Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaDivi Iuli



1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950515253545556575859606162636465666768697071727374757677787980818283848586878889

** * [1] Annum agens sextum decimum patrem amisit; sequentibusqueconsulibus flamen Dialis destinatus dimissa Cossutiaquae familiaequestri sed admodum diues praetextato desponsata fueratCorneliamCinnae quater consulis filiam duxit uxoremex qua illi mox Iulianata est; neque ut repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modopotuit. quare et sacerdotio et uxoris dote et gentilicishereditatibus multatus diuersarum partium habebaturut etiamdiscedere e medio et quamquam morbo quartanae adgrauante prope persingulas noctes commutare latebras cogeretur seque ab inquisitoribuspecunia redimeretdonec per uirgines Vestales perque MamercumAemilium et Aurelium Cottam propinquos et adfines suos ueniamimpetrauit. satis constat Sullamcum deprecantibus amicissimis etornatissimis uiris aliquamdiu denegasset atque illi pertinacitercontenderentexpugnatum tandem proclamasse siue diuinitus siuealiqua coniectura: uincerent ac sibi haberentdum modo scirent eumquem incolumem tanto opere cuperentquandoque optimatium partibusquas secum simul defendissentexitio futurum; nam Caesari multosMarios inesse.

[2]Stipendia prima in Asia fecit Marci Thermi praetoris contubernio; aquo ad accersendam classem in Bithyniam missus desedit apudNicomedennon sine rumore prostratae regi pudicitiae; quem rumoremauxit intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendaepecuniaequae deberetur cuidam libertino clienti suo. reliquamilitia secundiore fama fuit et a Thermo in expugnatione Mytilenarumcorona ciuica donatus est.

[3]Meruit et sub Seruilio Isaurico in Ciliciased breui tempore. namSullae morte compertasimul spe nouae dissensionisquae per MarcumLepidum mouebaturRomam propere redit. et Lepidi quidem societatequamquam magnis condicionibus inuitareturabstinuitcum ingenioeius diffisus tum occasionequam minorem opinione offenderat.

[4]Ceterum composita seditione ciuili Cornelium Dolabellam consularem ettriumphalem repetundarum postulauit; absolutoque Rhodum secederestatuitet ad declinandam inuidiam et ut per otium ac requiemApollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret. hucdum hibernis iam mensibus traicitcirca Pharmacussam insulam apraedonibus captus est mansitque apud eos non sine summa indignationeprope quadraginta dies cum uno medico et cubicularis duobus. namcomites seruosque ceteros initio statim ad expediendas pecuniasquibus redimereturdimiserat. numeratis deinde quinquaginta talentisexpositus in litore non distulit quin e uestigio classe deductapersequeretur abeuntis ac redactos in potestatem supplicioquodsaepe illis minatus inter iocum fueratadficeret. uastante regionesproximas Mithridatene desidere in discrimine sociorum uidereturabRhodoquo pertenderattransiit in Asiam auxiliisque contractis etpraefecto regis prouincia expulso nutantis ac dubias ciuitatesretinuit in fide.

[5]Tribunatu militumqui primus Romam reuerso per suffragia populihonor optigitactores restituendae tribuniciae potestatiscuius uimSulla deminueratenixissime iuuit. L. etiam Cinnae uxoris fratrietqui cum eo ciuili discordia Lepidum secuti post necem consulis adSertorium confugerantreditum in ciuitatem rogatione Plotia confecithabuitque et ipse super ea re contionem.

[6]Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e morepro rostris. et in amitae quidem laudatione de eius ac patris suiutraque origine sic refert: 'Amitae meae Iuliae maternum genus abregibus ortumpaternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam abAnco Marcio sunt Marcii Regesquo nomine fuit mater; a Venere Iuliicuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitasregumqui plurimum inter homines pollentet caerimonia deorumquorum ipsi in potestate sunt reges.' In Corneliae autem locumPompeiam duxit Quinti Pompei filiamL. Sullae neptem; cum qua deindediuortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodioquem interpublicas caerimonias penetrasse ad eam muliebri ueste tam constansfama eratut senatus quaestionem de pollutis sacris decreuerit.

[7]Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum mandatu pr(aetoris) iuredicundo conuentus circumiret Gadisque uenissetanimaduersa apudHerculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesusignauiam suamquod nihil dum a se memorabile actum esset in aetatequa iam Alexander orbem terrarum subegissetmissionem continuoefflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones inurbe. etiam confusum eum somnio proximae noctis + nam uisus erat perquietem stuprum matri intulisse + coiectores ad amplissimam spemincitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantesquandomaterquam subiectam sibi uidissetnon alia esset quam terraquaeomnium parens haberetur.

[8]Decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitateagitantes adiitet ad audendum aliquid concitassetnisi consulesconscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.

[9]Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: siquidem ante paucosdies quam aedilitatem iniretuenit in suspicionem conspirasse cumMarco Crasso consulariitem Publio Sulla et L. Autronio postdesignationem consulatus ambitus condemnatisut principio annisenatum adorirenturet trucidatis quos placitum essetdictaturamCrassus inuaderetipse ab eo magister equitum dicereturconstitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatusrestitueretur. meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus inhistoriaMarcus Bibulus in edictisC. Curio pater in orationibus.de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistulareferens Caesarem in consulatu confirmasse regnumde quo aediliscogitarat. Tanusius adicit Crassum paenitentia uel metu diem caedidestinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem signumquod abeo dari conueneratdedisse; conuenisse autem Curio aitut togam deumero deiceret. idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores suntconspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescentecui obsuspicionem urbanae coniurationis prouincia Hispania ultro extraordinem data sit; pactumque ut simul foris illeipse Romae ad resnouas consurgerentper Ambranos et Transpadanos; destitutumutriusque consilium morte Pisonis.

[10]Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitoliumornauit porticibus ad tempus extructisin quibus abundante rerumcopia pars apparatus exponeretur. uenationes autem ludosque et cumcollega et separatim ediditquo factum estut communium quoqueinpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius MarcusBibuluseuenisse sibi quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedesin foro constituta tantum Castoris uocareturita suam Caesarisquemunificentiam unius Caesaris dici. adiecit insuper Caesar etiamgladiatorium munussed aliquanto paucioribus quam destinaueratparibus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicosexterruissetcautum est de numero gladiatorumquo ne maioremcuiquam habere Romae liceret.

[11]Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorumut sibiAegyptus prouincia plebi scito dareturnanctus extraordinariiimperii occasionemquod Alexandrini regem suum socium atque amicum asenatu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur. nec obtinuitaduersante optimatium factione: quorum auctoritatem ut quibus possetmodis in uicem deminuerettropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbrisatque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda desicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuitquiproscriptione ob relata ciuium Romanorum capita pecunias ex aerarioacceperantquamquam exceptos Cornelis legibus.

[12]Subornauit etiam qui Gaio Rabirio perduellionis diem diceretquopraecipuo adiutore aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosumtribunatum senatus coercueratac sorte iudex in reum ductus tamcupide condemnauitut ad populum prouocanti nihil aeque ac iudicisacerbitas profuerit.

[13]Deposita prouinciae spe pontificatum maximum petit non sineprofusissima largitione; in qua reputans magnitudinem aeris alienicum mane ad comitia descenderetpraedixisse matri osculanti ferturdomum se nisi pontificem non reuersurum. atque ita potentissimos duoscompetitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superauitut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibustulerit.

[14]Praetor creatusdetecta coniuratione Catilinae senatuque uniuerso insocios facinoris ultimam statuente poenamsolus municipatimdiuidendos custodiendosque publicatis bonis censuit. quin et tantummetum iniecit asperiora suadentibusidentidem ostentans quanta eosin posterum a plebe Romana maneret inuidiaut Decimum Silanumconsulem designatum non piguerit sententiam suamquia mutare turpeeratinterpretatione lenireuelut grauius atque ipse sensissetexceptam. obtinuisset adeo transductis iam ad se pluribus et in hisCicerone consulis fratrenisi labantem ordinem confirmasset M.Catonis oratio. ac ne sic quidem impedire rem destititquoad manusequitum Romanorumquae armata praesidii causa circumstabatinmoderatius perseueranti necem comminata estetiam strictos gladiosusque eo intentansut sedentem una proximi deseruerintuix paucicomplexu togaque obiecta protexerint. tunc plane deterritus non modocessitsed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.

[15]Primo praeturae die Quintum Catulum de refectione Capitoli addisquisitionem populi uocauit rogatione promulgataqua curationemeam in alium transferebat; uerum impar optimatium conspirationiquosrelicto statim nouorum consulum officio frequentes obstinatosque adresistendum concucurrisse cernebathanc quidem actionem deposuit.

[16]Ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas legesaduersus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremquese pertinacissime praestititdonec ambo administratione rei publicaedecreto patrum submouerentur. ac nihilo minus permanere in magistratuet ius dicere aususut comperit paratosqui ui ac per armaprohiberentdimissis lictoribus abiectaque praetexta domum clamrefugit pro condicione temporum quieturus. multitudinem quoque biduopost sponte et ultro confluentem operamque sibi in adserendadignitate tumultuosius pollicentem conpescuit. quod cum praeteropinionem euenissetsenatus ob eundem coetum festinato coactusgratias ei per primores uiros egit accitumque in curiam etamplissimis uerbis conlaudatum in integrum restituit inducto prioredecreto.

[17]Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus etapud Nouium Nigrum quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu aQuinto Curiocuiquod primus consilia coniuratorum detexeratconstituta erant publice praemia. Curius e Catilina se cognouissedicebatVettius etiam chirographum eius Catilinae datumpollicebatur. id uero Caesar nullo modo tolerandum existimanscuminplorato Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro adeum detulisse docuissetne Curio praemia darentur effecit; Vettiumpignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum ac prorostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem; eodemNouium quaestoremquod compellari apud se maiorem potestatem passusesset.

[18]Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes creditoresinteruentu sponsorum remouit ac neque more neque iureante quamprouinciae or[di]narenturprofectus est: incertum metune iudiciiquod priuato parabaturan quo maturius sociis inplorantibussubueniret; pacataque prouincia pari festinationenon expectatosuccessore ad triumphum simul consulatumque decessit. sed cum edictisiam comitis ratio eius haberi non posset nisi priuatus introisseturbemet ambienti ut legibus solueretur multi contra dicerentcoactus est triumphumne consulatu excludereturdimittere.

[19]E duobus consulatus competitoribusLucio Lucceio Marcoque BibuloLucceium sibi adiunxitpactus ut isquoniam inferior gratia essetpecuniaque polleretnummos de suo communi nomine per centuriaspronuntiaret. qua cognita re optimatesquos metus ceperat nihil nonausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collegaauctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendiac plerique pecuniascontuleruntne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publicafieri. Igitur cum Bibulo consul creatur. eandem ob causam opera aboptimatibus data estut prouinciae futuris consulibus miniminegotiiid est siluae callesquedecernerentur. qua maxime iniuriainstinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensumpatribusquod Mithridate rege uicto cunctantius confirmarentur actasua; Pompeioque Marcum Crassum reconciliauit ueterem inimicum exconsulatuquem summa discordia simul gesserant; ac societatem cumutroque iniitne quid ageretur in re publicaquod displicuissetulli e tribus.

[20]Inito honore primus omnium instituitut tam senatus quam populidiurna acta confierent et publicarentur. antiquum etiam re[t]tulitmoremut quo mense fasces non haberetaccensus ante eum iretlictores pone sequerentur. lege autem agraria promulgata obnuntiantemcollegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum necquoquam repertoqui super tali consternatione referre aut censerealiquid auderetqualia multa saepe in leuioribus turbis decretaerantin eam coegit desperationemutquoad potestate abiretdomoabditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret. Vnus ex eo temporeomnia in re publica et ad arbitrium administrauitut nonnulliurbanorumcum quid per iocum testandi gratia signarentnon Caesareet Bibulosed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent biseundem praeponentes nomine atque cognomineutque uulgo mox ferrenturhi uersus:

nonBibulo quiddam nuper sed Caesare factum est:
nam Bibulo fiericonsule nil memini.

campumStellatem maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia reipublicae uectigalem relictum diuisit extra sortem ad uiginti milibusciuiumquibus terni pluresue liberi essent. publicanos remissionempetentis tertia mercedum parte releuauit acne in locatione nouorumuectigalium inmoderatius licerenturpropalam monuit. cetera itemquae cuique libuissentdilargitus est contra dicente nullo acsiconaretur quisabsterrito. Marcum Catonem interpellantem extrahicuria per lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio Lucullo liberiusresistenti tantum calumniarum metum iniecitut ad genua ultro sibiaccideret. Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statumPublium Clodium inimicum eiusfrustra iam pridem a patribus adplebem transire nitentemeodem die horaque nona transduxit. postremoin uniuersos diuersae factionis [indicem . . . . . . ] inductumpraemiisut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdamprofiteretur productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret;sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatisdesperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse uenenoindicem creditur.

[21]Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam successuri sibi inconsulatu duxit uxorem suamqueIuliamGnaeo Pompeio conlocauitrepudiato priore sponso Seruilio Caepionecuius uel praecipua operapaulo ante Bibulum inpugnauerat. ac post nouam adfinitatem Pompeiumprimum rogare sententiam coepitcum Crassum soleret essetqueconsuetudout quem ordinem interrogandi sententias consul Kal.Ianuariis instituisseteum toto anno conseruaret.

[22]Socero igitur generoque suffragantibus ex omni prouinciarum copiaGallias potissimum elegit+ cuius emolumento et oportunitate idoneasit materia triumphorum +. et initio quidem Galliam CisalpinamIllyrico adiecto lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatamquoqueueritis patribus nesi ipsi negassentpopulus et hancdaret. quo gaudio elatus non temperauitquin paucos post diesfrequenti curia iactaretinuitis et gementibus aduersaris adeptum sequae concupissetproinde ex eo insultaturum omnium capitibus; acnegante quodam per contumeliam facile hoc ulli feminae foreresponderit quasi adludens: in Suria quoque regnasse Sameraminmagnamque Asiae partem Amazonas tenuisse quondam.

[23]Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio praetoribus desuperioris anni actis referentibus cognitionem senatui detulit; necillo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto inprouinciam abiit. et statim quaestor eius in praeiudicium aliquotcriminibus arreptus est. mox et ipse a Lucio Antistio tr. pl.postulatus appellato demum collegio optinuitcum rei publicae causaabesset reus ne fieret. ad securitatem ergo posteri temporis in magnonegotio habuit obligare semper annuos magistratus et e petitoribusnon alios adiuuare aut ad honorem pati peruenirequam qui sibirecepissent propugnaturos absentiam suam; cuius pacti non dubitauit aquibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.

[24]Sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minareturconsulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque eiexercitusCrassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucamextractos conpulitut detrudendi Domitii causa consulatum alterumpeterentperfecitque [per] utrumqueut in quinquennium sibiimperium prorogaretur. qua fiducia ad legionesquas a re publicaacceperatalias priuato sumptu addiditunam etiam ex Transalpinisconscriptamuocabulo quoque Gallico + Alauda enim appellabatur +quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam posteauniuersam ciuitate donauit. nec deinde ulla belli occasione[ne]iniusti quidem ac periculosi abstinuittam foederatis quam infestisac feris gentibus ultro lacessitisadeo ut senatus quondam legatosad explorandum statum Galliarum mittendos decreuerit ac nonnullidedendum eum hostibus censuerint. sed prospere [de]cedentibus rebuset saepius et plurium quam quisquam umquam dierum supplicationesimpetrauit.

[25]Gessit autem nouem annisquibus in imperio fuithaec fere. OmnemGalliamquae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte CebennafluminibusRheno ac Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et triciescentum milia passuumpraeter socias ac bene meritas ciuitates inprouinciae formam redegiteique [CCCC] in singulos annos stipendiinomine inposuit. Germanosqui trans Rhenum incoluntprimusRomanorum ponte fabricato adgressus maximis adfecit cladibus;adgressus est et Britannos ignotos antea superatisque pecunias etobsides imperauit; per tot successus ter nec amplius aduersum casumexpertus: in Britannia classe ui tempestatis prope absumpta et inGallia ad Gergouiam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio etAurunculeio legatis per insidias caesis.

[26]Eodem temporis spatio matrem primodeinde filiamnec multo postnepotem amisit. inter quaeconsternata Publi Clodi caede re publicacum senatus unum consulem nominatimque Gnaeum Pompeium fiericensuissetegit cum tribunis plebis collegam se Pompeiodestinantibusid potius ad populum ferrentut absenti sibiquandoque imperii tempus expleri coepissetpetitio secundiconsulatus dareturne ea causa maturius et inperfecto adhuc bellodecederet. quod ut adeptus estaltiora iam meditans et spei plenusnullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publicepriuatimque omisit. forum de manubiis incohauitcuius area supersestertium milies constitit. munus populo epulumque pronuntiauit infiliae memoriamquod ante eum nemo. quorum ut quam maxima expectatioessetea quae ad epulum pertinerentquamuis macellaris ablocataetiam domesticatim apparabat. gladiatores notossicubi infestisspectatoribus dimicarentui rapiendos reseruandosque mandabat.tirones neque in ludo neque per lanistassed in domibus per equitesRomanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebatprecibusenitensquod epistulis eius ostenditurut disciplinam singulorumsusciperent ipsique dictata exercentibus darent. legionibusstipendium in perpetuum duplicauit. frumentumquotiens copia essetetiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia epraeda uiritim dedit.

[27]Ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiamsororis suae neptemquae Gaio Marcello nupta eratcondicionem eidetulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullaedestinatam. omnibus uero circa eum atque etiam parte magna senatusgratuito aut leui faenore obstrictisex reliquo quoque ordinumgenere uel inuitatos uel sponte ad se commeantis uberrimo congiarioprosequebaturlibertos insuper seruulosque cuiusqueprout dominopatronoue gratus qui esset. tum reorum aut obaeratorum aut prodigaeiuuentutis subsidium unicum ac promptissimum eratnisi quos grauiorcriminum uel inopiae luxuriaeue uis urgeretquam ut subueniri posseta se; his plane palam bello ciuili opus esse dicebat.

[28]Nec minore studio reges atque prouincias per terrarum orbemadliciebataliis captiuorum milia dono offerensaliis citra senatuspopulique auctoritatemquo uellent et quotiens uellentauxiliasubmittenssuperque Italiae Galliarumque et HispaniarumAsiaequoque et Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus exornans;donecattonitis iam omnibus et quorsum illa tenderent reputantibusMarcus Claudius Marcellus consul edicto praefatusde summa se republica acturumrettulit ad senatumut ei succederetur ante tempusquoniam bello confecto pax esset ac dimitti deberet uictor exercitus;et ne absentis ratio comitiis habereturquando nec plebi scitoPompeius postea abrogasset. acciderat autemut is legem de iuremagistratuum ferens eo capitequo petitione honorum absentissubmouebatne Caesarem quidem exciperet per obliuionemac mox legeiam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem. neccontentus Marcellus prouincias Caesari et priuilegium eriperere[t]tulit etiamut colonisquos rogatione Vatinia Nouum Comumdeduxissetciuitas adimereturquod per ambitionem et ultrapraescriptum data esset.

[29]Commotus his Caesar ac iudicansquod saepe ex eo auditum feruntdifficilius se principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam exsecundo in nouissimum detrudisumma ope restititpartim perintercessores tribunospartim per Seruium Sulpicium alterumconsulem. insequenti quoque anno Gaio Marcelloqui fratri patruelisuo Marco in consulatu successerateadem temptante collegam eiusAemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingentimercede defensores parauit. sed cum obstinatius omnia agi uideret etdesignatos etiam consules e parte diuersasenatum litterisdeprecatus estne sibi beneficium populi adimereturaut ut ceteriquoque imperatores ab exercitibus discederent; confisusut putantfacilius sesimul atque libuissetueteranos conuocaturum quamPompeium nouos milites. cum aduersariis autem pepigitut dimissisocto legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cisalpinaprouincia uel etiam una legio cum Illyrico concedereturquoad consulfieret.

[30]uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam sede re publica facturos pactionemtransiit in citeriorem Galliamconuentibusque peractis Rauennae substititbello uindicaturus siquid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a senatuconstitutum esset. Et praetextum quidem illi ciuilium armorum hocfuit; causas autem alias fuisse opinantur. Gnaeus Pompeius itadictitabatquod neque opera consummarequae institueratnequepopuli expectationemquam de aduentu suo feceratpriuatis opibusexplere possetturbare omnia ac permiscere uoluisse. alii timuissedicuntne eorumquae primo consulatu aduersus auspicia legesque etintercessiones gessissetrationem reddere cogeretur; cum M. Catoidentidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eiussimul ac primum exercitum dimisisset; cumque uulgo fore praedicarentut si priuatus redissetMilonis exemplo circumpositis armatis causamapud iudices diceret. quod probabilius facit Asinius PollioPharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haeceum ad uerbum dixisse referens: 'hoc uoluerunt; tantis rebus gestisGaius Caesar condemnatus essemnisi ab exercitu auxilium petissem.'quidam putant captum imperii consuetudine pensitatisque suis etinimicorum uiribus usum occasione rapiendae dominationisquam aetateprima concupisset. quod existimasse uidebatur et Cicero scribens deOfficiis tertio libro semper Caesarem in ore habuisse Euripidisuersusquos sic ipse conuertit:

namsi uiolandum est ius[regnandi] gratia
uiolandum est: aliisrebus pietatem colas.

[31]Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessissenuntiatum essetpraemissis confestim clam cohortibusne quasuspicio mouereturet spectaculo publico per dissimulationeminterfuit et formamqua ludum gladiatorium erat aedificaturusconsiderauit et ex consuetudine conuiuio se frequenti dedit. deinpost solis occasum mulis e proximo pistrino ad uehiculum iunctisoccultissimum iter modico comitatu ingressus est; et cum luminibusextinctis decessisset uiadiu errabundus tandem ad lucem ducereperto per angustissimos tramites pedibus euasit. consecutusquecohortis ad Rubiconem flumenqui prouinciae eius finis eratpaulumconstititac reputans quantum molireturconuersus ad proximos:'etiam nunc' inquit'regredi possumus; quod si ponticulumtransierimusomnia armis agenda erunt.'

[32]Cunctanti ostentum tale factum est. quidam eximia magnitudine etforma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quemaudiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus militesconcurrissent interque eos et aeneatoresrapta ab uno tubaprosiliuit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertenditad alteram ripam. tunc Caesar: 'eatur' inquit'quo deorum ostentaet inimicorum iniquitas uocat.

[33]Iacta alea est' inquit. atque ita traiecto exercituadhibitistribunis plebisqui pulsi superuenerantpro contione fidem militumflens ac ueste a pectore discissa inuocauit. existimatur etiamequestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa.nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laeuae manusostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibusper quosdignitatem suam defensurus essetanulum quoque aequo animodetracturum sibiextrema contiocui facilius erat uiderecontionantem quam audirepro dicto accepitquod uisu suspicabatur;promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama distulit.

[34]Ordo et summa rerumquas deinceps gessitsic se habent. PicenumVmbriam Etruriam occupauit et Lucio Domitioqui per tumultumsuccessor ei nominatus Corfinium praesidio tenebatin dicionemredacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetenditquoconsules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi. hosfrustra per omnis moras exitu prohibere conatus Romam iter conuertitappellatisque de re publica patribus ualidissimas Pompei copiasquaesub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispaniaerantinuasitprofessus ante inter suosire se ad exercitum sineduce et inde reuersurum ad ducem sine exercitu. et quanquam obsidioneMassiliaequae sibi in itinere portas clauseratsummaquefrumentariae rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.

[35]Hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeiumper quattuorpaene menses maximis obsessum operibusad extremum Pharsalicoproelio fudit et fugientem Alexandriam persecutusut occisumdeprehenditcum Ptolemaeo regea quo sibi quoque insidias tendiuidebatbellum sane difficillimum gessitneque loco neque temporeaequosed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimihostisinops ipse omnium rerum atque inparatus. regnum Aegyptiuictor Cleopatrae fratrique eius minori permisitueritus prouinciamfacerene quandoque uiolentiorem praesidem nacta nouarum rerummateria esset. ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiiturgentibus de Pharnace nuntiisquem Mithridatis Magni filium ac tuncoccasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocemintra quintum quam adfuerat diemquattuor quibus in conspectum uenithorisuna profligauit acie; crebro commemorans Pompei felicitatemcui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostiumcontigisset. dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africarefouentis deuicitPompei liberos in Hispania.

[36]Omnibus ciuilibus bellis nullam cladem nisi per legatos suos passusestquorum C. Curio in Africa periitC. Antonius in Illyrico inaduersariorum deuenit potestatemP. Dolabella classem in eodemIllyricoCn. Domitius Caluinus in Ponto exercitum amiserunt. ipseprosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquambis dimicauit: semel ad Dyrrachiumubi pulsus non instante Pompeionegauit eum uincere scireiterum in Hispania ultimo proeliocumdesperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitauit.

[37]Confectis bellis quinquiens triumphauitpost deuictum Scipionemquater eodem mensesed interiectis diebuset rursus semel postsuperatos Pompei liberos. primum et excellentissimum triumphum egitGallicumsequentem Alexandrinumdeinde Ponticumhuic proximumAfricanumnouissimum Hispaniensemdiuerso quemque apparatu etinstrumento. Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene curruexcussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad luminaquadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus.Pontico triumpho inter pompae fercula trium uerborum praetulittitulum veni : vidi : vici non acta belli significantem sicutceterissed celeriter confecti notam.

[38]Veteranis legionibus praedae nomine in pedites singulos super binasestertiaquae initio ciuilis tumultus numeraueratuicena quaternamilia nummum dedit. adsignauit et agrossed non continuosne quispossessorum expelleretur. populo praeter frumenti denos modios actotidem olei libras trecenos quoque nummosquos pollicitus olimeratuiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora. annuam etiamhabitationem Romae usque ad bina milia nummumin Italia non ultraquingenos sestertios remisit. adiecit epulum ac uiscerationem et postHispaniensem uictoriam duo prandia; nam cum prius parce neque proliberalitate sua praebitum iudicaretquinto post die aliudlargissimum praebuit.

[39]Edidit spectacula uarii generis: munus gladiatoriumludos etiamregionatim urbe tota et quidem per omnium linguarum histrionesitemcircenses athletas naumachiam. munere in foro depugnauit FuriusLeptinus stirpe praetoria et Q. Calpenus senator quondam actorquecausarum. pyrricham saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi.ludis Decimus Laberius eques Romanus mimum suum egit donatusquequingentis sestertiis et anulo aureo sessum in quattuordecim [e]scaena per orchestram transiit. circensibus spatio circi ab utraqueparte producto et in gyrum euripo addito quadrigas bigasque et equosdesultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes. Troiam lusit turmaduplex maiorum minorumque puerorum. uenationes editae per diesquinque ac nouissime pugna diuisa in duas aciesquingenis peditibuselephantis uicenistricenis equitibus hinc et inde commissis. namquo laxius dimicaretursublatae metae inque earum locum bina castraexaduersum constituta erant. athletae stadio ad tempus extructoregione Marti campi certauerunt per triduum. nauali proelio in minoreCodeta defosso lacu biremes ac triremes quadriremesque Tyriae etAegyptiae classis magno pugnatorum numero conflixerunt. ad quae omniaspectacula tantum undique confluxit hominumut plerique aduenae autinter uicos aut inter uias tabernaculis positis manerentac saepeprae turba elisi exanimatique sint plurimi et in his duo senatores.

[40]Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iampridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatosutneque messium feriae aestate neque uindemiarum autumno conpeterent;annumque ad cursum solis accommodauitut trecentorum sexagintaquinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quartoquoque anno intercalaretur. quo autem magis in posterum ex KalendisIanuariis nouis temporum ratio congrueretinter Nouembrem acDecembrem mensem interiecit duos alios; fuitque is annusquo haecconstituebanturquindecim mensium cum intercalarioqui exconsuetudine in eum annum inciderat.

[41]Senatum suppleuitpatricios adlegitpraetorum aedilium quaestorumminorum etiam magistratuum numerum ampliauit; nudatos opere censorioaut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit. comitia cumpopulo partitus estut exceptis consulatus conpetitoribus de ceteronumero candidatorum pro parte dimidia quos populus uelletpronuntiarenturpro parte altera quos ipse dedisset. et edebat perlibellos circum tribum missos scriptura breui: 'Caesar dictator illitribui. commendo uobis illum et illumut uestro suffragio suamdignitatem teneant.' admisit ad honores et proscriptorum liberos.iudicia ad duo genera iudicum redegitequestris ordinis acsenatorii; tribunos aerariosquod erat tertiumsustulit. Recensumpopuli nec more nec loco solitosed uicatim per dominos insularumegit atque ex uiginti trecentisque milibus accipientium frumentum epublico ad centum quinquaginta retraxit; ac ne qui noui coetusrecensionis causa moueri quandoque possentinstituitquotannis indemortuorum locum ex iisqui recensi non essentsubsortitio apraetore fieret.

[42]Octoginta autem ciuium milibus in transmarinas colonias distributisut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteretsanxitne quisciuis maior annis uiginti minorue + decem +qui sacramento nontenereturplus triennio continuo Italia abessetneu qui senatorisfilius nisi contubernalis aut comes magistratus peregreproficisceretur; neue iiqui pecuariam facerentminus tertia partepuberum ingenuorum inter pastores haberent. omnisque medicinam Romaeprofessos et liberalium artium doctoresquo libentius et ipsi urbemincolerent et ceteri adpeterentciuitate donauit. de pecuniis mutuisdisiecta nouarum tabularum expectationequae crebro mouebaturdecreuit tandemut debitores creditoribus satis facerent peraestimationem possessionumquanti quasque ante ciuile bellumcomparassentdeducto summae aeris alienisi quid usurae nominenumeratum aut perscriptum fuisset; qua condicione quarta pars ferecrediti deperibat. cuncta collegia praeter antiquitus constitutadistraxit. poenas facinorum auxit; et cum locupletes eo faciliusscelere se obligarentquod integris patrimoniis exulabantparricidasut Cicero scribitbonis omnibusreliquos dimidia partemultauit.

[43]Ius laboriosissime ac seuerissime dixit. repetundarum conuictos etiamordine senatorio mouit. diremit nuptias praetorii uiriqui digressama marito post biduum statim duxeratquamuis sine probri suspicione.peregrinarum mercium portoria instituit. lecticarum usumitemconchyliatae uestis et margaritarum nisi certis personis et aetatibusperque certos dies ademit. legem praecipue sumptuariam exercuitdispositis circa macellum custodibusqui obsonia contra uetitumretinerent deportarentque ad sesubmissis nonnumquam lictoribusatque militibusquisi qua custodes fefellissentiam adposita etriclinio auferrent.

[44]Nam de ornanda instruendaque urbeitem de tuendo ampliandoqueimperio plura ac maiora in dies destinabat: in primis Martis templumquantum nusquam essetextruere repleto et conplanato lacuin quonaumachiae spectaculum ediderattheatrumque summae magnitudinisTarpeio monti accubans; ius ciuile ad certum modum redigere atque eximmensa diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria inpaucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas Latinasque quasmaximas posset publicare data Marco Varroni cura comparandarum acdigerendarum; siccare Pomptinas paludes; emittere Fucinum lacum; uiammunire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tiberim usque; perfodereIsthmum; Dacosqui se in Pontum et Thraciam effuderantcoercere;mox Parthis inferre bellum per Armeniam minorem nec nisi anteexpertos adgredi proelio. Talia agentem atque meditantem morspraeuenit. de qua prius quam dicamea quae ad formam et habitum etcultum et moresnec minus quae ad ciuilia et bellica eius studiapertineantnon alienum erit summatim exponere.

[45]Fuisse traditur excelsa staturacolore candidoteretibus membrisore paulo pleniorenigris uegetisque oculisualitudine prosperanisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnumexterreri solebat. comitiali quoque morbo bis inter res agendascorreptus est. circa corporis curam morosiorut non solum tondereturdiligenter ac raderetursed uelleretur etiamut quidamexprobraueruntcaluitii uero deformitatem iniquissime ferret saepeobtrectatorum iocis obnoxiam expertus. ideoque et deficientemcapillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus decretis sibi asenatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpauitlibentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae. Etiam cultunotabilem ferunt: usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec umquamaliter quam [ut] super eum cingereturet quidem fluxiore cinctura;unde emanasse Sullae dictum optimates saepius admonentisut malepraecinctum puerum cauerent.

[46]Habitauit primo in Subura modicis aedibuspost autem pontificatummaximum in Sacra uia domo publica. munditiarum lautitiarumquestudiosissimum multi prodiderunt: uillam in Nemorensi a fundamentisincohatam magnoque sumptu absolutamquia non tota ad animum eiresponderattotam diruissequanquam tenuem adhuc et obaeratum; inexpeditionibus tessellata et sectilia pauimenta circumtulisse.

[47]Britanniam petisse spe margaritarumquarum amplitudinem conferenteminterdum sua manu exegisse pondus; gemmastoreumatasignatabulasoperis antiqui semper animosissime comparasse; seruitia rectiorapolitioraque inmenso pretioet cuius ipsum etiam puderetsic utrationibus uetaret inferri.

[48]Conuiuatum assidue per prouincias duobus tricliniisuno quo sagatipalliatiuealtero quo togati cum inlustrioribus prouinciarumdiscumberent. domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebusdiligenter adeo seuereque rexitut pistorem alium quam sibi panemconuiuis subicientem compedibus uinxeritlibertum gratissimum obadulteratam equitis Romani uxoremquamuis nullo querentecapitalipoena adfecerit.

[49]Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contuberniumlaesitgraui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuiciaexposito. omitto Calui Licini notissimos uersus:

                                        Bithyniaquicquid
et pedicator Caesaris umquam habuit.

praetereoactiones Dolabellae et Curionis patrisin quibus eum Dolabella'paelicem reginaespondam interiorem regiae lecticae' at Curio'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt. missa etiam facioedicta Bibuliquibus proscripsit collegam suum Bithynicam reginameique antea regem fuisse cordinunc esse regnum. quo temporeutMarcus Brutus refertOctauius etiam quidam ualitudine mentisliberius dicax conuentu maximocum Pompeium regem appellassetipsumreginam salutauit. sed C. Memmius etiam ad cyathum + et ui + Nicomedistetisse obicitcum reliquis exoletispleno conuiuioaccubantibusnonnullis urbicis negotiatoribusquorum refert nomina. Cicero ueronon contentus in quibusdam epistulis scripsisse a satellitibus eum incubiculum regium eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuissefloremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatumquondametiam in senatu defendenti ei Nysae causamfiliae Nicomedisbeneficiaque regis in se commemoranti: 'remoue' inquit'istaecorotequando notum estet quid ille tibi et quid illi tute dederis.'Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carminaqualiacurrum prosequentes ioculariter canuntetiam illud uulgatissimumpronuntiauerunt: Gallias Caesar subegitNicomedes Caesarem: ecceCaesar nunc triumphat qui subegit GalliasNicomedes non triumphatqui subegit Caesarem.

[50]Pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio estplurimasque et illustres feminas corrupissein quibus PostumiamSerui SulpiciLolliam Auli GabiniTertullam Marci Crassietiam Cn.Pompei Muciam. nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et amultis exprobratum estquod cuius causa post tres liberos exegissetuxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesseteius posteafiliam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset. sed ante aliasdilexit Marci Bruti matrem Seruiliamcui et proximo suo consulatusexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello ciuili superalias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimoaddixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissimeCicero: 'quo melius' inquit'emptum sciatistertia deducta';existimabatur enim Seruilia etiam filiam suam Tertiam Caesariconciliare.

[51]Ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc distichoapparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum: urbaniseruate uxores: moechum caluom adducimus. aurum in Gallia effutuistihic sumpsisti mutuum.

[52]Dilexit et reginasinter quas Eunoen Mauram Bogudis uxoremcuimaritoque eius plurima et immensa tribuitut Naso scripsit; sedmaxime Cleopatramcum qua et conuiuia in primam lucem saepeprotraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptumpenetrauitnisi exercitus sequi recusassetquam denique accitam inurbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filiumquenatum appellare nomine suo passus est. quem quidem nonnulli Graecorumsimilem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt. M. Antoniusadgnitum etiam ab eo senatui adfirmauitquae scire C. Matium et C.Oppium reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppiusquasi planedefensione ac patrocinio res egeretlibrum ediditnon esse Caesarisfiliumquem Cleopatra dicat. Heluius Cinna tr. pl. plerisqueconfessus est habuisse se scriptam paratamque legemquam Caesarferre iussisset cum ipse abessetuti uxores liberorum quaerendorumcausa quas et quot uellet ducere liceret. at ne cui dubium omnino sitet impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamiaCurio pater quadameum oratione omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulieremappellat.

[53]Vini parcissimum ne inimici quidem negauerunt. Marci Catonis est:unum ex omnibus Caesarem ad euertendam rem publicam sobriumaccessisse. nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docetut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositumaspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribatnehospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.

[54]Abstinentiam neque in imperiis neque in magistratibus praestitit. utenim quidam monumentis suis testati suntin Hispania pro consule eta sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni etLusitanorum quaedam oppidaquanquam nec imperata detrectarent etaduenienti portas patefacerentdiripuit hostiliter. in Gallia fanatemplaque deum donis referta expilauiturbes diruit saepius obpraedam quam ob delictum; unde factumut auro abundaret ternisquemilibus nummum in libras promercale per Italiam prouinciasquediuenderet. in primo consulatu tria milia pondo auri furatus eCapitolio tantundem inaurati aeris reposuit. societates ac regnapretio deditut qui uni Ptolemaeo prope sex milia talentorum suoPompeique nomine abstulerit. postea uero euidentissimis rapinis acsacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerumsustinuit impendia.

[55]Eloquentia militarique re aut aequauit praestantissimorum gloriam autexcessit. post accusationem Dolabellae haud dubie principibuspatronis adnumeratus est. certe Cicero ad Brutum oratores enumeransnegat se uiderecui debeat Caesar cedereaitque eum elegantemsplendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modorationem dicendi tenere; et ad Cornelium Nepotem de eodem itascripsit: 'quid? oratorem quem huic antepones eorumqui nihil aliudegerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis uerbis autornatior aut elegantior?' genus eloquentiae dum taxat adulescensadhuc Strabonis Caesaris secutus uideturcuius etiam ex orationequae inscribitur 'pro Sardis' ad uerbum nonnulla transtulit indiuinationem suam. pronuntiasse autem dicitur uoce acutaardentimotu gestuquenon sine uenustate. orationes aliquas reliquitinterquas temere quaedam feruntur. 'pro Quinto Metello' non immeritoAugustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibusuerba dicentisquam ab ipso editam; nam in quibusdam exemplaribusinuenio ne inscriptam quidem 'pro Metello' sed 'quam scripsitMetello' cum ex persona Caesaris sermo sit Metellum seque aduersuscommunium obtrectatorum criminationes purgantis. 'apud milites'quoque 'in Hispania' idem Augustus uix ipsius putatquae tamenduplex fertur: una quasi priore habita proelioaltera posteriorequo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicitsubita hostium incursione.

[56]Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici ciuilisque belliPompeiani. nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctorest: alii Oppium putantalii Hirtiumqui etiam Gallici bellinouissimum imperfectumque librum suppleuerit. de commentariisCaesaris Cicero in eodem Bruto sic refert: 'commentarios scripsitualde quidem probandos: nudi suntrecti et uenustiomni ornatuorationis tamquam ueste detracta; sed dum uoluit alios habere parataunde sumerent qui uellent scribere historiamineptis gratum fortassefecitqui illa uolent calamistris inureresanos quidem homines ascribendo deterruit.' de isdem commentariis Hirtius ita praedicat:'adeo probantur omnium iudiciout praereptanon praebita facultasscriptoribus uideatur. [cuius tamen rei maior nostra quam reliquorumest admiratio; ceteri enimquam bene atque emendate] nos etiamquam facile atque celeriter eos perscripseritscimus.' PollioAsinius parum diligenter parumque integra ueritate compositos putatcum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere credideritet quae per seuel consulto uel etiam memoria lapsus perperamediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse. reliquitet 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praetereapoema quod inscribitur Iter. quorum librorum primos in transituAlpiumcum ex citeriore Gallia conuentibus peractis ad exercitumrediretsequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; nouissimumdum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et uicensimo die peruenit.epistulae quoque eius ad senatum extantquas primum uidetur adpaginas et formam memorialis libelli conuertissecum antea consuleset duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent. extant et adCiceronemitem ad familiares domesticis de rebusin quibussi quaoccultius perferenda erantper notas scripsitid est sic structolitterarum ordineut nullum uerbum effici posset: quae si quiinuestigare et persequi uelitquartam elementorum litteramid est Dpro A et perinde reliquas commutet. feruntur [a puero et] abadulescentulo quaedam scriptaut 'Laudes Herculis' tragoedia'Oedipus' item 'Dicta collectanea': quos omnis libellos uetuitAugustus publicari in epistulaquam breuem admodum ac simplicem adPompeium Macrumcui ordinandas bibliothecas delegaueratmisit.

[57]Armorum et equitandi peritissimuslaboris ultra fidem patiens erat.in agmine nonnumquam equosaepius pedibus anteibatcapite detectoseu sol seu imber esset; longissimas uias incredibili celeritateconfecitexpeditusmeritoria raedacentena passuum milia insingulos dies; si flumina morarenturnando traiciens uel innixusinflatis utribusut persaepe nuntios de se praeuenerit.

[58]In obeundis expeditionibus dubium cautior an audentiorexercitumneque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorumsitusneque in Britanniam transuexitnisi ante per se portus etnauigationem et accessum ad insulam explorasset. at idem obsessionecastrorum in Germania nuntiata per stationes hostium Gallico habitupenetrauit ad suos. a Brundisio Dyrrachium inter oppositas classeshieme transmisit cessantibusque copiisquas subsequi iusseratcumad accersendas frustra saepe misissetnouissime ipse clam noctuparuulum nauigium solus obuoluto capite conscenditneque aut quisesset ante detexit aut gubernatorem cedere aduersae tempestati passusest quam paene obrutus fluctibus.

[59]Ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam uelretardatus est. cum immolanti aufugisset hostiaprofectionemaduersus Scipionem et Iubam non distulit. prolapsus etiam in egressunauis uerso ad melius omine: 'teneo te' inquit'Africa.' adeludendas autem uaticinationesquibus felix et inuictum in eaprouincia fataliter Scipionum nomen ferebaturdespectissimum quendamex Corneliorum generecui ad opprobrium uitae Saluitoni cognomeneratin castris secum habuit.

[60]Proelia non tantum destinatosed ex occasione sumebat ac saepe abitinere statiminterdum spurcissimis tempestatibuscum minime quismoturum putaret; nec nisi tempore extremo ad dimicandum cunctatiorfactus estquo saepius uicissethoc minus experiendos casus opinansnihilque se tantum adquisiturum uictoriaquantum [ . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . ] hostem fuditquin castris quoqueexueret: ita [ut] nullum spatium perterritis dabat. ancipiti proelioequos dimittebat et in primis suumquo maior permanendi necessitasimponeretur auxilio fugae erepto.

[61]Utebatur autem equo insignipedibus prope humanis et in modumdigitorum ungulis fissisquem natum apud secum haruspices imperiumorbis terrae significare domino pronuntiassentmagna cura aluit necpatientem sessoris alterius primus ascendit; cuius etiam instar proaede Veneris Genetricis postea dedicauit.

[62]Inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibusretinensque singulos et contortis faucibus conuertens in hostem etquidem adeo plerumque trepidosut aquilifer[o] moranti se cuspidesit comminatusalius in manu detinentis reliquerit signum.

[63]Non minor illa constantia eiusmaiora etiam indicia fuerint. postaciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustiasHellesponti uectoria nauicula traiceretL. Cassium partis aduersaecum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit et comminustendensultro ad deditionem hortatussupplicem ad se recepit.

[64]Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subitaconpulsus in scapham pluribus eodem praecipitantibuscum desilissetin marenando per ducentos passus euasit ad proximam nauemelatalaeuane libelli quos tenebat madefierentpaludamentum mordicustrahensne spolio poteretur hostis.

[65]Militem neque a moribus neque a fortuna probabatsed tantum auiribustractabatque pari seueritate atque indulgentia. non enimubique ac sempersed cum hostis in proximo essetcoercebat: tummaxime exactor grauissimus disciplinaeut neque itineris nequeproelii tempus denuntiaretsed paratum et intentum momentis omnibusquo uellet subito educeret. quod etiam sine causa plerumque faciebatpraecipue pluuiis et festis diebus. ac subinde obseruandum seadmonens repente interdiu uel nocte subtrahebataugebatque iterutserius subsequentis defetigaret.

[66]Fama uero hostilium copiarum perterritos non negando minuendouesedinsuper amplificando ementiendoque confirmabat. itaque cum expectatioaduentus Iubae terribilis essetconuocatis ad contionem militibus:'scitote' inquit'paucissimis his diebus regem adfuturum cum decemlegionibusequitum trigintaleuis armaturae centum milibuselephantis trecentis. proinde desinant quidam quaerere ultra autopinari mihiquequi compertum habeocredant; aut quidemuetustissima naue impositos quocumque uento in quascumque terrasiubebo auehi.'

[67]Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebaturseddesertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimusconiuebat in ceteris. ac nonnumquam post magnam pugnam atqueuictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passimlasciuiendi permittebatiactare solitus milites suos etiamunguentatos bene pugnare posse. nec milites eos pro contionesedblandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultosutargento et auro politis armis ornaretsimul et ad speciem et quotenaciores eorum in proelio essent metu damni. diligebat quoque usqueadeout audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit necante dempserit quam uindicasset.

[68]Quibus rebus et deuotissimos sibi et fortissimos reddidit. ingressociuile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites euiatico suo optuleruntuniuersi milites gratuitam et sine frumentostipendioque operamcum tenuiorum tutelam locupletiores in secontulissent. neque in tam diuturno spatio quisquam omnino desciuitplerique capti concessam sibi sub condicione uitamsi militareaduersus eum uellentrecusarunt. famem et ceteras necessitatesnoncum obsiderentur modo sed et si ipsi alios obsiderenttanto operetolerabantut Dyrrachina munitione Pompeius uiso genere panis exherbaquo sustinebanturcum feris sibi rem esse dixerit amoueriqueocius nec cuiquam ostendi iusseritne patientia et pertinacia hostisanimi suorum frangerentur. Quanta fortitudine dimicarinttestimonioest quod aduerso semel apud Dyrrachium proelio poenam in se ultrodepoposceruntut consolandos eos magis imperator quam puniendoshabuerit. ceteris proeliis innumeras aduersariorum copias multispartibus ipsi pauciores facile superarunt. denique una sextaelegionis cohors praeposita castello quattuor Pompei legiones peraliquot horas sustinuit paene omnis confixa multitudine hostiliumsagittarumquarum centum ac triginta milia intra uallum repertasunt. nec mirumsi quis singulorum facta respiciatuel CassiScaeuae centurionis uel Gai Acili militisne de pluribus referam.Scaeua excusso oculotransfixus femore et umerocentum et uigintiictibus scuto perforatocustodiam portae commissi castelli retinuit.Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dexteraet abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatustransiluit in nauem umbone obuios agens.

[69]Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino moueruntciuilibus aliquassed ut celeriter ad officium redierintnec tamindulgentia ducis quam auctoritate. non enim cessit umquamtumultuantibus atque etiam obuiam semper iit; et nonam quidemlegionem apud Placentiamquanquam in armis adhuc Pompeius essettotam cum ignominia missam fecit aegreque post multas et supplicisprecesnec nisi exacta de sontibus poenarestituit.

[70]Decimanos autem Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbispericulo missionem et praemia flagitantesardente tunc in Africabelloneque adire cunctatus estquanquam deterrentibus amicisneque dimittere; sed una uocequa 'Quirites' eos pro militibusappellarattam facile circumegit et flexitut ei milites esseconfestim responderint et quamuis recusantem ultro in Africam sintsecuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agridestinati tertia parte multauit.

[71]Studium et fides erga clientis ne iuueni quidem de fuerunt. Masinthamnobilem iuuenemcum aduersus Hiempsalem regem tam enixe defendissetut Iubae regis filio in altercatione barbam inuaseritstipendiariumquoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit occultauitqueapud se diu et mox ex praetura proficiscens in Hispaniam interofficia prosequentium fascesque lictorum lectica sua auexit.

[72]Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauitut GaioOppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudinedeuersoriolo[co]quod unum eratcesserit et ipse humi ac sub diuocubuerit. iam autem rerum potens quosdam etiam infimi generis adamplissimos honores prouexitcum ob id culpareturprofessus palamsi grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus essettalibus quoque se parem gratiam relaturum.

[73]Simultates contra nullas tam graues excepit umquamut non occasioneoblata libens deponeret. Gai Memmicuius asperrimis orationibus nonminore acerbitate rescripseratetiam suffragator mox in petitioneconsulatus fuit. Gaio Caluo post famosa epigrammata dereconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit. ValeriumCatulluma quo sibi uersiculis de Mamurra perpetua stigmata impositanon dissimulaueratsatis facientem eadem die adhibuit cenaehospitioque patris eiussicut consueratuti perseuerauit.

[74]Sed et in ulciscendo natura lenissimus piratasa quibus captus estcum in dicionem redegissetquoniam suffixurum se cruci anteiuraueratiugulari prius iussitdeinde suffigi; Cornelio Phagitaecuius quondam nocturnas insidias aeger ac latensne perduceretur adSullamuix praemio dato euaseratnumquam nocere sustinuit;Philemonem a manu seruumqui necem suam per uenenum inimicispromiseratnon grauius quam simplici morte puniit; in PubliumClodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causapollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquamcomperissequamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdemiudices omnia ex fide re[t]tulissent; interrogatusquecur igiturrepudiasset uxorem: 'quoniam' inquit'meos tam suspicione quamcrimine iudico carere oportere.'

[75]Moderationem uero clementiamque cum in administratione tum inuictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit. denuntiante Pompeio prohostibus se habiturum qui rei publicae defuissentipse medios etneutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit. quibus autemex commendatione Pompei ordines dederatpotestatem transeundi ad eumomnibus fecit. motis apud Ilerdam deditionis condicionibuscumassiduo inter utrasque partes usu atque commercioAfranius etPetreius deprehensos intra castra Iulianos subita paenitentiainterfecissentadmissam in se perfidiam non sustinuit imitari. aciePharsalica proclamauitut ciuibus parcereturdeincepsque nemini nonsuorum quem uellet unum partis aduersae seruare concessit. nec ulliperisse nisi in proelio reperienturexceptis dum taxat Afranio etFausto et Lucio Caesare iuuene; ac ne hos quidem uoluntate ipsiusinteremptos putantquorum tamen et priores post impetratam ueniamrebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et ignicrudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatascontrucidauerat. denique tempore extremo etiam quibus nondumignoueratcunctis in Italiam redire permisit magistratusque etimperia capere; sed et statuas Luci Sullae atque Pompei a plebedisiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauiusaduersus se aut dicerenturinhibere maluit quam uindicare. itaque etdetectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra arguitquamut edicto ostenderet esse sibi notaset acerbe loquentibus satishabuit pro contione denuntiare ne perseuerarentAulique Caecinaecriminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicentissimislaceratam existimationem suam ciuili animo tulit.

[76]Praegrauant tamen cetera facta dictaque eiusut et abususdominatione et iure caesus existimetur. non enim honores modo nimiosrecepit: continuum consulatumperpetuam dictaturam praefecturamquemoruminsuper praenomen Imperatoriscognomen Patris patriaestatuam inter regessuggestum in orchestra; sed et ampliora etiamhumano fastigio decerni sibi passus est: sedem auream in curia et protribunalitensam et ferculum circensi pompatemplaarassimulacraiuxta deospuluinarflaminemlupercosappellationem mensis e suonomine; ac nullos non honores ad libidinem cepit et dedit. tertium etquartum consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae potestatedecretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consulessubstituit sibi in ternos nouissimos mensesita ut medio temporecomitia nulla habuerit praeter tribunorum et aedilium plebispraefectosque pro praetoribus constitueritqui apsente se resurbanas administrarent. pridie autem Kalendas Ianuarias repentinaconsulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit. eademlicentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauitdecem praetoris uiris consularia ornamenta tribuitciuitate donatoset quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam. praetereamonetae publicisque uectigalibus peculiares seruos praeposuit. triumlegionumquas Alexandreae relinquebatcuram et imperium Rufioniliberti sui filio exoleto suo demandauit.

[77]Nec minoris inpotentiae uoces propalam edebatut Titus Amp[r]iusscribit: nihil esse rem publicamappellationem modo sine corpore acspecie. Sullam nescisse litterasqui dictaturam deposuerit. deberehomines consideratius iam loqui secum ac pro legibus habere quaedicat. eoque arrogantiae progressus estut haruspice tristia et sinecorde exta quondam nuntiante futura diceret laetioracum uellet; necpro ostento ducendumsi pecudi cor defuisset.

[78]Verum praecipuam et exitiabilem sibi inuidiam hinc maxime mouit.adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque decretis uniuersospatres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit. quidamputant retentum a Cornelio Balbocum conaretur assurgere; aliineconatum quidem omninosed etiam admonentem Gaium Trebatium utassurgeret minus familiari uultu respexisse. idque factum eius tantointolerabilius est uisumquod ipse triumphanti et subselliatribunicia praeteruehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam nonassurrexisse adeo indignatus situt proclamauerit: 'repete ergo a meAquila rem publicam tribunus!' et nec destiterit per continuos diesquicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: 'si tamen per PontiumAquilam licuerit.'

[79]Adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multoarrogantius factum. nam cum in sacrificio Latinarum reuertente eointer inmodicas ac nouas populi acclamationes quidam e turba statuaeeius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuniplebis Epidius Marullus Caesetiusque Flauus coronae fasciam detrahihominemque duci in uincula iussissentdolens seu parum prosperemotam regni mentionem siueut ferebatereptam sibi gloriamrecusanditribunos grauiter increpitos potestate priuauit. neque exeo infamiam affectati etiam regii nominis discutere ualuitquanquamet plebei regem se salutanti Caesarem senon regem esse responderitet Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius capitisuo diadema reppulerit atque in Capitolium Ioui Optimo Maximomiserit. quin etiam uaria fama percrebruit migraturum Alexandream uelIliumtranslatis simul opibus imperii exhaustaque Italia dilectibuset procuratione urbis amicis permissaproximo autem senatu LuciumCottam quindecimuirum sententiam dicturumutquoniam fatalibuslibris contineretur Parthos nisi a rege non posse uinciCaesar rexappellaretur.

[80]Quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotiane assentirinecesse esset. Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepebini terniue ceperantin unum omnes contuleruntne populo quidemiam praesenti statu laetosed clam palamque detrectante dominationematque assertores flagitante. peregrinis in senatum allectis libelluspropositus est: 'Bonum factum: ne quis senatori nouo curiam monstrareuelit!' et illa uulgo canebantur:

GallosCaesar in triumphum ducitidem in curiam:
Galli bracasdeposueruntlatum clauum sumpserunt.

QuintoMaximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeuntecum lictoranimaduerti ex more iussissetab uniuersis conclamatum est non esseeum consulem. post remotos Caesetium et Marullum tribunos repertasunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium.subscripsere quidam Luci Bruti statuae: 'utinam uiueres!' item ipsiusCaesaris:

Brutusquia reges eiecitconsul primus factus est:
hicquia consuleseiecitrex postremo factus est.

conspiratumest in eum a sexaginta ampliusGaio Cassio Marcoque et Decimo Brutoprincipibus conspirationis. qui primum cunctati utrumne in Campo percomitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e pontedeicerent atque exceptum trucidarentan in Sacra uia uel in aditutheatri adorirenturpostquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiamedictus estfacile tempus et locum praetulerunt.

[81]Sed Caesari futura caedes euidentibus prodigiis denuntiata est.paucos ante mensescum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni adextruendas uillas uetustissima sepulcra dis[s]icerent idque eostudiosius facerentquod aliquantum uasculorum operis antiquiscrutantes reperiebanttabula aenea in monimentoin quo dicebaturCapys conditor Capuae sepultusinuenta est conscripta litterisuerbisque Graecis hac sententia: quandoque ossa Capyis detectaessentfore ut illo prognatus manu consanguineorum necareturmagnisque mox Italiae cladibus uindicaretur. cuius reine quisfabulosam aut commenticiam putetauctor est Cornelius Balbusfamiliarissimus Caesaris. proximis diebus equorum gregesquos intraiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac uagos et sine custodedimiseratcomperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere.et immolantem haruspex Spurinna monuitcaueret periculumquod nonultra Martias Idus proferretur. pridie autem easdem Idus auemregaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem uolucresuarii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt. eauero noctecui inluxit dies caediset ipse sibi uisus est perquietem interdum supra nubes uolitarealias cum Ioue dextramiungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domusmaritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores spontepatuerunt. Ob haec simul et ob infirmam ualitudinem diu cunctatus anse contineret et quae apud senatum proposuerat agere differrettandem Decimo Bruto adhortantene frequentis ac iam dudumopperientis destitueretquinta fere hora progressus est libellumqueinsidiarum indicem ab obuio quodam porrectum libellis ceterisquossinistra manu tenebatquasi mox lecturus commiscuit. dein pluribushostiis caesiscum litare non possetintroiit curiam spretareligione Spurinnamque irridens et ut falsum arguensquod sine ullasua noxa Idus Martiae adessent: quanquam is uenisse quidem easdiceretsed non praeterisse.

[82]Assidentem conspirati specie officii circumsteteruntilicoque CimberTilliusqui primas partes susceperatquasi aliquid rogaturuspropius accessit renuentique et gestu[m] in aliud tempus differentiab utroque umero togam adprehendit: deinde clamantem: 'ista quidemuis est!' alter e Cascis auersum uulnerat paulum infra iugulum.Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilirealio uulnere tardatus est; utque animaduertit undique se strictispugionibus petitoga caput obuoluitsimul sinistra manu sinum adima crura deduxitquo honestius caderet etiam inferiore corporisparte uelata. atque ita tribus et uiginti plagis confossus est unomodo ad primum ictum gemitu sine uoce editoetsi tradiderunt quidamMarco Bruto irruenti dixisse: kai su teknon; exanimis diffugientibuscunctis aliquamdiu iacuitdonec lecticae impositumdependentebrachiotres seruoli domum rettulerunt. nec in tot uulneribusutAntistius medicus existimabatletale ullum repertum estnisi quodsecundo loco in pectore acceperat. Fuerat animus coniuratis corpusoccisi in Tiberim traherebona publicareacta rescinderesed metuMarci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.

[83]Postulante ergo Lucio Pisone socero testamentum eius aperiturrecitaturque in Antoni domoquod Idibus Septembribus proximis inLauicano suo fecerat demandaueratque uirgini Vestali maximae. QuintusTubero tradit heredem ab eo scribi solitum ex consulatu ipsius primousque ad initium ciuilis belli Cn. Pompeiumidque militibus procontione recitatum. sed nouissimo testamento tres instituit heredessororum nepotesGaium Octauium ex dodranteet Lucium Pinarium etQuintum Pedium ex quadrante reliquo[s]; in ima cera Gaium Octauiumetiam in familiam nomenque adoptauit; plerosque percussorum intutoribus filisi qui sibi nascereturnominauitDecimum Brutumetiam in secundis heredibus. populo hortos circa Tiberim publice etuiritim trecenos sestertios legauit.

[84]Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliaetumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi VenerisGenetricis collocata; intraque lectus eburneus auro ac purpurastratus et ad caput tropaeum cum uestein qua fuerat occisus.praeferentibus muneraquia suffecturus dies non uidebaturpraeceptumut omisso ordinequibus quisque uellet itineribus urbisportaret in Campum. inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationemet inuidiam caedis eius accommodataex Pacuui Armorum iudicio: menseruasseut essent qui me perderent? et ex Electra Acili ad similemsententiam. laudationis loco consul Antonius per praeconempronuntiauit senatus consultumquo omnia simul ei diuina atquehumana decreueratitem ius iurandumquo se cuncti pro salute uniusastrinxerant; quibus perpauca a se uerba addidit. lectum pro rostrisin forum magistratus et honoribus functi detulerunt. quem cum pars inCapitolini Iouis cella cremare pars in curia Pompei destinaretrepente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantesardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turbauirgulta arida et cum subselliis tribunaliaquicquid praeterea addonum aderatcongessit. deinde tibicines et scaenici artificesuestemquam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerantdetractam sibi atque discissam iniecere flammae et ueteranorummilitum legionarii arma suaquibus exculti funus celebrabant;matronae etiam pleraeque ornamenta suaquae gerebantet liberorumbullas atque praetextas. In summo publico luctu exterarum gentiummultitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipuequeIudaeiqui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.

[85]Plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi[i] cum facibus tetenditatque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominisquasi Cornelius is essetquem grauiter pridie contionatum de Caesarerequirebatoccidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.postea solidam columnam prope uiginti pedum lapidis Numidici in forostatuit [in]scripsitque parenti patriae. apud eam longo temporesacrificareuota susciperecontrouersias quasdam interposito perCaesarem iure iurando distrahere perseuerauit.

[86]Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque uoluisse sediutius uiuere neque curasse quod ualitudine minus prospera utereturideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amicineglexisse. sunt qui putentconfisum eum nouissimo illo senatusconsulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis +adinspectantium + se remouisse. alii e diuerso opinantur insidiasundique imminentis subire semel quam cauere [ . . . . . . ] solitumferunt: non tam sua quam rei publicae interesseuti saluus esset: seiam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum; rem publicamsi quidsibi eueniretneque quietam fore et aliquanto deteriore condicioneciuilia bella subituram.

[87]Illud plane inter omnes fere constitittalem ei mortem paene exsententia obtigisse. nam et quondamcum apud Xenophontem legissetCyrum ultima ualitudine mandasse quaedam de funere suoaspernatustam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optauerat; et pridiequam occidereturin sermone nato super cenam apud Marcum Lepidumquisnam esset finis uitae commodissimusrepentinum inopinatumquepraetulerat.

[88]Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in deorum numerumrelatus estnon ore modo decernentiumsed et persuasione uolgi.siquidem ludisquos primo[s] consecrato[s] ei heres Augustus edebatstella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circaundecimam horamcreditumque est animam esse Caesaris in caelumrecepti; et hac de causa simulacro eius in uertice additur stella.Curiamin qua occisus estobstrui placuit Idusque MartiasParricidium nominariac ne umquam eo die senatus ageretur.

[89]Percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixitneque sua morte defunctus est. damnati omnes alius alio casu periitpars naufragiopars proelio; nonnulli semet eodem illo pugionequoCaesarem uiolauerantinteremerunt.