimainsulasque Campaniae aut proxima urbi oppidaLanuviumPraenesteTiburubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit.Ampla et operosa praetoria gravabatur. Et neptis quidem suae Iuliaeprofuse ab ea exstructaetiam diruit ad solumsua vero quamvismodica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis etnemoribus excoluit rebusque vetustate ac raritate notabilibusqualiasunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandiaquaedicuntur gigantum ossaet arma heroum.

[73]Instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nuncresiduis lectis atque mensisquorum pleraquc vix privatae elegantiaesint. Ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato.Veste non temere alia quam domestica usus estab sorore et uxore etfilia neptibusque confecta; togis neque restrictis neque fusisclavonec lato nec angustocalciamentis altiusculisut procerior quamerat videretur. Et forensia autem et calceos numquam non intracubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.

[74]Convivabatur assidue nec umquam nisi rectanon sine magno ordinumhominumque dilectu. Valerius Messala traditneminem umquamlibertinorum adhibitum ab eo cenae excepto Menased asserto iningenuitatem post proditam Sexti Pompei classem. Ipse scribitinvitasse se quendamin cuius villa maneretqui speculator suusolim fuisset. Convivia nonnumquam et serius inibat et maturiusrelinquebatcum convivae et cenare inciperentprius quam illediscumberetet permanerent digresso eo. Cenam ternis ferculis autcum abundantissime senis praebebatut non nimio sumptuita summacomitate. Nam et ad communionem sermonis tacentis vel summissimfabulantis provocabatet aut acroamata et histriones aut etiamtriviales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.

[75]Festos et sollemnes dies profusissimenonnumquam tantum iocularitercelebrabat. Saturnalibuset si quando alias libuissetmodo muneradividebatvestem et aurum et argentummodo nummos omnis notaeetiam veteres regios ac peregrinosinterdum nihil praeter cilicia etspongias et rutabula et forpices atque alia id genus titulis obscuriset ambiguis. Solebat et inaequalissimarum rerum sortes et aversastabularum picturas in convivio venditare incertoque casu spemmercantium vel frustrari vel explereita ut per singulos lectoslicitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.

[76]Cibi--nam ne haec quidem omiserim--minimi erat atque vulgaris iere.Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manupressum et ficos virides biferas maxime appetebat; vescebaturque etante cenam quocumque tempore et locoquo stomachus desiderasset.Verba ipsius ex epistulis sunt: "Nos in essedo panem et palmulasgustavimus." Et iterum: "Dum lectica ex regia domum redeopanis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi." Etrursus: "Ne Iudaeus quidemmi Tiberitam diligenter sabbatisieiunium servat quam ego hodie servaviqui in balineo demum posthoram primam noctis duas buccas manducavi prius quam unguiinciperem." Ex hac inobservantia nonnumquam vel ante initum velpost dimissum convivium solus cenitabatcum pleno convivio nihiltangeret.

[77]Vini quoque natura parcissimus erat. Non amplius ter bibere eumsolitum super cenam in castris apud MutinamCornelius Nepos tradit.Postea quotiens largissime se invitaretsenos sextantes nonexcessitaut si excessissetreiciebat. Et maxime delectatus estRaetico neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusumaqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum autrecens aridumve pomum suci vinosioris.

[78]Post cibum meridianumita ut vestitus calciatusque eratretectispedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. A cena inlecticulam se lucubratoriam recipiebat; ibidonec residua diurniactus aut omnia aut ex maxima parte conficeretad multam noctempermanebat. In lectum inde transgressus non amplius cum plurimum quamseptem horas dormiebatac ne eas quidem continuassed ut in illotemporis spatio ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnumreciperareut evenitnon possetlectoribus aut fabulatoribusarcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem. Nec intenebris vigilavit umquam nisi assidente aliquo. Matutina vigiliaoffendebatur; ac si vel officii vel sacri causa maturius vigilandumessetne id contra commodum faceretin proximo cuiuscumquedomesticorum cenaculo manebat. Sic quoque saepe indigens somnietdum per vicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas morascondormiebat.

[79]Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus venustissimaquamquamet omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosusutraptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderetmodo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiamscriberet. Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquilloserenoqueut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suoseo se inhibitum ac remollitum quo minusut destinaratin transituAlpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitiumpropelleret. Oculos habuit claros ac nitidosquibus etiam existimarivolebat inesse quiddam divini vigorisgaudebatquesi qui sibiacrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum summitteret; sed insenecta sinistro minus vidit; dentes raros et exiguos et scabros;capillum leviter inflexum et subflavum; supercilia coniuncta;mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem;colorem inter aquilum candidumque; staturam brevem--quam tamen IuliusMarathus libertus et a memoria eius quinque pedum et dodrantis fuissetradit--sed quae commoditate et aequitate membrorum occulereturutnon nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegiposset.

[80]Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque alvum genetivisnotis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursaesedet callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et vehementistrigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam. Coxendiceet femore et crure sinistro non perinde valebatut saepe etiam inclaudicaret; sed remedio harenarum atque harundinum confirmabatur.Dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdumsentiebatut torpentem contractumque frigore vix cornei circulisupplemento scripturae admoveret. Questus est et de vesicacuiusdolore calculis demum per urinam eiectis levabatur.

[81]Graves et periculosas valitudines per omnem vitam aliquot expertusest; praecipue Cantabria domitacum etiam destillationibus iocinerevitiato ad desperationem redactus contrariam et ancipitem rationemmedendi necessario subiit; quia calida fomenta non proderantfrigidis curari coactus auctore Antonio Musa. Quasdam etanniversarias ac tempore certo recurrentes experiebatur; nam subnatalem suum plerumque languebat; et initio veris praecordioruminflatione temptabaturaustrinis autem tempestatibus gravedine.Quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.

[82]Hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace laneoet feminalibus et tibialibus muniebaturaestate apertis cubiculiforibusac saepe in peristylo saliente aqua atque etiam ventilantealiquo cubabat. Solis vero ne hiberni quidem patiensdomi quoque nonnisi petasatus sub divo spatiabatur. Itinera lectica et noctibusfereeaque lenta ac minuta faciebatut Praeneste vel Tibur biduoprocederet; ac si quo pervenire mari possetpotius navigabat. Verumtantam infirmitatem magna cura tuebaturin primis lavandi raritate(unguebatur enim saepius). Aut sudabat ad flammamdeindeperfundebatur egelida aqua vel sole multo tepefacta; aut quotiensnervorum causa marinis albulisque calidis utendum essetcontentushoc erat ut insidens ligneo solioquod ipse Hispanico verbo duretamvocabatmanus ac pedes alternis iactaret.

[83]Exercitationes campestres equorum et armorum statim post civiliabella omisit et ad pilam primo folliculumque transiitmox nihilaliud quam vectabatur et deambulabatita ut in extremis spatiisubsultim decurreret segestria vel lodicula involutus. Animi laxandicausa modo piscabatur hamomodo talis aut ocellatis nucibusqueludebat cum pueris minutisquos facie et garrulitate amabilisundique conquirebatpraecipue Mauros et Syros. Nam pumilos atquedistortos et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique ominisabhorrebat.

[84]Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide etlaboriosissime exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum etlegisse et scripsisse et declamasse cotidie traditur. Nam deincepsneque in senatu neque apud populum neque apud milites locutus estumquam nisi meditata et composita orationequamvis non deficereturad subita extemporali facultate. Ac ne periculum memoriae adiret autin ediscendo tempus absumeretinstituit recitare omnia. Sermonesquoque cum singulis atque etiam cum Livia sua graviores non nisiscriptos et e libello habebatne plus minusve loqueretur ex tempore.Pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sonodabatque assiduephonasco operam; sed non numquaminfirmatis faucibuspraeconis vocead populum concionatus est.

[85]Multa varii generis prosa oratione composuitex quibus nonnulla incoetu familiarium velut in auditorio recitavitsicut "RescriptaBruto de Catone" quae volumina cum iam senior ex magna partelegissetfatigatus Tiberio tradidit perlegenda; item "Hortationesad philosophiam" et aliqua "De vita sua" quamtredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. Poeticasummatim attigit. Unus liber exstat scriptus ab eo hexametrisversibuscuius et argumentum et titulus est "Sicilia";exstat alter aeque modicus "Epigrammatum" quae feretempore balinei meditabatur. Nam tragoediam magno impetu exorsusnonsuccedenti stiloabolevit quaerentibusque amicisquidnam AiaxageretresponditAiacem suum in spongeam incubuisse.

[86]Genus eloquendi secutus est elegans et temperatumvitatissententiarum ineptiis atque concinnitate et "reconditorumverborum" ut ipse dicit"fetoribus "; praecipuamquecuram duxit sensum animi quam apertissime exprimere. Quod quofacilius efficeret aut necubi lectorem vel auditorem obturbaret acmorareturneque praepositiones urbibus addere neque coniunctionessaepius iterare dubitavitquae detractae afferunt aliquidobscuritatisetsi gratiam augent. Cacozelos et antiquariosutdiverso genere vitiosospari fastidio sprevitexagitabatquenonnumquam; in primis Maecenatem suumcuius "myrobrechis"ut ait"cincinnos" usque quaque persequitur et imitandoper iocum irridet. Sed nec Tiberio parcit et exoletas interdum etreconditas voces aucupanti. M. quidem Antonium ut insanum increpatquasi ea scribentemquae mirentur potius homines quam intellegant;deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi iudiciumeiusaddit haec: "Tuque dubitasCimberne Annius an VeraniusFlaccus imitandi sint tibiita ut verbisquae Crispus Sallustiusexcerpsit ex Originibus Catonisutaris? an potius Asiaticorumoratorum inanis sententiis verborum volubilitas in nostrum sermonemtransferenda?" Et quadam epistula Agrippinae neptis ingeniumconlaudans"sed opus est" inquit"dare te operamne moleste scribas et loquaris."

[87]Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eumlitterae ipsius autographae ostentantin quibus identidemcumaliquos numquam soluturos significare vult"ad Kal. Graecassoluturos" ait; et cum hortatur ferenda esse praesentiaqualiacumque sint: "contenti simus hoc Catone"; et adexprimendam festinatae rei velocitatem: "celerius quam asparagicocuntur"; ponit assidue et pro stulto "baceolum" etpro pullo "pulleiaceum" et pro cerrito "vacerrosum"et "vapide" se habere pro male et "betizare" prolanguerequod vulgo "lachanizare" dicitur; item "simus"pro sumus et "domos" genetivo casu singulari pro domus. Necumquam aliter haec duone quis mendam magis quam consuetudinemputet. Notavi et in chirographo eius illa praecipue: non dividitverba nec ab extrema parte versuum abundantis litteras in alterumtransfertsed ibidem statim subicit circumducitque.

[88]Orthographiamid est formulam rationemque scribendi a grammaticisinstitutamnon adeo custodit ac videtur eorum potius sequiopinionemqui perinde scribendum ac loquamur existiment. Nam quodsaepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeteritcommunis hominum error est. Nec ego id notaremnisi mihi mirumvideretur tradidisse aliquoslegato eum consulari successoremdedisse ut rudi et indoctocuius manu "ixi" pro "ipsi"scriptum animadverterit. Quotiens autem per notas scribitB pro ACpro B ac deinceps eadem ratione sequentis litteras ponit; pro X autemduplex A.

[89]Ne Graecarum quidem disciplinarum leviore studio tenebatur. In quibuset ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus ApollodoroPergamenoquem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbeiuvenis adhuc eduxeratdeinde eruditione etiam varia repletus perArei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium;non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet;nam et si quid res exigeretLatine formabat vertendumque alii dabat.Sed plane poematum quoque non imperitusdelectabatur etiam comoediaveteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis. In evolvendisutriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabaturquam praeceptaet exempla publice vel privatim salubriaeaque ad ver bum excerptaaut ad domesticos aut ad exercituum provinciarumque rectores aut adurbis magistratus plerumque mittebatprout quique monitioneindigerent. Etiam libros totos et senatui recitavit et populo notosper edictum saepe fecitut orationes Q. Metelli "de proleaugenda" et Rutili "de modo aedificiorum" quo magispersuaderet utramque rem non a se primo animadversamsed antiquisiam tunc curae fuisse. Ingenia saeculi sui omnibus modis fovit;recitantis et benigne et patienter audiitnec tantum carmina ethistoriassed et orationes et dialogos. Componi tamen aliquid de senisi et serio et a praestantissimis offendebaturadmonebatquepraetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.

[90]Circa religiones talem accepimus. Tonitrua et fulgura paulo infirmiusexpavescebatut semper et ubique pellem vituli marini circumferretpro remedioatque ad omnem maioris tempestatis suspicionem inabditum et concamaratum locum se reciperetconsternatus olim pernocturnum iter transcursu fulgurisut praediximus.

[91]Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi aciequamvis statuisset non egredi tabernaculo propter valitudinemegressus est tamen amici somnio monitus; cessitque res prosperequando captis castris lectica eiusquasi ibi cubans remansissetconcursu hostium confossa atque lacerata est. Ipse per omne verplurima et formidulosissima et vana et irrita videbatreliquotempore rariora et minus vana. Cum dedicatam in Capitolio aedemTonanti Iovi assidue frequentaretsomniavitqueri Capitolinum Iovemcultores sibi abduciseque respondisseTonantem pro ianitore eiappositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiitquodea fere ianuis dependebant. Ex nocturno visu etiam stipem quotannisdie certo emendicabat a populo cavam manum asses porrigentibuspraebens.

[92]Auspicia et omina quaedam pro certissimis observabat: si mane sibicalceus perperam ac sinister pro dextro inducereturut dirum; siterra marive ingrediente se longinquam profectionem forte rorassetut laetum maturique et prosperi reditus. Sed et ostentis praecipuemovebatur. Enatam inter iuncturas lapidum ante domum suam palmam incompluvium deorum Penatium transtulitutque coalesceret magno operecuravit. Apud insulam Capreas veterrimae ilicis demissos iam adterram languentisque ramos convaluisse adventu suoadeo laetatusestut eas cum re publica Neapolitanorum permutaveritAenaria data.Observabat et dies quosdamne aut postridie nundinas quoquamproficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet; nihil in hocquidem aliud devitansut ad Tiberium scribitquam dysphemiannominis.

[93]Peregrinarum caerimoniarum sicut veteres ac praeceptas reverentissimecoluitita ceteras contemptui habuit. Namque Athenis initiatuscumpostea Romae pro tribunali de privilegio sacerdotum Atticae Cereriscognosceret et quaedam secretiora proponerenturdimisso consilio etcorona circum stantium solus audiit disceptantes. At contra non modoin peragranda Aegypto paulo deflectere ad visendum Apin superseditsed et Gaium nepotemquod Iudaeam praetervehens apud Hierosolyma nonsupplicassetconlaudavit.

[94]Et quoniam ad haec ventum estnon ab re fuerit subtexerequae eiprius quam nasceretur et ipso natali die ac deinceps evenerintquibus futura magnitudo eius et perpetua felicitas sperari animadvertique posset. Velitris antiquitus tacta de caelo parte muriresponsum est eius oppidi civem quandoque rerum potiturum; quafiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius paene ad exitiumsui cum populo Romano belligeraverant; sero tandem documentisapparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse. Auctor estIulius Marathusante paucos quam nasceretur menses prodigium Romaefactum publicequo denuntiabaturregem populo Romano naturamparturire; senatum exterritum censuissene quis illo anno genituseducaretur; eos qui gravidas uxores haberentquod ad se quisque spemtraheretcurasse ne senatus consultum ad aerarium deferretur. InAsclepiadis Mendetis Theologumenon libris legoAtiamcum adsollemne Apollinis sacrum media nocte venissetposita in templolecticadum ceterae matronae dormirentobdormisse; draconem repenteirrepsisse ad eam pauloque post egressum; illam expergefactam quasi aconcubitu mariti purificasse se; et statim in corpore eius exstitissemaculam velut picti draconis nec potuisse umquam exigiadeo ut moxpublicis balineis perpetuo abstinuerit; Augustum natum mense decimoet ob hoc Apollinis filium existimatum. Eadem Atia prius quam pareretsomniavitintestina sua ferri ad sidera explicarique per omnemterrarum et caeli ambitum. Somniavit et pater Octavius utero Atiaeiubar solis exortum. Quo natus est diecum de Catilinae coniurationeageretur in curia et Octavius ob uxoris puerperium serius affuissetnota ac vulgata res est P. Nigidiumcomperta morae causaut horamquoque partus acceperitaffirmasse dominum terrarum orbi natum.Octavio posteacum per secreta Thraciae exercitum duceretin Liberipatris luco barbara caerimonia de filio consulentiidem affirmatumest a sacerdotibusquod infuso super altaria mero tantum flammaeemicuissetut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferreturunique omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti simileprovenisset ostentum. Atque etiam sequenti statim nocte videre risusest filium mortali specie amplioremcum fulmine et sceptroexuviisque Iovis Optimi Maximi ac radiata coronasuper laureatumcurrumbis senis equis candore eximio trahentibus. Infans adhucutscriptum apud C. Drusum exstatrepositus vespere in cunas anutricula loco planopostera luce non comparuitdiuque quaesitustandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum.Cum primum fari coepissetin avito suburbano obstrepentis forteranas silere iussitatque ex eo negantur ibi ranae coaxare. Adquartum lapidem Campanae viae in nemore prandenti ex inproviso aquilapanem ei e manu rapuit etcum altissime evolassetrursus exinproviso leniter delapsa reddidit. Q. Catulus post dedicatumCapitolium duabus continuis noctibus somniavit: primaIovem OptimumMaximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus unumsecrevisse atque in eius sinum signum rei publicae quam manu gestaretreposuisse; at insequentianimadvertisse se in gremio CapitoliniIovis eundem puerumquem cum detrahi iussissetprohibitum monitudeitanquam is ad tutelam rei publicae educaretur; ac die proximoobvium sibi Augustumcum incognitum alias haberetnon sineadmiratione contuitussimillimum dixit puerode quo somniasset.Quidam prius somnium Catuli aliter exponuntquasi Iuppitercompluribus praetextatis tutorem a se poscentibusunum ex eisdemonstrassetad quem omnia desideria sua referrenteiusque osculumdelibatum digitis ad os suum rettulisset. M. Cicero C. Caesarem inCapitolium prosecutussomnium pristinae noctis familiaribus fortenarrabat: puerum facie liberalidemissum e caelo catena aureaadfores Capitoli constitisse eique Iovem flagellum tradidisse; deinderepente Augusto visoquem ignotum plerisque adhuc avunculus Caesarad sacrificandum acciverataffirmavit ipsum essecuius imagosecundum quietem sibi obversata sit. Sumenti virilem togam tunicalati claviresuta ex utraque partead pedes decidit. Fuerunt quiinterpretarenturnon aliud significarequam ut is ordo cuiusinsigne id esset quandoque ei subiceretur. Apud Mundam Divus Iuliuscastris locum capiens cum silvam caederetarborem palmae repertamconservari ut omen victoriae iussit; ex ea continuo enata subolesadeo in paucis diebus adolevitut non aequiperaret modo matricemverum et obtegeret frequentareturque columbarum nidisquamvis idavium genus duram et asperam frondem maxime vitet. Illo et praecipueostento motum Caesarem feruntne quem alium sibi succedere quamsororis nepotem vellet. In secessu Apolloniae Theogenis mathematicipergulam comite Agrippa ascenderat; cum Agrippaequi priorconsulebatmagna et paene incredibilia praedicerenturreticere ipsegenituram suam nec velle edere perseverabatmetu ac pudore ne minorinveniretur. Qua tamen post multas adhortationes vix et cunctantereditaexilivit Theogenes adoravitque eum. Tantam mox fiduciam fatiAugustus habuitut thema suum vulgaverit nummumque argenteum notasideris Capricorniquo natus estpercusserit.

[95]Post necem Caesaris reverso ab Apollonia et ingrediente eo urbemrepente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcusorbem solis ambiitac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentumfulmine ictum est. Primo autem consulatu et augurium capientiduodecim se vultures ut Romulo ostenderuntet immolanti omniumvictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra parueruntnemine peritorum aliter coniectante quam laeta per haec et magnaportendi.

[96]Quin et bellorum omnium eventus ante praesensit. Contractis adBononiam triumvirorum copiisaquila tentorio eius supersedens duoscorvos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit; notanteomni exercitufuturam quandoque inter collegas discordiam talemqualis secuta estet exitum praesagiente. Philippis Thessalus quidamde futura victoria nuntiavit auctore Divo Caesarecuius sibi speciesitinere avio occurrisset. Circa Perusiamsacrificio non litanti cumaugeri hostias imperassetac subita eruptione hostes omnem reidivinae apparatum abstulissentconstitit inter haruspicesquaepericulosa et adversa sacrificanti denuntiata essentcuncta in ipsosrecasura qui exta haberent; neque aliter evenit. Pridie quamSiciliensem pugnam classe committeretdeambulanti in litore piscis emari exsilivit et ad pedes iacuit. Apud Actium descendenti in aciemasellus cum asinario occurrithomini Eutychusbestiae Nicon eratnomen; utriusque simulacrum aeneum victor posuit in temploin quodcastrorum suorum locum vertit.

[97]Mors quoque eiusde qua dehinc dicamdivinitasque post mortemevidentissimis ostentis praecognita est. Cum lustrum in campo Martiomagna populi frequentia conderetaquila eum saepius circumvolavittransgressaque in vicinam aedem super nomen Agrippae ad primamlitteram sedit; quo animadverso votaquae in proximum lustrumsuscipi mos estcollegam suum Tiberium nuncupare iussit; nam sequamquam conscriptis paratisque iam tabulisnegavit suscepturum quaenon esset soluturus. Sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptionestatuae eius prima nominis littera effluxit; responsum estcentumsolos dies posthac victurumquem numerum C littera notaretfuturumque ut inter deos referreturquod aesarid est reliqua parse Caesaris nomineEtrusca lingua deus vocaretur. Tiberium igitur inIllyricum dimissurus et Beneventum usque prosecuturuscuminterpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerentexclamavitquod et ipsum mox inter omina relatum estnonsiomnia morarenturamplius se posthac Romae futurum; atque itinereincohato Asturam perrexitet inde praeter consuetudinem de nocte adoccasionem aurae evectuscausam valitudinis contraxit ex profluvioalvi.

[98]Tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitisCaprearum quoquesecessui quadriduum impenditremississimo ad otium et ad omnemcomitatem animo. Forte Puteolanum sinum praetervehenti vectoresnautaeque de navi Alexandrinaquae tantum quod appuleratcandidaticoronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudescongesserantper illum se vivereper illum navigarelibertateatque fortunis per illum frui. Qua re admodum exhilaratusquadragenos aureos comitibus divisit iusque iurandum et cautionemexegit a singulisnon alio datam summam quam in emptionemAlexandrinarum mercium absumpturos. Sed et ceteros continuos diesinter varia munuscula togas insuper ac pallia distribuitlegeproposita ut Romani GraecoGraeci Romano habitu et sermoneuterentur. Spectavit assidue exercentes ephebosquorum aliqua adhuccopia ex vetere instituto Capreis erat; isdem etiam epulum inconspectu suo praebuitpermissaimmo exacta iocandi licentiadiripiendique pomorum et obsoniorum rerumque missilia. Nullo deniquegenere hilaritatis abstinuit. Vicinam Capreis insulam Apragopolimappellabata desidia secedentium illuc e comitatu suo. Sed exdilectis unumMasgaban nominequasi conditorem insulae ktistenvocare consuerat. Huius Masgabae ante annum defuncti tumulum cum etriclinio animadvertisset magna turba multisque luminibusfrequentariversum compositum ex tempore clare pronuntiavit:

Ktistonde tymbon eisoro pyroumenon

conversusquead Thrasyllum Tiberi comitemcontra accubantem et ignarum reiinterrogavitcuiusnam poetae putaret esse; quo haesitante subiecitalium:

Horasphaessi Masgaban timomenon;

ac de hocquoque consuluit. Cum ille nihil aliud responderet quamcuiuscumqueessent optimos essecachinnum sustulit atque in iocos effusus est.Mox Neapolim traiecitquanquam etiam tum infirmis intestinis morbovariante; tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suoinstitutum perspectavit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit.Sed in redeundo adgravata valitudine tandem Nolae succubuitrevocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuitnequepost ulli maiori negotio animum accommodavit.

[99]Supremo die identidem exquirensan iam de se tumultus foris essetpetito speculocapillum sibi comi ac malas labantes corrigipraecepitet admissos amicos percontatusecquid iis videreturmimum vitae commode transegisseadiecit et clausulam:

                                                    eide ti
echoi kalos to paignionkroton dote
kai pantes hemasmeta charas propempsate

Omnibusdeinde dimissisdum advenientes ab urbe de Drusi filia aegrainterrogatrepente in osculis Liviae et in hac voce defecit: Livianostri coniugii memor viveac vale! sortitus exitum facilem etqualem semper optaverat. Nam fere quotiens audisset cito ac nullocruciatu defunctum quempiamsibi et suis euthanasian similem(hoc enim et verbo uti solebat) precabatur. Unum omnino ante efflatamanimam signum alienatae mentis ostenditquod subito pavefactus aquadraginta se iuvenibus abripi questus est. Id quoque magispraesagium quam mentis deminutio fuitsiquidem totidem militespraetoriani extulerunt eum in publicum.

[100]Obiit in cubiculo eodemquo pater Octaviusduobus SextisPompeioet Appuleiocons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nonaseptuagesimoet sexto aetatis annodiebus V et XXX minus. Corpus decurionesmunicipiorum et coloniarum a Nola Bovillas usque deportaruntnoctibus propter anni tempuscum interdiu in basilica cuiusqueoppidi vel in aedium sacrarum maxima reponeretur A Bovillis equesterordo suscepiturbique intulit atque in vestibulo domus conlocavit.Senatus et in funere ornando et in memoria honoranda eo studiocertatim progressus estut inter alia complura censuerint quidamfunus triumphali porta ducendumpraecedente Victoria quae est incuriacanentibus neniam principum liberis utriusque sexus; aliiexsequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos; nonnulliossa legenda per sacerdotes summorum collegiorum. Fuit et quisuaderetappellationem mensis Augusti in Septembrem transferendamquod hoc genitus Augustusillo defunctus esset; aliusut omnetempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustumappellaretur et ita in fastos referretur. Verum adhibito honoribusmodobifariam laudatus est: pro aede Divi Iuli a Tiberio et prorostris veteribus a Druso Tiberi filioac senatorum umeris delatusin Campum crematusque. Nec defuit vir praetoriusqui se effigiemcremati euntem in caelum vidisse iuraret. Reliquias legerunt primoresequestris ordinistunicati et discincti pedibusque nudisacMausoleo condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberissexto suo consulatu exstruxerat circumiectasque silvas etambulationes in usum populi iam tum publicarat.

[101]Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Aprilesante annum etquattuor menses quam decederetfactum ab eo ac duobus codicibuspartim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manuscriptumdepositumque apud se virgines Vestales cum tribus signatis aequevoluminibus protulerunt. Quae omnia in senatu aperta atque recitatasunt. Heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia etsextanteLiviam ex parte tertiaquos et ferre nomen suum iussitsecundos: Drusum Tiberi filium ex trienteex partibus reliquisGermanicum liberosque eius tres sexus virilistertio gradu:propinquos amicosque compluris. Legavit populo Romano quadringntiestribubus tricies quinquies sestertiumpraetorianis militibus singulamilia nummorumcohortibus urbanis quingenoslegionaris trecenosnummos: quam summam repraesentari iussitnam et confiscatam semperrepositamque habuerat. Reliqua legata varie dedit perduxitque quaedamad vicies sestertiumquibus solvendis annuum diem finiitexcusatarei familiaris mediocritatenec plus perventurum ad heredes suosquam milies et quingenties professusquamvis viginti proximis annisquaterdecies milies ex testamentis amicorum percepissetquod paeneomne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rempublicam absumpsisset. Iulias filiam neptemquesi quid iisaccidissetvetuit sepulcro suo inferri. Tribus voluminibusunomandata de funere suo complexus estaltero indicem rerum a segestarumquem vellet incidi in aeneis tabulisquae ante Mausoleumstatuerenturtertio breviarium totius imperiiquantum militum subsignis ubique essetquantum pecuniae in aerario et fiscis etvectigaliorum residuis. Adiecit et libertorum servorumque nominaaquibus ratio exigi posset.