Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



P.Terenti Afri

Adelphoe


C. SVLPICIAPOLLINARIS PERIOCHA

Duoscum haberet Demea adulescentulos
dat Micioni fratri adoptandumAeschinum
sed Ctesiphonem retinet. hunc citharistriae
leporecaptum sub duro ac tristi patre
frater celabat Aeschinus; famamrei
amorem in sese transferebat; denique
fidicinam lenonieripit. uitiauerat
idem Aeschinus ciuem Atticampauperculam
fidemque dederat hanc sibi uxorem fore.
Demeaiurgaregrauiter ferre; mox tamen
ut ueritas patefacta estducit Aeschinus
uitiatampotitur Ctesipho citharistriam.
PERSONAE

MICIOSENEX
DEMEA SENEX
SANNIO LENO
AESCHINVS ADVLESCENS
BACCHISMERETRIX
PARMENO SERVOS
SYRVS SERVOS
CTESIPHOADVLESCENS
SOSTRATA MATRONA
CANTHARA ANVS
GETA SERVOS
HEGIOSENEX
PAMPHILA VIRGO
DROMO PVER.


PROLOGVS


Postquampoeta sensit scripturam suam
ab iniquis obseruari etaduorsarios
rapere in peiorem partem quam acturi sumus
* * * ** * * * * * * * * *
indicio de se ipse erituos eritisiudices
laudin an uitio duci id factumoporteat.
Synapothnescontes Diphili comoediast:
eamCommorientes Plautus fecit fabulam.
in Graeca adulescens estquilenoni ieripit
meretricem in prima tabula: eum Plautuslocum
reliquit integrum. eum nunc hic sumpsit sibi
in Adelphosuerbum de uerbo expressum extulit.
eam nos acturi sumus nouam:pernoscite
furtumne factum existumetis an locum
reprehensumqui praeteritus neclegentiast.
nam quod isti dicunt maliuolihomines nobilis
hunc adiutare adsidueque una scribere:
quodilli maledictum uehemens esse existumant
eam laudem hic ducitmaxumamquom illis placet
qui uobis uniuorsis et populoplacent
quorum opera in belloin otioin negotio
suo quisquetempore usust sine superbia.
dehinc ne exspectetis argumentumfabulae:
senes qui primi uenientei partem aperient
in agendopartem ostendent. facite aequanimitas
* * * * * * * * * * * * **
poetae ad scribendum augeat industriam.

MICIO
SENEX

Storax!non rediit hac nocte a cena Aeschinus
neque seruolorum quisquamqui aduorsum ierant.
profecto hoc uere dicunt: si absisuspiam
atque ibi si cesseseuenire ea satius est
quae in teuxor dicit et quae in animo cogitat
irataquam illa quae parentespropitii.
uxorsi cessesaut te amare cogitat
aut helluariaut potare atque animo obsequi
et tibi bene essesoli sibi quomsit male.
ego quia non rediit filius quae cogito!
quibus nuncsollicitor rebus! ne aut ille alserit
aut uspiam ceciderit acpraefregerit
aliquid. uahquemquamne hominem in animumstituere
parare quod sit carius quam ipse est sibi!
atque ex mehic natus non estsed fratre ex meo.
dissimili is studiost iaminde ab adulescentia.
ego hanc clementem uitam urbanam atqueotium
secutus sum etquod fortunatum isti putant
uxoremnumquam habui. ille contra haec omnia:
ruri agere uitamsemperparce ac duriter
se habereuxorem duxitnati filii
duo: indeego hunc maiorem adoptaui mihi:
eduxi a paruolohabuiamaui promeo;
in eo me oblecto: solum id est carum mihi.

ille lititem contra me habeat facio sedulo:
dopraetermittonon necessehabeo omnia
pro meo iure agere: postremoalii clanculum
patresquae faciuntquae fert adulescentia
ea ne me celet consuefecifilium.
nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem
hau dubietanto magis audebit ceteros.
pudore et liberalitateliberos
retinere satius esse credo quam metu.
haec fratri mecumnon conueniunt neque placent
uenit ad me saepe clamans quid agisMicio?
quor perdis adulescentem nobis? quor amat?
quor potat?quor tu his rebus sumptum suggeris
uestitu nimio indulges? nimiumineptus es.
nimium ipsest durus praeter aequomque et bonum
oet errat longe mea quidem sententia
qui imperium credat grauiusesse aut stabilius
ui quod fitquam illud quod amicitiaadiungitur.
mea sic est ratio et sic animum induco meum
malocoactus qui suom officium facit
dum id rescitum iri credittantisper cauet:
si sperat fore clamrursum ad ingeniumredit.
ille quem beneficio adiungas ex animo facit
studet parreferrepraesens absensque idem erit.
hoc patriumstpotiusconsuefacere filium
sua sponte recte facere quam alieno metu:
hocpater ac dominus interest. hoc qui nequit
fateatur nescireimperare liberis.
sed estne hic ipsusde quo agebam? et certeis
nescio quid tristem uideo: credo iamut solet
iurgabit.saluom te aduenireDemea
gaudemus.


DEMEA MICIO
SENESDUO

DE. Ehem opportune: te ipsum quaerito.
MI. Quid tristises ? DE. Rogas meubi nobis Aeschinus
sic estquid tristis egosim? MI. Dixin hoc fore?
quid is fecit? DE. Quid ille fecerit?quem neque pudet
quicquam nec metuit quemquam neque legemputat
tenere se ullam. nam illa quae antehac facta sunt
omitto:modo quid dissignauit! MI. Quidnam id est?
DE. Fores ecfregitatque in aedis inruit
alienas: ipsum dominum atque omnemfamiliam
mulcauit usque ad mortem: eripuit mulierem
quamamabat. clamant omnes indignissume
factum esse. hoc aduenientiquot mihiMicio
dixere! in orest omni populo. denique
siconferendum exemplumstnon fratrem re;
uidet operam dareruriesse parcum ac sobrium?
nullum huius simile factum. haec quomilliMicio
dicotibi dico: tu illum corrumpi sinis.
MI.Homine inperito numquam quicquam iniustiust
qui nisi quod ipsefecit nil rectum putat.
DE. Quorsum istuc? MI. Quia tuDemeahaec male iudicas.
non est flagitiummihi credeadulescentulum
scortarineque potare: non est: nequefores
ecfringere. haec si neque ego neque tu fecimus
non siitegestas facere nos: tu nunc tibi
id laudi ducisquod tunc fecistiinopia.
iniuriumst: nam si esset unde id fieret
faceremus. ettu illum tuomsi esses homo
sineres nunc faceredum per aetatemlicet

potius quamubi te exspectatum eiecissetforas
alieniore aetate post faceret tamen.
DE. Pro Iuppiter!tuhomoadigis me ad insaniam.
non est flagitium facere haecadulescentulum? MI. Ah
auscultane me optundas de hac resaepius.
tuom filium dedisti adoptandum mihi:
is meus estfactus: siquid peccatDemea
mihi peccat: ego illi maxumam partemfero.
scortaturpotatolet unguenta? de meo;
fores ecfregit?restituentur; discidit
uestem? resarcietur. est dis gratia
etest unde haec fiantet adhuc non molesta sunt.
postremo autdesine aut cedo quemuis arbitrum:
te plura. in hac re peccareostendam. DE. Ei mihi!
pater esse disce ab illis qui ueresciunt.
MI. Natura tu illi pater esconsiliis ego.
DE. Tunconsiliis? quicquam.. MI. Ahsi pergisabiero.
DE. Sicine agis?MI. An ego totiens de eadem re audiam?
DE. Curaest mihi. MI. Etmihi curaest. uerumDemea
so curemus aequam uterque partem: tualterum
ego item alterum. nam curare ambos propemodum
reposcereillum est quem dedisti. DE. AhMicio!
MI. Mihi sic uidetur. DE.Quid istic? tibi si istuc placet
profundat perdat pereat! nihilad me attinet.
iam si uerbum unum posthac . . MI. RursumDemea
irascere? DE. An non credis? repeton quem dedi?
aegrest;alienus non sum; si obsto .. em desino.
unum uis curem? curo. etest dis gratia
quom ita lit uolo esse est; tuos iste ipsesentiet

posterius . . nolo in illum grauius dicere. ---
MI.Nec nil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen
non nil molestahaec sunt mihi; sed ostendere
me aegre pati illi nolui. nam itasthomo:
quom placoaduorsor sedulo et deterreo
tamen uix humanepatitur; uerum si augeam
aut etiam adiutor sim eiusiracundiae
insaniam profecto cum illo. etsi Aeschinus
nonnullam in hac re nobis facit iniuriam.
quam hic non amauitmeretricem? aut quoi non dedit
aliquid? postremo nuper (credo iamomnium
taedebat) dixit uelle uxorem ducere.
sperabam iamdeferuisse adulescentiam:
gaudebam. ecce autem de integro! nisiquidquid est
uolo scire atque hominem conueniresi apudforumst.




SANNIO BACCHIS AESCERNVS
LENO MERETRlXADVLESCENS

PARMENO
SERVOS

SA. Obsecropopularesferte misero atque innocenti auxilium:
subuenite inopi. AE. Otiosenunciam ilico hic consiste.
quid respectas? nil periclist:numquamdum ego aderohic te tanget.
SA. Ego istam inuitisomnibus. AE. Quamquamst scelestusnon committet hodie umquam iterumut uapulet.
SA. Aesehineaudine te ignarum fuisse dicas meorummorum
leno ego sum. AE. Scio. SA. At itaut usquam fuit fidequisquam optuma.
tu quod te posterius purgeshanc iniuriam mihinolle

factam essehuius non faciam. crede hocego meum iuspersequar:
neque tu uerbis solues umquamquod mihi re malefeceris.
noui ego uostra haec nollem factum: ius iurandum iniuriahae
te esse indignum dabiturquom ego indignis sim acceptusmodis.
AE. Abi prae strenue ac fores aperi. SA. Ceterum hoc nihilifacis?
AE. f intro nunciam tu. SA. Enim non sinam. AE. AccedeillucParmeno:
nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste: emsic uolo.
caue nunciam oculos a meis quoquam oculis demoueastuos
ne mora sitsi innuerimquin pugnus continuo in malahaereat.
SA. Istuc uolo ego me ipsum experiri. AE. Em serua:omitte mulierem !
SA. O indignum facinus! AE Nisi cauesgeminabit. SA. Ei misero mihi!
AE. Non innueram; uerum in istampartem potius peccato tamen.
i nunciam---SA. Quid hoc rei est?regnumneAesehinehic tu possides?
AE. Si possideremornatusesses ex tuis uirtutibus.
SA. Quid tibi rei mecumst? AE. NiL SA.Quid? nostin qui sim? AE. Non desidero.
SA. Tetigin tui quicquam?AE. Si attigissesferres infortunium.
SA. Qui tibi meam magislicet haberepro qua ego argentum dedi?
responde. AE. Ante aedesnon fecisse erit melius hic conuitium:
nam si molestus pergisesseiam intro abripiere atque ibi
usque ad necem operiere loris.SA. Loris liber? AE. Sic erit.
SA. O hominem inpurum! hicinlibertatem aiunt esse aequam omnibus ?
AE. Si satis iamdebacchatus eslenoaudi si uis nunciam.
SA. Egon autemdebacchatus sum an tu? AE. Mitte ista atque ad rem redi.
SA. Quamrem? quo redeam? AE. Iamne me uis dicere id quod ad te attinet?
SA.Cupioaequi modo aliquid. AE. Vahleno iniqua me non uoltloqui!
SA. Leno sumpernicies communisfateoradulescentium
periuruspestis: tamen tibi a me nulla ortastiniuria.
AE. Nam hercle etiam hoc restat. SA. Illuc quaeso rediquo coepistiAeschine.
AE. Minis uiginti tu illam emisti (quaeres tibi uortat male):
argenti tantum dabitur. SA. Quid? si egotIbi illam nolo uendere
coges me? AE. Minume. SA. Namque idmetui. AE. Neque uendundam censeo
quae liberast: nam ego liberaliillam adsero causa manu.
nunc uideutrum uis? argentum acciperean causam meditari tuam?
delibera hocdum ego redeoleno.---SA.Pro supreme Iuppiter
minume miror qui insanire occipiunt exiniuria.
domi me arripuituerberauit: me inuito abduxit meam.

obmalefacta haec tantidem emptam postulat sibi tradier.
uerum enimquando bene promeruitfiat: suom ius postulat.
age iam cupiosimodo argentum reddat. sed ego hoc hariolor:
ubi me dixero daretantitestis faciet ilico
so uendidisse mede argento somnium:mox: cras redi.
id quoquesi modo reddatpossum ferrequamquaminiuriumst.
uerum cogito id quod res est: quando eum quaestumocceperis
accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst.
sednemo dabit: frustra ego mecum hanc rationem deputo.



SYRVSSANNIO
SERVOS LENO

SY. Taceegomet conueniam ipsum: cupideaccipiat iam faxo ac bene
dicat secum etiam esse actum. quidistucSannioest quod te audio
nescio quid concertasse cum ero?SA. Numquam uidi iniquius
certationem comparatamquam quae hodieinter nos fuit:
ego uapulandoille uerberandousque ambodefessisumus.
SY. Tua culpa. SA. Quid facerem? SY. Adulescentimorem gestum oportuit.
SA. Qui potui meliusqui hodie usque ospraebui? SY. Agescis quid loquar?
pecuniam in loco neclegeremaxumum interdumst lucrum. SA. Hui !
SY: Metuistisi nunc de tuoiure concessisses paululum
o adulescenti esses morigeratushominum homo stultissume
ne non tibi istuc faeneraret. SA. Egospem pretio non emo.
SY. Numquam rem facies: abiinescare nescishominesSannio.
SA. Credo istuc melius esse: uerum ego numquamadeo astutus fui
quin quidquid possem mallem auferre potius inpraesentia.
SY. Noui tuom animum: quasi tanti umquam tibi sintuiginti minae
dum huic obsequare. praeterea autem te a;untproficisci CyprumSA. Hem!
SY. coemisse hinc quae illuc ueheresmultanauem conductam: hoc scio
animus tibi pendet. ubi illim utspero redieristum tu hoc ages.
SA. Nusquam pedem. perii hercle:hac illi spe hoc inceperunt. SY. Timet:
inieci scrupulum homini.SA. O scelera: illud uide
ut in ipso articulo oppressit. emptaemulieres
complures et item hinc alia quae porto Cyprum.
nisi eoad mercatum ueniodamnum maxumumst.
nunc si hoc omitto ac tumagam ubi illinc rediero
nihil est; refrixerit res: nunc demumuenis?
quor passus? ubi eras? ut sit satius perdere
quam hicnunc manere tam diu aut tum persequi.
SY. Iamne enumerasti id quodad te rediturum putes?

SA. Hocine illo dignumst? hocineincipere Aeschinum
per oppressionem ut hanc mi eriperepostulet!
SY. Labascit. unum hoc habeo: uide si satisplacet:
potius quam uenias in periclumSannio
seruesne anperdas totumdiuiduom face.
minas decem conradet alicunde. SA. Eimihi
etiam de sorte nunc uenio in dubium miser?
pudet nihil?omnis dentis labefecit mihi
praeterea colaphis tuber est totumcaput:
etiam insuper defrudet? nusquam abeo. SY. Vt lubet:
numquiduis quin abeam? SA. Immo hercle hoc quaesoSyre
utut haec suntfactapotius quam lites sequar
meum mihi reddatursaltem quantiemptast. Syre
scio te antehac non esse usum amicitia mea:
memoremme dices esse et gratum. SY. Sedulo
faciam. sed Ctesiphonem uideo:laetus est
de amica. SA. Quid quod te oro? SY. Paulispermane.


CTESIPHO SANNIO SYRVS
ADVLESCENS LENO SERVOS

CT.Abs quiuis hominequomst opusbeneficium accipere gaudeas:
uerumenim uero id demum iuuatsi quem aequomst facere is bene facit.
ofrater fraterquid ego nunc te laudem? satis certo scio:
numquamita magnifice quicquam dicamid uirtus quin superet tua.
itaqueunam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror
fratremhomini nemini esse primarum artium magis principem.
SY. OCtesipho. CT. O SyreAeschinus ubist? SY. Ellumte exspectat domi.CT. Hem.
SY. Quid est? CT. Quid sit? opera illiusSyrenuncuiuo: festiuom caput
qui quom omnis res sibi post putarit esseprae meo commodo
maledictafamammeum laborem et peccatum in setranstulit;
nil pote supra. sed quid foris crepuit? SY. Mane maneipse exit foras.



AESCHINVS CTESIPEO SYRVSSANNIO
ADVLESCENTES DVO SERVOS LENO

AE. Vbi est illesacrilegus ? SA. Me quaerit. numquidnam ecfert? occidi:
nil uideo.AE. Ehem opportune: te ipsum quaero. quid fitCtesipho?
in tutostomnis res: omitte uero tristitiem tuam.
CT. Ego illam herclefacile omittoquiquidem te habeam fratrem: o mi Aeschine
o migermane! ah uereor coram in os te laudare amplius
ne idadsentandi magis quam quo habeam gratum facere existumes.
AE. Ageineptequasi nunc non norimus nos inter nosCtesipho.
sed hocmihi doletnos sero rescisse et rem paene in eum locum
redisseut si omnes cuperent tibi nil possent auxiliarier.
o CT. Pudebat.AE. Ahstultitiast istaecnon pudor: tam ob paruolam
rem paene epatria! turpe dictu. deos quaeso ut istaec prohibeant.
CT.Peccaui. AE. Quid ait t;andem nobis Sannio? SY. Iam mitis est.
AE.Ego ad forum ibout hunc absoluam: tu i intro ad illamCtesipho.
SA. Syreinsta. SY. Eamus: namque hic properat inCyprum. SA. Non tam quidem
quam uis: et iam maneo otiosus hic. SY.Reddetur: ne time.
SA. At ut omne reddat. SY. Omne reddet: tacemodo ac sequere hac. SA. Sequor.---
CT. Heus heusSyre. SY. Emquid est? CT. Obsecro te herclehominem istum inpurissumum
quamprimum absoluitoteuesi magis irritatus siet
aliqua hocpermanet ad patrem atque ego tum perpetuo perierim.
SY. Non fietbono animo es: tu cum illa te oblecta intus interim
et lectulosiube sterni nobis et parari cetera.
ego iam transacta re conuortamme domum cum opsonio.
CT. Itaquaeso: quando hoc bene successithilare hunc sumamus diem.


SOSTRATA CANTHARA
MATRONAANVS

SO. Obsecromea nutrixquid nunc fiet? CA. Quid fiatrogas?
recte edepolspero. SO. Modo doloresmea tuoccipiuntprimulum.
CA. Iam nunc times? quasi numquam adfuerisnumquam tutepepereris !
SO. Heu me miseram! habeo neminem
solae sumus:Geta autem hic non adestqui arcessat Aeschinum.
CA. Pol isquidem iam hic aderit: nam numquam unum intermittit diem
quinsemper ueniat. SO. Solus mearum miseriarumst remedium.
CA. E renata melius fieri hau potuit quam factumstera
quando uitiumoblatumstquod ad illum attinet potissumum
talemtali ingenioatque animonatum ex tanta familia.
SO. Ita pol res est ut dicis:saluos nobis deos quaeso ut siet.



GETA SOSTRATACANTHARA
SERVOS MATRONA ANVS

GE. Nunc illud estquomsiomnia omnes sua consilia conferant
atque huic malo salutemquaerantauxili nihil adferant
quod mihique eraeque filiaequeerilist. uae misero mihi !
tot res repente circumuallant seundeemergi non potest:
uis egestas iniustitia solitudo infamia.
hocinesaeclum! o scelerao genera sacrilegao hominem inpium
SO. Memiseramquidnam est quod sic uideo timidum et properantem Getam?
GE.quem neque fides neque ius iurandum neque illummisericordia
repressit neque reflexit neque quod partus instabatprope

o quoi miserae indigne per uim uitium optulerat. SO.Non intellego
satis quae loquitur. CA. Propius obsecro accedamusSostrata. GE. Ah
me miserum ! uix compos sum animiita ardeoiracundia.
nihil est quod malim quam illam totam familiam dari miobuiam
ut ego hanc iram in eos euomam omnemdum aegritudo haecest recens. satis mi id habeam supplici.
seni animam primumexstinguerem ipsiqui illud produxit scelus:
tum autem Syruminpulsoremuahquibus illum lacerarem modis!
sublimen mediumarriperem et capite pronum in terra statueremut cerebro dispergatuiam.
ao adulescenti ipsi eriperem oculost posthac praecipitemdarem.
ceteros ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem.
sedcesso eram hoc malo inpertire propere? SO. Reuocemus. Geta ! GE.Hem
quisquis essine me. SO. Ego sum Sostrata. GE. Vbi east? teipsam quaerito
te ex:peto: oppido opportune te optulisti miobuiam.
era . . SO. Quid est? quid trepidas? GE. Ei mihi. CA. Quidfestinasmi Geta?
animam recipe. GE. Prorsus SO. Quid istucprorsus ergost ? GE. periimus.
SO. Eloquere ergote obsecroquidactumst? GE. Iam SO. Quid iamGeta?
GE . Aeschinus SO. Quid isergo ? GE. alienus est ab nostra familia. SO. Hem
perii. qua re?GE. Amare occepit aliam. SO. Vae miserae mihi !
GE. Neque idocculte ferta lenone ipsus eripuit palam.
SO. Satin hoccertumst? GE. Certum: hisce oculis egomet uidiSostrata. SO. Ah
memiseram ! quid iam credas ? aut quoi credas ? nostrumne Aeschinum!
nostram omnium uitamin quo nostrae spes opesque omnessitae!
qui se sine hac iurabat unum numquam uicturum diem!
quise in sui gremio positurum puerum dicebat patris!
itaobsecraturumut liceret hanc sibi uxorem ducere!
GE. Eralacrumas mitte ac potius quod ad hanc rem opus est porroprospice:
patiamurne an narremus quoipiam? CA. Au aumi homosanun es?
an hoc proferendum tibi uidetur usquam? GE. Miquidem nonplacet.
iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsaindicat.
nunc si hoc palam proferimusille infitias ibitsatscio:
tua fama et gnatae uita in dubium ueniet. tum simaxume
fateaturquom amet aliamnon est utile hanc illidari.
quapropter quoquo pacto tacitost opus. SO. Ah minumegentium:
non faciam. GE. Quid ages? SO. Proferam. CA. HemmeaSostratauide quam rem agas.
SO. Peiore res loco non potis estesse quam in quo nunc sitast.
primum indotatast: tum praetereaquae secunda ei dos erat
periit: nuptum pro uirgine dari nonpotest. hoc relicuomst:
si infitias ibittestis mecum est anulusquem amiserat.
postremo quando ego conscia mihi suma me culpamesse hanc procul
neque pretium neque rem ullam intercessisse illaaut me indignamGeta
experiar. GE. Quid istic? cedout meliusdicis. SO. Tu quantum potis
abi atque Hegioni cognato huius remenarrato omnem ordine:
nam is nostro Simulo fuit summus et noscoluit maxume.
GE. Nam hercle alius nemo respicit nos. SO. Properatumea Canthara
curreobstetricem arcesseut quom opus sit nein mora nobis siet.


DEMEA SYRVS
SENEX SERVOS

DE.Disperii: Ctesiphonem audiui filium
una adfuisse in raptione cumAeschino.
id misero restat mihi malisi illum potest
quialiquoi reist etiameum ad nequitiem adducere.
ubi ego illumquaeram? credo abductum in ganeum
aliquo: persuasit ille inpurussat scio.
sed eccum Syrum ire uideo: iam hinc scibo ubisiet.
atqui hercle hic de grege illost: si me senserit
eumquaeritarenumquam dicet carnufex.
o non ostendam id me uelle.SY. Omnem rem modo seni
quo pacto haberet ordine enarrauimus.
nilquicquam uidi laetius. DE. Pro Iuppiter
hominis stultitiam! SY.Conlaudauit filium;
mihiqui id dedissem consiliumegitgratias.
DE. Disrumpor. SY. Argentum adnumerauit ilico;
deditpraeterea in sumptum dimidium minae:
id distributum sanest exsententia. DE. Em
huic mandessiquid recte curatum uelis!
SY.Ehem Demeahaud aspex:eram te; quid agitur?
DE. Quid agatur?uostram nequeo mirari satis
rationem. SY. Est hercle ineptanedicam dolo
absurda. piscis ceteros purgaDromo;
gongrum istummaxumum in aqua sinito ludere
tantisper; ubi ego redieroexossabitur;
; prius nolO. DE. Haecin flagitia! SY. Miquidem nonplacent
et clamo saepe. salsamenta haecStephanio
facmacerentur pulcre. DE. Di uostram fidem!
utrum studione id sibihabet an laudi putat
foresi perdiderit gnatum? uae miseromihi!
uidere uideor iam diem illumquom hinc egens
profugietaliquo militatum. SY. O Demea
istuc est saperenon quod antepedes modost
uideresed etiam illa quae futura sunt
prospicere.DE. Quid? istaec iam penes uos psaltriast?
SY. Ellam intus. DE.Ehoan domist habiturus? SY. Credout est
dementia. DE. Haecinfieri! SY. Inepta lenitas
patris et facilitas praua. DE. Fratrisme quidem
pudet pigetque. SY. Nimium inter uosDemea
(nonquia ades praesens dico hoc) pernimium interest.
tu quantusquantusmi nisi sapientia es
ille somnium. sineres uero illum tutuom
facere haec? DE. Sinerem illum? an non sex totismensibus
prius olfecissemquam ille quicquam coeperet?
SY.Vigilantiam tuam tu mihi narras? DE. Sic siet

modo ut nuncestquaeso. SY. Vt suom quisque esse uoltitast.
DE. Quid eum ?uidistin hodie ? SY. Tuomne filium?
abigam hunc rus. iam dudumaliquid ruri agere arbitror.
DE. Satin scis ibi esse? SY. Ohquemegomet produxi. DE. Optumest:
metui ne haereret hic. SY. Atqueiratum admodum.
DE. Quid autem? SY. Adortus iurgiost fratrem apudforum
de psaltria ista. DE. Ain uero? SY. Vahnil reticuit.
namut numerabatur forte argentuminteruenit
homo de inprouiso:coepit clamare Aeschine
haecin flagitia facere te! haec teadmittere
indigna genere nostro! DE. Ohlacrumo gaudio.
SY.Non tu hoc argentum perdissed uitam tuam.
DE. Saluos sit spero:est similis maiorum suom. SY. Hui !
DE. Syrepraeceptorum plenustistorum ille. SY. Phy!
domi habuit unde disceret. DE. Fitsedulo:
nil praetermitto: consuefacio: denique
inspiceretamquam in speculum in uitas omnium
iubeo atque ex aliis sumereexemplum sibi.
hoc facito. SY. Recte sane. DE. Hoc fugito. SY.Callide.
DE. Hoc laudist. SY. Istaec res est. DE. Hoc uitiodatur.
SY. Probissume. DE. Porro autem .. SY. Non hercleotiumst
nunc mi auscultandi. piscis ex sententia
nanctus sum:ei mihi ne corrumpantur cautiost:
nam id nobis tam flagitiumstquam illaDemea
non facere uobisquae modo dixti: et quodqueo
conseruis ad eundem istunc praecipio modum:
hoc salsumsthoc adustumsthoc lautumst parum:
illud recte: iterum sicmemento. sedulo
moneoquae possum pro mea sapientia:

postremotamquam in speculum in patinasDemea
inspicere iubeo et moneoquid facto usus sit.
inepta haec essenos quae facimussentio;
uerum quid facias? ut homost. ita morem geras.
numquiduis? DE. Mentem uobis meliorem dari.
SY. Tu rus hinc ibis? DE.Recta. SY. Nam quid tu hic agas ?
ubi siquid bene praecipiasnemooptemperet. ---
DE. Ego uero hinc abeoquando isquam ob rem hucueneram
rus abiit: illum curo unumille ad me attinet.
quandoita uolt fraterde istoc ipse uiderit.
sed quis illic estquemuideo procul? estne Hegio
tribulis noster? si satis cernois esthercle: uah
homo amicus nobis iam inde a puero (o di boni
neillius modi iam magna nobis ciuium
penuriast) homo antiqua uirtuteac fide.
haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
quamgaudeoubi etiam huius generis reliquias
restare uideo! ahuiuere etiam nunc lubet.
opperiar hominem hicut salutem etconloquar.


HEGIO DEMEA GETA PAMPHILIA
SENES DVO SERVOSVIRGO

HE. Pro di inmortalesfacinus indignumGeta
quodnarras t GE. Sic est factum. HE. EX illan familia
tam inliberaleesse ortum facinus! o Aeschine
pol haud paternum istuc dedisti.DE. Videlicet
de psaltria hae audiuit: id illi nunc dolet
alieno.at pater? is nihili pendit: ei mihi
utinam hic prope adessetalicubi atque audiret haec!
HE. Nisi facient quae illos aequomsthaud sic auferent.

GE. In te spes omnisHegionobissitast:
te solum habemustu es patronustu pater:
tibimoriens ille nos commendauit senex:
si deseris tuperiimus. HE.Caue dixeris:
neque faciam neque me satis pie posse arbitror.
DE.Adibo. saluere Hegionem plurumum
iubeo. HE. Ohte quaerebamipsum: salueDemea.
DE. Quid autem? HE. Maior filius tuosAeschinus
quem adoptandum dedisti fratriueque boni
nequeliberalis functus officiumst uiri.
DE. Quid istuc est? HE. Nostrumamicum uoras Simulum
aequalem? DE. Quid ni? HE. Filiam eiusuirginem
uitiauit. DE. Hem! HE. Mane: nondum audistiDemea
quodest grauissumum. DE. An quicquam etiam est amplius?
HE. Veroamplius: nam hoc quidem ferundum aliquo modost:
amor persuasitnox uinum adulescentia:
humanumst. ubi scit factumad matremuirginis
uenit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans
fidemdansiurans se illam ducturum domum.
ignotumsttacitumstcreditumst. uirgo ex eo
compressu grauidast facta (hic mensisdecumus est).
ille bonus uir nobis psaltriamsi displacet
parauit quicum uiuatillam deserit.
DE. Pro certon tuistaec dicis? HE. Mater uirginis
in mediostipsa uirgores ipsahic Geta
praetereaut captust seruolorumnon malus
nequeiners: alit illassolus omnem familiam
sustentat: hunc abduceuinciquaere rem.
GE. Immo hercle extorquenisi ita factumstDemea;
postremo non negabit: coram ipsum cedo.
DE. Pudet: necquid agam nec quid huic respondeam

scio. PA. (intus) Memiseramdifferor doloribus.
Iuno Lucinafer opem: serua meobsecro. HE. Hem
numnam illa quaeso parturit? GE. CerteHegio.
HE. Em illaec fidem nunc uostram inploratDemea:
quodilis uos cogitid uoluntate inpetret.
haec primum ut fiant deosquaeso ut uobis decet.
sin aliter animus uoster estegoDemea
summa ui defendam hanc atque illum mortuom.
cognatusmihi erat: una a pueris paruolis
sumus educti: una semper militiaeet domi
fuimus: paupertatem una pertulimus grauem.
quapropternitar faciam experiardenique
animam relinquam potius quam illasdeseram.
quid mihi respondes? DE. Fratrem conueniamHegio.
HE.SedDemeahoc tu facito cum animo cogites:
quam uos facillumeagitisquam estis maxume
potentes dites fortunati nobiles
tammaxume uos aequa aequo animo noscere
oportetsi uos uoltisperhiberi probos.
DE. Redito. fient quae fieri aequomst omnia.
HE.Decet te facere. Getaduc me intro ad Sostratam.---
DE. Non meindicente haec fiunt: utinam hic sit modo
defunctum! uerum nimiaillaec licentia
profecto euadet in aliquod magnum malum.
ibo acrequiram fratremut in eum haec euomam.


HEGIO
SENEX

Bonoanimo fac sisSostrataet istam quod potis
fac consolere. egoMicionemsi apud forumst
conueniam atque ut res gestast narraboordine:
si estis facturus ut sit officium suom
faciat: sinaliter de hac re est eius sententia
respondeat miut quid agamquam primum sciam.

CTESIPHO SYRVS
ADVLESCENS SERVOS

CT.Ain patrem hinc abisse rus? SY. Iam dudum. CT. Dic sodes. SY. Apuduillamst
nunc quom maxume operis aliquid facere credo CT. Vtinamquidem !
quod cum salute eius fiatita se defetigarit uelim
uttriduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
SY Ita fiatet istoc siqui potis est rectius. CT. Ita: nam hunc diem
miserenimis cupiout coepiperpetuom m laetitia degere.
et illud rusnulla alia causa tam male odinisi quia propest: quod si abessetlongius
prius nox oppressisset illiquam huc reuorti possetiterum.
nunc ubi me illi non uidebitiam huc recurret. satscio
rogitabit meubi fuerim: ego hoc te toto non uidi die:;
quiddicam? SY. Nilne in mentemst? CT. Numquam quicquam. SY. Tantonequior.
cluens amicus hospes nemost uobis? CT. Sunt: quidpostea?
SY. Hisce opera ut data sit. CT. Quae non data sit? nonpotest fieri. SY. Potest.
CT. Interdius: sed si hic pernoctocausae quid dicamSyre?
SY. Vahquam uellem etiam noctu amicisoperam mos esset dari !
quin tu otiosus esto: ego illius sensumpulcre calleo.
quom feruit maxumetam placidum quam ouem reddoCT. Quo modo?
SY. Laudari per te audit lubenter: facio te apudillum deum:
uirtutes narro. CT. Meas? SY. Tuas: homini ilicolacrumae cadunt

quasi puero gaudio. em tibi autem! CT. Quidnamest? SY. Lupus in fabula.
CT. Pater est? SY. Is est ipsus. CT.Syrequid agimus? SY. Fuge modo introego uidero.
CT. Siquidrogabitnusquam tu me: audistin? SY. Potin ut desinas ?


DEMEACTESIPHO SYRVS
SENEX ADVLESCENS SERVOS

DE. Ne ego homo suminfelix: fratrem nusquam inuenio gentium:
praeterea autemdumillum quaeroa uilla mercennarium
uidi: is filium negat esseruri: nec quid agam scio.
CT. Syre! SY. Quid est? CT. Men quaerit?SY. Verum.
CT. Perii. SY. Quin tu animo bono es.
DE. Quid hocmalum infelicitatis ! nequeo satis decernere
nisi me credo huicesse natum reiferundis miseriis.
primus sentio mala nostra:primus rescisco omnia:
primus porro obnuntio: aegre solussiquidfitfero.
SY. Rideo hunc: primum ait se scire: is solus nescitomnia.
DE. nunc redeo: si forte frater redierit uiso. CT.Syre
obsecrouide ne ille huc prorsus se inruat. SY. Etiam taces?
ego cauebo. CT. Numquam hercle hodie ego istuc committamtibi:
nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: idtutissumumst. ---
SY. Agetamen ego hunc amouebo. DE. Sed eccumsceleratum Syrum.
SY. Non hercle hic qui uolt durare quisquamsisic fitpotest.

scire equidem uoloquot mihi sint domini:quae haec est miseria !
DE. Quid ille gannit? quid uolt? quid aisbone uir? est frater domi?
SY. Quid malum bone uir mihi narras ?equidem perii. DE. Quid tibi est?
SY. Rogitas? Ctesipho me pugnismiserum et istam psaltriam
usque occidit. DE. Hemquid narras?SY. Em uide ut discidit labrum.
DE. Quam ob rem ? SY. Me inpulsorehanc emptam esse ait. DE. Non tu eum rus hinc modo
produxe aibas ?SY. Factum: uerum uenit post insaniens:
nil pepercit. non puduisseuerberare hominem senem!
quem ego modo puerum tantillum inmanibusgestaui meis.
DE. Laudo: Ctesiphopatrissas: abiuirum teiudico.
SY. Laudas? ne ille continebit posthacsi sapietmanus.
DE. Fortiter. SY. Perquamquia miseram mulierem et meseruolum
qui referire non audebamuicit: huiperfortiter.
DE.Non potuit melius. idem quod ego sensitte esse huic rei caput.
sedestne frater intus? SY. Non est. DE. Vbi illum inueniam cogito.
SY.Scio ubi situerum hodie numquam monstrabo. DE. Hemquid ais? SY.Ita.
DE. Dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. SY. At nomennescio
illius hominissed locum noui ubi sit. DE. Dic ergolocum.
SY. Nostin porticum apud macellum hac deorsum? DE. Quid ninouerim?
SY. Praeterito recta platea sursum hanc: ubi eoueneris

cliuos deorsum uorsum est: istac praecipitato;postea
est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est
DE.Quanam? SY. Illi ubi etiam caprificus magna est. DE. Noui. SY. Hacpergito.
DE. Id quidem angiportum non est peruium. SY. Verumhercle: uah
censen hominem me esse ? erraui: in porticum rursumredi:
sane hac multo propius ibis et minor est erratio.
scinCratini huius ditis aedes? DE. Scio. SY. Vbi eas praeterieris
adsinistram hac recta platea; ubi ad Dianae ueneris
ito ad dextram:prius quam ad portam ueniasapud ipsum lacum
est pistrillaeiexaduorsum fabrica: ibist. DE. Quid ibi facit?
SY. Lectulos illisalignis pedibus faciundos dedit.
DE. Vbi potetis uos? bene sane.sed cesso ad eum pergere. ---
SY. I sane: ego te exercebo hodieut dignus essilicernium.
Aeschinus otiose cessat; prandiumcorrumpitur;
Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciammihi:
nam iam abibo atque unum quidquidquod quidem eritbellissumum
carpam et cyathos sorbilans paulatim hunc producamdiem.


MICIO HEGIO
SENES DVO

MI. Ego in hac renil reperioquam ob rem lauder tanto opereHegio.
Meum officiumfacio: quod peccatum a nobis ortumst corrigo.
nisi si me in illocredidisti esse hominum numeroqui ita putant
sibi fieriiniuriam ultrosi quam fecere ipsi expostules
et ultro accusant.id quia a me non est factumagis gratias?
HE. Ahminume: numquamte aliter atque es esse animum induxi meum.
sed quaesoMicioVtmecum una eas ad matrem uirginis
atque istaec eadem mihi quaedixti tute dicas mulieri:
suspitionem hanc propter fratrem esse:eius esse illam psaltriam.
nam et illi iam releuabis animumquaedolore ac miseria
tabescitet tuom officium fueris functus. sedsi aliter putas
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. Immo ego ibo.HE. Bene facis:
omnesquibus res sunt minus secundaemagis suntnescio quo modo
suspitiosi: ad contumeliam omnia accipiuntmagis:
propter suam inpotentiam se semper creduntludier.
quapropter te ipsum purgare ipsi coram placabiliusest.
MI. Et recte et uerum dicis. HE. Sequere me ergo
hacintro. MI. Maxume.

AESCHINVS
ADVLESCENS

Discrucioranimi: hocin mihi mali de inprouiso obici
tantum ut neque quid egode me faciam nec quid agam certum siet !
membra mihi metu debiliasunt: animus timore oh stipuit: pectori consistere
nil consiliquit. quo modo hac me expediam turba? tanta nunc
suspitio de meincidit: uahneque ea inmerito: Sostrata
credit mihi me psaltriamemisse hanc: id anus mi indicium fecit.
nam ut hinc forte ea adobstetricem erat missaubi eam uidiilico
accedo: rogitoPamphila quid agatiam partus adsiet
eone obstetricem arcessat.illa exclamat abiabi iamAeschine:
satis diu dedisti uerbasatadhuc tua nos frustratast fides.
"hemquid istuc obsecro"inquam "est?" ualeashabeas illam quae placet.
sensiilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamen
nequid defratre garrulae illi dicerem ac fieret palam.
nunc quid faciam?dicam fratris esse hanc? quod minumest opus
usquam ecferri. agemitto: fieri potis est ut nequa exeat.
ipsum id metuo ut credant:tot concurrunt ueri similia:
egomet rapui ipseegomet soluiargentumad me abductast domum.
haec adeo mea culpa fieri fateor.non me hanc rem patri

utut erat gestaindicasse! exorassemut eam ducerem.
cessatum usque adhuc est: nunc porroAeschineexpergiscere !
nunc hoc primumst: ad illas ibout purgem me.accedam ad fores.
perii: horresco semperubi pultare hasceoccipio miser.
heus heus! Aeschinus sum ego. aperite aliquisactutum ostium.
prodit nescio quis: concedam huc.


MICIOAESCHINVS
SENEX ADVLESCENS

MI. Ita uti dixiSostrata
facite: ego Aeschinum conueniamut quo modo acta haecsint sciat.
sed quis ostium hoc pultauit? AE. Pater hercle estperii. MI. Aeschine
AE. Quid huic hic negotist? MI. tune haspepulisti fores?
tacet. quor non ludo hunc aliquantisper? meliusest
quandoquidem hoc numquam mi ipse uoluit credere.
nil mihirespondes? AE. Non equidem istasquod sciam.
MI. Ita? nammirabarquid hic negoti esset tibi.
erubuit: salua res est. AE.Die sodespater
o tibi uero quid istic est re;? MI. Nil mihiquidem.
amicus quidam me a foro abduxit modo
huc aduocatumsibi. AE. Quid? MI. Ego dicam tibi.
habitant hic quaedam mulierespauperculae:
ut opinor eas non nosse teet certo scio:
nequeenim diu huc migrarunt. AE. Quid tum postea?
MI. Virgo est cummatre. AE. Perge. MI. Haec uirgo orbast patre:
hic meus amicusilli generest proxumus:
huic leges cogunt nubere hanc. AE. Perii.MI. Quid est?
AE. Nil: recte: perge. MI. Is uenit ut secumauehat:
nam habitat Mileti. AE. Hemuirginem ut secum auehat?
MI. Sic est. AE. Miletum usque obsecro? MI. Ita. AE. Animomalest.
quid ipsae? quid aiunt? MI. Quid illas censes? nihilenim.
commentast mater esse ex alieno uiro
nescio quo puerumnatum: neque eum nominat:
priorem esse illumnon oportere huicdari.
AE. Ehononne haec iusta tibi uidentur poscier?
MI. Non.AE. Obsecro non? an illam hinc abducetpater?
MI. Quid illam niabducat? AE. Factum a uobis duriter
inmisericorditerque atqueetiamsi estpater
dicendum magis aperteinliberaliter.
MI.Quam ob rem? AE. Rogas me? quid illi tandem creditis
fore animimiseroquicum ea consueuit prius
(qui infelix hauscio an illammisere nunc amet)
quom hanc sibi uidebit praesens praesentieripi
abduci ab oculis? facinus indignumpater!
MI. Quaratione istuc? quis despondit? quis dedit?
quoi quando nupsit?auctor his rebus quis est?
quor duxit alienam? AE. An sedereoportuit
domi uirginem tam grandemdum cognatus huc
illimueniret exspectantem? haecmi pater
te dicere aequom fuit et iddefendere.
MI. Ridiculum: aduorsumne illum causam dicerem
quoiueneram aduocatus? sed quid istaAeschine
nostra? aut quid nobiscum illis? abeamus. quid est?
quid lacrumas? AE. Paterobsecroausculta. MI. Aeschineaudiui omnia
et scio: nam te amo: quomagis quae agis curae sunt mihi.
AE. Ita uelim me promerentem amesdum uiuasmi pater
ut me hoc delictum admisisse in meid mihiuehemeuter dolet
et me tui pudet. MI. Credo hercle: nam ingeniumnoui tuom
liberale; sed uereor ne indiligens nimium sies.
inqua civitate tandem te arbitrare uiuere?
uirginem uitiastiquamte ius non fuerat tangere.
iam id peccatum primum magnummagnamat humanum tamen:
fecere alii saepe item boni. at postquam euenitcedo
numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi
quidfieret? qua fieret? si te ipsum mihi puduit proloqui
quaresciscerem? haec dum dubitasmenses abierunt decem.
prodidistiet te ex illam miseram et gnatumquod quidem in te fuit.
quid?credebas dormienti haec tibi confecturos deos?
et illam sine tuaopera in cubiculum iri deductum domum?
nolim ceterarum rerum tesocordem eodem modo.
bono animo esduces uxorem hanc. AE. Hem!MI. Bonoinquamanimo es. AE. Pater
obsecronum ludis nunc tume? MI. Ego te? quam ob rem? AE. Nescio:
quia tam misere hoc essecupio uerumeo uereor magis.
MI. Abi domum ac deos comprecareutuxorem arcessas: abi.
AE. Quid? eam uxorem? MI. Eam. AE. Iam? MI.iam
quantum potis. AE. Di mepater
%%
omnes oderintnimagis te quam oculos nunc ego amo meos.
MI. Quid? quam illam? AE.Aeque. MI. Perbenigne. AE. Quid? ille ubist Milesius?
MI. Periitabiitnauem ascendit; sed quor cessas? AE. Abipater
tu potiusdeos comprecare: nam tibi eos certo scio
quo uir melior multo esquam egooptemperaturos magis.
MI. Ego eo introut quae opussunt parentur: tu fac ut dixisi sapis.---
AE. Quid hoc estnegoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse?
si fr&teraut sodalis essetqui magis morem gereret.?
hic non amandust?hicine non gestandus in sinust? hem:
itaque adeo magnam mi inicitsua commoditate curam
ne inprudens faciam forte quod nolit;sciens cauabo.
sed cesso ire introne morae meis nuptiis egometsim?

DEMEA
SENEX

Defessus sum ambulando: utSyrete cum tua
monstratione magnus perdat Iuppiter!
perreptauiusque omne oppidum: ad portamad lacum
quo non? neque illi ullafabrica erat nec fratrem homo
uidisse se aibat quisquam. nunc uerodomi
certum obsidere est usque donec redierit.

MICIODEMEA
SENES DVO

MI. Iboillis dicam nullam esse in nobismoram
DE. Sed eccum ipsum. te iam dudum quaeroMicio.
MI.Quidnam? DE. Fero alia flagitia ad te ingentia
boni illiusadulescentis. MI. Ecce autem DE. Noua
capitalia. MI. Ohe iam! DE.Nescis qui uir sit. MI. Scio.
DE. O stultetu de psaltria mesomnias
agere: hoc peccatum in uirginemst ciuem. MI. Scio.
DE.Ehoscis et patere? MI. Quid ni patiar? DE. Dic mihi
non clamas?non insanis? MI. Non. DE. Malim quidem.
puer natust. MI. Di beneuortant! DE. Virgo nihil habet.
MI. Audiui. DE. Et ducendaindotatast. MI. Scilicet.
DE. Quid nunc futurumst? MI. Id enimquod res ipsa fert:
illinc huc transferetur uirgo. DE. OIuppiter
istocin pacto oportet? MI. Quid faciam amplius?
DE.Quid facias? si non eapse re tibi istuc dolet
simulare certe. esthominis. MI. Quin iam uirginem
despondires compositastfiuntnuptiae
dempsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DE.Ceterum
placet tibi factumMicio? MI. Nonsi queam
mutare.nunc quom non queoaequo animo fero.
ita uitast hominumquasiquom ludas tesseris:
si illud quod maxume opus est iactu noncadit
illud quod cecidit forteid arte ut corrigas.
DE.Corrector! nempe tua arte uiginti minae
pro psaltria periere: quaequantum potest
%%
aliquo abiciundastsi non pretiogratiis.
eque est neque illam sane studeo uendere.
DE. Quidigitur facies? MI. Domi erit. DE. Pro diuom fidem
meretrix etmater familias una in domo?
MI. Quor non? DE. Sanum te credisesse? MI. Equidem arbitror.
DE. Ita me di amentut tuam ego uideoineptiam
facturum credout habeas quicum cantites.
MI. Quornon? DE. Et noua nupta eadem haec discet. MI. Scilicet.
DE. Tuinter eas restim ductans saltabis. MI. Probe.
DE. Probe? MI. Et tunobiscum unasi opus sit. DE. Ei mihi!
non te haec pudent? MI.Iam uero omitteDemea
tuam istanc iracundiam atque ita utidecet
hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis.
ego hosconuenio: post huc redeo.---DE. O Iuppiter
hancin uitam! hoscinmores! hanc dementiam!
uxor sine dote uenietintuspsaltriast
domus sumptuosaadulescens luxu perditus
senexdelirans. ipsa si cupiat Salus
seruare prorsus non potest hancfamiliam.


SYRVS DEMEA
SERVOS SENEX

SY. EdepolSyriscete curasti molliter
lauteque munus administrastituom.
abi. sed postquam intus sum omnium rerum satur
prodambularehic lubitumst. DE. Illud sis uide:
exemplum disciplinae eccum. SY.Ecce autem hic adest
senex noster. quid fit? quid tu es tristis?DE. Ohscelus!
%%
SY. Ohe iam: tu uerba fundes hicsapientia?
DE. Tu si meus esses.. SY. Dis quidem essesDemea
actuam rem constabilisses. DE. Exemplo omnibus
curarem ut esses. SY.Quam ob rem? quid feci? DE. Rogas?
in ipsa turba atque in peccatomaxumo
quod uix sedatum satis estpotastiscelus
quasi rebene gesta. SY. Sane nollem huc exitum.


DROMO DEMEASYRVS
PVER SENEX SERVOS

DR. Heus Syrerogat te Ctesipho utredeas. SY. Abi.---
DE. Quid Ctesiphonem hic narrat? SY. Nil. DE.Ehocarnufex
est Ctesipho intus? SY. Non est. DE. Quor hicnominat?
SY. Est alius quidamparasitaster paululus:
nostin?DE. Iam scibo. SY. Quid agis? quo abis? DE. Mitte me.
SY. Noliinquam. DE. Non manum abstinesmastigia?
an tibi iam mauiscerebrum dispergam hic?---SY. Abit.
edepol comissatorem haud sanecommodum
praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?
nisidumhae silescunt turbaeinterea in angulum
aliquo abeam atqueedormiscam hoc uilli. sic agam.


MICIO DEMEA
SENESDVO

MI. Parata a nobis suntita ut dixiSostrata:
ubiuis.. quisnam a me pepulit tam grauiter fores?
%%
DE. Ei mihiquid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
o caelumo terrao maria Neptuni! MI. Em tibi
resciuit omnem rem: id nunc clamat.scilicet
paratae lites: succurrendumst. DE. Eccum adest
communiscorruptela nostrum liberum.
MI. Tandem reprime iracundiam atque adte redi.
DE. Repressirediimitto maledicta omnia:
rem ipsamputemus. dictum hoc inter nos fuit
(ex te adeost ortum)ne tucurares meum
neue ego tuom? respondefactumst? MI. Non nego.
DE.Quor nunc apud te potat? quor recipis meum?
quor emis amicamMicio? numqui minus
mihi idem ius tecum ipse aequomst quod mecumsttibi?
quando ego tuom non curone cura meum.
MI. Non aequomdicis. DE. Non? MI. Nam uetus uerbum hoc quidemst
communia esseamicorum inter se omnia.
DE. Facete: nunc demum istaec nataoratiost.
MI. Ausculta paucisnisi molestumstDemea.
principiosi id te mordetsumptus filii
quos faciuntquaeso hoc facitotecum cogites:
tu illos duo olim pro re tollebas tua
quod satisputabas tua bona ambobus fore
et me tum uxorem credidistiscilicet
ducturum: eandem illam rationem antiquamoptine:
conseruaparcequaerefac quam plurumum
illisrelinquasgloriam tu istanc tibi.
meaquae praeter spem euenereutantur sine.
de summa nil decedet: quod hinc accesserit
id delucro putato esse omne. haec si uoles
in animo uere cogitareDemea
et mihi et tibi et illis dempseris molestiam.
%%
DE.Mitto rem: consuetudinem ipsorum.. MI. Mane:
scio: istuc ibam.multa in homineDemea
signa insuntquibus ex coniectura facilefit
duo quom idem f:aciuntsaepe ut possis dicere
`hoc licetinpune facere huicilli non licet'
non quo dissimilis res sitsed quo is qui facit.
quae ego inesse in illis uideout confidamfore
ita ut uolumus. uideo sapereintellegerein loco
uereriinter se amare. siris liberum
ingenium atque animum: quo uis illostu die
redducas. at enim metuasne ab re sint tamen
omissiorespaulo. o noster Demea
ad omnia alia aetate sapimus rectius;
solumunum hoc uiti senectus adfert hominibus:
attentiores sumus ad remomnesquam sat est:
quod illos sat aetas acuet. DE. Ne nimiummodo
bonae tuae istae nos rationesMicio
et tuos iste animusaequos subuortat! MI. Tace:
non fiet. mitte iam istaec: da tehodie mihi:
exporge frontem. DE. Scilicet ita tempusfert
faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio
cum primoluci ibo hinc. MI. De noctecenseo:
hodie modo hilarum fac te.DE. Et istam psaltriam
una illuc mecum hinc abstraham. MI.Pugnaueris
eo pacto prorsum illi adligaris filium.
modo facitout illam serues. DE. Ego istuc uidero:
atque ibi fauillae plenafumi ac pollinis
coquendo sit faxo et molendo; praeterhac
meridieipso faciam ut stipulam conligat;
tam excoctam reddam atque atramquam carbost. MI. Placet:
nunc mihi uidere sapere. atque equidemfilium
tum etiam si nolit cogam ut. cum illa una cubet.
DE.Derides? fortunatusqui isto animo sies.
ego sentio.. MI. Ahpergisne? DE. Iam iam desino.
MI. I ergo introet quoi rei estei rei hunc sumamus diem.


DEMEA
SENEX

Numquamita quisquam bene subducta ratione ad uitam fuit
quin res aetasusus semper aliquid adportet noui
aliquid moneat: ut illa quae tescisse credas nescias
et quae tibi putaris primat in experiundout repudies.
quod nunc mi euenit: nam ego uitam duramquam uixiusque adhuc
prope iam excurso spatio omitto. id quam ob rem? reeapse repperi
facilitate nihil esse homini melius nequeclementia.
id esse uerum ex me atque ex fratre quoiuis facilestnoscere.
suam ille semper egit uitam in otioinconuiuiis
clemensplacidusnulli laedere osadridereomnibus:
sibi uixitsibi sumptum fecit: omnes bene dicuntamant.
ego ille agrestis saeuos tristis parcus truculentustenax
duxi uxorem: quam ibi miseriam uidi! nati filii:
aliacura heia autemdum studeo illis ut quam plurumum
faceremcontriui in quaerundo uitam atque aetatem meam:
nunc exacta aetatehoc fructi pro labore ab eis fero
odium; ille alter sine laborepatria potitur commoda.
illum amantme fugitant; illi creduntconsilia omnia
illum diliguntapud illum sunt amboego desertussum;

illum ut uiuat optantmeam autem mortem exspectantscilicet.
ita eos meo labore eductos maxumo hic fecit suos
paulosumptu: ego miseriam omnem capiohic potitur gaudia.
age age nuncporro experiamur contra ecquid ego possiem
blande dicere autbenigne facerequando hoc prouocat.
ego quoque a meis me amari etmagni pendi postulo.
si id fit dando atque obsequendononposteriores feram.
derit? id mea minume re fertqui sum natumaxumus.


SYRVS DEMEA
SERVOS SENEX

SY. HeusDemearogat pater ne abeas longius.
DE. Quis homo? o Syre nostersalue: quid fit? quid agitur?
SY. Recte. DE. Optumest: iam nunchaec tria primum addidi
praeter naturam: `o nosterquid fit? quidagitur?'
seruom haud inliberalem praebes teet tibi
iubensbene faxim. SY. Gratiam habeo. DE. AtquiSyre
hoc uerumstet reeapse experiere propediem.


GETA DEMEA
SERVOS SENEX

GE.Eraego huc ad hos prouisoquam mox uirginem
arcessant. sedeccum Demeam. saluos sies.
DE. O---qui uocare? GE. Geta. DE. Getahominem maxumi
%%
preti te esse hodie iudicaui animo meo:
namis mihi profectost seruos spectatus satis
quoi dominus curaestita uti tibi sensiGeta
et tibi ob eam remsiquid ususuenerit
lubens bene faxim. meditor esse adfabilis
et beneprocedit. GE. Bonus esquom haec existumas.
DE. Paulatim plebemprimulum facio meam.

AESCHINUS DEMEA SYRVS GETA
ADVLESCENSSENEX SERVI DVO

AE. Occidunt mequidemdum nimis sanctasnuptias
student facere: in adparando consumunt diem.
DE. QuidagiturAeschine? AE. Ehempater mitu hic eras?
DE. Tuos hercleuero et animo et natura pater
qui te amat plus quam hosce oculos.sed quor non domum
uxorem arcessis? AE. Cupio; uerum hoc mihimoraest:
tibicina et hymenaeum qui cantent. DE. Eho
uin tuhuic seni auscultare? AE. Quid? DE. Missa haec face
hymenaeumturbam lampadas tibicinas
atque hanc in horto maceriam iubedirui
quantum potest: hac transferunam fac domum:
transduc etmatrem et familiam omnem ad nos. AE. Placet
pater lepidissume.DE. Eugeiam lepidus uocor.
fratri aedes fient peruiaeturbamdomum
adducetsumptu amittet multa: quid mea?
ego lepidus ineogratiam. iube nunciam
dinumeret ille Babylo uiginti minas.
Syrecessas ire ac facere? SY. Quid eoo? DE. Dirue.
tu illas abi actransduce. --- GE. Di tibiDemea
bene faciantquom te uideonostrae familiae
tam ex animo factum uelle. DE. Dignosarbitror.

quid tu ais? AE. Sic opinor. DE. Multo rectiust
quamillam puerperam huc nunc duci per uiam
aegrotam. AE. Nil enim uidimeliusmi pater.
DE. Sic soleo. sed eccum Micio egrediturforas.


MICIO DEMEA AESCHINVS
SENES DVO ADVLESCENS

MI.Iubet frater? ubi is est? tun iubes hocDemea?
DE. Ego uero iubeoet hac re et aliis omnibus
quam maxume unam facere nos hancfamiliam
colere adiuuare adiungere. AE. Ita quaesopater.
MI.Haud aliter censeo. DE. Immo hercle ita nobis decet:
primum huiusuxori est mater. MI. Est. quid postea?
DE. Proba et modesta. MI.Ita; aiunt. DE. Natu grandior.
MI. Scio. DE. Parere iam diu haecper annos non potest:
nec qui eam respiciat quisquam est: solast.MI. Quam hic rem agit?
D:E. Hanc te aequomst ducereet te operamut fiat dare.
MI. Me ducere autem? DE. Te. MI. Me? DE. Te inquam.MI. Ineptis. DE. Si tu sis homo
hic faciat. AE. Mi pater! MI.Quid tu autem huicasineauscultas? DE. Nihil agis:
fieri aliternon potest. MI. Deliras. AE. Sine te exoremmi pater.
MI.Insanis: aufer te. DE. Ageda ueniam filio. MI. Satin sanus es?
egonouos maritus anno demum quinto et sexagensumo
fiam atque anumdecrepitam ducam? idne estis auctores mihi?
AE. Fac: promisi egoillis. MI. Promisti autem? de te largitorpuer.
%%
DE. Agequid siquid te maius oret? MI. Quasi non hoc sit maxumum.
DE. Daueniam. AE. Ne grauare. DE. Facpromitte. MI. Non omittitis?
AE.Nonnisi te exorem. MI. Vis est haec quidem. Age prolixeMicio.
MI.Etsi hoc mihi prauom ineptum absurdum atque alienum a uitamea
uidetursi uos tanto opere istuc uoltisfiat. AE. Benefacis.
DE. Merito te amo. uerum quid ego dicamhoc quom confitquod uolo?
MI. Quid? numquid restat? DE. Hegio cognatus his estproxumus
adfinis nobispauper: bene nos aliquid facere illidecet.
MI. Quid facere? DE. Agelli est hic sub urbe paulum quodlocitas foras:
huic demus qui fruatur. MI. Paulum id autemst? DE.Si multumsttamen
faciundumst: pro patre huic estbonus estnoster estrecte datur.
postremo nunc meum illud uerbum facioquod tuMicio
bene et sapienter dixti dudum: `uitium communeomniumst
quod nimium ad rem in senecta attenti sumus'. hancmaculam nos decet
ecfugere: et dictumst uere et re eapse fierioportet. AE. Mi pater!
MI. Quid istic? ager dabitur Hegioniquandoquidem hic uolt. AE. Gaudeo.
DE. Nunc tu mihi es germanusfrater pariter animo et corpore.
suo sibi gladio hunciugulo.

SYRVS DEMEA MICIO AESCHINVS
SERVOS SENES DVOADULESCENS

SY. Factumst quod iussistiDemea.
DE. Frugihomo's. ergo edepol hodie mea quidem sententia
iudico Syrum fieriesse aequom liberum. MI. Istunc liberum?
quodnam ob factum? DE.Multa. SY. o noster Demeaedepol uir bonus:
ego istos uobis usquea pueris curaui ambos sedulo;
docuimonuibene praecepi semperquae potui omnia.
DE. Res apparet: et quidem porro haecopsonarecum fide
scortum adducereadparare de die conuiuium:
nonmediocris hominis haec sunt officia. SY. O lepidum caput!
DE.Postremo hodie in psaltria ista emunda hic adiutor fuit
hiccurauit: prodesse aequomst. alii meliores erunt.
denique hic uoltfieri. MI. Vin tu hoc fieri? AE. Cupio. MI. Si quidem
tu uis:Syreeho accede huc ad me: liber esto. SY. Bene facis;
omnibusgratiam habeoet seorsum tibi praetereaDemea.
DE. Gaudeo. AE.Et ego. SY. Credo: utinam hoc perpetuom fiat gaudium
Phrygiam utuxorem meam una mecum uideam liberam!
DE. Optumam istam mulierem.SY. Et quidem tuo nepoti huius filio
hodie prima mammam dedithaec. DE. Hercle uero serio
siquidem prima dedithau dubiumstquin emitti aequom siet.
MI. Ob eam rem? DE. Ob eam: postremo a meargentum quantist sumito.
SY. Di tibiDemeaomnia omnes semperoptata offerant!
MI. Syreprocessisti hodie pulcre. DE. SiquidemporroMicio
hi tuom officium faciesatque huic aliquid paulumprae manu
dederisunde utatur: reddet tibi cito. MI. Istocuilius.
AE. Frugi homost. SY. Reddam hercleda modo. AE. Agepater! MI. Post consulam.
DE. Faciet. SY. O uir optume! AE. Opater mi festiuissume!
MI. Quid istuc? quae res tam repente moresmutauit tuos
quod prolubium? quae istaec subitast largitas? DE.Dicam tibi:
ut id ostenderemquod te isti facilem et festiuomputant
id non fieri ex uera uita neque adeo ex aequo et bono
sedex adsentando indulgendo et largiendoMicio.
nunc adeo si ob eamrem uobis mea uita inuisaAeschineest
quia non iusta iniustaprorsus omnia omnino obsequor
missam facio: ecfunditeemitefacite quod uobis lubet.
sed si id uoltis potiusquae uos propteradulescentiam
minus uidetismagis inpense cupitisconsulitisparum
haec reprehendere et corrigere quemobsecundare inloco:
ecce me qui id faciam uobis. AE. Tibipaterpermittimus:
plus scis quod opus factost. sed de fratre quid fiet?DE. Sino:
habeat; in istac finem faciat. MI. Istuc recte. CANTOR.Plaudite.