Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii



VitaDomitiani



I.Domitianus natus est VIIII. Kal. Novemb. patre consule designatoinituroque mense insequenti honoremregione urbis sexta ad MalumPunicumdomo quam postea in templum gentis Flaviae convertit.Pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaqueinfamia gessisse ferturut nullum argenteum vas in usu haberet;satique constat Clodium Pollionem praetorium virumin quem est poemaNeronis quod inscribitur Lusciochirographum eius conversasse etnonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec defuerunt quiaffirmarentcorruptum Domitianum et a Nerva successore mox suo.Bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac partepraesentium copiarumsed irrumpentibus adversariis et ardente temploapud aedituum clam pernoctavitac mane Isiaci celatus habituinterque sacrificulos variae superstitioniscum se trans Tiberim adcondiscipuli sui matrem comite uno contulissetita latuitutscrutantibus qui vestigia subsecuti erantdeprehendi non potuerit.Post victoriam demum progressus et Caesar consalutatushonorempraeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus (namiuris dictionem ad collegam proximum transtulit); ceterum omnem vimdominationis tam licenter exercuitut iam tum qualis essetostenderet. Ne exsequar singulacontrectatis multorum uxoribusDomitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxitatque uno die super XX. officia urbana aut peregrina distribuitmirari se Vespasiano dictitantequod successorem non et sibimitteret.

II.Expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam etdissuadentibus paternis amicis inchoavittantum ut fratri se etopibus et dignatione adaequaret.

Ob haeccorreptumquo magis et aetatis et condicionis admonereturhabitabatcum patre unasellamque eius ac fratrisquotiens prodirentlecticasequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est.In sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessiteumque cedenteac suffragante fratre. Simulavit et ipse mire modestiamin primisquepoeticae studiumtam insuentum antea sibi quam postea spretum etabiectumrecitavitque etiam publice. Nec tamen eo setiuscumVologaesus Parthorum rex auxilia adversus Alanos ducemque alterum exVespasiani liberis depoposcissetomni ope contendit ut ipsepotissimus mitteretur; et quia discussa res estalios Orientes regesut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptavit.Patre defunctodiu cunctatus an duplum donativum militi offerretnumquam iactare dubitavit relictum se participem imperiised fraudemtestamento adhibitam; neque cessavit ex eo insidias struere fratriclam palamquequoad correptum gravi valitudineprius quam planeefflaret animampro mortuo deseri iussit; defunctumque nullopraeterquam consecrationis honore dignatussaepe etiam carpsitobliquis orationibus et edictis.

III. Interinitia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebatnecquicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere; utcuidam interrogantiessetne quis intus cum Caesarenon absurderesponsum sit a Vibio Crispone muscam quidem. Deinde uxoremDomitiamex qua in secundo suo consulatus filium tulerat duxitalteroque anno consalutavit Augustam; eandemParidis histrionisamore deperditamrepudiavitintraque breve tempus impatiensdiscidiiquasi efflagitante populoreduxit. Circa administrationemautem imperii aliquamdiu se varium praestititmixtura quoqueaequabili vitiorum atque virtutum; donec virtutes quoque in vitiadeflexit: quantum coniectare licetsuper ingenii naturam inopiarapaxmetu saevus.

IV.Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatromodoverum et in circo; ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumquecursus proelium etiam duplexequestre ac pedestrecommisit; at inamphitheatro navale quoque. Nam venationes gladiatoresque et noctibusad lychnuchos; nec virorum modo pugnassed et feminarum. Praetereaquaestoriis muneribusquae olim omissa revocaveratita semperinterfuitut populo potestatem faceret bina paria e suo ludopostulandieaque novissima aulico apparatu induceret. Ac per omnegladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatusparvo portentosoque capitecum quo plurimum fabulabaturnonnumquamserio. Auditus est certedum ex eo quaeritecquid sciretcur sibivirum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Maecium Rufum.Edidit navales pugnas paene iustarum classiumeffosso etcircumstructo iuxta Tiberim lacuatque inter maximos imbresperspectavit.

Fecit etludos Saecularescomputata ratione temporum at annum non quoClaudius proximesed quo olim Augustus ediderat; in iis circensiumdiequo facilius centum missus peragerentursingulos a septenisspatiis ad quina corripuit.

Instituitet quinquennale certamen Capitolino Iovi triplexmusicumequestregymnicumet aliquanto plurium quam nunc est coronatorum. Certabantenim et prosa oratione Graece Latinequeac praeter citharoedoschorocitharistae quoque et psilocitharistae; in stadio vero cursuetiam virgines. Certamini praesedit crepidatus purpureaque amictustoga Graecanica capite gestans coronam auream cum effigie Iovis acIunonis Minervaeque; adsidentibus Diali sacerdote et collegioFlavialium pari habitunisi quod illorum coronis inerat et ipsiusimago. Celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Minervaecuicollegium institueratex quo sorte ducti magisterio fungerenturederentque eximias venationes et scaenicos ludossuperque oratorumac poetarum certamina. Congiarium populo nummorum trecentorum terdeditatque inter spectacula muneris largissimum epulum.Septimontiali sacro quidemsenatui equitique panariisplebeisportellis cum obsonio distributisinitium vescendi primus fecit;dieque proximo omne genus rerum missilia sparsitet quia pars maiorintra popularia decidebatquinquagenas tesseras in singulos cuneosequestris ac senatorii ordinis pronuntiavit.

V. Plurimaet amplissima opera incendio absumpta restituitin quis etCapitoliumquod rursus arserat; sed omnia sub titulo tantum suo acsine ulla pristini auctoris memoria. Novam autem excitavit aedem inCapitolio Custodi Ioviet forum quod nunc Nervae vocaturitemFlaviae templum gentis et stadium et Odeum et naumachiame cuiuspostea lapide maximus circusdeustis utrimque lateribusexstructusest.

VI.Expeditiones partim sponte suscepitpartim necessario: sponte inChattosnecessario unam in Sarmataslegione cum legato simul caesain Dacos duasprimam Oppio Sabino consulari oppressosecundamCornelio Fuscopraefecto cohortium praetorianarumcui belli summamcommiserat. De Chattis Dacisque post varia proelia duplicem triumphumegit. De Sarmatis lauream modo Capitolino Iovi rettulit. Bellumcivile motum a L. Antoniosuperioris Germaniae praesideconfecitabsens felicitate miracum ipsa dimicationis hora resolutus repenteRhenum transituras ad Antonium copias barbarorum inhibuisset. De quavictoria praesagiis prius quam nuntiis comperitsiquidem ipso quodimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexapinnis clangores laetissimos edidit; pauloque post accisum Antoniumadeo vulgatum estut caput quoque adportatum eius vidisse seplerique contenderet.

VII. Multaetiam in communi rerum usu novavit: sportulas publicas sustulitrevocata rectarum cenarum consuetudine; duas circensibus gregumfactiones aurati purpuereique panni ad quattuor pristinas addidit;interdixit histrionibus scaenamintra domum quidem exercendi artemiure concesso; castrari mares vetuit; spadonumqui residui apudmangones erantpretia moderatus est. Ad summam quondam ubertatemvinifrumenti vero inopiamexistimans nimio vinearum studio neglegiarvaedixitne quis in Italia novellaretutque in provinciisvineta succiderenturrelicta ubi plurimum dimidia parte; nec exsequirem perseveravit. Quaedam ex maximis officiis inter libertinosequitesque R. communicavit. Geminari legionum castra prohibuitnecplus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi; quod L. Antoniumapud duarum legionum hiberna res novas moliens fiduciam cepisse etiamex depositorum summa videbatur. Addidit et quartum stipendium militiaureos ternos.

VIII. Iusdiligenter et industrie dixitplerumque et in foro pro tribunaliextra ordinem; ambitiosas centumvirorum sententias rescidit;reciperatoresne se perfusoriis assertionibus accommodarentidentidem admonuit; nummarios iudices cum suo quemque consilionotavit. Auctor et tr. pl. fuit aedilem sordium repetundarumaccusandi iudicesque in eu a senatu petendi. Magistratibus quoqueurbicis provinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuitut neque modestiores umquam neque iustiore extiterint; e quibusplerosque post illum reos omnium criminum vidimus. Susceptacorrectione morumlicentiam theatralem promiscue in equitemspectandi inhibuit; scripta famosa vulgoque editaquibus primoresviri ac feminae notabanturabolevitnon sine auctorum ignominia;quaestorium virumquod gesticulandi saltandique studio tenereturmovit senatu: probrosis feminis lecticae usum ademit iusque capiendilegata hereditatesque; equitem R. ob reductam in matrimonium uxoremcui dimissae adulterii crimen intenderaterasit iudicum albo;quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condemnavit; incestaVestalium virginuma patre quoque suo et fratre neglectavarie acsevere coercuitpriora capitali supplicioposteriora more veteri.

Nam cumOculatis sororibusitem Varronillae liberum mortis permisissetarbitrium corruptoresque earum relegassetmox Corneliam maximamvirginemabsolutam olimdein longo intervallo repetitam atqueconvictam defodi imperavitstupratoresque virgis in comitio ad necemcaediexcepto praetorio viro; cuidubia etiam tum causa et incertisquaestionibus atque tormentis de semet professoexilium indulsit. Acne qua religio deum impune contaminareturmonimentumquod libertuseius e lapidibus templo Capitolini Iovis destinatis filioexstruxeratdiruit per militesossaque et reliquias quae inerantmari mersit.

IX. Interinitia usque adeo ab omni caede abhorrebatut absente adhuc patrerecordatus Virgilii versum:
Impia quam caesis gens est epulataiuvencis.

ediceredestinaritne boves immolarentur. Cupiditatis quoque atque avaritiaevix suspicionem ullam aut privatus umquam aut princeps aliquamdiudeditimmo e diverso magna saepe non abstinentiae modo sed etiamliberalitatis experimenta. Omnis circa se largissime prosecutusnihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide faceret. Relictassibi hereditates ab iisquibus liberi erantnon recepit. Legatumetiam ex testamento Rusci Caepionisqui caverat ut quotannisingredientibus curiam senatoribus certam summam viritim praestateheres suusirritum fecit. Reosqui ante quinquennium proximum apudaerarium pependissentuniversos discrimine liberavitnec repetinisi intra annum eaque condicione permisitut accusatori qui causamnon teneret exilium poena esset. Scribas quaestorios negotiantesexconsuetudine sed contra Clodiam legemvenia in praeteritum donavit.Subsicivaquae divisis per veteranos agris carptim superfueruntveteribus possessoribus ut usu capta concessit. Fiscales calumniasmagna calumniantium poena repressitferebaturque vox eius: "princepsqui delatores non castigatirritat."

X. Sedneque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansitet tamenaliquanto celerius ad saevitiam descivit quam ad cupiditatem.Discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrumquod arte formaque non absimilis magistro videbaturoccidit; itemHermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuraslibrariisetiamqui eam descripseratcruci fixis. Patrem familiasquodThraecem myrmilloni paremmunerario imparem dixeratdetractum espectaculis in harenamcanibus obiecitcum hoc titulo: Impielocutus parmularius.

Compluressenatoresin iis aliquot consularesinteremit; ex quibus CivicamCerealem in ipso Asiae proconsulatuSalvidienum OrfitumAciliumGlabrionem in exilioquasi molitores rerum novarum; ceteroslevissima quemque de causa; Aelium Lamiam ob suspiciosos quidemverum et veteres et innoxios iocosquod post abductam uxoremlaudanti vocem suam "eutacto" dixeratquodque Titohortanti se de alterum matrimonium responderat: Me kai sy gamesaitheleis; Salvium Cocceianumquod Othonis imperatoris patrui sui diemnatalem celebraverat; Mettium Pompusianumquod habere imperatoriamgenesim vulgo ferebaturet quod depictum orbem terrae in membranacontionesque regum ac ducum ex Tito Livio circumferretquodqueservis nomina Magonis et Hannibalis indidisset; Sallustium LucullumBritanniae legatumquod lanceas novae formae appellari Luculleaspassus esset; Iunium Rusticumquod Paeti Thraseae et Helvidii Priscilaudes edidisset appellassetque eos sanctissimos viros; cuiuscriminis occasione philosophos omnis urbe Italiaque summovit. Occiditet Helvidium filiumquasi scaenico exodio sub persona Paridis etOenones divortium suum cum uxore taxasset; Flavium Sabinum alterum epatruelibusquod eum comitiorum consularium die destinatum perperampraeco non consulem ad populumsed imperatorem pronuntiasset. Verumaliquando post civilis belli victoriam saeviorplerosque parisadversaedum etiam latentes conscios investigatnovo questionisgenere distortisimmisso per obscaena igne; nonnullis et manusamputavit. Satisque constatduos dolos e notioribus venia donatostribunum laticlavium et centurionemqui sequo facilius expertesculpae ostenderetimpudicos probaverant et ob id neque apud ducemneque apud milites ullius momenti esse potuisse.

XI. Eratautem non solum magnaesed etiam callidae inopinataeque saevitiae.Auctorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum vocavitassidere in toro iuxta coegitsecurum hilaremque dimisitpartibusetiam de cena dignatus est. Arrecinum Clementem consularemunum efamiliaribus et emissariis suiscapitis condemnaturusin eadem veletiam maiore gratia habuitquoad novissime simul gestanticonspectodelatore eius"Visinquitnequissimum servum cras audiamus?"

Et quocontemptius abuteretur patentia hominumnumquam tristioremsententiam sine praefatione clementiae pronuntiavitut non aliud iamcertius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas. Quosdammaiestatis reos in curiam induxeratet cum praedixissetexperturumse illa die quam carus senatui essetfacile perfecerat ut etiam moremaiorum puniendi condemnarentur; deinde atrocitate poenaeconterritusad leniendam invidiamintercessit his verbis (nequeenim ab re fuit ipsa cognoscere): "Permittitepatresconscriptia pietate vestra impetrariquod scio me difficulterimpetraturumut damnatis liberum mortis arbitrium indulgentis; namet parcetis oculis vestris et intellegent me omnes senatuiinterfuisse."

XII.Exhaustus operum ac munerum impensis stipendioquequod adiecerattemptavit quidem ad relevandos castrenses sumptusnumerum militumdeminuere; sed cum et obnoxium se barbaris per hoc animadverteretneque eo setius in explicandis oneribus haereretnihil pensi habuitquin praedaretur omni modo. Bona vivorum ac mortuorum usquequaquequolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Satis erat obiciqualecumque factum dictumve adversus maiestatem principis.Confiscabantur alienissimae hereditates vel uno existentequidiceret audisse se ex defunctocum viveretheredem sibi Caesaremesse. Praeter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est; ad quemdeferebanturqui vel improfessi Iudaicam viverent vitamveldissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.Interfuisse me adulescentulum meminicum a procuratorefrequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex ancircumsectus esset. Ab iuventa minime civilis animiconfidens etiamet cum verbis tum rebus immodicumCaenidi patris concubinaeexHistria reversae osculumque ut assuerat offerentimanum praebuit;generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habereproclamavit:
ouk agathon polykoiranie.

XIII.Principatum vero adeptusneque in senatu iactare dubitavitet patrise et fratri imperium dedisseillo sibi reddidisse; neque inreducenda post divortium uxore edicere revocatam eam in pulvinarsuum. Adclamari etiam in amphitheatro epuli die libenter audiit:Domino et dominae feliciter! Sed et Capitolino certamine cunctosingenti consensus precantesut Palfurium Suram restitueretpulsumolim senatu ac tunc de oratoribus coronatumnullo responso dignatustacere tantum modo iussit voce praeconis. Pari arrogantiacumprocuratorum suorum nomine formalem dictaret epistulamsic coepit:"Dominus et deus noster hoc fieri iubet." Vnde institutumposthacut ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellareturaliter. Status sibi in Capitolino non nisi aureas et argenteas ponipermisit ac ponderi certi. Ianos arcusque cum quadrigis et insignibustriumphorum per regiones urbis tantos ac tot exstruxitut cuidamGraece inscriptum sit: arkei.

Consulatusseptemdecim cepitquot ante eum nemo; ex quibus septem medioscontinuavitomnes autem paene titulo tenus gessitnec quemquamultra Kal. Mai.plerosque ad Idus usque Ianuarias. Post autem duostriumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobremex appellationibus suis Germanico Domitianumque transnominavitquodaltero suscepisset imperiumaltero natus esset.

XIV. Perhaec terribilis cunctis et invisustandem oppressus est amicorumlibertorumque intimorum conspirationesimul et uxoris. Annum diemqueultimum vitae iam pridem suspectum habebathoram etiamnec non etgenus mortis. Adulescentulo Chaldaei cuncta praedixerant; paterquoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat utignarum sortis suaequod non ferrum potius timeret. Quare pavidussemper atque anxiusminimis etiam suspicionibus praeter modumcommovebatur; ut edicti de excidendis vineis propositi gratiamfaceretnon alia magis re compulsus crediturquam quod sparsilibelli cum his versibus erant:
Kan me phages epi rhizanhomoseti karpophoreso
Hosson epispeisai soitragethyomenoi.

Eademformidine oblatum a senatum novum et excogitatum honoremquamquamomnium talium appetentissimusrecusavitquo decretum erat utquotiens gereret consulatumequites R. quibus sors obtigissettrabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictoresapparitoresque.

Temporevero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuumin quibus spatiari consueratparietes phengite lapide distinxitecuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret provideret. Necnisi secreto atque solus plerasque custodiasreceptis quidem inmanum catenisaudiebat. Vtque domesticis persuaderetne bono quidemexemplo audendam esse patroni necemEpaphroditum a libellis capitalipoena condemnavitquod post destitutionem Nero in adipiscenda mortemanu eius adiutus existimabatur.

XV.Denique Flavium Clementem patruelem suumcontemptissimae inertiaecuius filios etiam tum parvulos successores palam destinaveratabolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari iusseratalterum Domitianumrepente ex tenuissima suspicione tantum non inipso eius consulatu interemit. Quo maxime facto maturavit sibiexitium.

Continuisocto mensibus tot fulgura facta nuntiataque suntut exclamaverit:"Feriat iamquem volet." Tactum de caelo Capitoliumtemplumque Flaviae gentisitem domus Palatina et cubiculum ipsiusatque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus vi procellaein monimentum proximum decidit. Arborquae privato adhuc Vespasianoeversa surrexerattunc rursus repente corruit. Praenestina Fortunatoto imperii spatio annum novum commendanti laetam eandemque sempersortem dare assuetaextremo tristissimam reddidit nec sine sanguinismentione.

Minervamquam superstitiose colebatsomniavit excedere sacrario *****negantemque ultra se tueri eum possequod exarmata esset a Iove.Nulla tamen re perinde commotus estquam responso casuqueAscletarionis mathematici. Hunc delatum nec infitiantemiactasse sequae providisset ex artesciscitatus estquis ipsum maneret exitus;et affirmantem fore ut brevi laceraretur a canibusinterfici quidemsine morased ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoqueaccuratissime imperavit. Quod cum fieretevenit utrepentinatempestate deiecto funeresemiustum cadaver discerperent canesidque ei cenanti a mimo Latinoqui praeteriens forte animadverteratinter ceteras diei fabulas referretur.

XVI.Pridie quam periretcum oblatos tubures servari iussisset crastinumadiecit: "Si modo uti licuerit" et conversus ad proximosaffirmavitfore ut sequenti die luna se in aquario cruentaretfactumque aliquod existeretde quo loquerentur homines per terrarumorbem. At circa mediam noctem ita est exterritus ut et stratoprosiliret. Dehinc mane haruspicem ex Germania missumqui consultusde fulgure mutationem rerum praedixerataudiit condemnavitque. Acdum exulceratam in fronte verrucam vehementius scalpitprofluentesanguine"Vtinam" inquit"hactenus." Tunchoras requirenti pro quintaquam metuebatsexta ex industrianuntiata est. His velut transacto iam periculo laetum festinantemquead corporis curam Parthenius cubiculo praepositus convertitnuntiansesse qui magnum nescio quid afferretnec differendum. Itaquesummotis omnibusin cubiculum se recepit atque ibi occisus est.

XVII. Deinsidiarum caedisque genere haec fere divulgata sunt. Cunctantibusconspiratisquanto et quo modoid est lavantemne an cenantemadgrederenturStephanusDomitillae procuratoret tuncinterceptarum pecuniarum reusconsilium operamque optulit. Acsinisteriore brachiovelut aegrolanis fasciisque per aliquot diesad avertendam suspicionem obvolutoad ipsam horam doloreminteriecit; professusque conspirationis indicium et ob hos admissuslegenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina. Sauciumac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Parthenilibertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludovulneribus septem contrucidarunt.

Puerquiarae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedihocamplius narrabatiussum se a Domitiano ad primum statim vulnuspugionem pulvino subditum porrigere ac ministros vocareneque adcaput quidquam excepto capuloet praeterea clausa omnia repperisse;atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano colluctatumdiudum modo ferrum extorqueremodo quamquam laniatis digitisoculos effodere conatur. Occisus est XIIII. Kal. Octob. anno aetatisquadragensimo quintoimperii quinto decimo. Cadaver eius popularisandapila per vespillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suoLatina via funeravitsed reliquias templo Flaviae gentis clamintulit cineribusque Iuliae Titi filiaequam et ipsam educaratconmiscuit.

XVIII.Statura fuit proceravultu modesto ruborisque plenograndibusoculisverum acie hebetiore; praeterea pulcher ac decensmaxime iniuventaet quidem toto corporeexceptis pedibusquorum digitosrestrictiores habebat; postea calvitio quoque deformis et obesitateventris et crurum gracilitatequae tamen ei valitudine longaremacruerant. Commendari se verecundia oris adeo sentiebatut apudsenatum sic quondam iactaverit: "Vsque adhuc certe et animummeum probastis et vultum." Calvitio ita offendebaturut incontumeliam suam traheretsi cui alii ioco vel iurgio obiectaretur;quamvis libelloquem de cura capillorum ad amicum edidithaecetiamsimul illum seque consolansinserverit:
ouch horaais oioskago kalos te megas te?

Eadem metamen manent capillorum fataet forti animo fero comam inadulescentia senescentem. Scias nec gratius quicquam decore necbrevius.

XIX.Laboris impatienspedibus per urbem non temere ambulavitinexpeditione et agmine equo rariuslectica assidue vectus est.Armorum nullosagittarum vel praecipuo studio tenebatur. Centenasvariis generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectavereplerisqueatque etiam ex industria ita quarundam capita figentemutduobus ictibus quasi cornus efficeret. Nonnumquam in pueri procul instantis praebentisque pro scopulo dispansam dexterae manus palmamsagittas tanta arte derexitut omnes per intervalla digitoruminnocue evaderent.

XX.Liberalia studia imperii initio neglexitquamquam bibliothecasincendio absumptas impensissime reparare curassetexemplaribusundique petitismissisque Alexandream qui describerentemendarentque. Numquam tamen aut historiae carminibusque noscendisoperam ullam aut stilo vel necessario dedit. Praeter commentarios etacta Tiberii Caesaris nihil lectitabat; epistolas orationesque etedicta alieno formabat ingenio. Sermonis tamen nec inelegantisdictorum interdum etiam notabilium"Vellem" inquit"tamformosus essequam Maetius sibi videtur"; et cuiusdam caputvarietate capilli subrutilum et incanumperfusas nivem mulso dixit;condicionem principum miserrimam aiebatquibus de coniurationecomperta non crederetur nisi occisis.

XXI.Quotiens otium essetalea se oblectabatetiam profestis diebusmatutinisque horisac lavabat de dieprandebatque ad satietatemutnon temere super cenam praeter Matianum malum et modicam in ampullapotiunculam sumeret. Convivabatur frequenter ac largesed paeneraptim; certe non ultra solis occasumnec ut postea comisaretur. Namad horam somni nihil aliud quam solus secreto deambulabat.

XXII.Libidinis nimiaeassiduitatem concubitus velut exercitationis genusclinopalen vocabat; eratque famaquasi concubinas ipse develleretnataretque inter vulgatissimas meretrices. Fratris filiamadhucvirginem oblatam in matrimonium sibi cum devictus Domitiae nuptiispertinacissime recusassetnon multo post alii conlocatamcorrupitultro et quidem vivo etiam tum Titomox patre ac viro orbatamardentissime palamque dilexitut etiam causa mortis extiteritcoactae conceptum a se abigere.

XXIII.Occisum eum populus indifferentermiles gravissime tulit statimqueDivum appellare conatus estparatus et ulciscinisi ducesdefuissent; quod quidem paulo post fecitexpostulatis ad poenampertinacissime caedis auctoribus. Contra senatus adeo laetatus estut repleta certatim curia non temperaretquin mortuumcontumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraretscalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi etibidem solo affligi iuberetnovissime eradendos ubique titulosabolendamque omnes memoriam decerneret. Ante paucos quam occidereturmenses cornix in Capitolino elocuta est: Estai panta kalosnecdefuit qui ostentum sic interpretaretur:
Nuper Tarpeio quae seditculmine cornix
"est bene" non potuit diceredixit:"erit".

Ipsumetiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone cervicem aureamenatampro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendirei publicae statumsicut sane brevi evenit abstinentia etmoderatione insequentium principum.