Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaDivi Titi



I. Tituscognomine paternoamor ac deliciae generis humani(tantum illi adpromerendam omnium voluntatem vel ingenii vel artis vel fortunaesuperfuitetquod difficillimum estin imperio: quando privatusatque etiam sub patre principe ne odio quidemnedum vituperationepublica caruit)natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana neceprope Septizoniumsordidis aedibuscubiculo vero perparvo etobscuro (nam manet adhuc et ostenditur);

II.educatus in aula cum Britannico simulac paribus disciplinis et apudeosdem magistros institutus. Quo quidem tempore aiunt metoposcopumaNarcisso Claudii liberto adhibitumut Britannicum inspiceretconstantissime affirmasseillud quidem nullo modoceterum Titumqui tunc prope astabatutique imperaturum. Erant autem adeofamiliaresut de potionequa Britannicus hausta periitTitusquoque iuxta cubans gustasse credatur gravique morbo adflictatus diu.Quorum omnium mox memorstatum ei auream in Palatio posuitetalteram ex ebore equestremquae Circensi pompa hodieque praeferturdedicavit prosecutusque est.

III. Inpuero statim corporis animique dotes exsplendueruntmagisque acmagis deinceps per aetatis gradus; forma egregia et cui non minusauctoritatis inesset quam gratiaepraecipuum roburquamquam nequeprocera statura et ventre paulo proiectiore; memoria singularisdocilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes. Armorum etequitandi peritissimusLatine Graecequevel in orando vel infingentis poematibuspromptus et facilis ad extemporalitatem usque;sed ne musicae quidem rudisut qui cantaret et psalleret iucundescienterque. E pluribus comperinotis quoque excipere velocissimesolitumcum amanuensibus suis per ludum iocumque certantemimitarique chirographa quaecumque vidissetac saepe profiterimaximum falsarium esse potuisse.

IV.Tribunus militum et in Germania et in Britannis meruit summaindustriaenec minore modestiae famasicut apparet statuarum etimaginum eius multitudine ac titulus per utramque provinciam. Poststipendia foro operam dedithonestam magis quam assiduameodemquetempore Arrecinam Tertullampatre eq. R. sed praefecto quodampraetorianarum cohortiumduxit uxorem et in defunctae locum MarciamFurnillam splendidi generis; cum quasublata filiadivortium fecit.

Exquesturae deinde honore legioni praepositusTaricheas et Gamalamurbes Iudaeae validissimas in potestate redegitequo quadam acie subfeminibus amisso alteroque inscensocuius rector circa se dimicansoccubuerat.

V. Galbamox tenente rem p. missus ad gratulandumquaqua iter convertithominequasi adoptionis gratia arcesseretur. Sed ubi turbari rursuscuncta sensitredit ex itinereaditoque Paphiae Veneris oraculodum de navigatione consulitetiam de imperii spe confirmatus est.Cuius brevi composet ad perdomandam Iudaeam relictusnovissimaHierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem sagittarumconfecit ictibuscepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudioac favoreut in gratulatione imperatorem eum consalutaverint etsubinde decedentem provincia detinuerint nec non et minaciterefflagitantesaut remaneret aut secum omnes pariter abduceret. Vndenata suspicio estquasi desciscere a patre Orientisque regnum sibivindicare temptasset; quam suspicionem auxitpostquam Alexandriampetens in consecrando apud Memphim bove Apide diadema gestavitdemore quidem rituque priscae religionis; sed non deerant qui sequiusinterpretarentur. Quare festinans in Italiamcum RegiumdeinPuteolos oneraria nave appulissetRomam inde contenditexpeditissimus inopinantique patrivelut arguens rumorum de setemeritatemveniinquitpaterveni.

VI. Nequeex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere.

Triumphavitcum patre censuramque gessit unaeidem collega et in tribuniciapotestate et in septem consulatibus fuit; receptaque ad se propeomnium officiorum cura (cum patris nomine et epistolas ipse dictareset edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiamquaestoris vice) praefecturam quoque praetorii suscepit numquam ad idtempus nisi ab eq. R. administratamegitque aliquando incivilius etviolentius. Siquidem suspectissimum quemque sibisummissis qui pertheatra et castra quasi consensu ad poenam deposcerethaudcunctanter oppressit. In his Aulum Caecinam consularemvocatum adcenam ac vixdum triclinio egressumconfodi iussit; sane urgentediscriminecum etiam chirographus eius praeparatae apud militescontioni deprehendisset. Quibus rebus sicut in posterum securitatisatis cavitita ad praesens plurimum contraxit invidiaeut nontemere quis tam adverso rumore magisque invitis omnibus transierit adprincipatum.

VII.Praeter saevitiam suspecta in eo etiam luxuria eratquod ad mediamnoctem comissationem cum profusissimo quoque familiarum extenderet;nec minus libidopropter exoletorum et spadonum greges propterqueinsignem reginae Berenices amoremcum etiam nuptias pollicitusferebatur; suspecta rapacitasquod constabat in cognitionibus patrisnundinari praemiarique solitum; deinque propalam alium Neronem etopinabantur et praedicabant. At illi ea fama pro bono cessitconversaque est in maximas laudesneque vitio ullo reperto et contravirtutibus summis.

Conviviainstituit iucunda magis quam profusa. Amicos elegitquibus etiampost eum principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieveruntpraecipueque sunt usi. Berenicen statim ab urbe dimisitinvitusinvitam. Quosdam e gratissimis delicatorumquamquam tam artificessaltationisut mox scaenam tenuerintnon modo fovere prolixiussedspectare omnino in publico coetu supersedit. Nulli civium quicquamademit; abstinuit alienout si qui umquamac ne concessas quidem acsolitas conlationes recepit. Et tamen nemine ante se munificentiaminoramphitheatro dedicato thermisque iuxta celeriter exstructismunus edidit apparatissimum largissimusque; dedit et navale proeliumin veteri naumachiaibidem et gladiatores atque uno die quinquemilia omne genus ferarum.

VIII.Natura autem benivolentissimuscum ex instituto Tiberi omnes dehincCaesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter raranon haberetquam si eadem iisdem et ipsi dedissentprimuspraeterita omnia uno confirmavit edictonec a se peti passus est. Incertis vero desideriis hominum obstinatissime tenuitne quem sinespe dimitteret; quin et admonentibus domesticisquasi plurapolliceretur quam praestere possetnon oportere ait quemquam asemone principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondamsuper cenamquod nihil cuiquam toto die praestitissetmemorabilemillam meritoque laudatam vocem edidit: "Amicidiem perdidi."

Populum inprimis universum tanta per omnes occasiones comitate tractavitutproposito gladiatorio munerenon ad suumsed ad spectantiumarbitrium editurum se professus sit; et plane ita fecit. Nam nequenegavit quicquam petentibus et ut quae vellent peterent ultroadhortatus est. Quin et studium armaturae Thraecum prae se ferenssaepe cum populo et voce et gestu ut fautor cavillatus estverummaiestate salva nec minus aequitate. Ne quid popularitatispraetermitteretnonnumquam in thermis suis admissa plebe lavit.

Quaedamsub eo fortuita ac tristia accideruntut conflagratio Vesevi montisin Campaniaet incendium Romae per triduum totidemque noctesitempestilentia quanta non temere alias. In iis tot adversis ac talibusnon modo principis sollicitudinem sed et parentis affectum unicumpraestititnunc consolando per edictanunc opitulando quatenussuppeteret facultas. Curatores restituendae Campaniae consulariumnumero sorte duxit; bona oppressorum in Vesevoquorum heredes nonexstabantrestitutioni afflictarum civitatum attribuit. Vbisincendio nihil nisi sibi publice perisse testatuscuncta praetoriumsuorum ornamenta operibus ac templis destinavit praeposuitquecomplures ex equestri ordinequo quaeque maturius paragerentur.Medendae valitudini leniendisque morbis nullam divinam humanamqueopem non adhibuitinquisito omni sacrificiorum remediorumque genere.

Interadversa temporum et delatores mandatoresque erant ex licentia veteri.Hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac novissimetraductos per amphitheatri arenampartim subici ac venire imperavitpartim in asperrima insularum avehi. Vtque etiam similia quandoqueausuros perpetuo coerceretvetuit inter cetera de eadem re pluribuslegibus agiquaerive de cuiusquam defunctorum statu ultra certosannos.

IX.Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras servaretmanusfidem praestitisnec auctorem posthac cuiusquam necis necconsciusquamvis interdum ulciscenti causa non deessetsedperiturum se potius quam perditurum adiurans. Duos patricii generisconvicto in adfectationem imperiinihil amplius quam ut desisteretmonuitdocens principatum fato datisi quid praeterea desiderarentpromitteres se tributurum; et confestim quidem at alterius matremquae procul aberatcursore suos misitqui anxiae salvum filiumnuntiarent; ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuitsed etinsequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industriaconlocatis ablata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit.Dicitur etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculumadfirmasseverum quandoque et ab alio; sicut evenit.

Fratreminsidiari sibi non desinentemsed paene ex professo sollicitantemexercitusmeditantem fugamneque occidere neque seponere ac ne inminore quidem honore habere sustinuitsedut a primo imperii dieconsorte successoremque testari perseveravitnonnumquam secretoprecibus et lacrimis oransut tandem mutuo erga se animo velletesse.

X. Interhaec morte praeventus estmaiore hominum damno quam suo. Spectaculisabsolutisin quorum fine populo coram ubertim fleveratSabinospetiit aliquanto tristiorquod sacrificanti hostia aufugerat quodquetempestate serena tonuerat. Deinde ad primam statim mansionem febrimnactuscum inde lectica transferretursuspexisse dicitur dimotisplagulis caelummultumque conquestus eripi sibi vitam immerenti;neque enim exstare ullum suum factum paenitendumexcepto dum taxatuno. Id quale fueritneque ipse tunc prodidit neque cuiquam facilesuccurrat. Quidam opinantur consuetudinem recordatumquam cumfratris uxore habuerit; sed nullam habuissepersancte Domitiaiurabat: haud negaturasi qua omnino fuissetimmo etiam gloriaturaquod illi promptissimum erat in omnibus probris.

XI.Excessit in eadem qua pater villa Id. Septb. post biennium ac mensesduos diesque XX. quam successerat patrialtero et quadragesimoaetatis anno. Quod ut palam factum estnon secus atque in domesticoluctu maerentibus publice cunctissenatus prius quam edictoconvocaretur ad curiam concurritobseratisque adhuc foribusdeindeapertistantas mortuo gratias egit laudesque congessitquantas nevivo quidem umquam atque praesenti.