Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



P.Terenti Afri

Phormio

PROLOGVS

Postquampoeta vetu' poetam non potest
retrahere a studio et transderehominem in otium
maledictis deterrere ne scribat parat;
quiita dictitatquas ante hic fecit fabulas
tenui esse oratione etscriptura levi:           5
quianusquam insanum scripsit adulescentulum
cervam videre fugere etsectari canes
et eam plorareorare ut subveniat sibi.
quodsi intellegeretquom stetit olim nova
actoris opera magestetisse quam sua           10
minu'multo audacter quam nunc laedit laederet
[et mage placerent quasfecisset fabulas].           11a
nuncsiquis est qui hoc dicat aut sic cogitet:
"vetu' si poetanon lacessisset prior
nullum invenire prologum po[tui]sset novos
quem diceretnisi haberet cui male diceret"           15
issibi responsum hoc habeatin medio omnibus
palmam esse positamqui artem tractent musicam.
ille ad famem hunc a studio studuitreicere:
hic respondere voluitnon lacessere.
benedictis sicertassetaudisset bene:           20
quodab illo adlatumstsibi esse rellatum putet.
de illo iam finemfaciam dicundi mihi
peccandi quom ipse de se finem non facit.
nunc quid velim animum attendite: adporto novam
Epidicazomenonquam vocant comoediam           25
GraeciLatini Phormionem nominant
quia primas partis qui aget is eritPhormio
parasitu'per quem res geretur maxume
voluntasvostra si ad poetam accesserit.
date operamadeste aequo animoper silentium           30
nesimili utamur fortuna atque usi sumus
quom per tumultum nostergrex motus locost:
quem actori' virtus nobis restituit locum
bonitasque vostra adiutans atque aequanimitas.

 CTVSI
 avos
Amicu'summu' meus et popularis Geta           35
heriad me venit. erat <ei> de ratiuncula
iampridem apud merelicuom pauxillulum
nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.
nam erilem filium eiu' duxisse audio
uxorem: <ei> credomunus hoc conraditur.           40
quaminique comparatumsti qui minus habent
ut semper aliquid addantditioribus!
quod ille unciatim vix de demenso suo
suomdefrudans genium conpersit miser
id illa univorsum abripiethaud existumans           45
quantolabore partum. porro autem Geta
ferietur alio munere ubi erapepererit;
porro autem alio ubi erit puero natalis dies;
ubiinitiabunt. omne hoc mater auferet:
puer causa erit mittundi. sedvideon Getam?           50

 etaDavos
{Ge.}Siquis me quaeret rufu' . . {Da.} praestostdesine. {Ge.} oh
atego obviam conabar tibiDave. {Da.} accipeem:
lectumst;conveniet numeru' quantum debui.
{Ge.} amo te et non neglexissehabeo gratiam.
{Da.} praesertim ut nunc sunt mores: adeo resredit:           55
siquisquid reddit magna habendast gratia.
sed quid tu es tristis? {Ge.}egone? nescis quo in metu et
quanto in periclo simu'! {Da.} quidistuc est? {Ge.} scies
modo ut tacere possis. {Da.} abi sisinsciens:
quoi(u)s tu fidem in pecuniaperspexeris           60
verereverba <ei> credereubi quid mihi lucrist
te fallere? {Ge.}ergo ausculta. {Da.} hanc operam tibi dico.
{Ge.} seni' nostriDavefratrem maiorem Chremem
nostin? {Da.} quidni? {Ge.} quid?eiu' gnatum Phaedriam?
{Da.} tam quam te. {Ge.} evenit senibusambobus simul           65
iterilli in Lemnum ut essetnostro in Ciliciam
ad hospitem antiquom.is senem per epistulas
pellexit modo non montis auri pollicens.
{Da.} quoi tanta erat res et supererat? {Ge.} desinas:
sicest ingenium. {Da.} oh regem me esse oportuit!           70
{Ge.}abeuntes ambo hic tum senes me filiis
relinquont quasi magistrum.{Da.} o Getaprovinciam
cepisti duram. {Ge.} mi usu venithocscio:
memini relinqui me deo irato meo.
coepi advorsariprimo: quid verbis opust?           75
senifideli' dum sum scapulas perdidi.
{Da.} venere in mentem miistaec: "namque inscitiast
advorsu' stimulum calces."{Ge.} coepi is omnia
facereobsequi quae vellent. {Da.} scistiuti foro.
{Ge.} noster mali nil quicquam primo; hicPhaedria           80
continuo quandam nactus est puellulam
citharistriamhancardere coepit perdite.
ea serviebat lenoni inpurissimo
nequequod daretur quicquam; id curarant patres.
restabat aliud nilnisi oculos pascere           85
sectariin ludum ducere et redducere.
nos otiosi operam dabamusPhaedriae.
in quo haec discebat ludoexadvorsum ilico
tonstrinaerat quaedam: hic solebamus fere
plerumque eam opperiri dum indeiret domum.           90
intereadum sedemus illiintervenit
adulescens quidam lacrumans. nosmirarier:
rogamu' quid sit. "numquam aeque" inquit "acmodo
paupertas mihi onu' visumst et miserum et grave.
modoquandam vidi virginem hic viciniae           95
miserams<ua>m matrem lamentari mortuam.
ea sita erat exadvorsumneque illi benivolus
neque notu' neque vicinus extra unamaniculam
quisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst.
virgoipsa facie egregia." quid verbis opust?           100
commoratomnis nos. ibi continuo Antipho
"voltisne eamu' visere?"alius "censeo:
eamu': duc nos sodes." imus venimus
videmu'. virgo pulchraet quo mage diceres
nil aderatadiumenti ad pulchritudinem:           105
capillu'passu'nudu' pesipsa horrida
lacrumaevestitu' turpis: utni vis boni
in ipsa inesset formahaec formam exstinguerent.
ill' qui illam amabat fidicinam tantummodo
"satis"inquit "scitast"; noster vero . . {Da.} iamscio:           110
amarecoepit. {Ge.} scin quam? quo evadat vide.
postridie ad anum rectapergit: obsecrat
ut sibi eiu' faciat copiam. illa enim se negat
neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam
bonambonis prognatam: si uxorem velit           115
legeid licere facere: sin aliternegat.
noster quid ageret nescire:et illam ducere
cupiebat et metuebat absentem patrem.
{Da.}nonsi redisset<ei> pater veniam daret?
{Ge.} illeindotatam virginem atque ignobilem           120
daretilli? numquam faceret. {Da.} quid fit denique?
{Ge.} quid fiat?est parasitu' quidam Phormio
homo confidens: qui illum di omnesperduint!
{Da.} quid is fecit? {Ge.} hoc consilium quod dicamdedit:
"lex est ut orbaequi sint genereproxumi           125
isnubantet illos ducere eadem haec lex iubet.
ego te cognatumdicam et tibi scribam dicam;
paternum amicum me adsimulabovirginis:
ad iudices veniemu': qui fuerit pater
quae materqui cognata tibi sitomnia haec           130
confingamquod erit mihi bonum atque commodum;
quom tu horum nil refellesvincam scilicet:
pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
illa quidem nostra erit." {Da.} iocularem audaciam!
{Ge.}persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur:           135
duxit. {Da.} quid narras? {Ge.} hoc quod audis. {Da.} o Geta
quid te futurumst? {Ge.} nescio hercle; unum hoc scio
quodfors feret feremus aequo animo. {Da.} placet:
em istuc viristofficium. {Ge.} in me omni' spes mihist.
{Da.} laudo. {Ge.} adprecatorem adeam credo qui mihi           140
sicoret: "nunc amitte quaeso hunc; ceterum
posthac si quicquamnil precor." tantummodo
non addit: "ubi ego hincabierovel occidito."
{Da.} quid paedagogus ille quicitharistriam
quid r<ei> gerit? {Ge.} sictenuiter. {Da.}non multum habet           145
quoddet fortasse? {Ge.} immo nil nisi spem meram.
{Da.} pater ei(u)srediit an non? {Ge.} nondum. {Da.} quid? senem
quoad exspectati'vostrum? {Ge.} non certum scio
sed epistulam ab eo adlatam esseaudivi modo
et ad portitores esse delatam: hancpetam.           150
{Da.}numquidGetaaliud me vis? {Ge.} ut bene sit tibi.
puerheus.nemon hoc prodit? capeda hoc Dorcio.

 ntipho Phaedria
{An.}Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse
Phaedriapatrem ut extimescam ubi in mentem ei(u)s adventi venit!
quod nif<ui>ssem incogitansita eum exspectarem ut parfuit.           155
{Ph.} quid istuc [est]? {An.} rogitasqui tam audaci'facinori' mihi
 onscius sis?
quod utinam ne Phormioni idsuadere in mentem incidisset
neu me cupidum eo inpulissetquodmihi principiumst mali!
non potitus essem: f<ui>sset tumillos mi aegre aliquot dies
at non cotidiana cura haec angeretanimum{Ph.} audio.           160
{An.}dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem.
{Ph.}aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet:
amoreabundasAntipho.
nam tua quidem hercle certo vita haec expetendaoptandaque est.
ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quodamo frui           165
iamdepecisci morte cupio: tu conicito cetera
quid ego ex hac inopianunc capiam et quid tu ex ista copia
ut ne addam quod sinesumptu ingenuamliberalem nactus es
quod habesita utvoluistiuxorem sine mala fama palam:
beatu'ni unum desitanimu' qui modeste istaec ferat.           170
quodsi tibi res sit cum eo lenone quo mihist tum sentias.
itaplerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.
{An.} at tumihi contra nunc videre fortunatusPhaedria
quoi de integro estpotestas etiam consulendi quid velis:
retinere amare amittere;ego in eum incidi infelix locum           175
utneque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia.
sed quidhoc est? videon ego Getam currentem huc advenire?
is est ipsus.eitimeo miser quam hic mihi nunc nuntiet rem.

 etaAntipho Phaedria
{Ge.}Nullus esGetanisi iam aliquod tibi consilium celere reperis
itanunc inparatum subito tanta te inpendent mala;           180
quaeneque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham
quae sinon astu providentur me aut erum pessum dabunt;           181a
nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
{An.} quidillic commotus venit?
{Ge.} tum temporis mihi punctum ad hanc remest: erus adest. {An.} quid illuc
 alist?
{Ge.} quodquom audieritquod eiu' remedium inveniamiracundiae?           185
loquarne?incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.
heu memiserum! quom mihi paveotum Antipho me excruciat animi:
ei(u)sme miseret<ei> nunc timeois nunc me retinet: nam absque eoesset
recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:
aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam inpedes.           190
{An.}quam hic fugam aut furtum parat?
{Ge.} sed ubi Antiphonemreperiamaut qua quaerere insistam via?
{Ph.} te nominat. {An.}nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. {Ph.} ah
sanus es?{Ge.} domum ire pergam: ibi plurimumst.
{Ph.} revocemus hominem.{An.} sta ilico. {Ge.} hem           195
sati'pro imperioquisquis es. {An.} Geta. {Ge.} ipsest quem volui obviam.
{An.} cedo quid portasobsecro? atque idsi potesverboexpedi.
{Ge.} faciam. {An.} eloquere. {Ge.} modo apud portum . .{An.} m<eu>mne?
 Ge.} intellexti. {An.} occidi. {Ph.}hem . .
{An.} quid agam? {Ph.} quid ais? {Ge.} hui(u)s patremvidisse me et patruom
 uom.
{An.} nam quod ego huic nuncsubito exitio remedium inveniam miser?           200
quodsi eo m<eae> fortunae redeuntPhaniumabs te ut distrahar
nullast mihi vita expetenda. {Ge.} ergo istaec quom ita suntAntipho
tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortunaadiuvat.
{An.} non sum apud me. {Ge.} atqui opus est nunc quommaxume ut sisAntipho;
nam si senserit te timidum pater essearbitrabitur           205
commeruisseculpam. {Ph.} hoc verumst. {An.} non possum inmutarier.
{Ge.}quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret?
{An.}quom hoc non possumillud minu' possem. {Ge.} hoc nil estPhaedria:
 licet.
quid hic conterimus operam frustra? quin abeo?{Ph.} et quidem ego? {An.}
 bsecro
quid si adsimulo?satinest? {Ge.} garris. {An.} voltum contemplamini:em           210
satinesic est? {Ge.} non. {An.} quid si sic? {Ge.} propemodum. {An.} quid
 ic? {Ge.} sat est:
em istuc serva: et verbum verboparpari ut respondeas
ne te iratu' s<ui>s saevidicis dictisprotelet. {An.} scio.
{Ge.} vi coactum te esse invitum. {Ph.}legeiudicio. {Ge.} tenes?
sed hic quis est senex quem video inultima platea? ipsus est.           215
{An.}non possum adesse. {Ge.} ah quid agis? quo abis Antipho?
maneinquam. {An.} egomet me novi et peccatum meum:
vobis commendoPhanium et vitam meam.--
{Ph.} Getaquid nunc fiet? {Ge.} tu iamlitis audies;
ego plectar pendens nisi quid mefefellerit.           220
sedquod modo hic nos Antiphonem monuimus
id nosmet ipsos facereoportetPhaedria.
{Ph.} aufer mi "oportet": quin tuquid faciam impera.
{Ge.} meministin olim ut fuerit vostra oratio
in re incipiunda ad defendendam noxiam           225
iustam illam causam facilem vincibilem optumam?
{Ph.}memini. {Ge.} em nunc ipsast opus ea autsiquid potest
melioreet callidiore. {Ph.} fiet sedulo.
{Ge.} nunc prior adito tuegoin insidiis hic ero
succenturiatu'siquid deficias. {Ph.}age.           230

 CTVSII
 emiphoPhaedria Geta
{De.}Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
nec meumimperium--ac mitto imperium--non simultatem meam
revererisaltem! non pudere! o facinus audaxo Geta
monitor! {Ge.} vixtandem. {De.} quid mihi dicent aut quam causam reperient?
demiror.{Ge.} atqui reperiam: aliud cura. {De.} an hoc dicetmihi:           235
"invitu'feci. lex coegit"? audiofateor. {Ge.} places.
{De.} verumscientemtacitum causam tradere advorsariis
etiamne id lexcoegit? {Ph.} illud durum. {Ge.} ego expediam: sine!
{De.}incertumst quid agamquia praeter spem atque incredibile hoc mi
 ptigit:
ita sum irritatus animum ut nequeam adcogitandum instituere.           240
quam ob rem omnisquom secundae res sunt maxumetum maxume
meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant
pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet
autfili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae
communia essehaecfieri posseut ne quid animo sit novom;           245
quidquidpraeter spem eveniatomne id deputare esse in lucro.
{Ge.} oPhaedriaincredibile[st] quantum erum ante eo sapientia
meditatamihi sunt omnia mea incommoda eru' si redierit.
molendum esse inpistrinovapulandum; habendae compedes
opu' ruri faciundumhorum nil quicquam accidet animo novom.           250
quidquidpraeter spem evenietomne id deputabo esse in lucro.
sed quidcessas hominem adire et blande in principio adloqui?
{De.}Phaedriam m<ei> fratri' video filium mi ire obviam.
{Ph.}mi patruesalve. {De.} salve; sed ubist Antipho?
{Ph.} salvomvenire . . {De.} credo; hoc responde mihi.           255
{Ph.}valethic est; sed satin omnia ex sententia?
{De.} vellemquidem. {Ph.} quid istuc est? {De.} rogitasPhaedria?
bonas meabsente hic confecistis nuptias.
{Ph.} eho an id suscenses nuncilli? {Ge.} artificem probum!
{De.} egon illi non suscenseam?ipsum gestio           260
darimi in conspectumnunc sua culpa ut sciat
lenem patrem illumfactum me esse acerrimum.
{Ph.} atqui nil fecitpatruequodsuscenseas.
{De.} ecce autem similia omnia! omnes congruont:
unum quom noris omnis noris. {Ph.} hauditast.           265
{De.}hic in noxastille ad defendundam causam adest;
quom illesthicpraestost: tradunt operas mutuas.
{Ge.} probe horum factainprudens depinxit senex.
{De.} nam ni haec ita essentcum illohaud staresPhaedria.
{Ph.} si estpatrueculpam ut Antipho inse admiserit           270
exqua re minu' r<ei> foret aut famae temperans
non causamdico quin quod meritu' sit ferat.
sed siqui' forte malitia fretussua
insidias nostrae fecit adulescentiae
ac vicitnostra[n]culpa east an iudicum           275
quisaepe propter invidiam adimunt diviti
aut propter misericordiamaddunt pauperi?
{Ge.} ni nossem causamcrederem vera hunc loqui.
{De.} an quisquam iudex est qui possit noscere
tua iustaubitute verbum non respondeas           280
itaut ille fecit? {Ph.} functus adulescentulist
officium liberali':postquam ad iudices
ventumstnon potuit cogitata proloqui;
itaeum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
{Ge.} laudo huncsedcesso adire quam primum senem?           285
eresalve: salvom te advenisse gaudeo. {De.} oh
bone custossalvecolumen vero familiae
quoi commendavi filium hinc abiens meum.
{Ge.} iamdudum te omnis nos accusare audio
inmerito et meomnium horunc inmeritissimo.           290
namquid me in hac re facere voluisti tibi?
servom hominem causamorare leges non sinunt
neque testimoni dictiost. {De.} mittoomnia;
do istuc "inprudens timuit adulescens"; sino
"tu servo's"; verum si cognata estmaxume           295
nonf<ui>t necessum habere; sed id quod lex iubet
dotemdareti'quaereret alium virum.
qua ratione inopem potiu' ducebatdomum?
{Ge.} non ratioverum argentum deerat. {De.} sumeret
alicunde. {Ge.} alicunde? nil est dictufacilius.           300
{De.}postremo si nullo alio pactofenore.
{Ge.} hui dixti pulchre!siquidem quisquam crederet
te vivo. {De.} nonnon sic futurumst:non potest.
egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
nilsuave meritumst. hominem conmonstrarier           305
mihiistum volo aut ubi habitet demonstrarier.
{Ge.} nemp' Phormionem?{De.} istum patronum mulieris.
{Ge.} iam faxo hic aderit. {De.}Antipho ubi nunc est? {Ge.} foris.
{De.} abiPhaedria<eu>mrequire atque huc adduce. {Ph.} eo:
recta via quidem--illuc.{Ge.} nempe ad Pamphilam.           310
{De.}ego d<eo>s Penatis hinc salutatum domum
devortar; inde iboad forum atque aliquos mihi
amicos advocabo ad hanc rem quiadsient
ut ne inparatu' sim si veniat Phormio

 hormioGeta
{Ph.}Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? {Ge.}admodum.           315
{Ph.}Phanium relictam solam? {Ge.} sic. {Ph.} et iratum senem?
{Ge.}oppido. {Ph.} ad te summa solumPhormiorerum redit:
tute hocintristi: tibi omnest exedendum: accingere.
{Ge.} obsecro te.{Ph.} si rogabit . . {Ge.} in te spes est. {Ph.} eccere
quid sireddet? {Ge.} tu inpulisti. {Ph.} sic opinor. {Ge.}subveni.           320
{Ph.}cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.
{Ge.}quid ages? {Ph.} quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex criminehoc
Antiphonem eripiam atque in me omnem iram derivem senis?
{Ge.} o vir forti's atque amicus. verum hoc saepePhormio
vereorne istaec fortitudo in nervom erumpat denique. {Ph.}ah           325
non ita est: factumst periclumiam pedum visast via.
quotme censes homines iam deverberasse usque ad necem
hospitestumcivis? quo mage novitanto saepius.
cedo dumenumquaminiuriarum audisti mihi scriptam dicam?
{Ge.} qui istuc? {Ph.}quia non rete accipitri tennitur neque miluo           330
quimale faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur
quia enim inillis fructus estin illis opera luditur.
aliis aliundestpericlum unde aliquid abradi potest:
mihi sciunt nil esse. dices"ducent damnatum domum":
alere nolunt hominem edacem etsapiunt mea sententia           335
promaleficio si beneficium summum nolunt reddere.
{Ge.} non potestsati' pro merito ab illo tibi referri gratia.
{Ph.} immo enimnemo sati' pro merito gratiam regi refert.
ten asymbolum venireunctum atque lautum e balineis
otiosum ab animoquom ille etcura et sumptu absumitur!           340
dumtibi fit quod placeatille ringitur: tu rideas
prior bibasprior decumbas; cena dubia apponitur.
{Ge.} quid istuc verbist?{Ph.} ubi tu dubites quid sumas potissimum.
haec quom rationemineas quam sint suavia et quam cara sint
ea qui praebetnon tuhunc habeas plane praesentem deum?           345
{Ge.}senex adest: vide quid agas: prima coitiost acerrima.
si <ea>msustinuerispostilla iam ut lubet ludas licet.

 emiphoHegio Cratinvs Crito Phormio Geta
{De.}Enumquam quoiquam contumeliosius
audisti' factam iniuriam quamhaec est mihi?
adeste quaeso. {Ge.} iratus est. {Ph.} quin tu hocage:           350
iamego hunc agitabo. pro deum inmortalium
negat Phanium esse hancsibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam? {Ge.}negat.
{Ph.} neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? {Ge.}negat.
{De.} ipsum esse opinor de quo agebam:sequimini.           355
{Ph.}nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? {Ge.} negat.
{Ph.} quiaegens relictast miseraignoratur parens
neglegitur ipsa: videavaritia quid facit.
{Ge.} si erum insimulabi' malitiae maleaudies.
{De.} o audaciam! etiam me ultro accusatumadvenit?           360
{Ph.}nam iam adulescenti nil est quod suscenseam
si illum minu'norat; quippe homo iam grandior
pauperquoi opera vita eratruri fere
se continebat; ibi agrum de nostro patre
colendumhabebat. saepe interea mihi senex           365
narrabatse hunc neglegere cognatum suom:
at quem virum! quem ego viderimin vita optumum.
{Ge.} videas te atque illum ut narras! {Ph.} in'malam crucem?
nam ni ita eum existumassemnumquam tam gravis
obhanc inimicitias caperem in vostram familiam           370
quamis aspernatur nunc tam inliberaliter.
{Ge.} pergin ero absentimale loquiinpurissime?
{Ph.} dignum autem hoc illost. {Ge.}<ai>n tandemcarcer? {De.} Geta.
{Ge.} bonorum extortorlegum contortor! {De.} Geta.
{Ph.} responde. {Ge.} quis homost?ehem. {De.} tace. {Ge.} absenti tibi           375
teindignas seque dignas contumelias
numquam cessavit dicere hodie.{De.} desine.
adulescensprimum abs te hoc bona venia peto
sitibi placere potis estmi ut respondeas:
quem amicum tuom aisf<ui>sse istumexplana mihi           380
etqui cognatum me sibi esse diceret.
{Ph.} proinde expiscare quasinon nosses. {De.} nossem? {Ph.} ita.
{De.} ego me nego: tu quiais redige in memoriam.
{Ph.} eho tusobrinum tuom non noras?{De.} enicas.
dic nomen. {Ph.} nomen? maxume. {De.} quid nunctaces?           385
{Ph.}perii herclenomen perdidi. {De.} [hem] quid ais? {Ph.} (Geta
simeministi id quod olim dictumstsubice.) hem
non dico: quasi nonnossestemptatum advenis.
{De.} ego autem tempto? {Ge.}(Stilpo.) {Ph.} atque adeo quid mea?
Stilpost. {De.} quem dixti?{Ph.} Stilponem inquam noveras.           390
{De.}neque ego illum noram nec mihi cognatus fuit
quisquam istocnomine. {Ph.} itane? non te horum pudet?
at si talentum remreliquisset decem
{De.} di tibi malefaciant! {Ph.} primus essesmemoriter
progeniem vostram usque ab avo atque atavoproferens.           395
{De.}ita ut dicis. ego tum quom advenissem qui mihi
cognata ea essetdicerem: itidem tu face.
cedo qui est cognata? {Ge.} eu nosterrecte. heus tucave.
{Ph.} dilucide expedivi quibu' me oportuit
iudicibu': tum id si falsum fueratfilius           400
quornon refellit? {De.} filium narras mihi?
quoi(u)s de stultitiadici ut dignumst non potest.
{Ph.} at tu qui sapiens esmagistratus adi
iudicium de <ea>dem causa iterum ut reddanttibi
quandoquidem solu' regnas et soli licet           405
hicde <ea>dem causa bis iudicium adipiscier.
{De.} etsi mihifacta iniuriastverum tamen
potius quam litis secter aut quam teaudiam
itidem ut cognata si sitid quod lex iubet
dotisdareabduce hancminas quinque accipe.           410
{Ph.}hahahaehomo suavi'. {De.} quid est? num iniquom postulo?
an nehoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?
{Ph.} itan tandemquaesoitidem ut meretricem ubi abusu' sis
mercedem dare lexiubet ei atque amittere?
anut nequid turpe civis in seadmitteret           415
propteregestatemproxumo iussast dari
ut cum uno aetatem degeret? quodtu vetas.
{De.} itaproxumo quidem; at nos unde? aut quam obrem? {Ph.} ohe
"actum" aiunt "ne agas". {De.}non agam? immo haud desinam
donec perfecero hoc. {Ph.} ineptis.{De.} sine modo.           420
{Ph.}postremo tecum nil r<ei> nobisDemiphoest:
tuos estdamnatu' gnatu'non tu; nam tua
praeterierat iam ducendi aetas.{De.} omnia haec
illum putato quae ego nunc dico dicere;
autquidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.           425
{Ge.}(iratus est.) {Ph.} tu te idem melius feceris.
{De.} itan esparatu' facere me advorsum omnia
infelix? {Ph.} (metuit hic nostam etsi sedulo
dissimulat.) {Ge.} (bene habent tibi principia.){Ph.} quin quod est
ferundum fers? t<ui>s dignum factisfeceris           430
utamici inter nos simus? {De.} egon tuam expetam
amicitiam? aut tevisum aut auditum velim?
{Ph.} si concordabi' cum illahabebi'quae tuam
senectutem oblectet: respice aetatem tuam.
{De.} teoblectettibi habe. {Ph.} minue vero iram. {De.} hocage:           435
sati'iam verborumst: nisi tu properas mulierem
abducereego illameiciam. dixiPhormio.
{Ph.} si tu illam attigeri' secu' quamdignumst liberam
dicam tibi inpingam grandem. dixiDemipho.
siquid opu' fueritheusdomo me. {Ge.}intellego.           440

 emiphoGeta Hegio Cratinvs Crito
{De.}Quanta me cura et sollicitudine adficit
gnatusqui me et sehisce inpedivit nuptiis!
neque mi in conspectum proditut saltemsciam
quid de hac re dicat quidve sit sententiae.
abiviseredieritne iam an nondum domum.           445
{Ge.}eo.-- {De.} videti' quo in loco res haec siet:
quid ago? dicHegio. {He.} ego? Cratinum censeo
si tibi videtur. {De.} dicCratine. {Cra.} mene vis?
{De.} te. {Cra.} ego quae in rem t<ua>msint ea velim facias. mihi
sic hoc videtur: quod te absente hicfilius           450
egitrestitui in integrum aequomst et bonum
et id impetrabi'. dixi.{De.} dic nuncHegio.
{He.} ego sedulo hunc dixisse credo; verumitast
quot homines tot sententiae: suo' quoique mos.
mihinon videtur quod sit factum legibus           455
rescindiposse; et turpe inceptust. {De.} dicCrito.
{Cri.} ego ampliusdeliberandum censeo:
res magnast. {Cra.} numquid nos vis? {De.}fecistis probe:
incertior sum multo quam dudum.-- {Ge.} negant
redisse. {De.} frater est exspectandus mihi:           460
isquod mihi dederit de hac re consiliumid sequar.
percontatum iboad portumquoad se recipiat.--
{Ge.} at ego Antiphonem quaeramut quae acta hic sint sciat.
sed eccum ipsum video in tempore hucse recipere.

 CTVS III
 ntiphoGeta
{An.}EnimveroAntiphomultimodis cum istoc animo esvituperandus:           465
itanete hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse!
alios t<ua>mrem credidisti mage quam tete animum advorsuros?
namutut erantaliailli certe quae nunc tibi domist consuleres
nequid proptert<ua>m fidem decepta poteretur mali.
quoi(u)s nunc miseraespes opesque sunt in te uno omnes sitae.           470
{Ge.}et quidemerenos iamdudum hic te absentem incusamu' qui abieris.
{An.} te ipsum quaerebam. {Ge.} sed ea causa nihilo magedefecimus.
{An.} loquere obsecroquonam in loco sunt res etfortunae meae?
numquid patri subolet? {Ge.} nil etiam. {An.}ecquid sp<ei> porrost? {Ge.}
 escio. {An.} ah.
{Ge.}nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. {An.} nil fecitnovi.           475
{Ge.}tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit.
{An.} quid is fecit? {Ge.} confutavit verbis admodum iratumsenem.
{An.} eu Phormio! {Ge.} ego quod potui porro. {An.} miGetaomnis vos amo.
{Ge.} sic habent principia sese ut dico:adhuc tranquilla res est
mansurusque patruom pater est dum hucadveniat. {An.} quid eum? {Ge.} ut 480
 ibat
de ei(u)sconsilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet.
{An.}quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruomGeta!
namper eius unamut audioaut vivam aut moriar sententiam.
{Ge.}Phaedria tibi adest. {An.} ubinam? {Ge.} eccum ab s<ua>palaestra
 xit foras.

 haedria Dorio AntiphoGeta
{Ph.}Dorio           485
audiobsecro . . {Do.} non audio. {Ph.} parumper . . {Do.} quin omitte me.
{Ph.} audi quod dicam. {Do.} at enim taedet iam audire eademmiliens.
{Ph.} at nunc dicam quod lubenter audias. {Do.} loquereaudio.
{Ph.} non queo te exorare ut maneas triduom hoc? quo nuncabis?
{Do.} mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. {An.}ei           490
metuolenonem nequid . . {Ge.} suo suat capiti. idem ego vereor.
{Ph.}nondum mihi credis? {Do.} hariolare. {Ph.} sin fidem do? {Do.}fabulae!
{Ph.} feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices.{Do.} logi!
{Ph.} crede migaudebi' facto: verum hercle hoc est.{Do.} somnium!
{Ph.} experire: non est longum. {Do.} cantilenam<ea>ndem canis.           495
{Ph.}tu mihi cognatu'tu parenstu amicu'tu . . {Do.} garri modo.
{Ph.} adeon ingenio esse duro te atque inexorabili
ut nequemisericordia neque precibu' molliri queas!
{Do.} adeon te esseincogitantem atque inpudentemPhaedria
me ut phaleratis ducasdictis et meam ductes gratiis!           500
{An.}miseritumst. {Ph.} eiveris vincor! {Ge.} quam uterquest similissui!
{Ph.} neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine
tum hoc esse mihi obiectum malum! {An.} ah quid istuc est autemPhaedria?
{Ph.} o fortunatissime Antipho. {An.} egone? {Ph.} quoiquod amas domist.
neque cum huiu' modi umquam [tibi] usu' venitut conflictares malo.           505
{An.}mihin domist? immoid quod aiuntauribu' teneo lupum;
nam nequequo pacto a me amittam neque uti retineam scio.
{Do.} ipsum istucmihi in hoc est. {An.} heia ne parum leno sies.
numquid hicconfecit? {Ph.} hicine? quod homo inhumanissimus
Pamphilamm<ea>m vendidit. {An.} quid? vendidit? {Ge.} ain?vendidit?           510
{Ph.}vendidit. {Do.} quam indignum facinusancillam aere emptam suo!
{Ph.} nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem
triduom hocdum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
si non tum dederounam praeterea horam ne oppertus sies.
{Do.}optunde. {An.} haud longumst id quod orat: Dorioexoretsine.           515
idemhoc tibiquod boni promeritu' fuerisconduplicaverit.
{Do.}verba istaec sunt. {An.} Pamphilamne hac urbe privari sines?
tumpraeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
{Do.} neque egoneque tu. {Ph.} di tibi omnes id quod es dignus duint!
{Do.} egote compluris advorsum ingenium m<eu>m mensistuli           520
pollicitantemet nil ferentemflentem; nunc contra omnia haec
repperi qui detneque lacrumet: da locum melioribus.
{An.} certe hercleego sisati' commeminitibi quidem est olim dies
quam ad dares huicpraestituta. {Ph.} factum. {Do.} num ego istuc nego?
{An.} iam eapraeteriit? {Do.} nonverum haec ei--antecessit. {An.}non           525
 udet
vanitati'? {Do.} minimedum ob rem. {Ge.}sterculinum! {Ph.} Dorio
itane tandem facere oportet? {Do.} sicsum: si placeoutere.
{An.} sicin hunc decipis? {Do.} immoenimveroAntiphohic me decipit:
nam hic me huiu' modi scibatesseego hunc esse aliter credidi:
iste me fefellitego istinihilo sum aliter ac fui.           530
sedutut haec sunttamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
milesdare se dixit: si mi prior tu attuleri'Phaedria
mea lege utarut potior sit qui prior ad dandumst. vale.

 haedriaAntipho Geta
{Ph.}Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser
quoi minu' nihilost? quodhic si pote fuissetexorarier           535
triduom hocpromissum fuerat. {An.} itane hunc patiemurGeta
fieri miserumqui me dudum ut dixti adiuerit comiter?
quinquom opustbeneficium rursum ei experiemur reddere?
{Ge.}scio equidem hoc esse aequom. {An.} age ergosolu' servare huncpotes.
{Ge.} quid faciam? {An.} invenias argentum. {Ge.} cupio;sed id unde           540
 doce.
{An.} pater adest hic. {Ge.} scio; sed quidtum? {An.} ah dictum sapienti sat
 st.
{Ge.} itane?{An.} ita. {Ge.} sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
nontriumphoex nuptiis t<ui>s si nil nanciscor mali
nietiamnunc me hui(u)s causa quaerere in malo iubeas crucem?
{An.}verum hic dicit. {Ph.} quid? ego vobisGetaalienu' sum?{Ge.}           545
 aud puto;
sed parumne est quod omnibus nunc nobissuscenset senex
ni instigemus etiam ut nullu' locu' relinquaturpreci?
{Ph.} alius ab oculis m<ei>s illam in ignotumabducet locum? hem
tum igiturdum licet dumque adsumloquiminimecumAntipho
contemplamini me. {An.} quam ob rem? aut quidnamfacturu's? cedo.           550
{Ph.}quoquo hinc asportabitur terrarumcertumst persequi
aut perire.{Ge.} di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen.
{An.} videsiquid opi' potes adferre huic. {Ge.} "siquid"? quid? {An.}quaere
 bsecro
nequid plus minusve faxit quod nos postpigeatGeta.
{Ge.} quaero.--salvos estut opinor; verum enimmetuo malum.           555
{An.}noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
{Ge.} quantum opusest tibi argentiloquere. {Ph.} solae triginta minae.
{Ge.}triginta? hui percarastPhaedria. {Ph.} istaec vero vilis est.
{Ge.} age ageinventas reddam. {Ph.} o lepidum! {Ge.} aufer tehinc. {Ph.}
 am opust. {Ge.} iam feres:
sed opus estmihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.           560
{Ph.}praestost: audacissime oneri' quidvis inponeecferet;
solus esthomo amico amicus. {Ge.} <ea>mus ergo ad eum ocius.
{An.}numquid est quod opera mea vobis opu' sit? {Ge.} nil; verum abi domum
et illam miseramquam ego nunc intu' scio esse exanimatam metu
consolare. cessas? {An.} nil est aeque quod faciamlubens.--           565
{Ph.}qua via istuc facies? {Ge.} dicam in itinere: modo te hinc amove.

 CTVS IV
 emiphoChremes
{De.}Quid? qua profectu' causa hinc es LemnumChreme
adduxtin tecumfiliam? {Ch.} non. {De.} quid ita non?
{Ch.} postquam videt meei(u)s mater esse hic diutius
simul autem non manebat aetasvirginis           570
m<ea>mneglegentiam: ipsam cum omni familia
ad me profectam esse aibant.{De.} quid illi tam diu
quaeso igitur commorabareubi idaudiveras?
{Ch.} pol me detinuit morbus. {De.} unde? aut qui?{Ch.} rogas?
senectus ipsast morbu'. sed venisseeas           575
salvasaudivi ex nauta qui illas vexerat.
{De.} quid gnato optigerit meabsente audistinChreme?
{Ch.} quod quidem me factum consiliincertum facit.
nam hanc condicionem siquoi tulero extrario
quopacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.           580
temihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
scibam. illesi mealienus adfinem volet
tacebit dum intercedet familiaritas;
sinspreverit meplus quam opus est scito sciet.
vereorque ne uxoraliqua hoc resciscat mea:           585
quodsi fitut me excutiam atque egrediar domo
id restat; nam egomeorum solu' sum meus.
{De.} scio ita esseet istaec mihi ressollicitudinist
neque defetiscar usque adeo experirier
donectibi id quod pollicitus sum effecero.           590

 eta Demipho Chremes
{Ge.}Ego hominem callidiorem vidi neminem
quam Phormionem. venio adhominem ut dicerem
argentum opus esseet id quo pacto fieret.
vixdum dimidium dixeramintellexerat:
gaudebatme laudabatquaerebat senem           595
disgratias agebat tempu' sibi dari
ubi Phaedriae esse ostenderetnihilo minus
amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum
iussiopperiri: eo me esse adducturum senem.
sed eccum ipsum. quis estulterior? attat Phaedriae           600
patervenit. sed quid pertimui autem belua?
an quia quos fallam pro unoduo sunt mihi dati?
commodius esse opinor duplici spe utier.
petam hinc unde a primo institi: is si datsat est;
si ab eonil fiettum hunc adoriar hospitem           605

 ntiphoGeta Chremes Demipho
{An.}Exspecto quam mox recipiat sese Geta.
sed patruom video cum patreastantem. ei mihi
quam timeo adventus huiu' quo inpellat patrem.
{Ge.} adibo hosce: o noster Chreme . . {Ch.} salveGeta.
{Ge.}venire salvom volup est. {Ch.} credo. {Ge.} quidagitur?           610
multaadvenientiut fitnova hic? {Ch.} compluria.
{Ge.} ita. deAntiphone audistin quae facta? {Ch.} omnia.
{Ge.} tun dixerashuic? facinus indignumChreme
sic circumiri! {Ch.} id cum hocagebam commodum.
{Ge.} nam hercle ego quoque id quidem agitansmecum sedulo           615
inveniopinorremedium huic r<ei>. {Ch.} quidGeta?
{De.} quodremedium? {Ge.} ut abii abs tefit forte obviam
mihi Phormio.{Ch.} qui Phormio? {De.} is qui istanc . . {Ch.} scio.
{Ge.}visumst mihi ut eiu' temptarem sententiam.
prendo hominem solum:"quor non" inquam "Phormio           620
videsinter nos sic haec potiu' cum bona
ut componamu' gratia quam cummala?
eru' liberalis est et fugitans litium;
nam ceteriquidem hercle amici omnes modo
uno ore auctores f<ue>re utpraecipitem hanc daret."           625
{An.}quid hic coeptat aut quo evadet hodie? {Ge.} "an legibus
daturum poenas dices si illam eiecerit?
iam id exploratumst:heia sudabis satis
si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
verum pone esse victum eum; at tandem tamen           630
noncapitis ei(u)s res agitur sed pecuniae."
postquam hominemhis verbis sentio mollirier
"soli sumu' nunc hic"inquam: "eho [dic] quid vis dari
tibi in manumut erus hisdesistat litibus
haec hinc facessattu molestu' nesies?"           635
{An.}satin illi di sunt propitii? {Ge.} "nam sat scio
si tualiquam partem aequi bonique dixeris
ut est ille bonu' virtrianon commutabitis
verba hodie inter vos." {De.} quis teistaec iussit loqui?
{Ch.} immo non potuit meliu'pervenirier           640
eoquo nos volumus. {An.} occidi! {De.} perge eloqui.
{Ge.} a primohomo insanibat. {Ch.} cedo quid postulat?
{Ge.} quid? nimium;quantum libuit. {Ch.} dic. {Ge.} si quis daret
talentum magnum.{De.} immo malum hercle: ut nil pudet!
{Ge.} quod dixi adeo ei:"quaesoquid si filiam           645
suamunicam locaret? parvi retulit
non suscepisse: inventast quaedotem petat."
ut ad pauca redeam ac mittam illi(u)sineptias
haec denique eiu' f<ui>t postrema oratio:
"ego"inquit "[iam] a principio amici filiam           650
itaut aequom fueratvolui uxorem ducere;
nam mihi veniebat inmentem ei(u)s incommodum
in servitutem pauperem ad ditem dari.
sed mi opus eratut aperte tibi nunc fabuler
aliquantulumquae adferret qui dissolverem           655
quaedebeo: et etiamnunc si volt Demipho
dare quantum ab hac accipioquae sponsast mihi
nullam mihi malim quam istanc uxorem dari."
{An.} utrum stultitia facere ego hunc an malitia
dicamscientem an inprudentemincertu' sum.           660
{De.}quid si animam debet? {Ge.} "ager oppositust pignori ob
decemminas" inquit. {De.} age ageiam ducat: dabo.
{Ge.}"aediculae item sunt ob decem alias." {De.} oiei
nimiumst.{Ch.} ne clama: <re>petito hasce a me decem.
{Ge.} "uxoriemunda ancillulast; tum pluscula           665
supellectileopus est; opus est sumptu ad nuptias:
his rebu' pone sane"inquit "decem minas."
{De.} sescentas perinde scribitoiam mihi dicas:
nil do. inpuratu' me ille ut etiam inrideat?
{Ch.} quaesoego daboquiesce: tu modo filium           670
facut illam ducat nos quam volumus. {An.} ei mihi
Getaoccidisti metuis fallaciis.
{Ch.} mea causa eicitur: me hoc est aequomamittere.
{Ge.} "quantum potest me certiorem" inquit"face
si illam danthanc ut mittamne incertussiem;           675
namilli mihi dotem iam constituerunt dare."
{Ch.} iam accipiat:illis repudium renuntiet;
hanc ducat. {De.} quae quidem illi resvortat male!
{Ch.} opportune adeo argentum nunc mecum attuli
fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:           680
ind'sumam; uxori tibi opus esse dixero.

 ntipho Geta
{An.}Geta. {Ge.} hem. {An.} quid egisti? {Ge.} emunxi argento senes.
{An.} satin est id? {Ge.} nescio hercle: tantum iussu' sum.
{An.} ehoverberoaliud mihi respondes ac rogo?
{Ge.} quidergo narras? {An.} quid ego narrem? opera tua           685
adrestim miquidem res redit planissume.
ut tequidem omnes did<eae>que--superi inferi--
malis exemplis perdant! emsiquid velis
huic mandesquod quidem recte curatum velis.
quidminus utibile f<ui>t quam hoc ulcus tangere           690
autnominare uxorem? iniectast spes patri
posse illam extrudi. cedonunc porro: Phormio
dotem si accipietuxor ducendast domum:
quid fiet? {Ge.} non enim ducet. {An.} novi. ceterum
quomargentum repetentnostra causa scilicet           695
innervom potius ibit. {Ge.} nil estAntipho
quin male narrandopossit depravarier:
tu id quod bonist excerpi'dici' quodmalist.
audi nunc contra: iam si argentum acceperit
ducendastuxorut aisconcedo tibi:           700
spatiumquidem tandem apparandi nuptias
vocandi sacruficandi dabiturpaullulum.
interea amici quod polliciti sunt dabunt:
indeiste reddet. {An.} quam ob rem? aut quid dicet? {Ge.} rogas?
"quotres postilla monstra evenerunt mihi!           705
introiit in aedis ater alienus canis;
anguis per inpluvium decidit detegulis;
gallina cecinit; interdixit hariolus;
haruspexvetuit; ante brumam autem novi
negoti incipere!" quaecausast iustissima.           710
haec fient. {An.} ut modo fiant! {Ge.} fient: me vide.
paterexit: abidic esse argentum Phaedriae.

 emipho ChremesGeta
{De.}Quietus estoinquam: ego curabo nequid verborum duit.
hoc temerenumquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.
quom demetquam ob rem dem commemorabo. {Ge.} ut cautust ubi nil           715
 pust!
{Ch.}atque ita opu' factost: et maturadum lubido eadem haec manet;
namsi altera illaec magis instabitfors sit an nos reiciat.
{Ge.}rem ipsam putasti. {De.} duc me ad eum ergo. {Ge.} non moror. {Ch.}ubi
 oc egeris
transito ad uxorem meamut conveniathanc priu' quam hinc abit.
dicat <ea>m dare nos Phormioninuptumne suscenseat;           720
etmagis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;
nos nostroofficio nil digressos esse: quantum is voluerit
datum essedoti'. {De.} quid tuamalumid refert? {Ch.} magniDemipho.
nonsat[is] est t<uo>m te officium fecisse si non id fama adprobat:
volo ipsiu' quoque voluntate haec fierine se eiectampraedicet.           725
{De.}idem ego istuc facere possum. {Ch.} mulier mulieri mage convenit.
{De.} rogabo. {Ch.} ubi illas nunc ego reperire possim cogito.

 CTVS V
 ophronaChremes
{So.}quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec
 eferam?
aut unde auxilium petam?
nam vereor era neob meum suasum indigne iniuria adficiatur:           730
itapatrem adulescenti' facta haec tolerare audio violenter.
{Ch.}nam quae haec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?
{So.}quod ut facerem egestas me inpulitquom scirem infirmas nuptias
hasce esseut id consulereminterea vita ut in tuto foret.
{Ch.} certe edepolnisi me animu' fallit aut parum prospiciuntoculi           735
m<eae>nutricem gnatae video. {So.} neque ille investigatur{Ch.} quid ago?
{So.} qui est pater eius. {Ch.} adeomaneo dum haec quaeloquitur mage
 ognosco?
{So.} quodsi <eu>m nuncreperire possimnil est quod verear. {Ch.} east
 psa:
conloquar. {So.} quis hic loquitur? {Ch.} Sophrona. {So.} etm<eu>m nomen
 ominat?
{Ch.} respice ad me. {So.}di obsecro vosestne hic Stilpo? {Ch.} non.           740
 So.} negas?
{Ch.} concede hinc a foribu' paullumistorsum sodesSophrona.
ne me istoc posthac nomine appellassis.{So.} quid? non obsecro es
quem semper te esse dictitasti? {Ch.}st. {So.} quid has metuis fores?
{Ch.} conclusam hic habeo uxoremsaevam. verum istoc de nomine
eo perperam olim dixi ne vos forteinprudentes foris           745
effuttiretisatque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
{So.} em istoc polnos te hic invenire miserae numquam potuimus.
{Ch.} eho dic mihiquid r<ei> tibist cum familia hac unde exis?
ubi illaesunt? {So.} miseram me! {Ch.} hem quid est? vivontne? {So.} vivit
 nata.
matrem ipsam ex aegritudine hac miseram morsconsecutast.           750
{Ch.}male factum. {So.} ego autemquae essem anus deserta egens ignota
ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti
harum quiest dominus aedium. {Ch.} Antiphonin? {So.} em isti<c> ipsi.
{Ch.} quid? duasne uxores habet? {So.} au obsecrounamillequidem hanc solam.
{Ch.} quid illam alteram quae diciturcognata? {So.} haec ergost. {Ch.}           755
 uid ais?
{So.} composito factumst quo modo hancamans habere posset
sine dote. {Ch.} di vostram fidemquam saepeforte temere
eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens
quicum volebam et ut volebam conlocatam amari:
quod nos amboopere maxumo dabamus operam ut fieret           760
sinenostra curamaxuma sua cura solu' fecit.
{So.} nunc quid opu'facto sit vide: pater adulescenti' venit
<eu>mque animoiniquo hoc oppido ferre aiunt. {Ch.} nil periclist.
sed perd<eo>s atque homines meam esse hanc cave resciscat quisquam.
{So.} nemo e me scibit. {Ch.} sequere me: intus cetera.[audies].           765

 emiphoGeta
{De.}Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse
dum nimium dicinos bonos studemus et benignos.
ita fugias ne praeter casamquodaiunt. nonne id sat erat
accipere ab illo iniuriam? etiamargentumst ultro obiectum
ut sit qui vivat dum aliud aliquidflagiti conficiat.           770
{Ge.} planissime. {De.} is nunc praemiumst qui recta pravafaciunt.
{Ge.} verissime. {De.} ut stultissime quidem illi remgesserimus.
{Ge.} modo ut hoc consilio possiet discediut istamducat.
{De.} etiamne id dubiumst? {Ge.} haud scio hercleuthomostan mutet animum.
{De.} hem mutet autem? {Ge.} nescio;verumsi fortedico.           775
{De.}ita faciamut frater censuitut uxorem ei(u)s huc adducam
cumista ut loquatur. tuGetaabi praenuntia hanc venturam.--
{Ge.}argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur;
provisumst nein praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
quid fiet? ineodem luto haesitas; vorsuram solves           780
Geta:praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt
nisiprospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo
nequid vereaturPhormionem aut ei(u)s orationem.

 emipho Navsistrata
{De.}Agedumut solesNausistratafac illa ut placetur nobis
ut suavoluntate id quod est faciundum faciat. {Na.}faciam.           785
{De.}pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es.
{Na.}factum volo. ac pol minu' queo viri culpa quam me dignumst.
{De.}quid autem? {Na.} quia pol m<ei> patris bene parta indiligenter
tutatur; nam ex is praediis talenta argenti bina
statimcapiebat: vir viro quid praestat! {De.} binaquaeso?           790
{Na.}ac rebu' vilioribus multo tamen duo talenta. {De.} hui.
{Na.}quid haec videntur? {De.} scilicet. {Na.} virum me natam vellem:
egoostenderem{De.} certo scio. {Na.} quo pacto . . {De.} parce sodes
ut possis cum illane te adulescens mulier defetiget.
{Na.}faciam ut iubes. sed m<eu>m virum ex te exirevideo.           795

 avsistrataChremes Demipho
 Ch.}Ehem Demipho
iam illi datumst argentum? {De.} curavi ilico.{Ch.} nollem datum.
eivideo uxorem: paene plus quam sat erat.{De.} quor nollesChreme?
{Ch.} iam recte. {De.} quid tu? ecquidlocutu's cum istac quam ob rem hanc
 ucimus?
{Ch.}transegi. {De.} quid ait tandem? {Ch.} abduci non potest. {De.} quinon
 otest?
{Ch.} quia uterque utrique est cordi. {De.}quid istuc nostra? {Ch.}           800
 agni. praeterhac
cognatam comperi esse nobis. {De.}quid? deliras. {Ch.} sic erit.
non temere dico: redii mecum inmemoriam. {De.} satin sanus es?
{Na.} au obsecrovide ne incognatam pecces. {De.} non est. {Ch.} ne nega:
patri' nomen aliuddictum est: hoc tu errasti. {De.} non norat patrem?
{Ch.} norat.{De.} quor aliud dixit? {Ch.} numquamne hodie concedesmihi           805
nequeintelleges? {De.} si tu nil narras? {Ch.} perdi'. {Na.} miror quidhoc
 iet.
{De.} equidem hercle nescio. {Ch.} vin scire?at ita me servet Iuppiter
ut propior illi quam ego sum ac tuhomo nemost. {De.} di vostram fidem
eamus ad ipsam: una omnisnos aut scire aut nescire hoc volo. {Ch.} ah.
{De.} quid est?{Ch.} itan parvam mihi fidem esse apud te? {De.} vin me           810
 redere?
vin sati' quaesitum mi istuc esse? agefiat. quid illa filia
amici nostri? quid futurumst? {Ch.} recte.{De.} hanc igitur mittimus?
{Ch.} quidni? {De.} illa maneat?{Ch.} sic. {De.} ire igitur tibi licet
 ausistrata.
{Na.}sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas
manerehanc; nam perliberali' visastquom vidimihi.--           815
{De.}quid istuc negotist? {Ch.} iamne operuit ostium? {De.} iam. {Ch.} o
 uppiter
di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cumt<uo> filio. {De.} hem
quo pacto potuit? {Ch.} non sati'tutus est ad narrandum hic locus.
{De.} at tu intro abi. {Ch.}heus ne filii quidem hoc nostri resciscant volo.

 ntipho
Laetussumutut meae res sese habentfratri optigisse quodvolt.           820
quamscitumst ei(u)s modi in animo parare cupiditates
quasquom resadvorsae sientpaullo mederi possis!
hic simul argentumrepperitcura sese expedivit;
ego nullo possum remedio meevolvere ex his turbis
quinsi hoc celeturin metusinpatefitin probro sim.           825
nequeme domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta
huiuscehabendae. sed ubinam Getam invenire possimut
rogem quod tempu'conveniundi patri' me capere iubeat?

 hormio Antipho
{Ph.}Argentum accepitradidi lenoniabduxi mulierem
curavi propriaut Phaedria poteretur; nam emissast manu.           830
nuncuna mihi res etiam restat quae est conficiundaotium
ab senibusad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.
{An.} sedPhormiost. quid ais? {Ph.} quid? {An.} quidnam nunc facturust
 haedria?
quo pacto satietatem amoris <ai>t sevelle absumere?
{Ph.} vicissim partis tuas acturus est. {An.}quas? {Ph.} ut fugitet           835
 atrem.
te suas rogavit rursum ut agerescausam utpro se diceres;
nam potaturus est apud me. ego me ire senibusSunium
dicam ad mercatumancillulam emptum dudum quam dixitGeta:
ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom.
sed ostium concrepuit abs te. {An.} vide quis egreditur. {Ph.}Getast.           840

 etaAntipho Phormio
{Ge.}O Fortunao Fors Fortunaquantis commoditatibus
quam subitomeo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem!
{An.} quidnamhic sibi volt? {Ge.} nosque amicos ei(u)s exonerastis metu!
sedego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio
atquehominem propero invenireut haec quae contigerintsciat.           845
{An.}num tu intellegi' quid hic narret? {Ph.} num tu? {An.} nil. {Ph.}
 antundem ego.
{Ge.} ad lenonem hinc ire pergam: ibinunc sunt. {An.} heus Geta! {Ge.} em
 ibi:
num mirum autnovomst revocaricursum quom institeris? {An.} Geta.
{Ge.}pergit hercle. numquam tu odio t<uo> me vinces. {An.} nonmanes?
{Ge.} vapula. {An.} id quidem tibi iam fiet nisi resisti'.verbero.           850
{Ge.}familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
sed isne estquem quaero an non? ipsustcongredere actutum. {An.} quid est?
{Ge.} [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime!
nam sine controvorsia ab dis solu' diligereAntipho.
{An.}ita velim; sed qui istuc credam ita esse mihi dicivelim.           855
{Ge.}satine est si te delibutum gaudio reddo? {An.} enicas.
{Ph.} quintu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. {Ge.} oh
tuquoque aderasPhormio? {Ph.} aderam. sed tu cessas. {Ge.} accipeem:
ut modo argentum tibi dedimus apud forumrecta domum
sumu'profecti; interea mittit eru' me ad uxorem tuam.           860
{An.}quam ob rem? {Ge.} omitto proloqui; nam nil ad hanc rem estAntipho.
ubi in gynaeceum ire occipiopuer ad me adcurrit Mida
ponereprendit pallioresupinat: respiciorogo
quam ob rem retineatme: ait esse vetitum intro ad eram accedere.
"Sophrona modofratrem huc" inquit "senis introduxit Chremem"           865
<eu>mque nunc esse intu' cum illis. hoc ubi ego audiviad fores
suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti
animam compressiaurem admovi: ita animum coepi attendere
hocmodo sermonem captans. {Ph.} eu Geta! {Ge.} hic pulcherrimum
facinusaudivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.           870
{An.}quod? {Ge.} quodnam arbitrare? {An.} nescio. {Ge.} atquimirificissimum:
patruo' tuos est pater inventu' Phanio uxorituae. {An.} hem
quid ais? {Ge.} cum ei(u)s consuevit olim matrein Lemno clanculum.
{Ph.} somnium! utine haec ignoraret suompatrem? {Ge.} aliquid credito
Phormioesse causae. sed censenme potuisse omnia           875
intellegereextra ostium intu' quae inter sese ipsi egerint?
{An.} atque egoquoque inaudivi illam fabulam. {Ge.} immo etiam dabo
quo magecredas: patruos interea inde huc egreditur foras:
haud multo postcum patre idem recipit se intro denuo:
ait uterque tibipotestatem eius adhibendae dari.           880
deniqueego sum missu' te ut requirerem atque adducerem. {An.} em
quinergo rape me: quid cessas? {Ge.} fecero. {An.} heus Phormio
vale.{Ph.} valeAntipho. beneita me di amentfactum: gaudeo.

 hormio
Tantamfortunam de inproviso esse his datam!
summa eludendi occasiostmihi nunc senes           885
etPhaedriae curam adimere argentariam
ne quoiquam s<uo>rumaequalium supplex siet.
nam idem hoc argentumita ut datumstingratiis
<ei> datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
nunc gestu' mihi voltusque est capiundus novos.           890
sedhinc concedam in angiportum hoc proxumum
inde hisce ostendam meubi erunt egressi foras.
quo me adsimularam ire ad mercatumnoneo.

 emipho Chremes Phormio
{De.}Dis magnas merito gratias habeo atque ago
quando evenere haecnobisfraterprospere.           895
quantumpotest nunc conveniundust Phormio
priu' quam dilapidat nostrastriginta minas
ut auferamu'. {Ph.} Demiphonem si domist
visamut quod . . {De.} at nos ad te ibamu'Phormio.
{Ph.} de <ea>demhac fortasse causa? {De.} ita hercle. {Ph.}credidi:           900
quidad me ibati'? {De.} ridiculum. {Ph.} verebamini
ne non id faceremquod recepissem semel?
heus quanta quanta haec mea paupertas esttamen
adhuc curavi unum hoc quidemut mi esset fides.
{Ch.}estne ita ut<i> dixi liberalis? {De.}oppido.           905
{Ph.}idque ad vos venio nuntiatumDemipho
paratum me esse: ubivoltisuxorem date.
nam omnis posthabui mihi resita uti parfuit
postquam id tanto opere vos velle animum advorteram.
{De.}at hic dehortatus est me ne illam tibi darem:           910
"namqui erit rumor populi" inquit "si id feceris?
olim quomhoneste potuittum non est data:
<ea>m nunc extruditurpest." ferme eadem omnia
quae tute dudum coram meincusaveras.
{Ph.} satis superbe inluditis me. {De.} qui? {Ph.}rogas?           915
quiane alteram quidem illam potero ducere;
nam quo redibo ore ad eamquam contempserim?
{Ch.} ("tum autem Antiphonem video absese amittere
invitum eam" inque.) {De.} tum autem videofilium
invitum sane mulierem ab se amittere.           920
sedtransi sodes ad forum atque illud mihi
argentum rursum iuberescribiPhormio.
{Ph.} quodne ego discripsi porro illis quibu'debui?
{De.} quid igitur fiet? {Ph.} si vis mi uxorem dare
quamdespondistiducam; sin est ut velis           925
manereillam apud tedos hic maneatDemipho.
nam non est aequom mepropter vos decipi
quom ego vostri honori' causa repudiumalterae
remiserimquae doti' tantundem dabat.
{De.} in' hincmalam rem cum istac magnificentia           930
fugitive? etiamnunc credi' te ignorarier
aut tua factaadeo? {Ph.} irritor. {De.} tune hanc duceres
si tibi daretur?{Ph.} fac periclum. {De.} ut filius
cum illa habitet apud tehocvostrum consilium fuit.
{Ph.} quaeso quid narras? {De.} quin tumi argentum cedo.           935
{Ph.}immo vero uxorem tu cedo. {De.} in ius ambula.
[in ius] {Ph.}enimvero si porro esse odiosi pergitis . .
{De.} quid facies?{Ph.} egone? vos me indotatis modo
patrocinari fortassearbitramini:
etiam dotatis soleo. {Ch.} quid id nostra? {Ph.}nihil.           940
hicquandam noram quoi(u)s vir uxorem {Ch.} hem. {De.} quid est?
{Ph.}Lemni habuit aliam{Ch.} nullu' sum. {Ph.} ex qua filiam
suscepit;et eam clam educat. {Ch.} sepultu' sum.
{Ph.} haec adeo ego illiiam denarrabo. {Ch.} obsecro
ne facias. {Ph.} oh tune is eras?{De.} ut ludos facit!           945
{Ch.}missum te facimu'. {Ph.} fabulae! {Ch.} quid vis tibi?
argentumquod habes condonamu' te. {Ph.} audio.
quid vosmalumergo mesic ludificamini
inepti vostra puerili sententia?
nolo volo;volo nolo rursum; cape cedo;           950
quoddictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.
{Ch.} quopacto aut unde hic haec rescivit? {De.} nescio;
nisi me dixissenemini certo scio.
{Ch.} monstriita me di amentsimile. {Ph.}inieci scrupulum. {De.} hem
hicine ut a nobis hoc tantum argentiauferat           955
tamaperte inridens? emori hercle satius est.
animo virilipraesentique ut sis para.
vides peccatum tuom esse elatum foras
neque iam id celare posse te uxorem tuam:
nunc quod ipsa exaliis auditura sitChreme           960
idnosmet indicare placabilius est.
tum hunc inpuratum poterimusnostro modo
ulcisci. {Ph.} attat nisi mi prospiciohaereo.
higladiatorio animo ad me adfectant viam.
{Ch.} at vereor utplacari possit. {De.} bono animo es:           965
egoredigam vos in gratiamhoc fretusChreme
quom e medio excessitunde haec susceptast tibi.
{Ph.} itan agiti' mecum? satis astuteadgredimini.
non hercle ex re isti(u)s me instigastiDemipho.
ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregrefeceris           970
nequehui(u)s sis veritu' feminae primariae
quin novo modo ei facerescontumeliam
venias nunc precibu' lautum peccatum tuom?
hisceego illam dictis ita tibi incensam dabo
ut ne restinguas lacrumissi exstillaveris.           975
{De.}malum quod isti di deaeque omnes duint!
tantane adfectum quemquamesse hominem audacia!
non hoc publicitu' scelus hinc asportarier
in solas terras! {Ch.} in id redactu' sum loci
ut quid agamcum illo nesciam prorsum. {De.} ego scio:           980
inius eamus. {Ph.} in ius? hucsiquid lubet.
{Ch.} adsequereretine dum ego huc servos evoco.
{De.} enim nequeo solus:accurre. {Ph.} una iniuriast
tecum. {De.} lege agito ergo. {Ph.}alterast tecumChreme.
{Ch.} rape hunc. {Ph.} sic agitis?enimvero vocest opus:           985
Nausistrataexi! {Ch.} os opprime inpurum: vide
quantum valet. {Ph.}Nausistrata! inquam. {De.} non taces?
{Ph.} taceam? {De.} nisisequiturpugnos in ventrem ingere.
{Ph.} vel oculum exclude: estubi vos ulciscar probe.

 avsistrata Chremes Demipho
 hormio
{Na.} Qui nominat me? hem quid istuc turbaestobsecro           990
mivir? {Ph.} ehem quid nunc obstipuisti? {Na.} quis hic homost?
nonmihi respondes? {Ph.} hicine ut tibi respondeat
qui hercle ubisit nescit? {Ch.} cave isti quicquam cred<u>as.
{Ph.} abitange: si non totu' frigetme enica.
{Ch.} nil est. {Na.} quidergo? quid istic narrat? {Ph.} iam scies:           995
ausculta.{Ch.} pergin credere? {Na.} quid ego obsecro
huic credamqui nildixit? {Ph.} delirat miser
timore. {Na.} non pol temerest quod tutam times.
{Ch.} egon timeo? {Ph.} recte sane: quando nil times.
et hoc nil est quod ego dicotu narra. {De.}scelus           1000
tibinarret? {Ph.} ohe tufactumst abs te sedulo
pro fratre. {Na.} mivirnon mihi narras. {Ch.} at . . {Na.} quid "at"?
{Ch.}non opus est dicto. {Ph.} tibi quidem; at scito huic opust.
inLemno {De.} hem quid ais? {Ch.} non taces? {Ph.} clam te {Ch.} eimihi!
{Ph.} uxorem duxit. {Na.} mi homodi meliusduint!           1005
{Ph.}sic factumst. {Na.} perii misera! {Ph.} et inde filiam
suscepitiam unamdum tu dormis. {Ch.} quid agimus?
{Na.} pro diinmortalesfacinu' miserandum et malum!
{Ph.} hoc actumst. {Na.}an quicquam hodiest factum indignius?
qui miubi ad uxoresventumsttum fiunt senes!           1010
Demiphote appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui:
haecin erantitiones crebrae et mansiones diutinae
Lemni? haecin erat ea quaenostros minuit fructus vilitas?
{De.} egoNausistrataesse inhac re culpam meritum non nego;
sed ea qui sit ignoscenda. {Ph.}verba fiunt mortuo.           1015
{De.}nam neque neglegentia tua neque odio id fecit tuo.
vinolentu'fere abhinc annos quindecim mulierculam
<ea>m compressitunde haec natast; neque postilla umquam attigit.
ea mortem obiite medio abiit qui fuit in re hac scrupulus.
quam ob rem te orout alia facta tua suntaequo animo hoc feras.           1020
{Na.}quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier;
sedquid sperem? aetate porro minu' peccaturum putem?
iam tum eratsenexsenectus si verecundos facit.
an mea forma atque aetasnunc magis expetendastDemipho?
quid mi hic adfers quam ob remexspectem aut sperem porro non fore?           1025
{Ph.}exsequias Chremeti quibus est commodum ireem tempus est.
sicdabo: age nuncPhormionem qui volet lacessito:
"faxo talisum mactatum atque hic est infortunio."
redeat sane ingratiam iam: supplici satis est mihi.
habet haec ei quoddumvivatusque ad aurem ogganniat.           1030
{Na.}at meo merito credo. quid ego nunc commemoremDemipho
singulatimqualis ego in hunc fuerim? {De.} novi aeque omnia
tecum. {Na.}merito[n] hoc meo videtur factum? {De.} minime gentium.
verumiamquando accusando fieri infectum non potest
ignosce: oratconfitetur purgat: quid vis amplius?           1035
{Ph.}enimvero priu' quam haec dat veniammihi prospiciam et Phaedriae.
heus Nausistratapriu' quam huic respondes temereaudi. {Na.}quid est?
{Ph.} ego minas triginta per fallaciam ab illocabstuli:
<ea>s dedi t<uo> gnato: is pro sua amicalenoni dedit.
{Ch.} hem quid ais? {Na.} adeo hoc indignum tibivideturfilius           1040
homo adulescens si habet unam amicamtu uxores duas?
nilpudere! quo ore illum obiurgabi'? responde mihi.
{De.} faciet utvoles. {Na.} immo ut meam iam scias sententiam
neque ego ignosconeque promitto quicquam neque respondeo
priu' quam gnatum videro:ei(u)s iudicio permitto omnia:           1045
quodis iubebit faciam. {Ph.} mulier sapiens esNausistrata.
{Na.}sati' tibi<n> est? {Ph.} immo vero pulchre discedo et probe
etpraeter spem. {Na.} tu t<uo>m nomen dic quid est. {Ph.} mihin?Phormio:
vostrae familiae hercle amicus et tuo summu' Phaedriae.
{Na.} Phormioat ego ecastor posthac tibi quod poteroquaevoles           1050
faciamqueet dicam. {Ph.} benigne dici'. {Na.} pol meritumst tuom.
{Ph.}vin primum hodie facere quod ego gaudeamNausistrata
et quodt<uo> viro oculi doleant? {Na.} cupio. {Ph.} me ad cenam voca.
{Na.} pol vero voco. {De.} <ea>mus intro hinc. {Na.} fiat.sed ubist
 haedria
iudex noster? {Ph.} iam hic faxoaderit. {Cantor.} vos valete et plaudite!