Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Suetoni Tranquilii

VitaVitellii



I.Vitelliorum originem alii aliam et quidem diversissimam traduntpartim veterem et nobilempartim vero novam et obscuram atque etiamsordidam; quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatorisVitellii evenisse opinarernisi aliquanto prius de familiaecondicione variatum esset. Exstat Q. Elogi ad Quintum Vitellium DiviAugusti quaestorem libellusquo contineturVitellios FaunoAboriginum rege et Vitelliaquae multis locis pro numine colereturortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinistransisse Romam atque inter patricios adlectam; indicia stirpismansisse diu viam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usqueitem coloniameiusdem nominisquam gentili copia adversus Aequiculos tutandam olimdepoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliammisso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriaeeorumque progeniemlongo post intervallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.

II. Contraplures auctorem generis libertinum prodideruntCassius Severus necminus alii eundem et sutorem veteramentariumcuius filiussectionibus et cognituris uberius compendium nanctusex mulierevulgariAntiochi cuiusdam furnariam exercentis filiaequitem R.genuerit. Sed quod discrepatsit in medio. Ceterum P. Vitellius domoNuceriasive ille stirpis antiquae sive pudendis parentibus atqueaviseques certe R. et rerum Augusti procuratorquattuor filiosamplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctosreliquitAulum Quintum Publium Lucium. Aulus in consulatu obiitquem cum Domitio Neronis Caesaris patre inieratpraelautus alioquifamosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordinecum auctoreTiberio secerni minus idoneos senatores removerique placuisset.PubliusGermanici comesCn. Pisonem inimicum et interfectorem eiusaccusavit condemnavitqueac post praeturae honorem inter Seianiconscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario venassibi inciditnec tam mortis paenitentia quam suorum obtestationeobligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit. Luciusex consulatu Syriae praepositusArtabanum Parthorum regem summisartibus non modo ad conloquium suumsed etiam ad veneranda legionumsigna pellexit. Mox cum Claudio principe duos insuper ordinariosconsulatus censuramque gessit. Curam quoque imperii sustinuitabsente eo expeditione Britannica; vir innocens et industriussedamore libertinae perinfamiscuius etiam salivis melle commixtisneclam quidem aut raro sed cotidie ac palamarterias et fauces proremedio fovebat. Idem miri in adulando geniiprius C. Caesaremadorare ut deum instituitcum reversus ex Syria non aliter adireausus esset quam capite velato circumvertensque sedeindeprocumbens. Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non artedemerereturpro maximo numere a Messalina petitut sibi pedespraeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum inter togamtunicasque gestavit assiduenonnumquam osculabundus. Narcissi quoqueet Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. Huius et illa voxest: Saepe faciascum Saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.

III.Decessit paralysi altero die quam correptus estduobus filiissuperstitibusquos ex Sextilia probatissima nec ignobili feminaeditos consules viditet quidem eodem ambos totoque annocum maioriminor in sex menses successisset. Defunctum senatus publico funerehonoravititem statuam pro rostris cum hac inscriptione: PIETATISIMMOBILIS ERGA PRINCIPEM.

IV. A.Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. Oct.vel utquidam VII. Id. Sept.Druso Caesare Norbano Flacco cons. Geniturameius praedictam a mathematicis ita parentes exhorrueruntut patermagno opere semper contenderit ne qua ei provincia vivo secommittereturmater et missum ad legiones et appellatum imperatorempro afficto statim lamentata sit. Pueritiam primamque adulescentiamCapreis egit inter Tiberiana scortaet ipse perpetuo spintriaecognomine notatus existimatusque corporis gratia initium et causaincrementorum patri fuisse; sequenti quoque aetate omnibus probriscontaminatuspraecipuum in aula locum tenuitGaio per aurigandiClaudio per aleae studium familiarissed aliquanto Neroni acceptiorcum propter eadem haectum peculiari meritoquod praesidenscertamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamvisflagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatrorevocaveratquasi perseverantis populi legatione suspectaexorandumque praebuerat.

V. Triumitaque principium indulgentia non solum honoribus verum etsacerdotiis amplissimis auctusproconsulatum Africae post haeccuramque operum publicorum administravit et voluntate dispari etexistimatione. In provincia singularem innocentiam praestitit bienniocontinuatocum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbanoofficio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutassequaedam ferebaturproque auro et argento stagnum et aurichalcumsupposuisse.

VI. Vxoremhabuit Petroniam consularis viri filiamet ex ea filium Petroniarumcaptum altero oculo. Hunc heredem a matre sub condicione institutumsi de potestate patris exissetmanu emisit breviqueut creditumestinteremitinsimulatum insuper parricidii et quasi paratum adscelus venenum ex conscientia hausisset. Duxit mox Galeriam Fundanampraetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulitsedmarem titubantia oris prope mutum et elinguem.

VII. AGalba in inferiorem Germaniam contra opinionem missus est. Adiutumputant T. Vinii suffragiotunc potentissimi et cui iam pridem percommunem factionis Venetae conciliatus esset: nisi quod Galba prae setulitnullos minus metuendos quam qui de solo victu cogitanteacposse provincialibus copiis profundam gulam eius expleriut cuivisevidens sit contemptu magis qua gratia electum. Satis constat exituroviaticum defuissetanta egestate rei familiarisut uxore etliberisquos Romae relinquebatmeritorio cenaculo abditisdomum inreliquam partem anni ablocaretutque ex aure matris detractumunionem pigneraverit ad itineris impensas. Creditorum quidempraestolantium ac detinentium turbam et in iis SinuessanosFormianosquequorum publica vectigalia interverteratnon nisiterrore calumniae amovitcum libertino cuidam acerbius debitumreposcenti iniuriarum formulamquasi calce ab eo percussusintendisse nec aliter quam extorti quinquaginta sestertiisremisisset.

Advenientemmale animatus erga principem exercitus pronusque ad res novas libensac supinis manibus excepitvelut dono deum oblatumter consulisfiliumaetate integrafacili ac prodigo animo. Quam veterem de sepersuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerattotavia caligatorum quoque militum obvios exosculansperque stabula acdeversoria mulionibus ac viatoribus praeter modum comisut manesingulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoqueostenderet.

VIII.Castra vero ingressus nihil cuiquam poscenti negavit atque etiamultro ignominiosis notasreis sordesdamnatis supplicia dempsit.Quare vixdum mense transactoneque die neque temporis rationehabitaac viam vesperesubito a militibus e cubiculo raptusita uteratin veste domesticaimperator est consalutatus circumlatusqueper celeberrimos vicosstrictum Divi Iuli gladium tenensdetractumdelubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam;nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptucaminicum quidem consternatis et quasi omine adverso anxiisomnibus"Bono" inquit"animo estote! nobisadluxit" nullo sermone alio apud milites usus. Consentientedeinde etiam superioris provinciae exercituqui prius a Galba adsenatum defeceratcognomen Germanici delatum ab universis cupiderecepitAugusti distulitCaesaris in perpetuum recusavit.

IX. Acsubinde caede Galbae adnuntiatacompositis Germanicis rebuspartitus est copiasquas adversus Othonem praemitteretquasque ipseperduceret. Praemisso agmine laetum evenit auspiciumsiquidem aparte dextra repente aquila advolavitlustratisque signis ingressosviam sensim antecessit. At contra ipso moventestatuae equestrescum plurifariam ei ponerenturfractis repente cruribus paritercorrueruntac laureaquam religiosissime circumdederatinprofluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddentigallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit. Quibus ostentispar respondit exitus; nam confirmatum per legatos suo imperium per seretinere non potuit.

X. DeBetriacensi victoria et Othonis exitucum adhuc in Gallia essetaudiitnihilque cunctatusquidquid praetorianarum cohortium fuitut pessimi exempliuno exauctoravit edicto iussas tribunis traderearma. Centum autem atque vigintiquorum libellos Othoni datosintervenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operamconquiri et supplicio adfici imperavitegregie prorsus atquemagnifice et ut summi principis spem ostenderetnisi cetera magis exnatura et priore vita sua quam ex imperii maiestate gessisset. Namqueitinere inchoatoper medias civitates ritu triumphantium vectus estperque flumina delicatissimis navigiis et variarum genere redimitinter profusissimos obsoniorum apparatusnulla familiae aut militisdisciplinarapinas ac petulantiam omnium in iocum vertens; qui noncontenti epulo ubique publice praebitoquoscumque libuisset inlibertatem asserebantverbera et plagassaepe vulneranonnumquamnecem repraesentantes adversantibus. Vtque camposin quibus pugnatumestadiitabhorrentis quosdam cadaverum tabem detestabili voceconfirmare ausus estoptime olere occisum hostem et melius civem.Nec eo setius ad leniendam gravitatem odoris plurimum meri propalamhausit passimque divisit. Pari vanitate atque insolentia lapidemmemoriae Othonis inscriptum intuensdignum eo Mausoleo aitpugionemquequo is se occideratin Agrippinensem coloniam misitMarti dedicandum. In Appennini quidem iugis etiam pervigilium egit.

XI. Vrbemdenique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctumintersigna atque vexillasagulatis comitibusac detectis commilitonumarmis. Magis deinde omni divino humanoque iure neglectoAlliensi diepontificatum maximum cepitcomitia in decem annos ordinavit sequeperpetuum consulem. Et ne cui dubium foretquod exemplar regendaerei p. eligeretmedio Mario campo adhibita publicorum sacerdotumfrequentia inferias Neroni dedit ac sollemni convivio citharoedumplacentem palam admonuitut aliquid et de dominico diceretinchoantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.

XII.Talibus principiismagnam imperii partem non nisi consilio etarbitrio vilissimi cuiusque histrionum et aurigarum administravitetmaxime Asiatici liberti. Hunc adulescentulum mutua libidinemconstupratummox taedio profugum cum Puteolis poscam vendentemreprehendissetcoiecit in compedes statimque solvit et rursus indeliciis habuit; iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatemgravatus circumforano lanistae vendidit dilatumque ad finem numerisrepente subripuitet provincia demum accepta manumisitac primoimperii die aureis donavit anulis super cenamcum manerogantibuspro eo cunctisdetestatus esset severissime talem equestris ordinismaculam.

XIII. Sedvel praecipue luxuriae saevitiaque deditusepulas trifariam semperinterdum quadrifariam dispertiebatin ientacula et prandia et cenascomissationesquefacile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine.Indicebat autem aliud alii eadem dienec cuiquam minus singuliapparatus quadringenis milibus nummum constituerunt. Famosissimasuper cetera fuit cena data ei adventicia a fratrein qua duo milialectissimorum pisciumseptem avium apposita traduntur. Hanc quoqueexsuperavit ipse dedicatione patinaequam ob immensam magnitudinemclipeum Minervae polioychoy dictitabat. In hac scarorum iocineraphasianorum et pavorum cerebellalinguas phoenicopterummurenarumlactes a Parthia usque fretoque Hispanico per navarchos ac triremespetitarumcommiscuit. Vt autem homo non profundae modo sedintempestivae quoque ac sordidae gulaene in sacrificio quidemumquam aut itinere ullo temperavitquin inter altaria ibidem statimviscus et farra paene rapta e foco manderetcircaque viarum popinasfumantia obsoniavel pridiana atque semesa.

XIV.Pronus vero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atquesuppliciumnobiles viroscondiscipulos et aequales suosomnibusblanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos vario generefraudis occidit; etiam unum veneno manu sua porrecto in aquaefrigidae potionequam is adfectus febre poposcerat. Tum faeneratorumet stipulatorum publicanorumquequi umquam se aut Romae debitum autin via portorium flagitassentvix ulli pepercit; ex quibus quendamin ipsa salutatione supplicio traditum statimque revocatumcunctisclementiam laudantibuscoram interfici iussitvelle se dicenspascere oculos; alterius poenae duos filios adiecit deprecari propatre conatos. Sed et equitem R. proclamantemcum raperetur adpoenam: Heres meus esexhibere testamenti tabulas coegitutquelegit coheredem sibi libertum eius ascriptumiugulari cum libertoimperavit. Quosdam et de plebe ob id ipsumquod Venetae factioniclare male dixerantinteremitcontemptu sui et nova spe id ausosopinatus. Nullis tamen infensior quam vernaculis et mathematicisutquisque deferreturinauditum capite puniebat exacerbatusquod postedictum suumquo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque mathematiciexcederentstatim libellus propositus estet Chaldaeos edicerebonum factumne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diemusquam esset. Suspectus et in morte matris fuitquasi aegraepraeberi cibum prohibuissetvaticinante Chatta mulierecui velutoraculo adquiescebatita demum firmiter ac diutissime imperaturumsi superstes parenti extitisset. Alii tradunt ipsam taediopraesentium et imminentium metu venenum a filio impetrassehaud sanedifficulter.

XV. Octavoimperii mense desciverunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniaeitem ex transmarinis Iudaicus et Syriaticusac pars in absentispars in praesentis Vespasiani verba iurarunt. Ad retinendum ergoceterorum hominum studium ac favoremnihil non publice privatimquenullo adhibito modo largitus est. Delectum quoque ea condicione inurbe egitut voluntatis non modo missionem post victoriamsed etiamveteranorum iustaque militiae commoda polliceretur. Vrgenti deindeterra marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus etgladiatorum manu opposuithinc Betriacenses copias et duces; atqueubique aut superatus aut proditussalutem sibi et milites sestertiuma Flavio Sabino Vespasiani fratre pepigit; statimque pro gradibusPalati apud frequentes militescedere se imperio quod invitusrecepisset professuscunctis reclamantibus rem distulit ac nocteinterposita primo diluculo sordidatus descendit ad rostra multisquecum lacrimis eadem illaverum e libello testatus est. Rursusinterpellante milite ac populo et ne deficeret hortante omnesqueoperam suam certatim pollicenteanimum resumpsit Sabinumque etreliquos Flavianos nihil iam metuentis vi subita in Capitoliumcompulitsuccensoque templo Iovis Optimi Maximi oppressitcum etproelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas. Nonmulto post paenitens facti et in alios culpam conferensvocatacontione iuravit coegitque iurare et ceterosnihil sibi antiquiusquiete publica fore. Tunc solutum a latere pugionem consuli primumdeinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulisporrigensnullo recipientequasi in aede Concordiae positurusabscessit. Sed quibusdam adclamantibus ipsum esse Concordiamrediitnec solum retinere se ferrum affirmavitverum etiam Concordiaerecipere cognomen; suasitque senatuiut legatos cum virginibusVestalibus mitterent pacem aut certe tempus ad consultandumpetituros.

XVI.Postridie responsa opperienti nuntiatum est per exploratorem hostesappropinquare. Continuo igitur abstrusus gestatoria selladuobussolis comitibuspistore et cocoAventinum et paternam domum clampetitut inde in Campaniam fugeret; mox levi rumore et incertotamquam pax impetrata essetreferri se in Palatium passus est. Vbicum deserta omnia repperissetdilabentibus et qui simul erantzonase aureorum plena circumdedit confugitque in cellulam ianitorisreligato pro foribus cane lectoque et culcita obiectis.

XVII.Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obvio rimabanturutfitsingula. Ab is extractus e latebrasciscitantes quis esset (namignorabatur) et ubi esset Vitellium sciretmendacio elusit; deindeagnitus rogare non destititquasi quaedam de salute Vespasianidicturusut custodiretur interim vel in carceredonec religatispost terga manibusiniecto cervicibus laqueoveste discissaseminudus in forum tractus est inter magna rerum verborumque ludibriaper totum viae Sacrae spatiumreducto coma capiteceu noxii solentatque etiam mento mucrone gladii subrectout visendam praeberetfaciem neve summitteret; quibusdam stercore et caeno incessentibusaliis incendiarium et patinarium vociferantibusparte vulgi etiamcorporis vitia exprobrante; erat enim in eo enormis proceritasfacies rubida plerumque ex vinulentiaventer obesusalterum ferumsubdebile impulsu olim quadrigaecum auriganti Gaio ministratoreexhiberet. Tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatusatque confectus et inde unco tractus in Tiberim.

XVIII.Periit cum fratre et filio anno vitae septimo quinquagesimo; necfefellit coniectura eorum qui augurioquod factum ei Viennaeostendimusnon aliud portendi praedixerantquam venturum inalicuius Gallicani hominis potestatem; siquidem ab Antonio Primoadversarum partium duce oppressus estcum Tolosae nato cognomen inpueritia Becco fuerat; id valet gallinacei rostrum.