Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


P.Corneli Taciti

deorigine et situ Germanorum


12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546


[1]Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danuviofluminibusa Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur:cetera Oceanus ambitlatos sinus et insularum inmensa spatiacomplectensnuper cognitis quibusdam gentibus ac regibusquosbellum aperuit. RhenusRaeticarum Alpium inaccesso ac praecipitivertice ortusmodico flexu in occidentem versus septentrionaliOceano miscetur. Danuvius molli et clementer edito montis Abnobaeiugo effusus pluris populos aditdonec in Ponticum mare sex meatibuserumpat: septimum os paludibus hauritur.

[2]Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentiumadventibus et hospitiis mixtosquia nec terra olimsed classibusadvehebantur qui mutare sedes quaerebantet inmensus ultra utque sicdixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. Quisporropraeter periculum horridi et ignoti marisAsia aut Africa autItalia relicta Germaniam peteretinformem terrisasperam caelotristem cultu adspectuquenisi si patria sit?

Celebrantcarminibus antiquisquod unum apud illos memoriae et annalium genusestTuistonem deum terra editum. Ei filium Mannumoriginem gentisconditoremqueManno tris filios adsignante quorum nominibusproximi Oceano Ingaevonesmedii Herminonesceteri Istaevonesvocentur. Quidamut in licentia vetustatispluris deo ortosplurisque gentis appellationesMarsos Gambrivios Suebos Vandiliosadfirmanteaque vera et antiqua nomina. Ceterum Germaniae vocabulumrecens et nuper additumquoniam qui primi Rhenum transgressi Gallosexpulerint ac nunc Tungritunc Germani vocati sint: ita nationisnomennon gentis evaluisse paulatimut omnes primum a victore obmetummox etiam a se ipsisinvento nomine Germani vocarentur.

[3]Fuisse apud eos et Herculem memorantprimumque omnium virorumfortium ituri in proelia canunt. Sunt illis haec quoque carminaquorum relatuquem barditum vocantaccendunt animos futuraequepugnae fortunam ipso cantu augurantur. Terrent enim trepidantveprout sonuit aciesnec tam vocis ille quam virtutis concentusvidetur. Adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmurobiectis ad os scutisquo plenior et gravior vox repercussuintumescat. Ceterum et Ulixen quidam opinantur longo illo et fabulosoerrore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terrasAsciburgiumquequod in ripa Rheni situm hodieque incoliturab illoconstitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratamadiectoLaertae patris nomineeodem loco olim repertammonumentaque ettumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio GermaniaeRaetiaeque adhuc exstare. Quae neque confirmare argumentis nequerefellere in animo est: ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem.

[4]Ipse eorum opinionibus accedoqui Germaniae populos nullis aliisaliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum suisimilem gentem exstitisse arbitrantur. Unde habitus quoque corporumtamquam in tanto hominum numeroidem omnibus: truces et caeruleioculirutilae comaemagna corpora et tantum ad impetum valida:laboris atque operum non eadem patientiaminimeque sitim aestumquetolerarefrigora atque inediam caelo solove adsueverunt.

[5]Terra etsi aliquanto specie differtin universum tamen aut silvishorrida aut paludibus foedaumidior qua Galliasventosior quaNoricum ac Pannoniam adspicit; satis feraxfrugiferarum arboruminpatienspecorum fecundased plerumque improcera. Ne armentisquidem suus honor aut gloria frontis: numero gaudenteaeque solae etgratissimae opes sunt. Argentum et aurum propitiine an irati dinegaverint dubito. Nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae venamargentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? Possessione et usuhaud perinde adficiuntur. Est videre apud illos argentea vasalegatis et principibus eorum muneri datanon in alia vilitate quamquae humo finguntur; quamquam proximi ob usum commerciorum aurum etargentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniaeadgnoscunt atque eligunt. Interiores simplicius et antiquiuspermutatione mercium utuntur. Pecuniam probant veterem et diu notamserratos bigatosque. Argentum quoque magis quam aurum sequunturnulla adfectione animised quia numerus argenteorum facilior usuiest promiscua ac vilia mercantibus.

[6]Ne ferrum quidem superestsicut ex genere telorum colligitur. Rarigladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas vel ipsorum vocabuloframeas gerunt angusto et brevi ferrosed ita acri et ad usumhabiliut eodem teloprout ratio poscitvel comminus vel eminuspugnent. Et eques quidem scuto frameaque contentus est; pedites etmissilia sparguntpluraque singuliatque in inmensum vibrantnudiaut sagulo leves. Nulla cultus iactatio; scuta tantum lectissimiscoloribus distinguunt. Paucis loricaevix uni alterive cassis autgalea. Equi non formanon velocitate conspicui. Sed nec variaregyros in morem nostrum docentur: in rectum aut uno flexu dextrosaguntita coniuncto orbeut nemo posterior sit. In universumaestimanti plus penes peditem roboris; eoque mixti proelianturaptaet congruente ad equestrem pugnam velocitate peditumquos ex omniiuventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus; centeniex singulis pagis suntidque ipsum inter suos vocanturet quodprimo numerus fuitiam nomen et honor est. Acies per cuneoscomponitur. Cedere locodummodo rursus instesconsilii quamformidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliisreferunt. Scutum reliquisse praecipuum flagitiumnec aut sacrisadesse aut concilium inire ignominioso fas; multique superstitesbellorum infamiam laqueo finierunt.

[7]Reges ex nobilitateduces ex virtute sumunt. Nec regibus infinitaaut libera potestaset duces exemplo potius quam imperiosipromptisi conspicuisi ante aciem agantadmiratione praesunt.Ceterum neque animadvertere neque vincirene verberare quidem nisisacerdotibus permissumnon quasi in poenam nec ducis iussusedvelut deo imperantequem adesse bellantibus credunt. Effigiesque etsigna quaedam detracta lucis in proelium ferunt; quodque praecipuumfortitudinis incitamentum estnon casusnec fortuita conglobatioturmam aut cuneum facitsed familiae et propinquitates; et inproximo pignoraunde feminarum ululatus audiriunde vagitusinfantium. Hi cuique sanctissimi testeshi maximi laudatores. Admatresad coniuges vulnera ferunt; nec illae numerare aut exigereplagas paventcibosque et hortamina pugnantibus gestant.

[8]Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminisrestitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstratacomminus captivitatequam longe inpatientius feminarum suarum nominetimentadeo ut efficacius obligentur animi civitatumquibus interobsides puellae quoque nobiles imperantur. Inesse quin etiam sanctumaliquid et providum putantnec aut consilia earum aspernantur autresponsa neglegunt. Vidimus sub divo Vespasiano Veledam diu apudplerosque numinis loco habitam; sed et olim Albrunam et complurisalias venerati suntnon adulatione nec tamquam facerent deas.

[9]Deorum maxime Mercurium coluntcui certis diebus humanis quoquehostiis litare fas habent. Herculem et Martem concessis animalibusplacant. Pars Sueborum et Isidi sacrificat: unde causa et origoperegrino sacroparum comperinisi quod signum ipsum in modumliburnae figuratum docet advectam religionem. Ceterum nec cohibereparietibus deos neque in ullam humani oris speciem adsimulare exmagnitudine caelestium arbitrantur: lucos ac nemora consecrantdeorumque nominibus appellant secretum illudquod sola reverentiavident.

[10]Auspicia sortesque ut qui maxime observant: sortium consuetudosimplex. Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosquenotis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuitospargunt. Moxsi publice consultetursacerdos civitatissinprivatimipse pater familiaeprecatus deos caelumque suspiciens tersingulos tollitsublatos secundum impressam ante notaminterpretatur. Si prohibueruntnulla de eadem re in eundem diemconsultatio; sin permissumauspiciorum adhuc fides exigitur. Etillud quidem etiam hic notumavium voces volatusque interrogare;proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri. Publicealuntur isdem nemoribus ac luciscandidi et nullo mortali operecontacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princepscivitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant. Nec ulliauspicio maior fidesnon solum apud plebemsed apud proceresapudsacerdotes; se enim ministros deorumillos conscios putant. Est etalia observatio auspiciorumqua gravium bellorum eventus explorant.Eius gentiscum qua bellum estcaptivum quoquo modo interceptum cumelecto popularium suorumpatriis quemque armiscommittunt: victoriahuius vel illius pro praeiudicio accipitur.

[11]De minoribus rebus principes consultant; de maioribus omnesitatamenut ea quoquequorum penes plebem arbitrium estapudprincipes pertractentur. Coeuntnisi quid fortuitum et subituminciditcertis diebuscum aut incohatur luna aut impletur; namagendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. Nec dierumnumerumut nossed noctium computant. Sic constituuntsiccondicunt: nox ducere diem videtur. Illud ex libertate vitiumquodnon simul nec ut iussi conveniuntsed et alter et tertius diescunctatione coeuntium absumitur. Ut turbae placuitconsidunt armati.Silentium per sacerdotesquibus tum et coercendi ius estimperatur.Mox rex vel princepsprout aetas cuiqueprout nobilitasproutdecus bellorumprout facundia estaudiunturauctoritate suadendimagis quam iubendi potestate. Si displicuit sententiafremituaspernantur; sin placuitframeas concutiunt. Honoratissimum adsensusgenus est armis laudare.

[12]Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere.Distinctio poenarum ex delicto. Proditores et transfugas arboribussuspenduntignavos et imbelles et corpore infames caeno ac paludeiniecta insuper cratemergunt. Diversitas supplicii illuc respicittamquam scelera ostendi oporteatdum puniunturflagitia abscondi.Sed et levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque numeroconvicti multantur. Pars multae regi vel civitatipars ipsiquivindicaturvel propinquis eius exsolvitur. Eliguntur in isdemconciliis et principesqui iura per pagos vicosque reddunt; centenisingulis ex plebe comites consilium simul et auctoritas adsunt.

[13]Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati agunt. Sedarma sumere non ante cuiquam morisquam civitas suffecturumprobaverit. Tum in ipso concilio vel principum aliquis vel pater velpropinqui scuto frameaque iuvenem ornant: haec apud illos togahicprimus iuventae honos; ante hoc domus pars videnturmox reipublicae. Insignis nobilitas aut magna patrum merita principisdignationem etiam adulescentulis adsignant: ceteris robustioribus aciam pridem probatis adgreganturnec rubor inter comites adspici.Gradus quin etiam ipse comitatus habetiudicio eius quem sectantur;magnaque et comitum aemulatioquibus primus apud principem suumlocuset principumcui plurimi et acerrimi comites. Haec dignitashae viresmagno semper et electorum iuvenum globo circumdariinpace decusin bello praesidium. Nec solum in sua gente cuiquesedapud finitimas quoque civitates id nomenea gloria estsi numero acvirtute comitatus emineat; expetuntur enim legationibus et muneribusornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.

[14]Cum ventum in aciemturpe principi virtute vinciturpe comitatuivirtutem principis non adaequare. Iam vero infame in omnem vitam acprobrosum superstitem principi suo ex acie recessisse. Illumdefenderetuerisua quoque fortia facta gloriae eius adsignarepraecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnantcomitespro principe. Si civitasin qua orti suntlonga pace et otiotorpeatplerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationesquae tum bellum aliquod geruntquia et ingrata genti quies etfacilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum non nisi vibelloque tueare; exigunt enim principis sui liberalitate illumbellatorem equumillam cruentam victricemque frameam. Nam epulae etquamquam incomptilargi tamen apparatus pro stipendio cedunt.Materia munificentiae per bella et raptus. Nec arare terram autexspectare annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et vulneramereri. Pigrum quin immo et iners videtur sudore adquirere quodpossis sanguine parare.

[15]Quotiens bella non ineuntnon multum venatibusplus per otiumtransiguntdediti somno ciboquefortissimus quisque acbellicosissimus nihil agensdelegata domus et penatium et agrorumcura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia; ipsihebentmira diversitate naturaecum idem homines sic ament inertiamet oderint quietem. Mos est civitatibus ultro ac viritim conferreprincipibus vel armentorum vel frugumquod pro honore acceptum etiamnecessitatibus subvenit. Gaudent praecipue finitimarum gentium donisquae non modo a singulissed et publice mittunturelecti equimagna armaphalerae torquesque; iam et pecuniam accipere docuimus.

[16]Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum estne patiquidem inter se iunctas sedes. Colunt discreti ac diversiut fonsut campusut nemus placuit. Vicos locant non in nostrum moremconexis et cohaerentibus aedificiis: suam quisque domum spatiocircumdatsive adversus casus ignis remedium sive inscitiaaedificandi. Ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus:materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem.Quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendenteutpicturam ac lineamenta colorum imitetur. Solent et subterraneosspecus aperire eosque multo insuper fimo onerantsuffugium hiemis etreceptaculum frugibusquia rigorem frigorum eius modi loci molliuntet si quando hostis advenitaperta populaturabdita autem etdefossa aut ignorantur aut eo ipso falluntquod quaerenda sunt.

[]Tegumen omnibus sagum fibula autsi desitspina consertum: ceteraintecti totos dies iuxta focum atque ignem agunt. Locupletissimiveste distinguunturnon fluitantesicut Sarmatae ac Parthisedstricta et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pellesproximi ripae neglegenterulteriores exquisitiusut quibus nullusper commercia cultus. Eligunt feras et detracta velamina sparguntmaculis pellibusque beluarumquas exterior Oceanus atque ignotummare gignit. Nec alius feminis quam viris habitusnisi quod feminaesaepius lineis amictibus velantur eosque purpura variantpartemquevestitus superioris in manicas non extenduntnudae brachia aclacertos; sed et proxima pars pectoris patet.

[18]Quamquam severa illic matrimonianec ullam morum partem magislaudaveris. Nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contentisuntexceptis admodum paucisqui non libidinesed ob nobilitatemplurimis nuptiis ambiuntur. Dotem non uxor maritosed uxori maritusoffert. Intersunt parentes et propinqui ac munera probantmunera nonad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatursedboves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In haecmunera uxor accipituratque in vicem ipsa armorum aliquid viroadfert: hoc maximum vinculumhaec arcana sacrahos coniugales deosarbitrantur. Ne se mulier extra virtutum cogitationes extraquebellorum casus putetipsis incipientis matrimonii auspiciisadmonetur venire se laborum periculorumque sociamidem in paceidemin proelio passuram ausuramque. Hoc iuncti boveshoc paratus equushoc data arma denuntiant. Sic vivendumsic pereundum: accipere sequae liberis inviolata ac digna reddatquae nurus accipiantrursusque ad nepotes referantur.

[19]Ergo saepta pudicitia aguntnullis spectaculorum inlecebrisnullisconviviorum inritationibus corruptae. Litterarum secreta viri pariterac feminae ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteriaquorum poena praesens et maritis permissa: abscisis crinibus nudatamcoram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbereagit; publicatae enim pudicitiae nulla venia: non formanon aetatenon opibus maritum invenerit. Nemo enim illic vitia ridetneccorrumpere et corrumpi saeculum vocatur. Melius quidem adhuc eaecivitatesin quibus tantum virgines nubunt et eum spe votoque uxorissemel transigitur. Sic unum accipiunt maritum quo modo unum corpusunamque vitamne ulla cogitatio ultrane longior cupiditasnetamquam maritumsed tamquam matrimonium ament. Numerum liberorumfinire aut quemquam ex adgnatis necare flagitium habeturplusque ibiboni mores valent quam alibi bonae leges.

[20]In omni domo nudi ac sordidi in hos artusin haec corporaquaemiramurexcrescunt. Sua quemque mater uberibus alitnec ancillis acnutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciisdignoscas: inter eadem pecorain eadem humo deguntdonec aetasseparet ingenuosvirtus adgnoscat. Sera iuvenum venuseoqueinexhausta pubertas. Nec virgines festinantur; eadem iuventasimilisproceritas: pares validaeque miscenturac robora parentum liberireferunt. Sororum filiis idem apud avunculum qui ad patrem honor.Quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et inaccipiendis obsidibus magis exigunttamquam et animum firmius etdomum latius teneant. Heredes tamen successoresque sui cuique liberiet nullum testamentum. Si liberi non suntproximus gradus inpossessione fratrespatruiavunculi. Quanto plus propinquorumquanto maior adfinium numerustanto gratiosior senectus; nec ullaorbitatis pretia.

[21]Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitiasnecesse est; nec implacabiles durant: luitur enim etiam homicidiumcerto armentorum ac pecorum numero recipitque satisfactionem universadomusutiliter in publicumquia periculosiores sunt inimicitiaeiuxta libertatem.

Convictibuset hospitiis non alia gens effusius indulget. Quemcumque mortaliumarcere tecto nefas habetur; pro fortuna quisque apparatis epulisexcipit. Cum defecerequi modo hospes fueratmonstrator hospitii etcomes; proximam domum non invitati adeunt. Nec interest: parihumanitate accipiuntur. Notum ignotumque quantum ad ius hospitis nemodiscernit. Abeuntisi quid poposceritconcedere moris; et poscendiin vicem eadem facilitas. Gaudent muneribussed nec data imputantnec acceptis obligantur: victus inter hospites comis.

[22]Statim e somnoquem plerumque in diem extrahuntlavantursaepiuscalidaut apud quos plurimum hiems occupat. Lauti cibum capiunt:separatae singulis sedes et sua cuique mensa. Tum ad negotia necminus saepe ad convivia procedunt armati. Diem noctemque continuarepotando nulli probrum. Crebraeut inter vinolentosrixae raroconviciissaepius caede et vulneribus transiguntur. Sed et dereconciliandis in vicem inimicis et iungendis adfinitatibus etadsciscendis principibusde pace denique ac bello plerumque inconviviis consultanttamquam nullo magis tempore aut ad simplicescogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat. Gens non astutanec callida aperit adhuc secreta pectoris licentia ioci; ergo detectaet nuda omnium mens. Postera die retractaturet salva utriusquetemporis ratio est: deliberantdum fingere nesciuntconstituuntdum errare non possunt.

[23]Potui umor ex hordeo aut frumentoin quandam similitudinem vinicorruptus: proximi ripae et vinum mercantur. Cibi simplicesagrestiapomarecens fera aut lac concretum: sine apparatusine blandimentisexpellunt famem. Adversus sitim non eadem temperantia. Si indulserisebrietati suggerendo quantum concupiscunthaud minus facile vitiisquam armis vincentur.

[24]Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem. Nudi iuvenesquibus id ludicrum estinter gladios se atque infestas frameas saltuiaciunt. Exercitatio artem paravitars decoremnon in quaestumtamen aut mercedem: quamvis audacis lasciviae pretium est voluptasspectantium. Aleamquod mireresobrii inter seria exercenttantalucrandi perdendive temeritateutcum omnia defeceruntextremo acnovissimo iactu de libertate ac de corpore contendant. Victusvoluntariam servitutem adit: quamvis iuveniorquamvis robustioradligari se ac venire patitur. Ea est in re prava pervicacia; ipsifidem vocant. Servos condicionis huius per commercia traduntut sequoque pudore victoriae exsolvant.

[25]Ceteris servis non in nostrum moremdescriptis per familiamministeriisutuntur: suam quisque sedemsuos penates regit.Frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungitetservus hactenus paret: cetera domus officia uxor ac liberiexsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere coercere rarum:occidere solentnon disciplina et severitatesed impetu et irautinimicumnisi quod impune est. Liberti non multum supra servos suntraro aliquod momentum in domonumquam in civitateexceptis dumtaxatiis gentibus quae regnantur. Ibi enim et super ingenuos et supernobiles ascendunt: apud ceteros impares libertini libertatisargumentum sunt.

[26]Faenus agitare et in usuras extendere ignotum; ideoque magis servaturquam si vetitum esset. Agri pro numero cultorum ab universis in vicesoccupanturquos mox inter se secundum dignationem partiuntur;facilitatem partiendi camporum spatia praestantArva per annosmutantet superest ager. Nec enim cum ubertate et amplitudine solilabore contenduntut pomaria conserant et prata separent et hortosrigent: sola terrae seges imperatur. Unde annum quoque ipsum non intotidem digerunt species: hiems et ver et aestas intellectum acvocabula habentautumni perinde nomen ac bona ignorantur.

[27]Funerum nulla ambitio: id solum observaturut corpora clarorumvirorum certis lignis crementur. Struem rogi nec vestibus necodoribus cumulant: sua cuique armaquorundam igni et equus adicitur.Sepulcrum caespes erigit: monumentorum arduum et operosum honorem utgravem defunctis aspernantur. Lamenta ac lacrimas citodolorem ettristitiam tarde ponunt. Feminis lugere honestum estvirismeminisse.

Haec incommune de omnium Germanorum origine ac moribus accepimus: nuncsingularum gentium instituta ritusquequatenus differantquaenationes e Germania in Gallias commigraverintexpediam.

[28]Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum divus Iuliustradit; eoque credibile est etiam Gallos in Germaniam transgressos:quantulum enim amnis obstabat quo minusut quaeque gens evalueratoccuparet permutaretque sedes promiscuas adhuc et nulla regnorumpotentia divisas? Igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et Moenumamnes Helvetiiulteriora BoiiGallica utraque genstenuere. Manetadhuc Boihaemi nomen significatque loci veterem memoriam quamvismutatis cultoribus. Sed utrum Aravisci in Pannoniam ab OsisGermanorum nationean Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverintcum eodem adhuc sermone institutis moribus utanturincertum estquia pari olim inopia ac libertate eadem utriusque ripae bona malaqueerant. Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originisultro ambitiosi sunttamquam per hanc gloriam sanguinis asimilitudine et inertia Gallorum separentur. Ipsam Rheni ripam hauddubie Germanorum populi coluntVangionesTribociNemetes. Ne Ubiiquidemquamquam Romana colonia esse meruerint ac libentiusAgrippinenses conditoris sui nomine vocenturorigine erubescunttransgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripamconlocatiut arcerentnon ut custodirentur.

[29]Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non multum ex ripasedinsulam Rheni amnis coluntChattorum quondam populus et seditionedomestica in eas sedes transgressusin quibus pars Romani imperiifierent. Manet honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributiscontemnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus etconlationibus et tantum in usum proeliorum sepositivelut tela atquearmabellis reservantur. Est in eodem obsequio et Mattiacorum gens;protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteresterminos imperii reverentiam. Ita sede finibusque in sua ripamenteanimoque nobiscum aguntcetera similes Batavisnisi quod ipso adhucterrae suae solo et caelo acrius animantur.

Nonnumeraverim inter Germaniae populosquamquam trans RhenumDanuviumque consederinteos qui decumates agros exercent. Levissimusquisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solumoccupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii etpars provinciae habentur.

[30]Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohantnon itaeffusis ac palustribus locisut ceterae civitatesin quas Germaniapatescit; durant siquidem collespaulatim rarescuntet Chattos suossaltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. Duriora genticorporastricti artusminax vultus et maior animi vigor. Multumutinter Germanosrationis ac sollertiae: praeponere electosaudirepraepositosnosse ordinesintellegere occasionesdifferre impetusdisponere diemvallare noctemfortunam inter dubiavirtutem intercerta numerarequodque rarissimum nec nisi ratione disciplinaeconcessumplus reponere in duce quam in exercitu. Omne robur inpeditequem super arma ferramentis quoque et copiis onerant: aliosad proelium ire videasChattos ad bellum. Rari excursus et fortuitapugna. Equestrium sane virium id propriumcito parare victoriamcito cedere: velocitas iuxta formidinemcunctatio propiorconstantiae est.

[31]Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata cuiusqueaudentia apud Chattos in consensum vertitut primum adoleverintcrinem barbamque submitterenec nisi hoste caeso exuere votivumobligatumque virtuti oris habitum. Super sanguinem et spolia revelantfrontemseque tum demum pretia nascendi rettulisse dignosque patriaac parentibus ferunt: ignavis et imbellibus manet squalor.Fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id genti)velut vinculum gestatdonec se caede hostis absolvat. PlurimisChattorum hic placet habitusiamque canent insignes et hostibussimul suisque monstrati. Omnium penes hos initia pugnarum; haec primasemper aciesvisu nova; nam ne in pace quidem vultu mitioremansuescunt. Nulli domus aut ager aut aliqua cura: prout ad quemquevenerealunturprodigi alienicontemptores suidonec exsanguissenectus tam durae virtuti impares faciat.

[32]Proximi Chattis certum iam alveo Rhenumquique terminus essesufficiatUsipi ac Tencteri colunt. Tencteri super solitum bellorumdecus equestris disciplinae arte praecellunt; nec maior apud Chattospeditum laus quam Tencteris equitum. Sic instituere maiores; posteriimitantur. Hi lusus infantiumhaec iuvenum aemulatio: perseverantsenes. Inter familiam et penates et iura successionum equi traduntur:excipit filiusnon ut ceteramaximus natused prout ferox bello etmelior.

[33]Iuxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamavos etAngrivarios inmigrasse narraturpulsis Bructeris ac penitus excisisvicinarum consensu nationumseu superbiae odio seu praedae dulcedineseu favore quodam erga nos deorum; nam ne spectaculo quidem proeliiinvidere. Super sexaginta milia non armis telisque Romanissedquodmagnificentius estoblectationi oculisque ceciderunt. Maneatquaesoduretque gentibussi non amor nostriat certe odium suiquando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maiuspotest quam hostium discordiam.

[34]Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgubnii et Chasuarii cluduntaliaeque gentes haud perinde memorataea fronte Frisii excipiunt.Maioribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium. Utraequenationes usque ad Oceanum Rheno praetexunturambiuntque inmensosinsuper lacus et Romanis classibus navigatos. Ipsum quin etiamOceanum illa temptavimus: et superesse adhuc Herculis columnas famavulgavitsive adiit Herculesseu quidquid ubique magnificum estinclaritatem eius referre consensimus. Nec defuit audentia DrusoGermanicosed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculeminquiri. Mox nemo temptavitsanctiusque ac reverentius visum deactis deorum credere quam scire.

[35]Hactenus in occidentem Germaniam novimus; in septentrionem ingentiflexu redit. Ac primo statim Chaucorum gensquamquam incipiat aFrisiis ac partem litoris occupetomnium quas exposui gentiumlateribus obtenditurdonec in Chattos usque sinuetur. Tam inmensumterrarum spatium non tenent tantum Chaucised et implentpopulusinter Germanos nobilissimusquique magnitudinem suam malit iustitiatueri. Sine cupididatesine impotentiaquieti secretique nullaprovocant bellanullis raptibus aut latrociniis populantur. Idpraecipuum virtutis ac virium argumentum estquodut superioresagantnon per iniurias adsequuntur; prompta tamen omnibus arma acsi res poscatexercitusplurimum virorum equorumque; etquiescentibus eadem fama.

[36]In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diupacem inlacessiti nutrierunt: idque iucundius quam tutius fuitquiainter impotentes et validos falso quiescas: ubi manu agiturmodestiaac probitas nomina superioris sunt. Ita qui olim boni aequiqueCheruscinunc inertes ac stulti vocantur: Chattis victoribus fortunain sapientiam cessit. Tracti ruina Cheruscorum et Fosiconterminagens. Adversarum rerum ex aequo socii suntcum in secundis minoresfuissent.

[37]Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenentparva nunccivitassed gloria ingens. Veterisque famae lata vestigia manentutraque ripa castra ac spatiaquorum ambitu nunc quoque metiarismolem manusque gentis et tam magni exitus fidem. Sescentesimum etquadragesimum annum urbs nostra agebatcum primum Cimbrorum auditasunt armaCaecilio Metello et Papirio Carbone consulibus. Ex quo siad alterum imperatoris Traiani consulatum computemusducenti fermeet decem anni colliguntur: tam diu Germania vincitur. Medio tam longiaevi spatio multa in vicem damna. Non Samnisnon PoeninonHispaniae Galliaevene Parthi quidem saepius admonuere: quippe regnoArsacis acrior est Germanorum libertas. Quid enim aliud nobis quamcaedem Crassiamisso et ipse Pacoroinfra Ventidium deiectus Oriensobiecerit? At Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et ServilioCaepione Gnaeoque Mallio fusis vel captis quinque simul consularisexercitus populo RomanoVarum trisque cum eo legiones etiam Caesariabstulerunt; nec impune C. Marius in Italiadivus Iulius in GalliaDrusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt. Moxingentes Gai Caesaris minae in ludibrium versae. Inde otiumdonecoccasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionumhibernis etiam Gallias adfectavere; ac rursus inde pulsi proximistemporibus triumphati magis quam victi sunt.

[38]Nunc de Suebis dicendum estquorum non unaut ChattorumTencterorumvegens; maiorem enim Germaniae partem obtinentpropriisadhuc nationibus nominibusque discretiquamquam in commune Suebivocentur. Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sicSuebi a ceteris Germanissic Sueborum ingenui a servis separantur.In aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seuquod saepeacciditimitationerarum et intra iuventae spatium; apud Suebosusque ad canitiem horrentem capillum retro sequuntur. Ac saepe inipso vertice religatur; principes et ornatiorem habent. Ea curaformaesed innoxia; neque enim ut ament amenturvein altitudinemquandam et terrorem adituri bella comptiut hostium oculisarmantur.

[39]Vetustissimos se nobilissimosque Sueborum Semnones memorant; fidesantiquitatis religione firmatur. Stato tempore in silvam auguriispatrum et prisca formidine sacram omnes eiusdem sanguinis populilegationibus coeunt caesoque publice homine celebrant barbari ritushorrenda primordia. Est et alia luco reverentia: nemo nisi vinculoligatus ingrediturut minor et potestatem numinis prae se ferens. Siforte prolapsus estattolli et insurgere haud licitum: per humumevolvuntur. Eoque omnis superstitio respicittamquam inde initiagentisibi regnator omnium deuscetera subiecta atque parentia.Adicit auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagi iis habitanturmagnoque corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.

[40]Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimisnationibus cincti non per obsequiumsed proeliis ac periclitandotuti sunt. Reudigni deinde et Aviones et Anglii et Varini et Eudoseset Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur. Necquicquam notabile in singulisnisi quod in commune Nerthumid estTerram matremcolunt eamque intervenire rebus hominuminvehipopulis arbitrantur. Est in insula Oceani castum nemusdicatumque ineo vehiculumveste contectum; attingere uni sacerdoti concessum. Isadesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cumveneratione prosequitur. Laeti tunc diesfesta locaquaecumqueadventu hospitioque dignatur. Non bella ineuntnon arma sumunt;clausum omne ferrum; pax et quies tunc tantum notatunc tantumamatadonec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deamtemplo reddat. Mox vehiculum et vestes etsi credere velisnumenipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrantquos statim idem lacushaurit. Arcanus hinc terror sanctaque ignorantiaquid sit illudquod tantum perituri vident.

[41]Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur.Propiorutquo modo paulo ante Rhenumsic nunc Danuvium sequarHermundurorum civitasfida Romanis; eoque solis Germanorum non inripa commerciumsed penitus atque in splendidissima Raetiaeprovinciae colonia. Passim et sine custode transeunt; et cum ceterisgentibus arma modo castraque nostra ostendamushis domos villasquepatefecimus non concupiscentibus. In Hermunduris Albis oriturflumeninclutum et notum olim; nunc tantum auditur.

[42]Iuxta Hermunduros Naristi ac deinde Marcomani et Quadi agunt.Praecipua Marcomanorum gloria viresqueatque ipsa etiam sedes pulsisolim Boiis virtute parta. Nec Naristi Quadive degenerant. EaqueGermaniae velut frons estquatenus Danuvio peragitur. MarcomanisQuadisque usque ad nostram memoriam reges mansere ex gente ipsorumnobile Marobodui et Tudri genus: iam et externos patiuntursed viset potentia regibus ex auctoritate Romana. Raro armis nostrissaepius pecunia iuvanturnec minus valent.

[43]Retro MarsigniCotiniOsiBuri terga Marcomanorum Quadorumqueclaudunt. E quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt:Cotinos GallicaOsos Pannonica lingua coarguit non esse Germanosetquod tributa patiuntur. Partem tributorum Sarmataepartem Quadi utalienigenis imponunt: Cotiniquo magis pudeatet ferrum effodiunt.Omnesque hi populi pauca campestriumceterum saltus et verticesmontium iugumque insederunt. Dirimit enim scinditque Suebiamcontinuum montium iugumultra quod plurimae gentes aguntex quibuslatissime patet Lygiorum nomen in plures civitates diffusum.Valentissimas nominasse sufficietHariosHelveconasManimosHelisiosNahanarvalos. Apud Nahanarvalos antiquae religionis lucusostenditur. Praesidet sacerdos muliebri ornatused deosinterpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant. Ea vis numininomen Alcis. Nulla simulacranullum peregrinae superstitionisvestigium; ut fratres tamenut iuvenes venerantur. Ceterum Hariisuper viresquibus enumeratos paulo ante populos antecedunttrucesinsitae feritati arte ac tempore lenocinantur: nigra scutatinctacorpora; atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbraferalis exercitus terrorem inferuntnullo hostium sustinente novumac velut infernum adspectum; nam primi in omnibus proeliis oculivincuntur.

[44]Trans Lygios Gotones regnanturpaulo iam adductius quam ceteraeGermanorum gentesnondum tamen supra libertatem. Protinus deinde abOceano Rugii et Lemovii; omniumque harum gentium insigne rotundascutabreves gladii et erga reges obsequium.

Suionumhinc civitates ipso in Oceano praeter viros armaque classibus valent.Forma navium eo differtquod utrimque prora paratam semper adpulsuifrontem agit. Nec velis ministrantur nec remos in ordinem lateribusadiungunt: solutumut in quibusdam fluminumet mutabileut resposcithinc vel illinc remigium. Est apud illos et opibus honoseoque unus imperitatnullis iam exceptionibusnon precario iureparendi. Nec armaut apud ceteros Germanosin promiscuosed clausasub custodeet quidem servoquia subitos hostium incursus prohibetOceanusotiosae porro armatorum manus facile lasciviunt. Enimveroneque nobilem neque ingenuumne libertinum quidem armis praeponereregia utilitas est.

[45]Trans Suionas aliud marepigrum ac prope inmotumquo cingi cludiqueterrarum orbem hinc fidesquod extremus cadentis iam solis fulgor inortus edurat adeo clarusut sidera hebetet; sonum insuper emergentisaudiri formasque equorum et radios capitis adspici persuasio adicit.Illuc usque (et fama vera) tantum natura. Ergo iam dextro Suebicimaris litore Aestiorum gentes adluunturquibus ritus habitusqueSueborumlingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur. Insignesuperstitionis formas aprorum gestant: id pro armis omniumque tutelasecurum deae cultorem etiam inter hostis praestat. Rarus ferrifrequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius quampro solita Germanorum inertia laborant. Sed et mare scrutanturacsoli omnium sucinumquod ipsi glesum vocantinter vada atque inipso litore legunt. Nec quae naturaquaeve ratio gignatutbarbarisquaesitum compertumve; diu quin etiam inter ceteraeiectamenta maris iacebatdonec luxuria nostra dedit nomen. Ipsis innullo usu; rude legiturinforme proferturpretiumque mirantesaccipiunt. Sucum tamen arborum esse intellegasquia terrena quaedamatque etiam volucria animalia plerumque interlucentquae implicataumore mox durescente materia cluduntur. Fecundiora igitur nemoralucosque sicut Orientis secretisubi tura balsamaque sudanturitaOccidentis insulis terrisque inesse crediderimquae vicini solisradiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vitempestatum in adversa litora exundant. Si naturam sucini admoto ignitemptesin modum taedae accenditur alitque flammam pinguem etolentem; mox ut in picem resinamve lentescit.

SuionibusSitonum gentes continuantur. Cetera similes uno differuntquodfemina dominatur; in tantum non modo a libertate sed etiam aservitute degenerant.

[46]Hic Suebiae finis. Peucinorum Venedorumque et Fennorum nationesGermanis an Sarmatis adscribam dubitoquamquam Peuciniquos quidamBastarnas vocantsermonecultusede ac domiciliis ut Germaniagunt. Sordes omnium ac torpor procerum; conubiis mixtis nonnihil inSarmatarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus traxerunt; namquidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigiturlatrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referunturquia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitategaudent: quae omnia diversa Sarmatis sunt in plaustro equoqueviventibus. Fennis mira feritasfoeda paupertas: non armanon equinon penates; victui herbavestitui pellescubile humus: solae insagittis spesquas inopia ferri ossibus asperant. Idemque venatusviros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemquepraedae petunt. Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugiumquam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: huc redeunt iuveneshocsenum receptaculum. Sed beatius arbitrantur quam ingemere agrisinlaborare domibussuas alienasque fortunas spe metuque versare:securi adversus hominessecuri adversus deos rem difficillimamadsecuti suntut illis ne voto quidem opus esset. Cetera iamfabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum voltusquecorpora atqueartus ferarum gerere: quod ego ut incompertum in medio relinquam.