Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


P. Corneli Taciti

Agricola

12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546


[1]Clarorum virorum facta moresque posteris tradereantiquitususitatumne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorumaetas omisitquotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit acsupergressa est vitium parvis magnisque civitatibus communeignorantiam recti et invidiam. sed apud priores ut agere dignamemoratu pronum magisque in aperto eratita celeberrimus quisqueingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitionebonae tantum conscientiae pretio ducebantur. ac plerique suam ipsivitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati suntnec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeovirtutes isdem temporibus optime aestimanturquibus facillimegignuntur. at nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis venia opusfuitquam non petissem incusaturus: tam saeva et infesta virtutibustempora.

[2]Legimuscum Aruleno Rustico Paetus ThraseaHerennio SenecioniPriscus Helvidius laudati essentcapitale fuisseneque in ipsosmodo auctoressed in libros quoque eorum saevitumdelegatotriumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum incomitio ac foro urerentur. scilicet illo igne vocem populi Romani etlibertatem senatus et conscientiam generis humani aboleriarbitrabanturexpulsis insuper sapientiae professoribus atque omnibona arte in exilium actane quid usquam honestum occurreret.dedimus profecto grande patientiae documentum; et sicut vetus aetasvidit quid ultimum in libertate essetita nos quid in servituteadempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio.memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemussi tam in nostrapotestate esset oblivisci quam tacere.

[3]Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculiortu Nerva Caesar res olim dissociabilis miscueritprincipatum aclibertatemaugeatque cotidie felicitatem temporum Nerva Traianusnec spem modo ac votum securitas publicased ipsius voti fiduciam acrobur adsumpseritnatura tamen infirmitatis humanae tardiora suntremedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescuntcitoextinguuntursic ingenia studiaque oppresseris facilius quamrevocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedoet invisaprimo desidia postremo amatur. quidsi per quindecim annosgrandemortalis aevi spatiummulti fortuitis casibuspromptissimus quisquesaevitia principis intercideruntpauci etut ita dixerimnon modoaliorum sed etiam nostri superstites sumusexemptis e media vita totannisquibus iuvenes ad senectutemsenes prope ad ipsos exactaeaetatis terminos per silentium venimus? non tamen pigebit velincondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimoniumpraesentium bonorum composuisse. hic interim liber honori Agricolaesoceri mei destinatusprofessione pietatis aut laudatus erit autexcusatus.

[4]Gnaeus Iulius Agricolavetere et inlustri Foroiuliensium coloniaortusutrumque avum procuratorem Caesarum habuitquae equestrisnobilitas est. pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinisstudioeloquentiae sapientiaeque notisiisque ipsis virtutibus iram GaiCaesaris meritus: namque Marcum Silanum accusare iussus etquiaabnueratinterfectus est. mater Iulia Procilla fuitraraecastitatis. in huius sinu indulgentiaque educatus per omnemhonestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit.arcebat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam integramquenaturamquod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliamhabuitlocum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum acbene compositum. memoria teneo solitum ipsum narrare se prima iniuventa studium philosophiae acriusultra quam concessum Romano acsenatorihausisseni prudentia matris incensum ac flagrantem animumcoercuisset. scilicet sublime et erectum ingenium pulchritudinem acspeciem magnae excelsaeque gloriae vehementius quam caute adpetebat.mox mitigavit ratio et aetasretinuitquequod est difficillimumexsapientia modum.

[5]Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulinodiligenti acmoderato duciadprobavitelectus quem contubernio aestimaret. necAgricola licentermore iuvenum qui militiam in lasciviam vertuntneque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus etinscitiam rettulit: sed noscere provinciamnosci exercituidiscerea peritissequi optimosnihil adpetere in iactationemnihil obformidinem recusaresimulque et anxius et intentus agere. non sanealias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: trucidativeteraniincensae coloniaeintercepti exercitus; tum de salutemoxde victoria certavere. quae cuncta etsi consiliis ductuque alteriusagebanturac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducemcessitartem et usum et stimulos addidere iuveniintravitque animummilitaris gloriae cupidoingrata temporibus quibus sinistra ergaeminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam exmala.

[6]Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus DomitiamDecidianamsplendidis natalibus ortamsibi iunxit; idquematrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit. vixeruntque miraconcordiaper mutuam caritatem et in vicem se anteponendonisi quodin bona uxore tanto maior lausquanto in mala plus culpae est. sorsquaesturae provinciam Asiampro consule Salvium Titianum deditquorum neutro corruptus estquamquam et provincia dives ac paratapeccantibuset pro consule in omnem aviditatem pronus quantalibetfacilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. auctus estibi filiain subsidium simul ac solacium; nam filium ante sublatumbrevi amisit. mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsumetiam tribunatus annum quiete et otio transiitgnarus sub Neronetemporumquibus inertia pro sapientia fuit. idem praeturae tenor etsilentium; nec enim iurisdictio obvenerat. ludos et inania honorismedio rationis atque abundantiae duxituti longe a luxuria ita famaepropior. tum electus a Galba ad dona templorum recognoscendadiligentissima conquisitione effecitne cuius alterius sacrilegiumres publica quam Neronis sensisset.

[7]Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius adflixit. namclassis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est)hostiliter populaturmatrem Agricolae in praediis suis interfecitpraediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuitquae causacaedis fuerat. igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricolanuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partistransgressus est. initia principatus ac statum urbis Mucianusregebatiuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantumlicentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos Agricolamintegreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentumtransgressae praeposuitubi decessor seditiose agere narrabatur:quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa eratneclegatus praetorius ad cohibendum potensincertum suo an militumingenio. ita successor simul et ultor electus rarissima moderationemaluit videri invenisse bonos quam fecisse.

[8]Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanusplacidius quam ferociprovincia dignum est. temperavit Agricola vim suam ardoremquecompescuitne incresceretperitus obsequi eruditusque utiliahonestis miscere. brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialemaccepti. habuerunt virtutes spatium exemplorumsed primo Cerialislabores modo et discriminamox et gloriam communicabat: saepe partiexercitus in experimentumaliquando maioribus copiis ex eventupraefecit. nec Agricola umquam in suam famam gestis exultavit; adauctorem ac ducem ut minister fortunam referebat. ita virtute inobsequendoverecundia in praedicando extra invidiam nec extragloriam erat.

[9]Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter patriciosadscivit; ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuitsplendidaeinprimis dignitatis administratione ac spe consulatuscuidestinarat. credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatemdeessequia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manuagens calliditatem fori non exerceat: Agricola naturali prudentiaquamvis inter togatosfacile iusteque agebat. iam vero temporacurarum remissionumque divisa: ubi conventus ac iudicia poscerentgravis intentusseverus et saepius misericors: ubi officio satisfactumnulla ultra potestatis persona[; tristitiam et adrogantiam etavaritiam exuerat]. nec illiquod est rarissimumaut facilitasauctoritatem aut severitas amorem deminuit. integritatem atqueabstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit. ne famamquidemcui saepe etiam boni indulgentostentanda virtute aut perartem quaesivit; procul ab aemulatione adversus collegasprocul acontentione adversus procuratoreset vincere inglorium et atterisordidum arbitrabatur. minus triennium in ea legatione detentus acstatim ad spem consulatus revocatus estcomitante opinioneBritanniam ei provinciam darinullis in hoc ipsius sermonibussedquia par videbatur. haud semper errat fama; aliquando et eligit.consul egregiae tum spei filiam iuveni mihi despondit ac postconsulatum collocavitet statim Britaniae praepositus estadiectopontificatus sacerdotio.

[10]Britanniae situm populosque multis scriptoribus memo. ratos non incomparationem curae ingeniive referamsed quia tum primum perdomitaest. ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluerererumfide tradentur. Britanniainsularum quas Romana notitia complectiturmaximaspatio ac caelo in orientem Germaniaein occidentemHispaniae obtenditurGallis in meridiem etiam inspicitur;septentrionalia eiusnullis contra terrisvasto atque aperto maripulsantur. formam totius Britanniae Livius veterumFabius Rusticusrecentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenniadsimulavere. et est ea facies citra Caledoniamunde et in universumfama [est]: transgressis inmensum et enorme spatium procurrentiumextremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oramnovissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esseBritanniam adfirmavitac simul incognitas ad id tempus insulasquasOrcadas vocantinvenit domuitque. dispecta est et Thulequiahactenus iussumet hiems adpetebat. sed mare pigrum et graveremigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attollicredo quodrariores terrae montesquecausa ac materia tempestatumet profundamoles continui maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestusneque quaerere huius operis estac multi rettulere: unum addiderimnusquam latius dominari maremultum fluminum huc atque illuc ferrenec litore tenus adcrescere aut resorberised influere penitus atqueambireet iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.

[11]Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerintin. digenae anadvectiut inter barbarosparum compertum. habitus corporum variiatque ex eo argumenta. namque rutilae Caledoniam habitantium comaemagni artus Germanicam originem adseverant; Silurum colorati vultustorti plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veterestraiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi Gallis etsimiles suntseu durante originis viseu procurrentibus in diversaterris positio caeli corporibus habitum dedit. in universum tamenaestimanti Gallos vicinam insulam occupasse credibile est. eorumsacra deprehendas ac superstitionum persuasiones; sermo haud multumdiversusin deposcendis periculis eadem audacia etubi advenereindetrectandis eadem formido. plus tamen ferociae Britanni praeferuntut quos nondum longa pax emollierit. nam Gallos quoque in bellisfloruisse accepimus; mox segnitia cum otio intravitamissa virtutepariter ac libertate. quod Britannorum olim victis evenit: ceterimanent quales Galli fuerunt.

[12]In pedite robur; quaedam nationes et curru proeliantur. honestioraurigaclientes propugnant. olim regibus parebantnunc perprincipes factionibus et studiis trahuntur. nec aliud adversusvalidissimas gentis pro nobis utilius quam quod in commune nonconsulunt. rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum communepericulum conventus: ita singuli pugnantuniversi vincuntur. caelumcrebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. dierumspatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniaeparte brevisut finem atque initium lucis exiguo discrimineinternoscas. quod si nubes non officiantaspici per noctem solisfulgoremnec occidere et exurgeresed transire adfirmant. scilicetextrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebrasinfraquecaelum et sidera nox cadit. solum praeter oleam vitemque et ceteracalidioribus terris oriri sueta patiens frugum pecudumque fecundum:tarde mitescuntcito proveniunt; eademque utriusque rei causamultus umor terrarum caelique. fert Britannia aurum et argentum etalia metallapretium victoriae. gignit et Oceanus margaritasedsubfusca ac liventia. quidam artem abesse legentibus arbitrantur; namin rubro mari viva ac spirantia saxis avelliin Britanniaproutexpulsa sintcolligi: ego facilius crediderim naturam margaritisdeesse quam nobis avaritiam.

[13]Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia impigreobeuntsi iniuriae absint: has aegre tolerantiam domiti utpareantnondum ut serviant. igitur primus omnium Romanorum divusIulius cum exercitu Britanniam ingressusquamquam prospera pugnaterruerit incolas ac litore potitus sitpotest videri ostendisseposterisnon tradidisse. mox bella civilia et in rem publicam versaprincipum armaac longa oblivio Britanniae etiam in pace: consiliumid divus Augustus vocabatTiberius praeceptum. agitasse GaiumCaesarem de intranda Britannia satis constatni velox ingenio mobilipaenitentiaeet ingentes adversus Germaniam conatus frustrafuissent. divus Claudius auctor iterati operistransvectislegionibus auxiliisque et adsumpto in partem rerum Vespasianoquodinitium venturae mox fortunae fuit: domitae gentescapti reges etmonstratus fatis Vespasianus.

[14]Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac sub. inde OstoriusScapulauterque bello egregius: redactaque paulatim in formamprovinciae proxima pars Britanniaeaddita insuper veteranorumcolonia. quaedam civitates Cogidumno regi donatae (is ad nostramusque memoriam fidissimus mansit)vetere ac iam pridem receptapopuli Romani consuetudineut haberet instrumenta servitutis etreges. mox Didius Gallus parta a prioribus continuitpaucis admodumcastellis in ulteriora promotisper quae fama aucti officiiquaereretur. Didium Veranius excepitisque intra annum extinctusest. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuitsubactisnationibus firmatisque praesidiis; quorum fiducia Monam insulam utvires rebellibus ministrantem adgressus terga occasioni patefecit.

[15]Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se malaservitutisconferre iniurias et interpretando accendere: nihilprofici patientia nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibusimperentur. singulos sibi olim reges fuissenunc binos imponiequibus legatus in sanguinemprocurator in bona saeviret. aequediscordiam praepositorumaeque concordiam subiectis exitiosam.alterius manus centurionesalterius servos vim et contumeliasmiscere. nihil iam cupiditatinihil libidini exceptum. in proeliofortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque et imbellibuseripi domosabstrahi liberosiniungi dilectustamquam mori tantumpro patria nescientibus. quantulum enim transisse militumsi seseBritanni numerent? sic Germanias excussisse iugum: et fluminenonOceano defendi. sibi patriam coniuges parentesillis avaritiam etluxuriam causas belli esse. recessurosut divus Iulius recessissetmodo virtutem maiorum suorum aemularentur. neve proelii unius autalterius eventu pavescerent: plus impetus felicibusmaioremconstantiam penes miseros esse. iam Britannorum etiam deos misereriqui Romanum ducem absentemqui relegatum in alia insula exercitumdetinerent; iam ipsosquod difficillimum fueritdeliberare. porroin eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.

[16]His atque talibus in vicem instinctiBoudicca generis regii feminaduce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universibellum; ac sparsos per castella milites consectatiexpugnatispraesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutisnec ullum inbarbaris [ingeniis] saevitiae genus omisit ira et victoria. quod nisiPaulinus cognito provinciae motu propere subvenissetamissaBritannia foret; quam unius proelii fortuna veteri patientiaerestituittenentibus arma plerisquequos conscientia defectionis etproprius ex legato timor agitabatne quamquam egregius ceteraadroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor duriusconsuleret. missus igitur Petronius Turpilianus tamquam exorabilioret delictis hostium novus eoque paenitentiae mitiorcompositisprioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit.Trebellius segnior et nullis castorum experimentiscomitate quadamcurandi provinciam tenuit. didicere iam barbari quoque ignoscerevitiis blandientibuset interventus civilium armorum praebuit iustamsegnitiae excusationem: sed discordia laboratumcum adsuetusexpeditionibus miles otio lasciviret. Trebelliusfuga ac latebrisvitata exercitus iraindecorus atque humilis precario mox praefuitac velut pacta exercitus licentiaducis salute[et] seditio sinesanguine stetit. nec Vettius Bolanusmanentibus adhuc civilibusbellisagitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostissimilis petulantia castrorumnisi quod innocens Bolanus et nullisdelictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.

[17]Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavitmagniducesegregii exercitusminuta hostium spes. et terrorem statimintulit Petilius CerialisBrigantum civitatemquae numerosissimaprovinciae totius perhibeturadgressus. multa proeliaet aliquandonon incruenta; magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus estaut bello. et Cerialis quidem alterius successoris curam famamqueobruisset: subiit sustinuitque molem Iulius Frontinusvir magnusquantum licebatvalidamque et pugnacem Silurum gentem armis subegitsuper virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.

[18]Hunc Britanniae statumhas bellorum vices media iam aestatetransgressus Agricola invenitcum et milites velut omissaexpeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur.Ordovicum civitas haud multo ante adventum eius alam in finibus suisagentem prope universam obtriverateoque initio erecta provincia. etquibus bellum volentibus eratprobare exemplum ac recentis legatianimum opperiricum Agricolaquamquam transvecta aestassparsi perprovinciam numeripraesumpta apud militem illius anni quiestardaet contraria bellum incohaturoet plerisque custodiri suspectapotius videbaturire obviam discrimini statuit; contractisquelegionum vexillis et modica auxiliorum manuquia in aequum degrediOrdovices non audebantipse ante agmenquo ceteris par animussimili periculo esseterexit aciem. caesaque prope universa gentenon ignarus instandum famae acprout prima cessissentterroremceteris foreMonam insulamcuius possessione revocatum Paulinumrebellione totius Britanniae supra memoraviredigere in potestatemanimo intendit. sedut in subitis consiliisnaves deerant: ratio etconstantia ducis transvexit. depositis omnibus sarcinis lectissimosauxiliariumquibus nota vada et patrius nandi ususquo simul sequeet arma et equos reguntita repente inmisitut obstupefacti hostesqui classemqui navisqui mare expectabantnihil arduum autinvictum crediderint sic ad bellum venientibus. ita petita pace acdedita insula clarus ac magnus haberi Agricolaquippe cuiingredienti provinciamquod tempus alii per ostentationem etofficiorum ambitum transiguntlabor et periculum placuisset. necAgricola prosperitate rerum in vanitatem ususexpeditionem autvictoriam vocabat victos continuisse; ne laureatis quidem gestaprosecutus estsed ipsa dissimulatione famae famam auxitaestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset.

[19]Ceterum animorum provinciae prudenssimulque doctus per alienaexperimenta parum profici armissi iniuriae sequerenturcausasbellorum statuit excidere. a se suisque orsus primum domum suamcoercuitquod plerisque haud minus arduum est quam provinciamregere. nihil per libertos servosque publicae reinon studiisprivatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesveadsciresed optimum quemque fidissimum putare. omnia scirenonomnia exsequi. parvis peccatis veniammagnis severitatem commodare;nec poena sempersed saepius paenitentia contentus esse; officiis etadministrationibus potius non peccaturos praeponerequam damnare cumpeccassent. frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerummollirecircumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo graviustolerabantur. namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emereultro frumenta ac luere pretio cogebantur. divortia itinerum etlonginquitas regionum indicebaturut civitates proximis hibernis inremota et avia deferrentdonec quod omnibus in promptu erat paucislucrosum fieret.

[20]Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci circumdeditquae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellumtimebatur. sed ubi aestas advenitcontracto exercitu multus inagminelaudare modestiamdisiectos coercere; loca castris ipsecapereaestuaria ac silvas ipse praetemptare; et nihil interim apudhostis quietum patiquo minus subitis excursibus popularetur; atqueubi satis terrueratparcendo rursus invitamenta pacis ostentare.quibus rebus multae civitatesquae in illum diem ex aequo egerantdatis obsidibus iram posuere et praesidiis castellisque circumdataeet tanta ratione curaqueut nulla ante Britanniae nova pars[pariter] inlacessita transierit.

[21]Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta. namque ut hominesdispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio pervoluptates adsuescerenthortari privatimadiuvare publiceuttempla fora domos extruerentlaudando promptoscastigando segnis:ita honoris aemulatio pro necessitate erat. iam vero principum filiosliberalibus artibus erudireet ingenia Britannorum studiis Gallorumanteferreut qui modo linguam Romanam abnuebanteloquentiamconcupiscerent. inde etiam habitus nostri honor et frequens toga;paulatimque discessum ad delenimenta vitiorumporticus et balinea etconviviorum elegantiam. idque apud imperitos humanitas vocabaturcumpars servitutis esset.

[22]Tertius expeditionum annus novas gentis aperuitvasta. tis usque adTanaum (aestuario nomen est) nationibus. qua formdine territi hostesquamquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere nonausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. adnotabant peritinon alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse. nullum abAgricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione acfuga desertum; nam adversus moras obsidionis annuis copiisfirmabantur. ita intrepida ibi hiemscrebrae eruptiones et sibiquisque praesidioinritis hostibus eoque desperantibusquia solitiplerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atquehieme iuxta pellebantur. nec Agricola umquam per alios gesta avidusintercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum facti testemhabebat. apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; [et] ut eratcomis bonisita adversus malos iniucundus. ceterum ex iracundianihil supererat secretumut silentium eius non timeres: honestiusputabat offendere quam odisse.

[23]Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; ac si virtusexercituum et Romani nominis gloria patereturinventus in ipsaBritannia terminus. namque Clota et Bodotria diversi maris aestibusper inmensum revectaeangusto terrarum spatio dirimuntur: quod tumpraesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatursummotisvelut in aliam insulam hostibus.

[24]Quinto expeditionum anno nave prima transgressus igno. tas ad idtempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit; eamquepartem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxitin spemmagis quam ob formidinemsi quidem Hibernia medio inter Britanniamatque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimamimperii partem magnis in vicem usibus miscuerit. spatium eiussiBritanniae compareturangustius nostri maris insulas superat. solumcaelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britanniadifferunt; [in] melius aditus portusque per commercia et negotiatorescogniti. Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentisexceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. saepe ex eoaudivi legione una et modicis auxiliis debellari obtineriqueHiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam profuturumsiRomana ubique arma et velut e conspectu libertas tolleretur.

[25]Ceterum aestatequa sextum officii annum incohabatamplexuscivitates trans Bodotriam sitasquia motus universarum ultra gentiumet infesta hostilis exercitus itinera timebanturportus classeexploravit; quae ab Agricola primum adsumpta in partem viriumsequebatur egregia speciecum simul terrasimul mari bellumimpellereturac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus milesmixti copiis et laetitia sua quisque factasuos casus attollerentac modo silvarum ac montium profundamodo tempestatum ac fluctuumadversahinc terra et hostishinc victus Oceanus militari iactantiacompararentur. Britannos quoqueut ex captivis audiebaturvisaclassis obstupefaciebattamquam aperto maris sui secreto ultimumvictis perfugium clauderetur. ad manus et arma conversi Caledoniamincolentes populi magno paratumaiore famauti mos est de ignotisoppugnare ultro castellum adortimetum ut provocantes addiderant;regrediendumque citra Bodotriam et cedendum potius quam pellerenturignavi specie prudentium admonebantcum interim cognoscit hostispluribus agminibus inrupturos. ac ne superante numero et peritialocorum circumireturdiviso et ipso in tris partes exercituincessit.

[26]Quod ubi cognitum hostimutato repente consilio uni. versi nonamlegionem ut maxime invalidam nocte adgressiinter somnum actrepidationem caesis vigilibus inrupere. iamque in ipsis castrispugnabaturcum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus etvestigiis insecutusvelocissimos equitum peditumque adsultare tergispugnantium iubetmox ab universis adici clamorem; et propinqua lucefulsere signa. ita ancipiti malo territi Britanni; et nonanis rediitanimusac securi pro salute de gloria certabant. ultro quin etiamerupereet fuit atrox in ipsis portarum angustiis proeliumdonecpulsi hostesutroque exercitu certantehisut tulisse opemillisne eguisse auxilio viderentur. quod nisi paludes et silvae fugientistexissentdebellatum illa victoria foret.

[27]Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti suae inviumet penetrandam Caledoniam inveniendumque tandem Britanniae terminumcontinuo proeliorum cursu fremebant. atque illi modo cauti acsapientes prompti post eventum ac magniloqui erant. iniquissima haecbellorum condicio est: prospera omnes sibi vindicantadversa uniimputantur. at Britanni non virtute se victossed occasione et arteducis ratinihil ex adrogantia remitterequo minus iuventutemarmarentconiuges ac liberos in loca tuta transferrentcoetibus etsacrificiis conspirationem civitatum sancirent. atque ita inritatisutrimque animis discessum.

[28]Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias con. scripta et inBritanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est. occisocenturione ac militibusqui ad tradendam disciplinam inmixtimanipulis exemplum et rectores habebanturtris liburnicas adactisper vim gubernatoribus ascendere; et uno remigantesuspectis duobuseoque interfectisnondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur.mox ad aquam atque utilia raptum [ubi adpul]issentcum plerisqueBritannorum sua defensantium proelio congressi ac saepe victoresaliquando pulsieo ad extremum inopiae venereut infirmissimossuorummox sorte ductos vescerentur. atque ita circumvectiBritanniamamissis per inscitiam regendi navibuspro praedonibushabitiprimum a Suebismox a Frisiis intercepti sunt. ac fuere quosper commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementiumadductos indicium tanti casus inlustravit.

[29]Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictusanno ante natumfilium amisit. quem casum neque ut plerique fortium virorumambitioseneque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulitetin luctu bellum inter remedia erat. igitur praemissa classequaepluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceretexpeditoexercitucui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratosaddideratad montem Graupium pervenitquem iam hostis insederat.nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem autservitium expectantestandemque docti commune periculum concordiapropulsandumlegationibus et foederibus omnium civitatium viresexciverant. iamque super triginta milia armatorum aspiciebanturetadhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectusclari bello et sua quisque decora gestantescum inter pluris ducesvirtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractammultitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:

[30]"Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueormagnusmihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initiumlibertatis toti Britanniae fore: nam et universi co[i]stis etservitutis experteset nullae ultra terrae ac ne mare quidem securuminminente nobis classe Romana. ita proelium atque armaquae fortibushonestaeadem etiam ignavis tutissima sunt. priores pugnaequibusadversus Romanos varia fortuna certatum estspem ac subsidium innostris manibus habebantquia nobilissimi totius Britanniae eoque inipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientesoculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. nosterrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in huncdiem defendit: nunc terminus Britanniae patetatque omne ignotum promagnifico est; sed nulla iam ultra gensnihil nisi fluctus ac saxaet infestiores Romaniquorum superbiam frustra per obsequium acmodestiam effugias. raptores orbispostquam cuncta vastantibusdefuere terraemare scrutantur: si locuples hostis estavarisipauperambitiosiquos non Oriensnon Occidens satiaverit: soliomnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. auferretrucidare rapere falsis nominibus imperiumatque ubi solitudinemfaciuntpacem appellant.

[31]"Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos essevoluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur; coniugessororesque etiam si hostilem libidinem effugeruntnomine amicorumatque hospitum polluuntur. bona fortunaeque in tributumager atqueannus in frumentumcorpora ipsa ac manus silvis ac paludibusemuniendis inter verbera et contumelias conteruntur. nata servitutimancipia semel veneuntatque ultro a dominis aluntur: Britanniaservitutem suam cotidie emitcotidie pascit. ac sicut in familiarecentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio estsic inhoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidiumpetimur; neque enim arva nobis aut metalla aut portus suntquibusexercendis reservemur. virtus porro ac ferocia subiectorum ingrataimperantibus; et longinquitas ac secretum ipsum quo tutiuseosuspectius. ita sublata spe veniae tandem sumite animumtam quibussalus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina duce exurerecoloniamexpugnare castraac nisi felicitas in socordiam vertissetexuere iugum potuere: nos integri et indomiti et in libertatemnonin paenitentiam [bel]laturi; primo statim congressu ostendamusquossibi Caledonia viros seposuerit.

[32]"An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace lasciviamadesse creditis? nostris illi dissensionibus ac discordiis clarivitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt; quem contractum exdiversissimis gentibus ut secundae res tenentita adversaedissolvent: nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorumplerosquelicet dominationi alienae sanguinem commodentdiutiustamen hostis quam servosfide et adfectu teneri putatis. metus acterror sunt infirma vincla caritatis; quae ubi removerisqui timeredesierintodisse incipient. omnia victoriae incitamenta pro nobissunt: nullae Romanos coniuges accenduntnulli parentes fugamexprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria aut alia est. paucosnumerotrepidos ignorantiacaelum ipsum ac mare et silvasignotaomnia circumspectantisclausos quodam modo ac vinctos di nobistradiderunt. ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argentiquod neque tegit neque vulnerat. in ipsa hostium acie inveniemusnostras manus: adgnoscent Britanni suam causamrecordabuntur Gallipriorem libertatemtam deserent illos ceteri Germani quam nuperUsipi reliquerunt. nec quicquam ultra formidinis: vacua castellasenum coloniaeinter male parentis et iniuste imperantis aegramunicipia et discordantia. hic duxhic exercitus: ibi tributa etmetalla et ceterae servientium poenaequas in aeternum perferre autstatim ulcisci in hoc campo est. proinde ituri in aciem et maioresvestros et posteros cogitate.'

[33]Excepere orationem alacresut barbaris morisfremitu cantuque etclamoribus dissonis. iamque agmina et armorum fulgores audentissimicuiusque procursu; simul instruebatur aciescum Agricola quamquamlaetum et vix munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratusita disseruit: 'septimus annus estcommilitonesex quo virtute etauspiciis imperii Romanifide atque opera vestra Britanniamvicistis. tot expeditionibustot proeliisseu fortitudine adversushostis seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturamopus fuitneque me militum neque vos ducis paenituit. ergo egressiego veterum legatorumvos priorum exercituum terminosfinemBritanniae non fama nec rumoresed castris et armis tenemus: inventaBritannia et subacta. equidem saepe in agminecum vos paludesmontesve et flumina fatigarentfortissimi cuiusque voces audiebam:"quando dabitur hostisquando in manus [veniet]?" veniunte latebris suis extrusiet vota virtusque in apertoomniaque pronavictoribus atque eadem victis adversa. nam ut superasse tantumitinerisevasisse silvastransisse aestuaria pulchrum ac decorum infrontemita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt;neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eademabundantiased manus et arma et in his omnia. quod ad me attinetiam pridem mihi decretum est neque exercitus neque ducis terga tutaesse. proinde et honesta mors turpi vita potioret incolumitas acdecus eodem loco sita sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum acnaturae fine cecidisse.

[34]"Si novae gentes atque ignota acies constitissetaliorumexercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora recensetevestros oculos interrogate. hi suntquos proximo anno unam legionemfurto noctis adgressos clamore debellastis; hi ceterorum Britannorumfugacissimi ideoque tam diu superstites. quo modo silvas saltusquepenetrantibus fortissimum quodque animal contra ruerepavida etinertia ipso agminis sono pellebantursic acerrimi Britannorum iampridem cecideruntreliquus est numerus ignavorum et metuentium. quosquod tandem invenistisnon restiteruntsed deprehensi sunt;novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in hisvestigiisin quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.transigite cum expeditionibusimponite quinquaginta annis magnumdiemadprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse autmoras belli aut causas rebellandi.'

[35]Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebatet finemorationis ingens alacritas consecuta eststatimque ad armadiscursum. instinctos ruentisque ita disposuitut peditum auxiliaquae octo milium erantmediam aciem firmarentequitum tria miliacornibus adfunderentur. legiones pro vallo stetereingens victoriaedecus citra Romanum sanguinem bellandiet auxiliumsi pellerentur.Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locisconstiterat itaut primum agmen in aequoceteri per adclive iugumconexi velut insurgerent; media campi covinnarius eques strepitu acdiscursu complebat. tum Agricola superante hostium multitudineveritusne in frontem simul et latera suorum pugnareturdiductisordinibusquamquam porrectior acies futura erat et arcessendasplerique legiones admonebantpromptior in spem et firmus adversisdimisso equo pedes ante vexilla constitit.

[36]Ac primo congressu eminus certabatur; simulque con. stantiasimularte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilianostrorum vitare vel excutereatque ipsi magnam vim telorumsuperfunderedonec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorumduas cohortatus estut rem ad mucrones ac manus adducerent; quod etipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile [parvascuta et enormis gladios gerentibus]; nam Britannorum gladii sinemucrone complexum armorum et in arto pugnam non tolerabant. igitur utBatavi miscere ictusferire umbonibusora fodereet stratis qui inaequo adstiteranterigere in collis aciem coepereceterae cohortesaemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere: ac pleriquesemineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur. interimequitum turmae[ut] fugere covinnariipeditum se proelio miscuere.et quamquam recentem terrorem intulerantdensis tamen hostiumagminibus et inaequalibus locis haerebant; minimeque aequa nostrisiam pugnae facies eratcum aegre clivo instantes simul equorumcorporibus impellerentur; ac saepe vagi currusexterriti sinerectoribus equiut quemque formido tulerattransversos aut obviosincursabant.

[37]Et Britanniqui adhuc pugnae expertes summa collium insederant etpaucitatem nostrorum vacui spernebantdegredi paulatim et circumireterga vincentium coeperantni id ipsum veritus Agricola quattuorequitum alasad subita belli retentasvenientibus opposuissetquantoque ferocius adcucurreranttanto acrius pulsos in fugamdisiecisset. ita consilium Britannorum in ipsos versumtransvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversamhostium aciem invasere. tum vero patentibus locis grande et atroxspectaculum: sequivulnerarecapereatque eosdem oblatis aliistrucidare. iam hostiumprout cuique ingenium eratcatervaearmatorum paucioribus terga praestarequidam inermes ultro ruere acse morti offerre. passim arma et corpora et laceri artus et cruentahumus; et aliquando etiam victis ira virtusque. nam postquam silvisadpropinquaveruntprimos sequentium incautos collecti et locorumgnari circumveniebant. quod ni frequens ubique Agricola validas etexpeditas cohortis indaginis modo etsicubi artiora erantpartemequitum dimissis equissimul rariores silvas equitem persultareiussissetacceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. ceterumubi compositos firmis ordinibus sequi rursus viderein fugam versinon agminibusut priusnec alius alium respectantes: rari evitabundi in vicem longinqua atque avia petiere. finis sequendi noxet satietas fuit. caesa hostium ad decem milia: nostrorum trecentisexaginta ceciderein quis Aulus Atticus praefectus cohortisiuvenili ardore et ferocia equi hostibus inlatus.

[38]Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus: Bri. tanni palantesmixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratosvocareintegrosdeserere domos ac per iram ultro incendereeligerelatebras et statim relinquere; miscere in vicem consilia aliquadeinseparare; aliquando frangi aspectu pignorum suorumsaepiusconcitari. satisque constabat saevisse quosdam in coniuges acliberostamquam misererentur. proximus dies faciem victoriae latiusaperuit: vastum ubique silentiumsecreti collesfumantia procultectanemo exploratoribus obvius. quibus in omnem partem dimissisubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostis compertum(et exacta iam aestate spargi bellum nequibat)in finis Borestorumexercitum deducit. ibi acceptis obsidibuspraefecto classiscircumvehi Britanniam praecipit. datae ad id vireset praecesseratterror. ipse peditem atque equites lento itinerequo novarum gentiumanimi ipsa transitus mora terrerenturin hibernis locavit. et simulclassis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuitundeproximo Britanniae latere praelecto omni redierat.

[39]Hunc rerum cursumquamquam nulla verborum iactantia epistulisAgricolae auctumut erat Domitiano morisfronte laetuspectoreanxius excepit. inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum eGermania triumphumemptis per commerciaquorum habitus et crinis incaptivorum speciem formarentur: at nunc veram magnamque victoriam totmilibus hostium caesis ingenti fama celebrari. id sibi maximeformidolosumprivati hominis nomen supra principem attolli: frustrastudia fori et civilium artium decus in silentium actasi militaremgloriam alius occuparet; cetera utcumque facilius dissimulariducisboni imperatoriam virtutem esse. talibus curis exercitusquodquesaevae cogitationis indicium eratsecreto suo satiatusoptimum inpraesentia statuit reponere odiumdonec impetus famae et favorexercitus languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat.

[40]Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquidpro triumpho daturmulto verborum honore cumulatadecerni in senatuiubet addique insuper opinionemSyriam provinciam Agricolaedestinarivacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribusreservatam. credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriismissum ad Agricolam codicillosquibus ei Syria dabaturtulissecumeo praecepto utsi in Britannia forettraderentur; eumque libertumin ipso freto Oceani obvium Agricolaene appellato quidem eo adDomitianum remeassesive verum istudsive ex ingenio principisfictum ac compositum est. tradiderat interim Agricola successori suoprovinciam quietam tutamque. ac ne notabilis celebritate etfrequentia occurrentium introitus essetvitato amicorum officionoctu in urbemnoctu in Palatiumita ut praeceptum eratvenit;exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servientium inmixtusest. ceterum uti militare nomengrave inter otiososaliisvirtutibus temperarettranquillitatem atque otium penitus hausitcultu modicussermone facilisuno aut altero amicorum comitatusadeo ut pleriquequibus magnos viros per ambitionem aestimare mosestviso aspectoque Agricola quaererent famampauciinterpretarentur.

[41]Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatusabsensabsolutus est. causa periculi non crimen ullum aut querela laesicuiusquamsed infensus virtutibus princeps et gloria viri acpessimum inimicorum genuslaudantes. et ea insecuta sunt reipublicae temporaquae sileri Agricolam non sinerent: tot exercitusin Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut perignaviam ducum amissitot militares viri cum tot cohortibusexpugnati et capti; nec iam de limite imperii et ripased dehibernis legionum et possessione dubitatum. ita cum damna damniscontinuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insignireturposcebatur ore vulgi dux Agricolacomparantibus cunctis vigoremconstantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidinealiorum. quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque aurisverberatasdum optimus quisque libertorum amore et fidepessimimalignitate et livore pronum deterioribus principem extimulabant. sicAgricola simul suis virtutibussimul vitiis aliorum in ipsam gloriampraeceps agebatur.

[42]Aderat iam annusquo proconsulatum Africae et Asiae sor. tireturetocciso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitianoexemplum. accessere quidam cogitationum principis peritiquiiturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent. ac primooccultius quietem et otium laudaremox operam suam in adprobandaexcusatione offerrepostremo non iam obscuri suadentes simulterrentesque pertraxere ad Domitianum. qui paratus simulationeinadrogantiam composituset audiit preces excusantisetcumadnuissetagi sibi gratias passus estnec erubuit beneficiiinvidia. salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam ase ipso concessum Agricolae non deditsive offensus non petitumsive ex conscientiane quod vetuerat videretur emisse. propriumhumani ingenii est odisse quem laeseris: Domitiani vero naturapraeceps in iramet quo obscurioreo inrevocabiliormoderationetamen prudentiaque Agricolae leniebaturquia non contumacia nequeinani iactatione libertatis famam fatumque provocabat. sciantquibusmoris est inlicita mirariposse etiam sub malis principibus magnosviros esseobsequiumque ac modestiamsi industria ac vigor adsinteo laudis excederequo plerique per abruptased in nullum reipublicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.

[43]Finis vitae eius nobis luctuosusamicis tristisextraneis etiamignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic aliud agenspopulus et ventitavere ad domum et per fora et circulos locuti sunt;nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statimoblitus. augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:nobis nihil comperti[ut] adfirmare ausim. ceterum per omnemvaletudinem eius crebrius quam ex more principatus per nuntiosvisentis et libertorum primi et medicorum intimi veneresive curaillud sive inquisitio erat. supremo quidem die momenta ipsadeficientis per dispositos cursores nuntiata constabatnullocredente sic adcelerari quae tristis audiret. speciem tamen dolorisanimi vultu prae se tulitsecurus iam odii et qui faciliusdissimularet gaudium quam metum. satis constabat lecto testamentoAgricolaequo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianumscripsitlaetatum eum velut honore iudicioque. tam caeca et corruptamens adsiduis adulationibus eratut nesciret a bono patre non scribiheredem nisi malum principem.

[44]Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis:excessit quarto et quinquagesimo annodecimum kalendas SeptembrisCollega Priscoque consulibus. quod si habitum quoque eius posterinoscere velintdecentior quam sublimior fuit; nihil impetus invultu: gratia oris supererat. bonum virum facile crederesmagnumlibenter. et ipse quidemquamquam medio in spatio integrae aetatisereptusquantum ad gloriamlongissimum aevum peregit. quippe etvera bonaquae in virtutibus sita suntimpleveratet consulari actriumphalibus ornamentis praedito quid aliud adstruere fortunapoterat? opibus nimiis non gaudebatspeciosae [non] contigerant.filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus incolumidignitateflorente famasalvis adfinitatibus et amicitiis futuraeffugisse. nam sicut ei [non licuit] durare in hanc beatissimisaeculi lucem ac principem Traianum viderequod augurio votisqueapud nostras auris ominabaturita festinatae mortis grande solaciumtulit evasisse postremum illud tempusquo Domitianus non iam perintervalla ac spiramenta temporumsed continuo et velut uno ictu rempublicam exhausit.

[45]Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eademstrage tot consularium caedestot nobilissimarum feminarum exilia etfugas. una adhuc victoria Carus Mettius censebaturet intra Albanamarcem sententia Messalini strepebatet Massa Baebius iam tum reuserat: mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus; nos MauriciRusticique visus [foedavit]; nos innocenti sanguine Senecio perfudit.Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque sceleranon spectavit:praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspicicumsuspiria nostra subscriberenturcum denotandis tot hominumpalloribus sufficeret saevus ille vultus et ruborquo se contrapudorem muniebat. Tu vero felixAgricolanon vitae tantumclaritatesed etiam opportunitate mortis. ut perhibent quiinterfuere novissimis sermonibus tuisconstans et libens fatumexcepistitamquam pro virili portione innocentiam principi donares.sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti augetmaestitiamquod adsidere valetudinifovere deficientemsatiarivultu complexuque non contigit. excepissemus certe mandata vocesquequas penitus animo figeremus. noster hic dolornostrum vulnusnobistam longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. omniasine dubiooptime parentumadsidente amantissima uxore superfuerehonori tuo: paucioribus tamen lacrimis comploratus eset novissimain luce desideravere aliquid oculi tui.

[46]Si quis piorum manibus locussiut sapientibus placetnon cumcorpore extinguuntur magnae animaeplacide quiescasnosque domumtuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationemvirtutum tuarum vocesquas neque lugeri neque plangi fas est.admiratione te potius et immortalibus laudibus etsi naturasuppeditetsimilitudine colamus: is verus honosea coniunctissimicuiusque pietas. id filiae quoque uxorique praeceperimsic patrissic mariti memoriam venerariut omnia facta dictaque eius secumrevolvantformamque ac figuram animi magis quam corporiscomplectanturnon quia intercedendum putem imaginibus quae marmoreaut aere finguntursed ut vultus hominumita simulacra vultusimbecilla ac mortalia suntforma mentis aeternaquam tenere etexprimere non per alienam materiam et artemsed tuis ipse moribuspossis. quidquid ex Agricola amavimusquidquid mirati sumusmanetmansurumque est in animis hominum in aeternitae temporumfama rerum;nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit:Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.