Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaDivi Claudi



12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546



[1]Patrem Claudi Caesaris Drusumolim Decimum mox Neronem praenomineLiviacum Augusto gravida nupsissetintra mensem tertium peperitfuitque suspicio ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum.Statim certe vulgatus est versus:

Toiseutuchousi kai trimena paidia.

Is Drususin quaesturae praeturaeque honore dux Raeticideinde Germanici belliOceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum navigavit transqueRhenum fossas navi et immensi operis effecitquae nunc adhucDrusinae vocantur. Hostem etiam freqventer caesum ac penitus inintimas solitudines actum non prius destitit insequiquam speciesbarbarae mulieris humana amplior victorem tendere ultra sermoneLatino prohibuisset. Quas ob res ovandi ius et triumphalia ornamentapercepit; ac post praeturam confestim inito consulatu atqueexpeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castrisquae ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per municipiorumcoloniarumque primores suscipientibus obviis scribarum decuriis adurbem devectum sepultumque est in campo Martio. Ceterum exercitushonorarium ei tumulum excitavitcirca quem deinceps stato diequotannis miles decurreret Galliarumque civitates publicesupplicarent. Praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcumcum tropaeis via Appia decrevit et Germanici cognomen ipsiposterisque eius. Fuisse autem creditur non minus gloriosi quamcivilis animi; nam ex hoste super victorias opima quoque spoliacaptasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acieinsectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei p. statumquandoque possetrestituturum. Vnde existimo nonnullos tradereausossuspectum eum Augusto revocatumque ex provincia et quiacunctareturinterceptum veneno. Quod equidem magis nepraetermitterem rettuliquam quia verum aut veri simile putemcumAugustus tanto opere et vivum dilexeritut coheredem semper filiisinstitueritsicut quondam in senatu professus estet defunctum itapro contione laudaveritut deos precatus sitsimiles ei Caesaressuos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illidedissent. Nec contentus elogium tumulo eius versibus a se compositisinsculpsisseetiam vitae memoriam prosa oratione composuit. ExAntonia minore complures quidem liberos tulitverum tres omninoreliquit: GermanicumLivillamClaudium.

[2]Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug.Luguduni eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata estappellatusque Tiberius Claudius Drusus. Mox fratre maiore in Iuliamfamiliam adoptato Germanici cognomen assumpsit. Infans autem relictusa patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus variiset tenacibus morbis conflictatus estadeo ut animo simul et corporehebetato ne progressa quidem aetate ulli publico privatoque munerihabilis existimaretur. Diu atque etiam post tutelam receptam alieniarbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olimsuperiumentarium ex industria sibi appositumut se quibuscumque decausis quam saevissime coerceretipse quodam libello conqueritur. Obhanc eandem valitudinem et gladiatorio munerequod simul cum fratrememoriae patris edebatpalliolatus novo more praesedit; et togaevirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica inCapitolium latus est.

[3]Disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operamdedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicavit. Verum ne sicquidem quicquam dignitatis assequi aut spem de se commodiorem inposterum facere potuit. Mater Antonia portentum eum hominisdictitabatnec absolutum a naturased tantum incohatum; ac si quemsocordiae argueretstultiorem aiebat filio suo Claudio. Avia Augustapro despectissimo semper habuitnon affari nisi rarissimenonmonere nisi acerbo et brevi scripto aut per internuntios solita.Soror Livilla cum audisset quandoque imperaturumtam iniquam et tamindignam sortem p. R. palam et clare detestata est. Nam avunculusmaior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sitquocertius cognoscaturcapita ex ipsius epistulis posui.

[4]"Collocutus sum cum Tiberiout mandastimea Liviaquid nepotituo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autemuterque nostrumsemel nobis esse statvendumquod consilium in illosequamur. Nam si est artiusut ita dicamholoclerosquid est quoddubitemusquin per eosdem articulos et gradus producendus sitperquos frater eius productus sit? Sin autem elattosthai sentimuseum et quid est quod dubitemusquin per eosdem articulos et gradusproducendus sitper quos frater eius productus sit? Sin autemelattosthai sentimus eum et beblaphthai kai eis ten tousomatos kai eis ten tes psyches artioteta praebenda materiaderidendi et illum et nos non est hominibus ta toiauta skopteinkai mykterizein eiothosin. Nam semper aestuabimussi de singulisarticulis temporum deliberabimusme proupokeimenou heminposse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibusde rebus consuliscurare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotumnon displicet nobissi est passurus se ab Silvani filio homine sibiaffini admonerine quid faciat quod conspici et derideri possit.Spectare eum circenses ex pulvinari non placet nobis; expositus enimin fronte prima spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eumnon placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim nonpraeficitur urbisi potest sequi fratrem suum in montem? Habesnostrasmea Liviasententiasquibus placet semel de tota realiquid constituine semper inter spem et metum fluctuemur. Licebitautemsi volesAntoniae quoque nostrae des hanc partem epistulaehuius legendam." Rursus alteris litteris: "Tiberiumadulescentem ego verodum to aberiscotidie invitabo ad cenamnesolus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. Qui vellem diligentius etminus meteoros deligeret sibi aliquemcuius motum et habitumet incessum imitaretur. Misellus atychei nam en toisspoudaiois ubi non aberravit eius animussatis apparet he tespsyches autou eugeneia. Item tertiis litteris: "Tiberiumnepotem tuum placere mihi declamantern potuissepeream nisimeaLiviaadmiror. Nam qui tam asaphos loquaturqui possit cumdeclamat saphos dicere quae dicenda suntnon video." Necdubium estquid post haec Augustus constitueritet reliquerit eumnullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredemquidem nisi inter tertios ac paene extraneos e parte sextanuncuparetlegato quoque non amplius quam octingentorum sestertiorumprosecutus.

[5]Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sedinstantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsitquadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei. Tunc demumabiecta spe dignitatis ad otium concessitmodo in hortis etsuburbana domomodo in Campaniae seccssu delitescensatque excontubernio sordidissimorum hominum super veterem segnitiae notamebrietatis quoque et aleae infamiam subiitcum interimquanquam hocmodo agentinumquam aut officium hominum aut reverentia publicedefuit.

[6]Equester ordo bis patronum cum perferendae pro se legationis elegitsemel cum deportandum Romam corpus Augusti umeris suis ab consulibusexposceretiterum cum oppressum Seianum apud eosdern gratularetur;quin et spectaculis advenienti assurgere et lacernas deponeresolebat. Senatus quoqueut ad numerum sodalium Augustalium sorteductorum extra ordinem adicereturcensuit et mox ut domus eiquamincendio amiseratpublica impensa restituereturdicendaeque interconsulares sententiae ius esset. Quod decretum abolitum estexcusante Tiberbio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate suaresarsurum pollicente. Qui tamen moriens et in tertiis heredibus eumex parte tertia nuncupatumlegato etiam circa sestertium viciesprosecutuscommendavit insuper exercitibus ac senatni populoque R.inter ceteras necessitudines nominatim.

[7]Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initiaimperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatumgessit una per duos mensesevenitque ut primitus ingredienti cumfascibus Forum praetervolans aquila dexteriore umero consideret.Sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditquenonnumquam spectaculis in Gai vicemadclamante populo: "Feliciter"partim "patruo imperatoris" partim "Germanici fratri!"

[8]Nec eo minus contumeliis obnoxius vixit. Nam et si paulo serius adpraedictam cenae horam ocurrissetnon nisi aegre et circuito demumtriclinio recipiebaturet quotiens post cibum addormisceretquod eifere accidebatolearum aut palmularum ossibus incessebaturinterdumferula flagrove velut per ludum excitabatur a copreis. Solebant etmanibus stertentis socci induciut repente exergefactus faciemsibimet confricaret.

[9]Sed ne discriminibus quidem caruit. Primum in ipso consulatuquodNeronis et Drusi fratrum Caesaris statuas segnius locandasponendasque curassetpaene honore summotus est; deinde extraneo veletiam domesticorum aliquo deferente assidue varieque inquietatus. Cumvero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratiomissus inGermaniam inter legatos ad gratulandum etiam vitae periculum adiitindignante ac fremente Gaio patruum potissimum ad se missum quasi adpuerum regendumadeo ut non defuerintqui traderent praecipitatumquoque in flumensic ut vestitus advenerat. Atque ex eo numquam nonin senatu novissimus consularium sententiam dixitignominiae causapost omnis interrogatus. Etiam cognitio falsi testamenti recepta estin quo et ipse signaverat. Postremo sestertium octogies pro introitunovi sacerdotii coactus impenderead eas rei familiaris angustiasdeciditut cum obligatam aerario fidem liberare non possetinvacuum lege praediatoria venalis pependerit sub edicto praefectorum.

[10]Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo annoimperium cepit quantumuis mirabili casu. Exclusus inter ceteros abinsidiatoribus Gaicum quasi secretum eo desiderante turbamsubmoverentin diaetamcui nomen est Hermaeumrecesserat; nequemulto post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximuminterque praetenta foribus uela se abdidit. Latentem discurrens fortegregarius milesanimadversis pedibusstudio sciscitandi quisnamessetadgnovit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentemimperatorem salutavit. Hinc ad alios commilitones fluctuantis necquicquam adhuc quam frementis perduxit. Ab his lecticae impositus etquia sui diffugerant vicissim succollantibus in castra delatus esttristis ac trepidusmiserante obvia turba quasi ad poenam rapereturinsons. Receptus intra uallum inter excubias militum pernoctavitaliquanto minore spe quam fiducia. Nam consules cum senatu etcohortibus urbanis forum Capitoliumque occupaverant asserturicommunem libertatem; accitusque et ipse per tr. pl. in curiam adsuadenda quae viderenturvi se et necessitate teneri respondit.Verum postero die et senatu segniore in exeqvendis conatibus pertaedium ac dissensionem diversa censentium et multitudinequaecircumstabatunum rectorem iam et nominatim exposcentearmatos procontione iurare in nomen suum passus est promisitque singulis quinadena sestertiaprimus Caesarum fidem militis etiam praemiopigneratus.

[11]Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduumquo demutando rei p. statu haesitatum eratmemoriae eximere. Omnium itaquefactorum dictorumque in eo veniam et oblivionem in perpetuum sanxitac praestitittribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorumin Gaium numero interemptisexempli simul causa et quod suam quoquecaedem depoposcisse cognoverat. Conversus hinc ad officia pietatisius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam perAugustum. Aviae Liviae diuinos honores et circensi pompa currumelephantorum Augustino similem decernenda curavit; parentibusinferias publicaset hoc amplius patri circenses annuos natali diematri carpentumquo per circum ducereturet cognomen Augustae abviva recusatum. At in fratris memoriam per omnem occasionemcelebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit acde sententia iudicum coronavit. Ne Marcum quidem Antonium inhonoratumac sine grata mentione transmisittestatus quondam per edictumtanto impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarentquodidem esset et aui sui Antoni. Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompeitheatrumdecretum quidem olim a senatu verum omissumperegit. Gaiquoque etsi acta omnia resciditdiem tamen necisquamuis exordiumprincipatus suivetuit inter festos referri.

[12]At in semet augendo parcus atque civilis praenomine Imperatorisabstinuitnimios honores recusavitsponsalia filiae natalemquegeniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.Neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi incuriam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceretutque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerentprecario exegit. Ius nundinarum in privata praedia a consulibuspetit. Cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis freqventerinterfuit; eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera turbavoce ac manu veneratus est. Tribunis plebis adeuntibus se protribunali excusavitquod propter angustias non posset audire eosnisi stantes. Quare in brevi spatio tantum amoris fauorisquecollegitut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatumessetmagna consternatione populus et militem quasi proditorem etsenatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non antedestiteritquam unus atque alter et mox plures a magistratibus inrostra producti saluum et appropinquare confirmarent.

[13]Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansitsed et a singuliset per factionem et denique civili bello infestatus est. E plebe homonocte media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; repertiet equestris ordinis duo in publico cum dolone ac venatorio cultropraestolantesalter ut egressum theatroalter ut sacrificantem apudMartis aedem adoreretur. Conspirauerunt autem ad res novas GallusAsinius et Statilius CoruinusPollionis ac Messalae oratorumnepotesassumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. Bellumcivile movit Furius Camillus Scribonianus Delmatiae legatus; verumintra quintum diem oppressus est legionibusquae sacramentummutaverantin paenitentiam religione conversispostquam denuntiatoad novum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquilaornari neque signa conuelli moverique potuerunt.

[14]Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primosiunctimseqventis per interuallum quarto quemque annosemenstremnovissimumbimenstris ceterostertium autem novo circa principemexemplo in locum demortui suffectus. Ius et consul et extra honoremlaboriosissime dixitetiam suis suorumque diebus sollemnibusnonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis. Nec semperpraescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono etaequoperinde ut adficereturmoderatus est; nam et iisqui apudprivatos iudices plus petendo formula excidissentrestituit actioneset in maiore fraude convictos legitimam poenam supergressus adbestias condemnavit.

[15]In cognoscendo autem ac decernendo mira varietate animi fuitmodocircumspectus et sagaxinterdum inconsultus ac praecepsnonnumquamfriuolus amentique similis. Cum decurias rerum actu expungereteumqui dissimulata vacatione quam beneficio liberorum habebatresponderatut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum abadversariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinariiuris esseagere causam confestim apud se coegitproprio negotiodocumentum daturumquam aequus iudex in alieno negotio futurusesset. Feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimqueargumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonioiuvenis. Absentibus secundum praesentes facillime dabatnullodilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset. Proclamantequodam praecidendas falsario manuscarnificem statim acciri cummachaera mensaque lanionia flagitavit. Peregrinitatis reum orta interadvocatos levi contentionetogatumne an palliatum dicere causamoporteretquasi aequitatem integram ostentansmutare habitumsaepius et prout accusaretur defendereturueiussit. De quodam etiamnegotio ita ex tabella pronuntiasse creditursecundum eos sesentirequi vera proposuissent. Propter quae usque eo eviluitutpassim ac propalam contemptui esset. Excusans quidam testem eprovincia ab eo vocatum negavit praesto esse posse dissimulata diucausa; ac post longas demum interrogationes: "Mortuus est"inquit"putolicuit." Alius gratias agens quod reumdefendi patereturadiecit: "Et tamen fieri solet." Illudquoque a maioribus natu audiebamadeo causidicos patientia eiussolitos abutiut discedentem e tribunali non solum voce revocarentsed et lacinia togae retentainterdum pede apprehenso detinerent. Acne cui haec mira sintlitigatori Graeculo vox in altercationeexcidit: kai su geron ei kai moros. Equitem quidem Romanumobscaenitatis in feminas reumsed falso et ab impotentibus inimicisconficto criminesatis constatcum scorta meritoria citari adversusse et audiri pro testimonio videretgraphium et libellosquostenebat in manuita cum magna stultitiae et saevitiae exprobrationeiecisse in faciem eiusut genam non leviter perstrinxerit.

[16]Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censoressed hanc quoque inaequabiliter varioque et animo et eventu.Recognitione equitum iuvenem probri plenumsed quem paterprobatissimum sibi affirmabatsine ignominia dimisithabere dicenscensorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil ampliusquam monuitut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius;addiditque: "quare enim ego scioquam amicam habeas?" Etcum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam: "lituratamen" inquit"extet." Splendidum virum Graeciaequeprovinciae principemverum Latini sermonis ignarumnon modo alboiudicum erasitsed in peregrinitatem redegit. Nec quemquam nisi suavoceutcumque quis possetac sine patrono rationem vitae passus estreddere. Notavitque multoset quosdam inopinantis et ex causa novigenerisquod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent; qvendamvero et quod comes regis in provincia fuissetreferensmaiorumtemporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti servandicausa secuto crimen maiestatis apud iudices motum. Plures notareconatusmagna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecoreinnoxios fere repperitquibuscumque caelibatum aut orbitatem autegestatem obiceretmaritospatresopulentos se probantibus; eoquidemqui sibimet vim ferro intulisse arguebaturinlaesum corpusveste deposita ostentante. Fuerunt et illa in censura eius notabiliaquod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac venale ad Sigillariaredimi concidique coram imperavit; quodque uno die XX edictaproposuitinter quae duoquorum altero admonebatut uberi vinearumproventu bene dolia picarentur; alteronihil aeque facere ad viperaemorsum quam taxi arboris sucum.

[17]Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. Cum decretis sibi asenatu ornamentis triumphalibus leviorem maiestati principali titulumarbitraretur velletque iusti triumphi decusunde adquireretBritanniam potissimum elegitneque temptatam ulli post Diuum Iuliumet tunc tumultuantem ob non redditos transfugas. Huc cum ab Ostianavigaretvehementi circio bis paene demersus estprope Liguriamiuxtaque Stoechadas insulas. Quare a Massilia Gesoriacum usquepedestri itinere confecto inde transmisit ac sine ullo proelio autsanguine intra paucissimos dies parte insulae in deditionem receptasexto quam profectus erat mense Romam rediit triumphavitque maximoapparatu. Ad cuius spectaculum commeare in urbem non solumpraesidibus provinciarum permisitverum etiam exulibus quibusdam;atque inter hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae domusiuxta civicam fixittraiecti et quasi domiti Oceani insigne. Currumeius Messalina uxor carpento secuta est; secuti et triumphaliaornamenta eodem bello adeptised ceteri pedibus et in praetextaM.Crassus Frugi equo phalerato et in veste palmataquod eum honoremiteraverat.

[18]Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit. Cum Aemilianapertinacius arderentin diribitorio duabus noctibus mansit acdeficiente militum ac familiarum turba auxilio plebem per magistratusex omnibus vicis convocavit ac positis ante se cum pecunia fiscis adsubveniendum hortatus estrepraesentans pro opera dignam cuiquemercedem. Artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentusquondam medio foro a turba conviciisque et simul fragminibus panisita infestatusut aegre nec nisi postico euadere in Palatiumvalueritnihil non excogitavit ad invehendos etiam tempore hibernocommeatus. Nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in sedamnosi cui quid per tempestates accidissetet naves mercaturaecausa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:

[19]civi vacationem legis Papiae PoppaeaeLatino ius Quiritiumfeminisius IIII liberorum; quae constituta hodieque servantur.

[20]Opera magna potius necessaria quam multa perfecitsed uel praecipua:ductum aquarum a Gaio incohatumitem emissarium Fucini lacusportumque Ostiensemquanquam sciret ex iis alterum ab Augustoprecantibus assidue Marsis negatumalterum a Diuo Iulio saepiusdestinatum ac propter difficultatem omissum. Claudiae aquae gelidoset uberes fontesquorum alteri Caeruleoalteri Curtio et Albudignonomen estsimulque riuum Anienis novi lapideo opere in urbemperduxit diuisitque in plurimos et ornatissimos lacus. Fucinumadgressus est non minus conpendii spe quam gloriaecum quidamprivato sumptu emissuros se repromitterentsi sibi siccati agriconcederentur. Per tria autem passuum milia partim effosso montepartim exciso canalem absoluit aegre et post undecim annosquamuiscontinuis XXX hominum milibus sine intermissione operantibus. PortumOstiae extruxit circumducto dextra sinistraque brachio et adintroitum profundo iam solo mole obiecta; quam quo stabiliusfundaretnavem ante demersitqua magnus obeliscus ex Aegypto fverataduectuscongestisque pilis superposuit altissimam turrem inexemplum Alexandrini Phariut ad nocturnos ignes cursum navigiadirigerent.

[21]Congiaria populo saepius distribuit. Spectacula quoque complura etmagnifica ediditnon usitata modo ac solitis locissed etcommenticia et ex antiquitate repetitaet ubi praeterea nemo anteeum. Ludos dedicationis Pompeiani theatriquod ambustum restitverate tribunali posito in orchestra commisitcum prius apud superioresaedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibuscunctis descendisset. Fecit et saecularesquasi anticipatos abAugusto nec legitimo tempori reservatosquamuis ipse in historiissuis prodatintermissos eos Augustum multo post diligentissimeannorum ratione subducta in ordinem redegisse. Quare vox praeconisirrisa est inuitantis more sollemni ad ludosquos nec spectassetquisquam nec spectaturus essetcum superessent adhuc quispectaverantet quidam histrionum producti olim tunc quoqueproducerentur. Circenses freqventer etiam in Vaticano commisitnonnumquam interiecta per quinos missus venatione. Circo vero maximomarmoreis carceribus auratisque metisquae utraque et tofina aclignea antea fverantexculto propria senatoribus constituit locapromiscue spectare solitis; ac super quadrigarum certamina Troiaelusum exhibuit et Africanasconficiente turma equitumpraetorianorumducibus tribunis ipsoque praefecto; praetereaThessalos equitesqui feros tauros per spatia circi aguntinsiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt. Gladiatoriamunera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniversarium in castrispraetorianis sine venatione apparatuqueiustum atque legitimum inSaeptis; ibidem extraordinarium et breve dierumque paucorumquodqueappellare coepit "sportulam" quia primum daturus edixeratvelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se populum. Nec ullospectaculi genere communior aut remissior eratadeo ut oblatosvictoribus aureos prolata sinistra pariter cum vulgo voce digitisquenumeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem hominesprovocaretdominos identidem appellansimmixtis interdum frigidiset arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturumse promisitsi captus esset. Illud plane quantumuis salubriter et intempore: cum essedariopro quo quattuor fili deprecabanturmagnoomnium fauore indulsisset rudemtabulam ilico misit admonenspopulumquanto opere liberos suscipere deberetquos videret etgladiatori praesidio gratiaeque esse. Edidit et in Martio campoexpugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam etdeditionem Britanniae regum praeseditque paludatus. Quin et emissurusFucinum lacum naumachiam ante commisit. Sed cum proclamantibusnaumachiariis: "Have imperatormorituri te salutant!"Respondisset: "Aut non" neque post hanc vocem quasi veniadata quisquam dimicare velletdiu cunctatus an omnes igni ferroqueabsumerettandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sinefoeda vacillatione discurrens partim minando partim adhortando adpugnam compulit. Hoc spectaculo classis Sicula et Rhodiaconcurreruntduodenarum triremium singulaeexciente bucina Tritoneargenteoqui e medio lacu per machinam emerserat.

[22]Quaedam circa caerimonias civilemque et militarem moremitem circaomnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoletarevocavit aut etiam noua instituit. In cooptandis per collegiasacerdotibus neminem nisi iuratus nominavit; observavitque seduloutquotiens terra in urbe movissetferias advocata contione praetorindiceretutque dira aue in Capitolio visa obsecratio haberetureamque ipse iure maximi pontificis pro rostris populo praeiretsummotaque operariorum seruorumque turba.

[23]Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit.Iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbedelegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam perprovincias potestatibus demandavit. Capiti Papiae Poppaeae legis aTiberio Caesarequasi sexagenarii generare non possentadditoobrogavit. Sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibusdarenturutque iiquibus a magistratibus provinciaeinterdicerentururbe quoque et Italia summoverentur. Ipse quosdamnovo exemplo relegavitut ultra lapidem tertium vetaret egredi aburbe. De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellastribunicio subsellio sedebat. Commeatus a senatu peti solitosbenefici sui fecit.

[24]Ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit.Senatoriam dignitatem recusantibus equestrem quoque ademit. Latumclauumquamuis initio affirmasset non lecturum se senatorem nisicivis R. abnepotemetiam libertini filio tribuitsed sub condicionesi prius ab equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionemuerenset Appium Caecum censoremgeneris sui proauctoremlibertinorum filios in senatum adlegisse docuitignarus temporibusAppi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non ipsosqui manuemitterentursed ingenuos ex his procreatos. Collegio quaestorum prostratura viarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi etGallica provincia curam aerari Saturni reddiditquam medio temporepraetores aututi nuncpraetura functi sustinverant. Triumphaliaornamenta Silanofiliae suae sponsonondum puberi deditmaioribusvero natu tam multis tamque facileut epistula communi legionumnomine extiterit petentiumut legatis consularibus simul cumexercitu et triumphalia darenturne causam belli quoquo modoquaererent. Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque urbemobviam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertentilatus texit. Gabinio Secundo Cauchis gente Germanica superatiscognomen Cauchius usurpare concessit.

[25]Equestris militias ita ordinavitut post cohortem alampost alamtribunatum legionis daret; stipendiaque instituit et imaginariaemilitiae genusquod vocatur "supra numerum" quo absenteset titulo tenus fungerentur. Milites domus senatorias salutandi causaingredi etiam patrum decreto prohibuit. Libertinosqui se proequitibus R. agerentpublicavitingratos et de quibus patroniquererentur revocavit in seruitutem advocatisque eorum negavit seadversus libertos ipsorum ius dicturum. Cum quidam aegra et adfectamancipia in insulam Aesculapi taedio medendi exponerentomnes quiexponerentur liberos esse sanxitnec redire in dicionem dominisiconualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponerecaediscrimine teneri. Viatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus autsella aut lectica transirentmonuit edicto. Puteolis et Ostiaesingulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocavit.Peregrinae condicionis homines vetuit usurpare Romana nomina dumtaxat gentilicia. Civitatem R. usurpantes in campo Esquilino securipercussit. provincias Achaiam et Macedoniamquas Tiberius ad curamsuam transtuleratsenatui reddidit. Lyciis ob exitiabiles inter sediscordias libertatem ademitRhodiis ob paenitentiam veterumdelictorum reddidit. Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribustributa in perpetuum remisit recitata vetere epistula Graeca senatuspopulique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demumpollicentissi consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunespraestitisset. Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Romaexpulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisitsimplicitate eorum et fiducia commotusquod in popularia deducticum animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatuad eademloca sponte transierantnihilo deteriorem virtutem aut condicionemsuam praedicantes. Druidarum religionem apud Gallos dirae immanitatiset tantum civibus sub Augusto interdictam penitus abolevit; contrasacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus esttemplumque in Sicilia Veneris Erycinae vetustate conlapsum ut exaerario pop. R. reficereturauctor fuit. Cum regibus foedus in foroicit porca caesa ac vetere fetialium praefatione adhibita. Sed ethaec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suoquam uxorum libertorumque arbitrio administravittalis ubiqueplerumquequalem esse eum aut expediret illis aut liberet.

[26]Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augustiproneptemitem Liviam Medullinamcui et cognomen Camillae erategenere antiquo dictatoris Camilli. Prioremquod parentes eiusAugustum offenderantvirginem adhuc repudiavitposteriorem ipsodiequi erat nuptiis destinatusex valitudine amisit. Uxores deindeduxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinamconsulari patre. Cum utraque diuortium fecitsed cum Paetina exlevibus offensiscum Vrgulanilla ob libidinum probra et homicidiisuspicionem. Post has Valeriam MessalinamBarbati Messalaeconsobrini sui filiamin matrimonium accepit. Quam cum comperissetsuper cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse doteinter auspices consignatasupplicio adfecit confirmavitque procontione apud praetorianosquatenus sibi matrimonia male cederentpermansurum se in caelibatuac nisi permansissetnon recusaturumconfodi manibus ipsorum. Nec durare valuit quin de condicionibuscontinuo tractaretetiam de Paetinaequam olim exegeratdequeLolliae Paulinaequae C. Caesari nupta fverat. Verum inlecebrisAgrippinaeGermanici fratris sui filiaeper ius osculi etblanditiarum occasiones pellectus in amoremsubornavit proximosenatu qui censerentcogendum se ad ducendum eam uxoremquasi reip. maxime interessetdandamque ceteris veniam talium coniugiorumquae ad id tempus incesta habebantur. Ac vix uno interposito dieconfecit nuptiasnon repertis qui sequerentur exemplumexceptolibertino quodam et altero primipilaricuius nuptiarum officium etipse cum Agrippina celebravit.

[27]Liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiamex Paetina Antoniamex Messalina Octaviam et quem primo Germanicummox Britannicum cognominavit. Drusum prope iam puberem amisit piroper lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto strangulatumcumei ante paucos dies filiam Seiani despondisset. Quo magis mirorfuisse qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex liberto suoBotere conceptamquamuis ante quintum mensem diuortii natam aliquecoeptamexponi tamen ad matris ianuam et nudam iussit abici.Antoniam Cn. Pompeio Magnodeinde Fausto SullaenobilissimisiuvenibusOctaviam Neroni priuigno suo collocavitSilano antedesponsam. Britannicum vicesimo imperii die inque secundo consulatunatum sibi paruulum etiam tumet militi pro contione manibus suisgestans et plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assiduecommendabat faustisque ominibus cum adclamantium turba prosequebatur.E generis Neronem adoptavitPompeium atque Silanum non recusavitmodosed et interemit.

[28]Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonemquem etiam Britannicotriumpho inter militares viros hasta pura donavit; nec minus Felicemquem cohortibus et alis provinciaeque Iudaeae praeposuittriumreginarum maritum; et Harpocrancui lectica per urbem vehendispectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super hos Polybium abstudiisqui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnisNarcissum ab epistulis et Pallantem a rationibusquos decreto quoquesenatus non praemiis modo ingentibussed et quaestoriispraetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum praetereaadquirere et rapereut querente eo quondam de fisci exiguitate nonabsurde dictum sitabundaturumsi a duobus libertis in consortiumreciperetur.

[29]Hisut dixiuxoribusque addictusnon principemsed ministrumegitcompendio cuiusque horum vel etiam studio aut libidine honoresexercitus impunitates supplicia largitus estet quidem insciensplerumque et ignarus. Ac ne singillatim minora quoque enumeremrevocatas liberalitates eiusiudicia rescissasuppositos aut etiampalam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanumconsocerum suum Iuliasquealteram Drusialteram Germanici filiamcrimine incerto nec defensione ulla data occidititem Cn. Pompeiummaioris filiae virum et L. Silanum minoris sponsum. Ex quibusPompeius in concubitu dilecti adulescentuli confossus estSilanusabdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. Morique initio anni coactusdie ipso Claudi et Agrippinae nuptiarum. In quinque et trigintasenatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitateanimaduertitutcum de nece consularis viri renuntiante centurionefactum esse quod imperassetnegaret quicquam se imperassenihilominus rem comprobaretaffirmantibus libertis officio militesfunctosquod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent. Namillud omnem fidem excesserit quod nuptiisquas Messalina cumadultero Silio fecerattabellas dotis et ipse consignaveritinductusquasi de industria simularentur ad auertendumtransferendumque periculumquod imminere ipsi per quaedam ostentaportenderetur.

[30]Auctoritas dignitasque formae non defuit eiverum stanti uel sedentiac praecipue quiescentinam et prolixo nec exili corpore erat etspecie canitieque pulchraopimis ceruicibus; ceterum et ingredientemdestituebant poplites minus firmiet remisse quid vel serio agentemmulta dehonestabant: risus indecensira turpior spumante rictuumentibus naribuspraeterea linguae titubantia caputque cum sempertum in quantulocumque actu vel maxime tremulum.

[31]valitudine sicut olim grauiita princeps prospera usus est exceptostomachi dolorequo se correptum etiam de consciscenda mortecogitasse dixit.

[32]convivia agitavit et ampla et assidua ac fere patentissimis locisutplerumque sesceni simul discumberent. Convivatus est et superemissarium Fucini lacus ac paene summersuscum emissa impetu aquaredundasset. Adhibebat omni cenae et liberos suos cum puerispuellisque nobilibusqui more veteri ad fulcra lectorum sedentesuescerentur. Convivaequi pridie scyphum aureum subripuisseexistimabaturrevocato in diem posterum calicem fictilem apposuit.Dicitur etiam meditatus edictumquo veniam daret flatum crepitumqueventris in convivio emittendicum periclitatum qvendam prae pudoreex continentia repperisset.

[33]Cibi vinique qvocumque et tempore et loco appetentissimuscognoscensquondam in Augusti foro ictusque nidore prandiiquod in proximaMartis aede Saliis apparabaturdeserto tribunali ascendit adsacerdotes unaque decubuit. Nec temere umquam triclinio abscessitnisi distentus ac madenset ut statim supino ac per somnum hiantipinna in os inderetur ad exonerandum stomachum. Somni brevissimierat. Nam ante mediam noctem plerumque vigilabatut tamen interdiunonnumquam in iure dicendo obdormisceret vixque ab advocatis deindustria vocem augentibus excitaretur. Libidinis in feminasprofusissimaemarum omnino expers. Aleam studiosissime lusitdecuius arte librum quoque emisitsolitus etiam in gestatione ludereita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.

[34]saevum et sanguinarium natura fuissemagnis minimisque apparuitrebus. Tormenta quaestionum poenasque parricidarum repraesentabatexigebatque coram. Cum spectare antiqui moris supplicium Tiburiconcupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex deessetaccitum aburbe vesperam usque opperiri perseveravit. Qvocumque gladiatoriomunerevel suo vel alienoetiam forte prolapsos iugulari iubebatmaxime retiariosut expirantium facies videret. Cum par quoddammutuis ictibus concidissetcultellos sibi paruulos ex utroque ferroin usum fieri sine mora iussit. Bestiaris meridianisque adeodelectabaturut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridiedimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiamlevi subitaque de causa quosdam committeretde fabrorum quoque acministrorum atque id genus numerosi automatum vel pegma vel quidtale aliud parum cessisset. Induxit et unum ex nomenculatoribus suissic ut erat togatus.

[35]Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. Primis imperii diebusquanquamut diximusiactator civilitatisneque convivia inireausus est nisi ut speculatores cum lanceis circumstarent militesquevice ministrorum fungerenturneque aegrum quemquam visitavit nisiexplorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis etexcussis. Reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semperapposuitet quidem omnibus et acerbissimos. Sero enim ac vixremisitne feminae praetextatique pueri et puellae contrectarenturet ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae thecaeadimerentur. Motu civili cum eum Camillusnon dubitans etiam citrabellum posse terrericontumeliosa et minaci et contumaci epistulacedere imperio iuberet vitamque otiosam in privata re ageredubitavit adhibitis principibus viris an optemperaret.

[36]Quasdam insidias temere delatas adeo expavitut deponere imperiumtemptaverit. Quodamut supra rettulicum ferro circa sacrificantemse deprehensosenatum per praecones propere convocavit lacrimisqueet vociferatione miseratus est condicionem suamcui nihil tutiusquam essetac diu publico abstinuit. Messalinae quoque amoremflagrantissimum non tam indignitate contumeliarum quam periculi metuabiecitcum adultero Silio adquiri imperium credidisset; quo temporefoedum in modum trepidus ad castra confugitnihil tota via quamessetne sibi saluum imperium requirens.

[37]Nulla adeo suspicionullus auctor tam levis extitita quo nonmediocri scrupulo iniecto ad cavendum ulciscendumque compelleretur.Vnus ex litigatoribus seducto in salutatione affirmavitvidisse seper quietem occidi eum a quodam; dein paulo postquasi percussoremagnosceretlibellum tradentem adversarium suum demonstravit:confestimque is pro deprenso ad poenam raptus est. Pari modooppressum ferunt Appium Silanum: quem cum Messalina et Narcissusconspirassent perderediuisis partibus alter ante lucem similisattonito patroni cubiculum inrupitaffirmans somniasse se uim ei abAppio inlatam; altera in admirationem formata sibi quoque eandemspeciem aliquot iam noctibus obversari rettulit; nec multo post excomposito inrumpere Appius nuntiatuscui pridie ad id temporis utadesset praeceptum eratquasi plane repraesentaretur somnii fidesarcessi statim ac mori iussus est. Nec dubitavit postero die Claudiusordinem rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agerequodpro salute sua etiam dormiens excubaret.

[38]Irae atque iracundiae conscius sibiutramque excusavit edictodistinxitquepollicitus alteram quidem brevem et innoxiamalteramnon iniustam fore. Ostiensibusquia sibi subeunti Tiberim scaphasobviam non miserintgraviter correptis eaque cum inuidiaut inordinem se coactum conscriberetrepente tantum non satis facientismodo veniam dedit. Quosdam in publico parum tempestiue adeuntis manusua reppulit. Item scribam quaestorium itemque praetura functumsenatorem inauditos et innoxios relegavitquod ille adversusprivatum se intemperantius affuissethic in aedilitate inquilinospraediorum suorum contra vetitum cocta vendentes multasset vilicumqueintervenientem flagellasset. Qua de causa etiam coercitionempopinarum aedilibus ademit. Ac ne stultitiam quidem suam reticuitsimulatamque a se ex industria sub Gaioquod aliter euasurusperventurusque ad susceptam stationem non fueritquibusdamoratiunculis testatus est; nec tamen persuasitcum intra brevetempus liber editus sitcui index erat moron epanastasisargumentum autem stultitiam neminem fingere.

[39]Inter cetera in eo mirati sunt homines et oblivionem etinconsiderantiamvel ut Graece dicammeteorian et ablepsian.Occisa Messalinapaulo post quam in triclinio decubuitcur dominanon veniret requisiit. Multos ex iisquos capite damnaveratposterostatim die et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit etquasi morarenturut somniculosos per nuntium increpuit. Ducturuscontra fas Agrippinam uxoremnon cessavit omni oratione filiam etalumnam et in gremio suo natam atque educatam praedicare. Adsciturusin nomen Neronemquasi parum reprehendereturquod adulto iam filiopriuignum adoptaretidentidem divulgavit neminem umquam peradoptionem familiae Claudiae insertum.

[40]Sermonis vero rerumque tantam saepe neglegentiam ostenditut necquis nec inter quosquoue tempore ac loco uerba faceretscire autcogitare existimaretur. Cum de laniis ac vinariis agereturexclamavit in curia: "rogo vosquis potest sine offula viuere?"Descripsitque abundantiam veterum tabernarumunde solitus essetuinum olim et ipse petere. De quaesturae quodam candidato intercausas suffragationis suae posuitquod pater eius frigidam aegrosibi tempestiue dedisset. Inducta teste in senatu: "haec"inquit"matris meae liberta et ornatrix fuitsed me patronumsemper existimavit; hoc ideo dixiquod quidam sunt adhuc in domomeaqui me patronum non putant." Sed et pro tribunaliOstiensibus quiddam publice orantibus cum excanduissetnihil haberese vociferatus estquare eos demereatur; si quem aliumet seliberum esse. Nam illa eius cotidiana et plane omnium horarum etmomentorum erant: "quidego tibi Telegenius videor?" et:lalei kai me thiggane multaque talia etiam privatis deformianedum principineque infacundo neque indoctoimmo etiampertinaciter liberalibus studiis dedito.

[41]Historiam in adulescentia hortante T. LivioSulpicio vero Flauoetiam adiuuantescribere adgressus est. Et cum primum freqventiauditorio commisissetaegre perlegit refrigeratus saepe a semetipso. Nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellisobesitate cuiusdam risus exortus essetne sedato quidem tumultutemperare potuitquin ex interuallo subinde facti reminiscereturcachinnosque revocaret. In principatu quoque et scripsit plurimum etassidue recitavit per lectorem. Initium autem sumpsit historiae postcaedem Caesaris dictatorissed et transiit ad inferiora temporacoepitque a pace civilicum sentiret neque libere neque uere sibi desuperioribus tradendi potestatem relictamcorreptus saepe et a matreet ab avia. Prioris materiae duo voluminaposterioris unum etquadraginta reliquit. Composuit et "de vita sua" octovoluminamagis inepte quam ineleganter; item "Ciceronisdefensionem adversus Asini Galli libros" satis eruditam. novasetiam commentus est litteras tres ac numero veterum quasi maximenecessarias addidit; de quarum ratione cum privatus adhuc volumenedidissetmox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoquepromiscuo essent. Extat talis scriptura in plerisque libris acdiurnis titulisque operum.

[42]Nec minore cura Graeca studia secutus estamorem praestantiamquelinguae occasione omni professus. Cuidam barbaro Graece ac Latinedisserenti: "cum utroque" inquit"sermone nostro sisparatus"; et in commendanda patribus conscriptis Achaiagratamsibi provinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatulegatis perpetua oratione respondit. Multum vero pro tribunali etiamHomericis locutus est versibus. Quotiens quidem hostem velinsidiatorem ultus essetexcubitori tribuno signum de more poscentinon temere aliud dedit quam:

Anerapomynasthaihote tis proteros chalepenie.

Denique etGraecas scripsit historiasTyrrhenicon vigintiCarchedoniacon octo.Quarum causa veteri Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine novum;institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libriin alteroCarchedoniacon diebus statutis velut in auditorio recitarentur toti asingulis per vices.

[43]Sub exitu vitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonioAgrippinae deque Neronis adoptione dederatsiquidem commemorantibuslibertis ac laudantibus cognitionemqua pridie quandam adulteriiream condemnaratsibi quoque in fatis esse iactavit omnia impudicased non impunita matrimonia; et subinde obvium sibi Britannicumartius complexus hortatus estut cresceret rationemque a se omniumfactorum acciperet; Graeca insuper voce prosecutus: ho trosasiasetai. Cumque impubi teneroque adhucquando staturapermitterettogam dare destinassetadiecit: "Ut tandem populusR. verum Caesarem habeat."

[44]Non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omniummagistratuum obsignavit. Prius igitur quam ultra progredereturpraeventus est ab Agrippinaquam praeter haec conscientia quoque necminus delatores multorum criminum arguebant. Et veneno quidem occisumconvenit; ubi autem et per quem datodiscrepat. Quidam traduntepulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonempraegustatorem; alii domestico convivio per ipsam Agrippinamquaeboletum medicatum auidissimo ciborum talium optulerat. Etiam desubseqventibus diversa fama est. Multi statim hausto venenoobmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse propelucem. Nonnulli inter initia consopitumdeinde cibo afflventeeuomuisse omniarepetitumque toxicoincertum pultine additocumvelut exhaustum refici cibo oporteretan immisso per clystera[m]utquasi abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subveniretur.

[45]Mors eius celata estdonec circa successorem omnia ordinarentur.Itaque et quasi pro aegro adhuc vota suscepta sunt et inducti persimulationem comoediqui velut desiderantem oblectarent. ExcessitIII. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss. sexagesimo quartoaetatisimperii quarto decimo annofuneratusque est sollemniprincipum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem a Neronedestitutum abolitumque recepit mox per Vespasianum.

[46]Praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellaequam cometen vocanttactumque de caelo monumentum Drusi patrisetquod eodem anno ex omnium magistratuum genere plerique mortemobierant. Sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima vitae suaetempora videturaliquot quidem argumentis. Nam et cum consulesdesignaretneminem ultra mensem quo obiit designavitet in senatucui novissime interfuitmultum ad concordiam liberos suoscohortatusutriusque aetatem suppliciter patribus commendavitet inultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatisquanquam abominantibus qui audiebantsemel atque iterumpronuntiavit.