Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaOthonis



I. MaioresOthonis orti sunt oppidio Ferentiofamilia vetere et honorata atqueex principibus Etruriae. Avus M. Salvius Othopatre equite R.matrehumili incertum an ingenuaper gratiam Liviae Augustaein cuiusdomo creveratsenator est factus nec praeturae gradum excessit.
Pater L. Othomaterno genere praeclaro multarumque et magnarumpropinquitatumtam carus tamque non absimilis facie Tiberio principifuitut plerique procreatum ex eo crederent. Vrbanos honoresproconsulatum Africae et extraordinaria imperia severissimeadministravit. Ausus etiam est in Illyrico milites quosdamquod motuCamilli ex paenitentia praepositos suos quasi defectionis adversusClaudium auctores occiderantcapite punire et quidem ante principiase coramquamvis ob id ipsum promotos in ampliorem gradum a Claudiosciret. Quo facto sicut gloriam auxitita gratiam minuit; quam tamenmature reciperavit detecta equitis R. fraudequem prodentibus servisnecem Claudio parere compererat. Namque et senatus honore rarissimostatua in Palatio positaprosecutus est eum et Claudius adlectuminter patriciosconlaudans amplissimis verbishoc quoque adiecit:Virquo meliores liberos habere ne opto quidem. Ex Albia Terentiasplendida femina duos filios tulitL. Titianum et minorem M.cognominem sibi; tulit et filiamquam vixdum nubilem Druso Germanicifilio despondit.

II. Othoimperator IIII. Kal. Mai. natus est Camillo ArruntioDomitioAhenobarbo cons. A prima adulescentia prodigus ac procaxadeo utsaepe flagris obiurgaretur a patreferebatur et vagari noctibussolitus atque invalidum quemque obviorum vel potulentum corripere acdistento sago impositum in sublime iactare. Post patris deinde mortemlibertinam aulicam gratiosamquo efficacius coleretetiam diligeresimulavit quamvis anum ac paene decrepitam: per hanc insinuatusNeronifacile summum inter amicos locum tenuit congruentia morumutvero quidam traduntet consuetudine mutui stupri. Ac tantum potentiavaluitut damnatum repetundis consularem virumingens praemiumpactusprius quam plene restitutionem ei impetrasset non dubitaretin senatum ad agendas gratias introducere.

III.Omnium autem consiliorum secretorumque particeps diequem necandaematri Nero destinaratad avertendas suspicionem cenam utriqueexquisitissimae comitatis dedit; item Poppaeam Sabinam tunc adhucamicam eiusabductam marito demandatamque interim sibinuptiarumspecie recepitnec corrupisset contentusadeo dilexit ut ne rivalemquidem Neronem aequo tulerit animo. Creditur certe non modo missos adarcessendam astantem miscentemque frustra minas et preces acdepositum reposcentem. Quare diducto matrimoniosepositus est percausam legationis in Lusitaniam. Id satis visumne poena acriormimum omnem divulgaretqui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:
Cur Otho mentito sitquaeritisexul honore?
Vxoris moechuscoeperat esse suae.
Provinciam administravit quaestorius per decemannosmoderatione atque abstinentia singulari.

IV. Vttandem occasio ultionis data estconatibus Galbae primus accessit:eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et excondicione temporumsed aliquando maiorem ex affirmatione Seleucimathematici. Qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopondissettunc ultro inopinatus adveneratimperaturum quoque brevirepromittens. Nullo igitur offici aut ambitionis in quemquam genereomissoquotiens cena principem acciperetaureos excubanti cohortiviritim dividebatnec minus alium alia via militum demerebatur.Cuidam etiam de parte finium cum vicino litigantiadhibitus arbitertotum agrum redemit emancipavitque; ut iam vix ullus essetqui nonet sentiret et praedicaret solum successione imperii dignum.

V.Speraverat autem fore ut adoptaretur a Galbaidque in diesexspectabat. Sed postquam Pisone praelato spe deciditad vimconversus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aerisalieni. Neque enim dissimulabatnisi principem se stare non possenihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribuscaderet. Ante paucos dies servo Caesaris pro impetrata dispensationedecies sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. Acprimo quinque speculatoribus commissa res estdeinde decem aliisquos singulis binos produxerant; omnibus dena sestertia repraesentataet quinquagena promissa. Per hos sollicitati reliquinec adeo multihaud dubia fiduciain ipso negotio pluris adfuturos.

VI.Tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque inPalatio Galbam adgredised obstitit respectus cohortisquae tuncexcubabatne oneraretur invidiaquod eiusdem statione et Gaiusfuerat occisus et desertus Nero. Medium quoque tempus religio etSeleucus exemit.

Ergodestinata die praemonitis consciis ut se in foro sub aede Saturni admiliarium aureum opperireturmane Galbam salutavitutqueconsueverat osculo exceptusetiam sacrificanti interfuit audivitquepraedicta haruspicis. Deinde liberto adesse architectos nuntiantequod signum conveneratquasi venalem domum inspecturus abscessitproripuitque se postica parte Palatii ad constitutum. Alii febremsimulasse aiunt eamque excusationem proximis mandassesiquaereretur. Tunc abditus propere muliebri sella in castra contenditac deficientibus lecticariis cum descendisset cursumque cepissetlaxato calceo restititdonec omissa mora succollatus et a praesentecomitatu imperator consalutatusinter faustas adclamationesstrictosque gladios ad principia devenitobvio quoque non aliter acsi conscius et particeps foret adhaerente. Ibi missis qui Galbam etPisonem trucidarentad conciliandos pollicitationibus militum animosnihil magis pro contione testatus estquam id demum se habiturumquod sibi illi reliquissent.

VII. Deinvergente iam die ingressus senatumpositaque brevi ratione quasiraptus de publico et suscipere imperium vi coactus gesturumquecommuni omnium arbitrioPalatium petit. Ac super ceterasgratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus Neronullum indicium recusantis deditimmout quidam tradideruntetiamdiplomatibus primisque epistulis suis ad quosdam provinciarumpraesides Neronis cognomen adiecit. Certe et imagines statuasque eiusreponi passus est et procuratores atque libertos ad eadem officiarevocavitnec quicquam prius pro potestate subscripsit quamquingenties sestertium ad peragendam Auream domum.

Dicitur eanocte per quietem pavefactum gemitus maximos edidisse repertusque aconcursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum generaManes Galbaea quo deturbari expellique se videratpropitiaretemptasse; postridie quoque in augurando tempestate orta graviterprolapsum identidem obmurmurasse: Ti gar moi kai makrois aulois?

VIII. Subidem vero tempus Germaniciani exercitus in Vitellii verba iurarat.Quod ut comperitauctor senatui fuit mittendae legationisquaedoceret electum iam principemquietem et concordiam suaderet; ettamen per internuntios ac litteras consortem imperii generumque seVitellio optulit. Verum haud dubio belloiamque ducibus et copiisquas Vitellius praemiserat appropinquantibusanimum fidemque erga sepraetorianorum paene internecione amplissimi ordinis expertus est.Placuerat per classiarios arma transferri remittique navibus; ea cumin castris sub noctem promerenturinsidias quidam suspicati tumultumexcitaverunt; ac repente omnes nullo certo duce in Palatiumcucurrerunt caedem senatus flagitantesrepulsisque tribunorumquiinhibere temptabatnonnullis et occisissic ut erant cruentiubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usquenec nisi viso destiterunt.
Expeditionem autem impigre atque etiampraepropere inchoavitnulla ne religionum quidem curased et motisnecdum conditis ancilibus(quod antiquitus infaustum habetur) etdiequo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiuntpraeterea adversissimis auspiciis. Nam et victima Diti patri caesalitavitcum tali sacrificio contraria exta potiora sintet primoegressu inundationibus Tiberis retardatusad vicensimum etiamlapidem ruina aedificiorum praeclusam viam offendit.

IX. Similitemeritatequamvis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteretquando et fame et angustiis locorum urgeretur hostisquam primumtamen decertare statuitsive impatiens longioris sollicitudinissperansque ante Vitelli adventum profligari plurimum possesiveimpar militum ardori pugnam deposcentium. Nec ulli pugnae affuitsubstitique Brixelli. Et tribus quidem verum mediocribus proeliisapud Alpes circaque Placentiam et ad Castorisquod loco nomen estvicit; novissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus estcumspe conloquii factaquasi ad condicionem pacis militibus eductiseximproviso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset. Ac statimmoriendi impetum cepitut multi nec frustra opinanturmagis pudorene tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserereperseveraretquam desperatione ulla aut diffidentia copiarum; quipperesiduis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casusdetinueratet supervenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque etMoesiane victis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiaequidvis discriminis ultro et vel solae subirent.

X.Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetustertiae decimaelegionis tribunus angusticlavius. Is mox referre crebro solebatOthonem etiam privatum usque adeo detestatum civilia armautmemorante quodam inter epulas de Cassii Brutique exitu cohorruerit;nec concursurum cum Galba fuissenisi confideret sine bello remtransigi posse; tunc ac despiciendam vitam exemplo manipularismilitis concitatumqui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquamfidem faceret ac nunc mendaci nunc timorisquasi fugissetex aciearguereturgladio ante pedes eius incubuerit. Hoc viso proclamassecum aiebatnon amplius se in periculum talis tamque bene meritosconiecturum.
Fratrem igitur fratrisque filium et singulosamicorum cohortatusut sibi quisque pro facultate consuleretabamplexu et osculo suo dimisit omnissecretoque capto binoscodicillos exaravitad sororem consolatorioset ad MessalinamNeronisquam matrimonio destinaratcommendans reliquias suas etmemoriam. Quicquid deinde epistularum eratne cui periculo aut noxaeapud victorem forentconcremavit. Divisit et pecunias domesticis excopia praesenti.

XI. Atqueita paratus intentusque iam mortitumultu inter moras exorto ut eosqui discedere et abire coeptabantcorripi quasi desertoresdetinerique sensit"Adiciamus" inquit"vitae ethanc noctem!" (his ipsis totidemque verbis) vetuitque vimcuiquam fieri; et in serum usque patente cubiculosi quid adirevelletpotestatem sui praebuit. Post hoc sedata siti gelidae aquaepotionearripuit duos pugiones et explorata utriusque aciecumalterum pulvino subdidissetforibus adopertis artissimo somnoquievit. Et circa lucem demum expergefactusuno se traiecit ictuinfra laevam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celansmodo detegens plagamexanimatus est et celeriter (nam itapraeceperat) funeratustricensimo et octavo aetatis anno etnonagesimo quinto imperii die.

XII. TantoOthonis animo nequaquam corporis aut habitus competit. Fuisse enim etmodicae staturae et male pedatus scambusque traditurmunditiarumvero paene muliebriumvulso corporegalericulo capiti propterraritatem capillorum adaptato et adnexout nemo dinosceret; quin etfaciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetumidqueinstituisse a prima lanuginene barbatus umquam esset; sacra etiamIsidis saepe in lintea religiosaque veste propalam celebrasse. Perquae factum putemut mors eius minime congruens vitae maioremiraculo fuerit. Multi praesentium militum cum plurimo fleto manus acpedes iacentis exosculatifortissimum virumunicum imperatorempraedicantesibidem statim nec procul a rogo vim suae vitaeattulerunt; multi et absentium accepto nuntio prae dolore armis interse ad internecionem concurrerunt. Denique magna pars hominumincolumem gravissime detestata mortuum laudibus tulitut vulgoiactatum sit etiamGalbam ab eo non tam dominandi quam rei p. aclibertatis restituendae causa interemptum.