Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaDivi Vespasiani



I.Rebellione trium principum et caede incertum diu et quasi vagumimperium suscepit firmavitque tandem gens Flaviaobscura illa quidemac sine ullis maiorum imaginibussed tamen rei p. nequaquampaenitenda; constet licetDomitianum cupiditatis ac saevitiae meritopoenas luisse.

T. FlaviusPetromuniceps Reatinusbello civili Pompeianarum partium centurioan evocatusprofugit ex Pharsalicaacie domumque se contulitubideinde venia et missione impetrata coactiones argentarias factitavit.Huius filiumcognomine Sabinusexpers militiae (etsi quidem eumprimipilaremnonnullicum adhuc ordiens duceretsacramento solutumper causam valitudinis tradunt) publicum quadragesimae in Asia egit;manebantque imagines a civitatibus ei positae sub hoc titulo: kalostelonesanti. Postea faenus apud Helvetios exercuit ibique diem obiitsuperstitibus uxore Vespasia Polla et duobus ex ea liberisquorummaior Sabinus ad praefecturam urbisminor Vespasianus ad principatumusque processit. PollaNursiae honesto genere ortapatrem habuitVespasium Pollionemter tribunum militum praefectumque castrorumfratrem senatorem praetoriae dignitatis. Locus etiam ad sextummiliarium a Nursia Spoletium euntibus in monte summo appellaturVespasiaeubi Vespasiorum complura monumenta exstantmagnumindicium splendoris familiae et vetustatis. Non negaverim iactatum aquibusdam Petronis patrem e regione Transpadana fuisse mancipemoperarumquae ex Vmbria in Sabinos ad culturam agrorum quotanniscommeare soleant; subsedisse autem in oppido Reatinouxore ibidemducta. Ipse ne vestigium quidem de hocquamvis satis curioseinquirereminveni.

II.Vespasianus natus est in Sabinis ultra Reate vico modicocui nomenest PhalacrinaeXV. kal. Dec. vesperiQ. Sulpicio Camerino C.Poppaeo Sabino cons.quinquennio ante quam Augustus excederet;educatus sub paterna avia Tertulla in praediis Cosanis. Quareprinceps quoque et locum incunabulorum assidue frequentavitmanentevilla qualis fuerat olimne quid scilicet oculorum consuetudinideperiret; et aviae memoriam tanto opere dilexitut sollemnibus acfestis diebus pocillo quoque eius argenteo potare perseveraverit.

Sumptavirili togalatum clavumquamquam fratre adeptodiu aversatus estnec ut tandem appeteret compelli nisi a matre potuit. Ea demumextudit magis convicio quam precibus vel auctoritatedum eumidentidem per contumeliam anteambulonem fratris appellat.

Tribunatumin Thracia meruit; quaestor Cretam et Cyrenas provinciam sorte cepit;aedilitatis ac mox praeturae candidatusillam non sine repulsasectoque vix adeptus est locohanc prima statim petitione et inprimis; praetor infensum senatui Gaium ne quo non genere demereturludos extraordinarios pro victoria eius Germanica depoposcitpoenaeque coniuratorum addendum censuit ut insepulti proicerentur.Egit et gratias ei apud amplissimum ordinemquod se honore cenaedignatus esset.

III. Interhaec Flaviam Domitillam duxit uxoremStatilii Capellae equitis R.Sabratensis ex Africa delicatam olim Latinaeque condicionissed moxingenuam et civem Rom. reciperatorio iudicio pronuntiatampatreasserente Flavio Liberale Ferenti genito nec quicquam amplius quamquaestorio scriba. Ex hac liberos tulit Titum et Domitianum etDomitillam. Vxori ac filiae superstes fuitatque utramque adhucprivatus amisit. Post uxoris excessum CaenidemAntoniae libertam eta manudilectam quondam sibi revocavit in contuberniumhabuitqueetiam imperator paene iustae uxoris loco.

IV.Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in Germaniam missusest; inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. Duasvalidissimas gentes superque viginti oppida et insulam VectemBritanniae proximan in dicionem redegitpartim Auli Plautii legaticonsularispartim Claudi ipsius ductu. Quare triumphalia ornamentaet in brevi spatio duplex sacerdotium accepitpraeterea consulatumquem gessit per duos novissimos anni menses. Medium tempus adproconsulatum usque in otio secessuque egitAgrippinam timenspotentem adhuc apud filium et defuncti quoque Narcissi amici perosam.

Eximsortitus Africamintegerrime nec sine magna dignationeadministravitnisi quod Hadrumeti seditione quadam rapa in eum iactasunt. Rediit certe nihilo opulentiorut quiprope labefactata iamfideomnia praedia fratri obligaret necessariosque ad mangonicosquaestus sustinendae dignitatis causa descenderit; propte quod vulgomulio vocabatur. Convictus quoque dicitur ducenta sestertiaexpressisse iuvenicui latum clavum adversus patris voluntatemimpetrarateoque nomine graviter increpitus.

PeregrinationeAchaica inter comites Neroniscum cantantem eo aut discederetsaepius aut praesens obdormisceretgravissimam contraxit offensamprohibitusque non contubernio modo sed etiam publica salutationesecessit in parvam ac deviam civitatemquod latenti extrema metuentiprovincia cum exercitu oblata est. Percrebuerat Oriente toto vetus etconstans opinioesse in fatis ut eo tempore Iudaea profecti rerumpotirentur. Id de imperatore Romanoquantum postea eventu parvitpraedictum Iudaei ad se trahentesrebellaruntcaesoque praepositolegatum insuper Syriae consularem suppetias ferentemrapta aquilafugaverunt. Ad hunc motum comprimendum cum exercitu ampliore et noninstrenuo ducecui tamen tuto tanta res committereturopus essetipse potissimus delectus estut et industriae expertae nec metuendusullo modo ob humilitatem generis ac nominis. Additis igitur ad copiasduabus legionibusocto aliscohortibus decematque inter legatosmaiore filio assumptout primum provinciam attigitproximas quoqueconvertit in secorrecta statim castrorum disciplinaunoque etaltero proelio tam constanter initout in oppugnatione castellilapidis ictum genuscutoque sagittas aliquot exceperit.

V. PostNeronem GalbamqueOthone ac Vitellio de principatu certantibusinspem imperii venitiam pridem sibi per haec ostenta conceptam.

Insuburbano Flaviorum quercus antiquaquae erat Marti sacraper tresVespasiae partussingulos repente ramos a frutice dedithaud dubiasigna futuri cuiusque fati: primum exilem et cito arefactum (ideoquepuella nata non perennavit)secundum praevalidum ac prolixum et quimagnam felicitatem portenderettertium vero instar arboris. Quarepatrem Sabinum feruntharuspicio insuper confirmatumrenuntiassematrinepotem ei Caesarem genitum; nec illam quicquam aliud quamcachinnassemirantem quod adhuc se mentis compote deliraret iamfilius suus. Mox cum aedilem eum C. Caesarsuccensens curamverrendis viis non adhibitamluto iussisset oppleri congesto permilites in praetextae sinumnon defuerunt qui interpretarenturquandoque proculcatam desertamque rem p. civili aliqua perturbationein tutelam eius ac velut in gremium deventuram.

Prandenteeo quondamcanis extrarius e trivio manum humanam intulit mensaequesubiecit. Cenante rursus bos arator decusso iugo triclinio irrupitac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsosaccumbentis pedes cervicemque summisit. Arbor quoque cupressus inagro avito sine ulla vi tempestatis evulsa radicitus atque prostratainsequenti die viridior ac firmior resurrexit.

At inAchaia somniavit initium sibi suisque felicitates futurumsimul acdens Neroni exemptus esset; evenitque ut sequenti die progressus inatrium medicus dentem ei ostenderettantumque quod exemptum.

ApudIudaeam Carmeli dei oraculum consulentem ita confirmavere sortesutquidquid cogitaret volveretque animoquamlibet magnumid esseproventurum pollicerentur; et unus ex nobilibus captivis Iosephuscum coiceretur in vinculaconstantissime asseveravit fore ut abeodem brevi solvereturverum iam imperatore. Nuntiabantur et ex urbepraesagiaNeronem diebus ultimis monitum per quietemut tensamIovis Optimi Maximi e sacrario in domus Vespasiani et inde in circumdeduceret; ac non multo postcomitia secundi consulatus ineunteGalbastatuam Divi Iulii ad Orientem sponte conversam; aciequeBetriacensiprius quam committereturduas aquilas in conspectuomnium conflixissevictaque altera supervenisse tertiam ab solisexortum ac victricem abegisse.

VI. Nectamen quicquam ante temptavitpromptissimis atque etiam instantibussuisquam sollicitatus quorundam et ignotorum et absentium fortuitofavore.

Moesiaciexercitus bina e tribus legionibus miliamissa auxilio Othonipostquam ingressis iter nuntiatum est victum eum ac vim vitae suaeattulissenihilo setius Aquileiam usque perseveraveruntquasirumori minus crederent. Ibi per occasionem ac licentiam omnirapinarum genere grassaticum timerent ne sibi reversis reddendaratio ac subeunda poena essetconsilium inierunt eligendi creandiqueimperatoris; neque enim deteriores esse aut Hispaniensi exercitu quiGalbamaut praetoriano qui Othonemaut Germaniciano qui Vitelliumfecissent. Propositis itaque nominibus legatorum consulariumquotubique tunc erantcum ceteros alium alia de causa improbarentetquidam e legione tertiaquae sub exitu Neronis translata ex Syria inMoesiam fueratVespasianum laudibus ferrentassensere cunctinomenque eius vexillis omnibus sine mora inscripserunt. Et tuncquidem compressa res estrevocatis ad officium numeris parumper.Ceterum divulgato factoTiberius Alexander praefectus Aegypti primusin verba Vespasiani legiones adegit Kal. Iul.qui principatus diesin posterum observatus est. Iudaicus deinde exercitus V. Idus Iul.apud ipsum iuravit.

Plurimumcoeptis contulerunt iactatum exemplar epistulae verae sive falsaedefuncti Othonis ad Vespasianumextrema obtestatione ultionemmandatus et ut rei p. subveniret optantis; simul rumor dissipatusdestinasse victorem Vitellium permutate hiberna legionum etGermanicas transferre in Orientem ad securiorem mollioremquemilitiampraeterea ex praesidibus provinciarum Licinius Mucianus ete regibus Vologaesus Parthus; ille deposita simultatequam in idtempus ex aemulatione non obscure gerebatSyriacum promisitexercitumhic quadraginta milia sagittariorum.

VII.Suscepto igitur civili bello ac ducibus copiisque in Italiampraemissisinterim Alexandriam transiitut claustra Aegyptioptineret. Hic cum de firmitate imperii capturus auspicium aedemSerapidis summotis omnibus solus intrassetac propitiato multum deotandem se convertissetverbenas coronasque et panificiaut illicassoletBasilides libertus obtulisse ei visus est; quem nequeadmissum a quoquam et iam pridem propter nervorum valitudinem vixingredi longeque abesse constabat. Ac statim advenere litteraefusasapud Cremonam Vitelli copiasipsum in urbe interemptum nuntiantes.

Auctoritaset quasi maiestas quaedamut scilicet inopinato et adhuc novoprincipideerat: haec quoque accessit. E plebe quidam luminibusorbatusitem alius debili crure sedentem pro tribunali pariteradieruntorantes opem valitudini demonstratam a Serapide perquietem: restituturum oculossi inspuisset; confirmaturum crussidignaretur calce contingere. Cum vix fides esset ullo modosuccessuramideoque ne experiri quidem auderetextremo hortantibusamicis palam pro contione utrumque temptavitnec eventusvaticinantium effossa sunt sacrato loco vasa operis antiquiatque iniis assimilis Vespasiano imago.

VIII.Talis tantaque cum fama in urbem reversusacto de Iudaeis triumphoconsulatus octo veteri addidit; suscepit et censuramac per totumimperii tempus nihil habuit antiquius quam prope afflictamnutantemque rem p. stabilire primodeinde et ornare. Milites parsvictoriae fiduciapars ignominiae dolore ad omnes licentiamaudaciamque processerant; sed et provinciae civitatesque liberaenecnon et regna quaedam tumultuosius inter se agebant. QuareVitellianorum quidem et exauctoravit plurimos et coercuitparticipibus autem victoriae adeo nihil extra ordinem indulsit utetiam legitima praemia sero persolverit. Ac ne quam occasionemcorrigendi disciplinam praetermitteretadulescentulum fragrantemunguentocum sibi pro impetrata praefectura gratias ageretnutuaspernatus voce etiam gravissima increpuit: "Maluissem alliumoboluisses" litterasque revocavit; classiarios veroqui abOstia et Puteolis Romam pedibus per vices commeantpetentesconstitui aliquid sibi calciarii nominequasi parum esset sineresponso abegisseiussit post haec excalciatos cursitare; et ex eoita cursitant.

AchaiamLyciamRhodumByzantiumSamumlibertate ademptaitem ThraciamCiliciam et Commagenenditionis regiae usque ad id tempusinprovinciarum formam redegit. Cappadociae propter adsiduos barbarorumincursus legiones addiditconsularemque rectorem imposuit pro eq. R.

Deformisurbs veteribus incendiis ac ruinis erat; vacuas areas occupare etaedificaresi possessores cessarentcuiusque permisist. Ipserestitutionem Capitolii adgressusruderibus purgandis manus primusadmovit ac suo collo quaedam extulit; aerearumque tabulatum triamiliaquae simul conflagraverantrestituenda suscepit undiqueinvestigatis exemplaribus: instrumentum imperii pulcherrimum acvetustissimumquo continebantur paene ab exordio urbis senatusconsultaplebiscita de societate et foedere ac privilegio cuicumqueconcessis.

IX. Fecitet nova opera templum Pacis foro proximumDivique Claudii in Caeliomonte coeptum quidem ab Agrippinased a Nerone prope funditusdestructum; item amphitheatrum urbe mediaut destinasse compereratAugustum.

Amplissimosordines et exhaustos caede varia et contaminatos veteri neglegentiapurgavit supplevitque recenso senatu et equitesummotisindignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac provincialiumallecto. Atque uti notum essetutrumque ordinem non tam libertateinter se quam dignitate differrede iurgio quodam senatorisequitisque R. ita pronuntiavitnon oportere maledici senatoribusremaledici civile fasque esse.

X. Litiumseries ubique maiorem in modum excreverantmanentibus antiquisintercapedine iuris dictionisaccedentibus novis ex condicionetumultuque temporum; sorte elegit per quos rapta bello restituerenturquique iudicia centumviraliaquibus peragendis vix suffecturalitigatorum videbatur aetasextra ordinem diiudicarent redigerentquead brevissimum numerum.

XI. Libidoatque luxuria coercente nullo invaluerant; auctor senatui fuitdecernendiut quae se alieno servo iunxissetancilla haberetur;neve filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquamessetne post patrum quidem mortem.

XII.Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque ad exitum civiliset clemensmediocritatem pristinam neque dissimulavit umquam acfrequenter etiam prae se tulit. Quin et conantis quosdam originemFlavii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculiscuiusmonimentum exstat Salaria viareferre irrisit ultro. Adeoque nihilornamentorum extrinsecus cupide appetivitut triumphi die fatigatustarditate et taedio pompae non reticueritmerito se plectiquitriumphumquasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibitam inepte senex concupisset. Ac ne tribuniciam quidem potestatem etpatris patriae appellationem nisi sero recepit. Nam consuetudinemscrutandi salutantes manente adhuc bello civili omiserat.

XIII.Amicorum libertatemcausidicorum figuras ac philosophorumcontumaciam lenissime tulit. Licinium Mucianum notae impudicitiaesed meritorum fiducia minus sui reverentemnumquam nisi clam ethactenus retaxare sustinuitut apud communem aliquem amicum querensadderet clausulam: Ego tamen vir sum. Salvium Liberalem in defensionedivitis rei ausum dicere: Quid ad Caesaremsi Hipparchus sestertiummilies habet? et ipse laudavit. Demetrium Cynicum in itinere obviumsibi post damnationemac neque assurgere neque salutare sedignantemoblatrantem etiam nescio quidsatis habuit canemappellare.

XIV.Offensarum inimicitiarumque minime memor executorveVitelli hostissui filiam splendidissime maritavitdotavit etiam et instruxit.Trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemquequidnam ageretaut quo abiretquidam ex officio admissionis simul expellensabireMorboviam iusserat. In hunc postea deprecantem haud ultra verbaexcanduitet quidem totidem fere atque eadem. Nam ut suspicionealiqua vel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuitutmonentibus amicis cavendum esse Mettium Pompusianumquod vulgocrederetur genesin habere imperatoriaminsuper consulem feceritspondens quandoque beneficii memorem futurum.

XV. Nontemere quis punitus insons reperieturnisi absente eo et ignaro autcerte invito atque decepto. Helvidio Priscoqui et reversum se exSyria solus privato nomine Vespasianum salutaverat et in praeturaomnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiseratnon antesuccensuit quam altercationibus insolentissimis paene in ordinemredactus. Hunc quoquequamvis relegatum primodeinde et interficiiussummagni aestimavit servare quoquo modomissis qui percussoresrevocarent; et servassetnisi iam perisse falso renuntiatum esset.Certum neque caede cuiusquam umquam laetatusiustis suppliciisinlacrimavit etiam et ingemuit.

XVI. Solaestin qua merito culpeturpecuniae cupiditas. Non enim contentusomissa sub Galba vectigalia revocassenovas et gravia addidisseauxissetributa provinciisnonnullis et duplicassenegotiationemquoque vel privato pudendas propalam exercuitcoemendo quaedamtantum ut pluris postea distraheret. Ne candidatis quidem honoresreisve tam innoxiis quam nocentibus absolutione venditare cunctatusest. Creditur etiam procuratorum rapacissimus quemque ad amplioraofficia ex industria solitus promoverequo locupletiores moxcondemnaret; quibus quidem vulgo pro spongiis dicebatur utiquodquasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.

Quidamnatura cupidissimum traduntidque exprobratum ei a sene bubulcoquinegata sibi gratuita libertatequam imperium adeptum suppliciterorabatproclamaverit vulpem pilum mutarenon mores. Sunt contra quiopinentur ad manubias et rapinas necessitate compulsum summa aerariifiscique inopia; de qua testificatus sit initio statim principatusprofessus quadringenties milies opus esseut res p. stare posset.Quod et veri similius videturquando et male partis optime usus est.

XVII. Inomne hominum genus liberalissimus explevit censum senatoriumconsulares inopes quingenis sestertiis annuis sustentavitplurimasper totum orbem civitates terrae motu aut incendio afflictasrestituit in meliusingenia et artes vel maxime fovit.

XVIII.Primus e fisco Latinis Graecisque rhetoribus annua centenaconstituit; praestantis poetasnec non et artificesCoae Venerisitem Colossi refectoreminsigni congiario magnaque mercede donavit;mechanico quoquegrandis columnas exigua impensa perducturum inCapitolium pollicentipraemium pro commento non mediocre optulitoperam remisitpraefatus sineret se plebiculam pascere.

XIX.Ludisper quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabaturvetera quoque acroamata revocaverat. Apollinari tragoedoquadringentaTerpno Diodoroque citharoedis ducenanonnulliscentenaquibus minimumquadragena sestertia insuper plurimascoronas aureas dedit. Sed et convivabatur assidueac saepius rectaet dapsileut macellarios adiuvaret. Dabat sicut Saturnalibus virisapophoretaita per Kal. Mart. feminis. Et tamen ne sic quidempristina cupiditatis infamia caruit.

AlexandriniCybiosacten eum vocare perseveraveruntcognomine unius e regibussuis turpissimarum sordiumSed et in funere Favor archimimuspersonam eius ferens imitansqueut est mosfacta ac dicta viviinterrogatis palam procuratoribusquanti funus et pompa constaretut audiitsestertio centiensexclamavitcentum sibi sestertiadarentac se vel in Tiberim proicerent.

XX.Statura fuit quadratacompactis firmisque membrisvultu velutinitentis: de quo quidam urbanorum non infacetesiquidem petentiutet in se aliquid diceret: "Dicam" inquit"cumventrem exonerare desieris." Valitudine prosperrima usus estquamvis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces ceteraque membrasibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret inediamque unius dieiper singulos menses interponeret.

XXI.Ordinem vitae fere tenuit. In principatum maturius semper ac de nocteevigilabat; dein perlectis epistolis officiorumque omnium breviariisamicos admittebatac dum salutabaturet calciabat ipse se etamiciebat; postque decisa quaecumque obvenissent negotiagestationiet inde quieti vacabataccubante aliqua pallacarumquas in locumdefunctae Caenidis plurimas constituerat; a secreto in balineumtricliniumque transiliebat. Nec ullo tempore facilior autindulgentior traditureaque momenta domestici ad aliquid petendummagno opere captabant.

XXII. Etsuper cenam autem et semper alias comissimusmulta ioco transigebat;erat enim dicacitatis plurimaeetsi scurrilis et sordidaeut nepraetextatis quidem verbis abstineret. Et tamen nonnulla eiusfacetissima exstantin quibus et haec. Mestrium Florum consularemadmonitus ab eo plaustra potius quam plostra dicendapostero dieFlaurum salutavit. Expugnatus autem a quadamquasi amore suodeperiretcum perductae pro concubitu sestertia quadringentadonassetadmonente dispensatorequem ad modum summam rationibusvellet inferri"Vespasiano" inquit"adamato".

XXIII.Vtebatur et versibus Graecis tempestive satiset de quodam proceraestatuae improbiusque nato:
makra bibaskradaon dolichoskionenchos.
et de Cerylo libertoqui dives admodum ob subterfugiendumquandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem mutato nomine coeperatferre:
ho LachesLaches
epan apothanesauthis ex archesesei
sy kerylos.

Maximetamen dicacitatem adfectabat in deformibus lucrisut invidiam aliquacavillatione dilueret transferretque ad sales. Quendam e carisministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cumdistulissetipsum candidatum ad se vocavit; exactaque pecuniaquantam is cum suffragatore suo pepigeratsine mora ordinavit;interpellanti mox ministro: Alium tibiaitquaere fratrem; hicquem tuum putasmeus est. Mulionem in itinere quodam suspicatus adcalciandas mulas desiluisseut adeunti litigatori spatium moramquepraeberetinterrogavit quanti calciassetet pactus est lucripartem. Reprehendenti filio Titoquod etiam urinae vectigalcommentus essetpecuniam ex prima pensione admovit ad naressciscitans num odore offenderetur; et illo negante: Atquiinquitelotio est. Nuntiantis legatos decretam ei publice non mediocrissummae statuam colosseamiussit vel continuo ponerecavam manumostentans et paratam basim dicens. Ac ne metu quidem ac periculomortis extremo abstinuit iocis. Nam cum inter cetera prodigiaMausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuissetalterum ad Iuniam Calvinam e gente Augusti pertinere dicebatParthorum regem qui capillatus esset; prima quoque morbi accessione:Vaeinquitputodeus fio.

XXIV.Consulatu suo nono temptatus in Campania motiunculis levibusprotinusque urbe repetitaCutilias ac Reatina ruraubi aestivarequotannis solebatpetit. Hic cum super urgentem valitudinemcreberrimo frigidae aquae usus etiam intestina vitiassetnec eominus muneribus imperatoriis ex consuetudine fungereturut etiamlegationes audiret cubansalvo repente usque ad defectionem solutaimperatoremait statem mori oportere; dumque consurgit ac mititurinter manus sublevantium extinctus est VIIII. Kal. Iul. annum agensaetatis sexagensimum ac nonumsuperque mensem ac diem septimum.

XXV.Convenit inter omnistam certum eum de sua suorumque genitura semperfuisseut post assiduas in se coniurationes ausus sit adfirmaresenatuiut filios sibi successuros aut neminem. Dicitur etiamvidisse quondam per quietem stateram media parte vestibuli Palatinaedomus positam examine aequocum in altera lance Claudius et Nerostarentin altera ipse ac filii. Nec res fefellitquando totidemannis parique temporis spatio utrique imperaverunt.