Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaGalbae



I.Progenies Caesarum in Nerone defecit; quod futurumcompluribusquidem signissed vel evidentissimis duobus apparuit. Liviaeolimpost Augusti statim nuptias Veientanum suum revisendipraetervolansaquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentemita ut rapueratdemisit in gremium; cumque nutriri alitempangi ramulum placuissettanta pullorum suboles provenitut hodieque ea uilla ad Gallinasvoceturtale vero lauretumut triumphaturi Caesares inde laureasdecerperent; fuitque mox triumphantibusillas confestim eodem locopangere; et observatum estsub cuiusque obitum arborem ab ipsoinstitutam elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno et silva omnisexaruit radicituset quidquid ibi gallinarum erat interiit; acsubinde tacta de caelo Caesarum aedecapita omnibus simul statuisdecideruntAugusti etiam sceptrum e manibus excussum est.

II. NeroniGalba successit nullo gradu contingens Caesarum domumsed haud dubienobilissimus magnaque et vetere prosapiaut qui statuarum titulispronepotem se Quinti Catuli Capitolini semper ascripseritimperatorvero etiam stemma in atrio proposueritquo paternam originem adIovemmaternam ad Pasiphaen Minois uxorem referret.

III.Imagines et elogia universi generis exsequi longum est: familiaebreviter attingam. Qui prius Sulpiciorum cognomen Galbae tulitcuraut unde traxeritambigitur. Quidam putantquod oppidum Hispaniaefrustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit;alii; quod in diuturna valitudine galbeoid est remediis lanainvolutisassidue uteretur: nonnulliquod praepinguis fuerit visusquem galbam Galli vocent; vel contraquod tam exilisquam suntanimalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae. Familiamillustravit Seruius Galba consularistemporum suorum eteloquentissimusquem tradunt Hispaniam ex praetura optinentemtriginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatisViriatini bellicausam exstitisse. Eius nepos ob repulsa consulatus infensus IulioCaesaricuius legatus in Gallia fueratconspiravit cum Cassio etBrutopropter quod Pedia lege damnatus est. Ab hoc sunt imperatorisGalbae avus ac pater: avus clarior studiis quam dignitate (non enimegressus praeturae gradum) multiplicem nec incuriosam historiamedidit; pater consulatu functusquamquam brevi corporeatque etiamgibbermodicaeque in dicendo facultatiscausas industrie actitavit.Vxores habuit Mummiam Achaiamneptem Catuli proneptemque L. Mummiqui Corinthum excidit; item Liviam Ocellinam ditem admodum etpulchrama qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimaturet aliquando enixius post quam subinde instantis vitium corporissecreto posita veste detexitne quasi ignaram fallere videretur. ExAchaica liberos Gaium et Servium procreavitquorum maior Gaiusattritis facultatibus urbe cessitprohibitusque a Tiberio sortirianno suo proconsulatum voluntaria morte obiit.

IV. Ser.Galba imperator M. Valerio Messala Cn. Lentulo cons. natus est VIIII.Kal. Ian. in villa colli superposita prope TarracinamsinistrorsusFundos potentibusadoptatusque a noverca sua Livia nomen et Ocellaecognomen assumptismutato praenomine; nam Lucium mox pro Serviousque ad tempus imperii usurpavit. Constat Augustum puero adhucsalutanti se inter aequalesapprehensa buccula dixisse: Kai syteknon tes arches hemon paratroxei. Sed et Tiberiuscum comperissetimperaturum eumverum in senecta"Vivat sane" ait"quando id ad nos nihil pertinet." Avo quoque eius fulgurprocuranticum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferamquercum contulissetresponsum estsummum sed serum imperiumportendi familiae; et ille irridens"Sane" inquit"cummula pepererit." Nihil aeque postea Galbam temptantem res novasconfirmavit quam mulae partusceterisque ut obscaenum ostentumabhorrentibussolus pro laetissimo accepit memor sacrificii dictiqueavi. Sumpta virili togasomniavit Fortunam dicentemstare se antefores defessamet nisi ocius recipereturcuicumque obvio praedaefuturam. Vtque evigilavitaperto atrio simulacrum aeneum deaecubitali maius iuxta limen invenitidque gremio suo Tusculumubiaestivare consueratavexit et in parte aedium consecrato menstruisdeinceps supplicationibus et pervigilio anniversario coluit.
Quamquamautem nondum aetate constanti veterem civitatis exoletumque morem actantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuitut libertiservique bis die frequentes adessent ac mane salverevesperi valeresibi singuli diceret.

V. Interliberales disciplinas attendit et iuri. Dedit et matrimonio operam;verumamissa uxore Lepida duobusque ex ea filiisremansit incaelibatuneque sollicitari ulla condicione amplius potuitneAgrippinae quidemviduatae morte Domitiiquae maritum quoque adhucnecdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitaverat modisut conventumatronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matreLepidae. Observavit ante omnis Liviam Augustamcuius et vivae gratiaplurimum valuit et mortuae testamento paene ditatus est; sestertiumnamque quingentis cum praecipuum inter legatarios habuissetquianotata non perscripta erat summaherede Tiberio legatum ad quingentarevocantene haec quidem accepit.

VI.Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione ludorumFloralium novum spectaculi genus elephantos funambulos edidit; eximprovinciae Aquitaniae anno fere praefuit; mox consulatum per sexmenses ordinarium gessitevenitque ut in eo ipse L. Domitio patriNeronisipsi Salvius Otho pater Othonis succederetvelut praesagiuminsequentis casusquo medius inter utriusque filios extititimperator. A Gaio Caesare in locum Gaetulici substitutuspostridiequam ad legionis venitsollemni forte spectaculo plaudentesinhibuitdata tesseraut manus paenula continerent; statimque percastra iactatum est:
disce miles militare. Galban estnonGaetulicus!
Pari severitate interdixit commeatus peti. Veteranumac tironem militem opere assiduo corroboravitmaturesque barbarisqui iam in Galliam usque proruperantcoercitispraesenti quoqueGaio talem et se et exercitum approbavitut inter innumerascontractasque ex omnibus provinciis copias neque testimonium nequepraemia ampliora ulli perciperent; ipse maxime insignisquodcampestrem decursionem scuto moderatusetiam ad essedum imperatoriper viginti passuum milia cucurrit.

VII. CaedeGaii nuntiata multis ad occasionem stimulantibus quietem praetulit.Per hoc gratissimus Claudio receptusque in cohortem amicorumtantaedignationis est habitusut cum subita ei valitudo nec adeo gravisincidissetdilatus sit expeditionis Britannicae dies. Africam proconsule biennio optinuit extra sortem electus ad ordinandanprovinciam et intestina dissensione et barbarorum tumultu inquietam;ordinavitque magna severitatis ac iustitiae curaetiam in parvulisrebus. Militiqui per expeditionem artissima annona residuumcibariorum tritici modium centum denariis vendidisse arguebaturvetuitsimul atque indigere cibo coepisseta quoquam opem ferri; etis fame extabuit. At in iure dicendo cum de proprietate iumentiquaerereturlevibus utrimque argumentis et testibus ideoquedifficili coniectura veritatisita decrevit ut ad lacumubiadaquari solebatduceretur capite involuto atque ibidem revelatoeius essetad quem sponte se a potu recepisset.

VIII. Obres et tunc in Africa et olim in Germania gestas ornamentatriumphalia accepit et sacerdotium triplexinter quindecimvirossodalesque Titios item Augustales cooptatus; atque ex eo temporeprope ad medium Neronis principatum in secessum plurimum vixit (ne adgestandum quidem umquam iter ingressus quam ut secum vehiculo proximodecies sestertium in auro efferret)donec in oppido Fundis morantiHispania Tarraconensis oblata est. Acciditque utcum provinciamingressus sacrificaretintra aedem publicam puero e ministrisacerram tenenti capillus repente toto capite canesceretnecdefuerunt qui interpretarentur significari rerum mutationemsuccessurumque iuveni senemhoc est ipsum Neroni. Non multo post inCantabriae lacum fulmen deciditrepertaeque sunt duodecim secureshaud ambiguum summae imperii signum.

IX Perocto annos varie et inaequabiliter provinciam rexitprimo acer etvehemens et in coercendis quidem delictis vel immodicus. Nam etnummulario non ex fide versanti pecunias manus amputavit mensaequeeius adfixitet tutoremquod pupillumcui substitutus heres eratveneno necassetcruce adfecit; implorantique leges et civem Romanumse testificantiquasi solacio et honore aliquo poenam levaturusmutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucemiussit. Paulatim in desidiam segnitiemque conversus estne quidmateriae praeberet Neroniet ut dicere solebatquod nemo rationemotii sui reddere cogeretur.
Carthagine nova conventum agenstumultuari Gallias comperit legato Aquitaniae auxilia implorante;supervenerunt et Vindicis litterae hortantisut humano generiassertorem ducemque se accommodaret. Nec diu cunctatuscondicionempartim metupartim spe recepit; nam et mandata Neronis de nece suaad procuratores clam missa deprenderatet confirmabatur cumsecundissimis auspiciis et omnibus virginis honestae vaticinationetanto magis quod eadem illa carmina sacerdos Iovis Cluniae expenetrali somnio monitus eruerat ante ducentos annos similiter afatidica puella pronuntiata. Quorum carminum sententia eratoriturumquandoque ex Hispania principem dominumque rerum.

X. Igiturcum quasi manumissioni vacaturus conscendisset tribunalpropositisante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis imaginibus etastante nobili pueroquem exulantem e proxima Balneari insula ob idipsum acciveratdeploravit temporum statumconsalutatusqueimperator legatum se senatus ac populi R. professus est. Deiniustitio indictoe plebe quidem provinciae legiones et auxiliaconscriptis super exercitum veterem unius legionis duarumque alarumet cohortium trium; at primoribus prudentia atque aetatepraestantibus velut instar senatusad quod de maiore re quotiensopus esset referreturinstituit. Delegit et equestris ordinisiuvenesqui manente anulorum aureorum usu evocati appellarenturexcubiasque circa cubiculum suum vice militum agerent. Etiam perprovincias edicta dimisitauctor singulis universisque conspirandisimulet ut qua posset quisque opera communem causam iuvarent.
Peridem fere tempus in munitione oppidiquod sedem bello delegeratrepertus est anulus opere antiquoscalptura gemmae Victoriam cumtropaeo exprimente; ac subinde Alexandrina navis Dertosam appulitarmis onustasine gubernatoresine nauta ac vectore ullout neminidubium essetiustum piumque et faventibus diis bellum suscipi; cumrepente ex inopinato prope cuncta turbata sunt. Alarum altera castrisappropinquantem paenitentiam mutati sacramenti destituere conata estaegreque retenta in officioet serviper angiportum in balneastranseuntem paene interemerunt; nisi cohortantibus in vicem neoccasionem omitterentinterrogatisque de qua occasione loquerenturexpressa cruciatu confessio esset.

XI.Accessit in tanta discrimina mors Vindicisqua maxime consternatusdestitutoque similis non multo afuit quin vitae renuntiaret. Sedsupervenientibus ab urbe nuntiis ut occisum Neronem cunctosque inverba sua iurasse cognovitdeposita legati suscepit Caesarisappellationemiterque ingressus est paludatus ac dependente acervicibus pugione ante pectus; nec prius usum togae reciperavit quamoppressis qui novas res moliebanturpraefecto praetorii NymphidioSabino Romaein Germania Fonteio Capitonein Africa Clodio Macrolegatis.

XII.Praecesserat de eo fama saevitiae simul atque avaritiaequodcivitates Hispaniarum Galliarumquequae cunctantius sibiaccesserantgravioribus tributisquasdam etiam murorum destructionepunisset et praepositos procuratoresque supplicio capitis adfecissetcum coniugibus ac liberis; quodque oblatam Tarraconensibus e veteretemplo Iovis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tresunciasquae ponderi deerantiussisset exigi. Ea fama et confirmataet aucta estut primum urbem introiit. Nam cum classiariosquosNero ex remigibus iustos milites feceratredire ad pristinum statumcogeretrecusantis atque insuper aquilam et signa pertinaciusflagitantis non modo immisso equite disiecitsed decimavit etiam.Item Germanorum cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporisinstitutam multisque experimentis fidelissimam dissolvit ac sinecommodo ullo remisit in patriamquasi Cn. Dolabellaeiuxta cuiushortos tendebatproniorem. Illa quoque verene an falso per ludibriumiactabanturadposita lautiore cena ingemuisse eumet ordinarioquidem dispensatori breviarium rationum offerenti paropsidemleguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisseCano autemchoraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua epeculiaribus loculis suis.

XIII.Quare adventus eius non perinde gratus fuitinde proximo spectaculoapparuitsiquidem Atellanis notissimum canticum exorsis:
venitOnesimus a villa cuncti simul spectatores consentiente voce reliquampartem rettulerunt ac saepius versu repetito egerunt.

XIV.Maiore adeo et favore et auctoritate adeptus est quam gessitimperiumquamquam multa documenta egregii principis daret; sednequaquam tam grata erantinvisa quae secus fierent. Regebatur triumarbitrioquos una et intra palatium habitantis nec umquam nonadhaerentis paedagogos vulgo vocabant. Ii erant T. Vinius legatuseius in Hispaniacupiditatis immensae; Cornelius Laco ex assessorepraefectus praetoriiarrogantia socordiaque intolerabilis; libertusIceluspaulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iamsummae equestris gradus candidatus. His diverso vitiorum generegrassantibus adeo se abutendum permisit et tradiditut vix sibi ipseconstaretmodo acerbior parciorquemodo remissior ac neglegentiorquam conveniret principi electo atque illud aetatis.
Quosdamclaros ex utroque ordine viros suspicione minima inauditoscondemnavit. Civitatem R. raro deditiura trium liberorum vix uniatque alteriac ne his quidem nisi ad certum praefinitumque tempus.Iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo negavitsed etconcessum a Claudio beneficiumne hieme initioque anni ad indicandumevocarentureripuit.

XV.Existimabatur etiam senatoria et equestria officia biennii spatiodeterminaturusnec daturus nisi invitis ac recusantibus.Liberalitates Neronisnon plus decimis concessisper quinquagintaequites R. ea condicione revocandas curavit exigendasqueut et siquid scaenici aut xystici donatum olim vendidissentauferreturemptoribusquando illi pretio absumpto solvere nequirent. At contranihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratiapassus estvectigalia immunitatespoenas innocentium impunitatesnoxiorum. Quin etiampopulo R. deposcente suppliciorum Haloti etTigellini solos ex omnibus Neronis emissariis vel maleficentissimosincolumes praestitit atque insuper Halotum procuratione amplissimaornavitpro Tigellino etiam saevitiae populum edicto increpuit.

XVI. Perhaec prope universis ordinibus offensis vel praecipua flagrabatinvidia apud milites. Nam cum in verba eius absentis iurantibusdonativum grandius solito praepositi pronuntiassentneque ratam remhabuit et subinde iactavit legere se militemnon emere consuesse;atque eo quidem nomine omnisqui ubique erantexacerbavit. Ceterumpraetorianos etiam metu et indignitate commovitremovens subindeplerosque ut suspectos et Nymphidi socios. Sed maxime fremebatsuperioris Germaniae exercitusfraudari se praemiis navatae adversusGallus et Vindicem operae. Ergo primi obsequium rumpere ausi Kal.Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimquelegationem ad praetorianos cum mandatis destinaverunt: displicereimperatorem in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercituscomprobarent.

XVII. Quodut nuntiatum estdespectui esse non tam senectam suam quam orbitatemratusPisonem Frugi Licinianumnobilem egregiumque iuvenem ac sibiolim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitumrepente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellansperduxit in castra ac pro contione adoptavitne tunc quidem donativiulla mentione facta. Quo faciliorem occasionem M. Salvio Othonipraebuit perficiendi conata intra sextum adoptionis diem.

XVIII.Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum eiqualisevenitportenderant. Cum per omne iter dextra sinistraque oppidatimvictimae caederenturtaurus securis ictu consternatus rupto vinculoessedum eius invasit elatisque pedibus totum cruore perfudit; acdescendentem speculator impulsu turbae lancea prope vulneravit. Vrbemquoque et deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor etassimilis quidam mugitui sonus. Secuta sunt aliquando manifestiora.Monilemargaritis gemmisque consertumad ornandam Fortunam suamTusculanam ex omni gaza secreverat; id repente quasi augustioredignius loco Capitolinae Veneri dedicavit ac proxima nocte somniavitspecie Fortunae querentis fraudatam se dono destinatominantisqueerepturam et ipsam quae dedisset. Cumque exterritus luce prima adexpiandum somniumpraemissis qui rem divinam appararentTusculumexcucurrissetnihil invenit praeter tepidam in ara favillamatratumque iuxta senem in catino vitreo tus tenentem et in calicefictili merum. Observatum etiam est kal. Ian. sacrificanti coronam decapite excidisseauspicanti pullos avolasse; adoptionis die nequemilites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunalioblitis ministriset in senatu curulem perverse collocatam.

XIX..Prius vero quam occideretur sacrificate mane haruspex identidemmonuitcaveret periculumnon longe percussores abesse. Haud multopost cognoscit teneri castra ab Othoneac plerisque ut eodem quamprimum pergeret suadentibus (posse enim auctoritate et praesentiapraevalere) nihil amplius quam contineret se statuit et legionariorumfirmare praesidiisqui multifariam diverseque tendebant. Loricatamen induit linteamquamquam haud dissimulans parum adversum totmucrones profuturam. Sed extractus rumoribus falsisquos conspiratiut eum in publicum elicerentde industria dissiparantpaucis temereaffirmantibus transactum negotiumoppressosqui tumultuarenturadvenire frequentis ceteros gratulabundos et in omne obsequiumparatos; iis ut occurreret prodiittanta fiducia ut militi cuidamoccisum a se Othonem gloriantiQuo auctore? responderit; atque inforum usque processit. Ibi equitesquibus mandata caedes eratcumper publicum dimota paganorum turba equos adegissentviso procul eoparumper restiterunt; dein rursum incitati desertum a suiscontrucidarunt.

XX. Suntqui tradantad primum tumultum proclamasse eum: Quid agitiscommilitones? ego vester sumet vos mei! donativum etiam pollicitum.Plures autem prodideruntoptulisse ultro iugulum et ut hoc agerentac ferirentquando ita videreturhortatum. Illud mirum admodumfueritneque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum etomnes qui arcesserentur sprevisse nuntiumexcepta Germanicianorumvexillatione. Ii ob recens meritumquod se aegros et invalidosmagnopere fovissetin auxilium advolaveruntsed seriusitineredevio per ignorantiam locorum retardati. Iugulatus est ad lacum Curtiac relictum ita uti eratdonec gregarius miles a frumentationerediens abiecto onere caput ei amputavit; et quoniam capillo arriperenon poteratin gremium abdiditmox inserto per os pollice adOthonem detulit. Ille lixis calonibusque donavitqui hasta suffixumnon sine ludibrio circum castra portarunt adclamantes identidem:"Galba Cupidofruaris aetate tua" maxime irritati adtalem iocorum petulantiamquod ante paucos dies exierat in vulguslaudanti cuidam formam suam ut adhuc floridam et vegetam respondisseeum: eti moi menos empedon estin.
Ab is Patrobii Neronianilibertus centum aureis redemptum eo locoubi iussu Galbaeanimadversum in patronum suum fueratabiecit. Sero tandemdispensator Argivus et hoc et ceterum truncum in privatis eius hortisAurelia via sepulturae dedit.

XXI.Statura fuit iustacapite praecalvooculis caeruleisadunco nasomanibus pedibusque articulari morbo distortissimisut neque calceumperpeti nec libellos evolvere aut tenere omnino valeret. Excreveratetiam in dexteriore latere eius caro praependebatque adeo ut aegrefascia substringeretur.

XXII. Cibiplurimi traditurquem tempore hiberno etiam ante lucem capereconsueratinter cenam vero usque eo abundantisut congestas supermanus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus.Libidinis in mares pronior et eos non nisi praeduros exoletosque:ferebant in Hispania Icelum e veteribus concubinis de Neronis exitununtiantem non modo artissimis osculis palam exceptum ab eosed utsine mora velleretur oratum atque seductum.

XXIII.Periit tertio et septuagesimo aetatis annoimperii mense septimo.Senatusut primum licitum eststatum ei decreverat rostrataecolumnae superstantem in parte foriqua trucidatus est; sed decretumVespasianus abolevitpercussores sibi ex Hispania in Iudaeamsubmisisse opinatus.