Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


VALERI FLACCI

ARGONAUTICA
LIBRI VIII

 

LIBER I

Primadeum magnis canimus freta pervia natis
fatidicamque ratemScythici quae Phasidis oras
ausa sequi mediosque inter iugaconcita cursus
rumpere flammifero tandem consedit Olympo.
      Phoebemonesi Cumaeaemihi conscia vatis                    5
statcasta cortina domosi laurea digna
fronte virettuque o pelagicui maior aperti
famaCaledonius postquam tua carbasavexit
Oceanus Phrygios prius indignatus Iulos
eripe mepopulis et habenti nubila terrae                    10
sanctepaterveterumque fave veneranda canenti
facta virum: versamproles tua pandit Idumen
namque potestSolymo nigrantem pulverefratrem
spargentemque faces et in omni turre furentem.
illetibi cultusque deum delubraquegenti                    15
instituetcum iamgenitorlucebis ab omni
parte poli neque erit TyriaeCynosura carinae
certior aut Grais Helice servanda magistris.
seutu signa dabis seu te duce Graecia mittet
et Sidon Nilusquerates: nunc nostra serenus                    20
orsaiuveshaec ut Latias vox impleat urbes.
         Haemoniamprimis Pelias frenabat ab annis
iam gravis et longus populismetus. illius amnes
Ionium quicumque petuntille Othryn etHaemum
atque imum felix versabat vomereOlympum.                    25
sednon ulla quies animo fratrisque paventi
progeniem divumque minas.hunc nam fore regi
exitio vatesque canunt pecudumque peraras
terrifici monitus iterant; super ipsius ingens
instatfama viri virtusque haud laeta tyranno.                    30
ergoanteire metus iuvenemque exstinguere pergit
Aesonium letique viasac tempora versat
sed neque bella videt Graias neque monstra perurbes
ulla: Cleonaeo iam tempora clausus hiatu
AlcidesolimLernae defensus ab angue                    35
Arcaset ambobus iam cornua fracta iuvencis.
ira maris vastique placentdiscrimina ponti.
tum iuvenem tranquilla tuens nec frontetimendus
occupat et fictis dat vultum et pondera dictis.
'hancmihi militiamveterum quae pulchrioractis                    40
adnuedaque animum. nostri de sanguine Phrixus
Cretheos ut patriasaudis effugerit aras.
hunc ferus AeetesScythiam Phasinquerigentem
qui colit--heu magni Solis pudor!--hospita vina
interet attonitae mactat sollemnia mensae                    45
nilnostri divumque memor. non nuntia tantum
fama refert: ipsumiuvenem tam saeva gementem
ipsum egocum serus fessos soporalligat artus
aspiciolacera adsiduis namque illiusumbra
questibus et magni numen maris excitatHelle.                    50
simihi quae quondam vireset pendere poenas
Colchida iam et regiscaput hic atque arma videres.
olim annis ille ardor hebet necdummea proles
imperio et belli rebus matura marique.
tucui iamcuraeque vigent animique viriles                    55
idecuset pecoris Nephelaei vellera Graio
redde tholo ac tantistemet dignare periclis!'
talibus hortatur iuvenem propiorqueiubenti
conticuit certus Scythico concurrere ponto
Cyaneastantoque silet possessa dracone                    60
velleramultifidas regis quem filia linguas
vibrantem ex adytis cantudapibusque vocabat
et dabat externo liventia mella veneno.
      Mox taciti patuere doli necvellera curae
esse virosed sese odiis immaniacogi                    65
infreta. qua iussos sectatur quaerere Colchos
arte queat: nuncaerii plantaria vellet
Perseos aut currus et quos frenassedracones
creditusignaras Cereris qui vomere terras
imbuit etflava quercum damnavit arista.                    70
heuquid agat? populumne levem veterique tyranno
infensum atque olimmiserantes Aesona patres
advocet an socia Iunone et Palladefretus
armisona speret magis et freta iussa capessat
siquaoperis tanti domito consurgere ponto                    75
famaqueat. tu sola animos mentemque peruris
Gloriate viridem videtimmunemque senectae
Phasidis in ripa stantem iuvenesquevocantem.
tandem animi incertum confusaque pectora firmat
religiotendensque pias ad sidera palmas                    80
'omnipotensregina' inquit'quamturbidus atro
aethere caeruleum quateretcum Iuppiter imbrem
ipse ego praecipiti tumidum per Enipeanimbo
in campos et tuta tuli nec credere quivi
ante deam quamte tonitru nutuque reposci                    85
coniugiset subita raptam formidine vidi
da Scythiam Phasinque mihituqueinnuba Pallas
eripe me! vestris egomet tunc velleratemplis
illa dabodabit auratis et cornibus igni
colla paterniveique greges altariacingent?'                    90
      Acceperedeae celerique per aethera lapsu
diversas petiere vias: in moeniapernix
Thespiaca ad carum Tritonia devolat Argum.
moliri huncpuppem iubet et demittere ferro
robora Peliacas et iam comes exitin umbras.                    95
atIuno Argolicas pariter Macetumque per urbes
spargit inexpertostemptare parentibus Austros
Aesonideniam stare ratem remisquesuperbam
poscere quos revehat rebusque in saecula tollat.
      Omnis avet quae iam bellisspectataque fama                    100
turbaducum primae seu quos in flore iuventae
temptamenta tenent necdumdata copia rerum.
at quibus arvorum studiumque insontisaratri
hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque
iussilaude canunt manifesto in lumineFauni                    105
silvarumquedeae atque elatis cornibus Amnes.
      ProtinusInachiis ultro Tirynthius Argis
advolatArcadio cuius flammataveneno
tela puer facilesque umeris gaudentibus arcus
gestatHylas; velit ille quidemsed dexteranondum                    110
paroneri clavaeque capax. quos talibus amens
insequitur solitosquenovat Saturnia questus:
'o utinam Graiae rueret non omneiuventae
in nova fata decus nostrique Eurystheos haec nunc
iussaforent. imbrem et tenebras saevumquetridentem                    115
iamiamego et inviti torsissem coniugis ignem.
nunc quoque nec sociumnostrae columenve carinae
esse velim Herculeis nec me umquamfidere fas sit
auxiliis comiti et tantum debere superbo.'
dixitet Haemonias oculos detorquet adundas.                    120
      Ferverecuncta virum coetusimul undique cernit
delatum nemus et doctaresonare bipenni
litora. iam pinus gracili dissolverelamna
Thespiaden iungique latus lentoque sequaces
mollirividet igne trabes remisque paratis                    125
Palladavelifero quaerentem bracchia malo.
constitit ut longo moles nonpervia ponto
puppis et ut tenues subiere latentia cerae
luminapicturae varios super addit honores.
hic sperata <. . . . . >Tyrrheni tergore piscis                    130
Peleosin thalamos vehitur Thetis; aequora delphin
corripit<ipsa>sedet deiecta in lumina palla
nec Iove maiorem nasci suspiratAchillen.
hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu
prosequiturnudis pariter Galatea lacertis                    135
antrapetens; Siculo revocat de litore Cyclops.
contra ignis viridiquetorus de fronde dapesque
vinaque et aequoreos inter cum coniugedivos
Aeacides pulsatque chelyn post pocula Chiron.
parte aliaPholoe multoque insanus Iaccho                    140
Rhoecuset Atracia subitae de virgine pugnae.
crateres mensaeque volantaraeque deorum
poculaqueinsignis veterum labor. optimushasta
hic Peleushic ense furens agnoscitur Aeson.
fertgravis invito victorem Nestoratergo                    145
Monychusardenti peragit Clanis Actora quercu.
nigro Nessus equo fugitadclinisque tapetis
in mediis vacuo condit caput Hippasus auro.
      Haec quamquam miranda virisstupet Aesone natus
at secum: 'heu miseros nostrum natosquepatresque!                    150
hacinenos animae faciles rate nubila contra
mittimur? in solum nuncsaeviet Aesona pontus?
non iuvenem in casus eademque periculaAcastum
abripiam? invisae Pelias freta tuta carinae
optet etexoret nostris cum matribusundas.'                    155
      Taliaconanti laevum Iovis armiger aethra
advenit et validis fixamgerit unguibus agnam.
at procul e stabulis trepidi clamoresequuntur
pastores fremitusque canum; citus occupat auras
raptoret Aegaei super effugit altaprofundi.                    160
accipitaugurium Aesonides laetusque superbi
tecta petit Peliae. priorhuic tum regia proles
advolat amplexus fraternaque pectoraiungens.
ductor ait: 'non degeneresut rerisAcaste
venimusad questus: socium te iungere coeptis                    165
estanimus neque enim Telamon aut Canthus et Idas
Tyndareusque puermihi vellere dignior Helles.
o quantum terraequantum cognoscerecaeli
permissum estpelagus quantos aperimus in usus!
nuncforsan grave reris opussed laetarecurret                    170
cumratis et caram cum iam mihi reddet Iolcon
quis pudor heu nostrostibi tunc audire labores
quae referam visas tua per suspiriagentes!'
      Nec passus rexplura virum 'sat multa parato
in quaecumque vocas. nec nos' ait'optimesegnes                    175
crediderispatriisve magis confidere regnis
quam tibisi primos duce tevirtutis honores
carperefraternae si des adcrescere famae.
quinegonequa metu nimio me cura parentis
impediatfallam ignarumsubitusque paratis                    180
tuncaderoprimas linquet cum puppis harenas.'
dixerat. ille animospromissaque talia laetus
accipit et gressus avidos ad litoravertit.
      At ducis imperiisMinyae monituque frequentes
puppem umeris subeunt et tentopoplite proni                    185
decurruntintrantque fretum; non clamor anhelis
nauticus aut blandustestudine defuit Orpheus.
tum laeti statuunt aras. tibirectoraquarum
summus honortibi caeruleis in litore vittis
etZephyris Glaucoque bovem Thetidiqueiuvencam                    190
deicitAncaeus: non illo certior alter
pinguia letifera perfringerecolla bipenni.
ipse ter aequoreo libans carchesia patri
sicait Aesonides: 'o qui spumantia nutu
regna quatis terrasque salocomplecteris omnes                    195
daveniam! scio me cunctis e gentibus unum
inlicitas temptare viashiememque mereri:
sed non sponte feror nec nunc mihi iungeremontes
mens ~tamen~ aut summo deposcere fulmen Olympo.
nePeliae te vota trahant! ille asperaiussa                    200
repperitet Colchos in me luctumque meorum.
illum ego--tu tantum nonindignantibus undis
hoc caput accipias et pressam regibusalnum.'
sic fatus pingui cumulat libamine flammam.
      Protulit ut crinem densisluctatus in extis                    205
igniset escendit salientia viscera tauri
ecce sacer totusque dei perlitora Mopsus
immanis visu vittamque comamque per auras
surgentemlaurusque rotat. vox reddita tandem
vox horrenda viris. tumfacta silentia vati.                    210
'heuquaenam aspicio? nostris modo concitus ausis
aequoreos vocat eccedeos Neptunus et ingens
concilium. fremere et legem defenderecuncti
hortantur. sic amplexussic pectora fratris
Iunotene tuque o puppem ne deserePallas:                    215
nuncpatruinunc flecte minas! cessere ratemque
accepere mari. perquot discrimina rerum
expedior! subita cur pulcher harundinecrines
velat Hylas? unde urna umeris niveosque perartus
caeruleae vestes? unde haec tibi vulneraPollux?                    220
quantusio tumidis taurorum e naribus ignis!
tollunt se galeae sulcisqueex omnibus hastae
et iam iamque umeri. quem circum velleraMartem
aspicio? quaenam aligeris secat anguibus auras
caedemadens? quos ense ferit? misereripeparvos                    225
Aesonide!cerno et thalamos ardere iugales!'
      IamdudumMinyas <% > ambage ducemque
terrificat; sed enim contraPhoebeius Idmon
non pallore virisnon ullo horrorecomarum
terribilisplenus fatis Phoeboquequieto                    230
cuigenitor tribuit monitu praenoscere divum
ominaseu flammas seulubrica comminus exta
seu plenum certis interroget aerapinnis
sic sociis Mopsoque canit: 'quantum augurApollo
flammaque prima docetpraeduri plenalaboris                    235
cernoequidempatiens sed quae ratis omnia vincet.
ingentes durateanimae dulcesque parentum
tendite ad amplexus!' lacrimae ceciderecanenti
quod sibi iam clausos invenit in ignibus Argos.
      Vix ea fatus eratiungitcum talia ductor                    240
Aesonius:'superum quando consulta videtis
o sociiquantisque datur spesmaxima coeptis
vos quoque nunc vires animosque adfertepaternos.
non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
suspectivedoli: deus haecdeus omine dextro                    245
imperat;ipse suo voluit commercia mundo
Iuppiter et tantos hominummiscere labores.
itevirimecum dubiisque evincite rebus
quaememinisse iuvet nostrisque nepotibus instent.
hanc verosociivenientem litore laeti                    250
dulcibusadloquiis ludoque educite noctem!'
paretur. molli iuvenesfunduntur in alga
conspicuusque toris Tirynthius. extaministri
rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
      Iamque aderat summodecurrens vertice Chiron                    255
clamantemquepatri procul ostendebat Achillen.
ut puer ad notas erectum Peleavoces
vidit et ingenti tendentem bracchia passu
adsiluitcaraque diu cervice pependit.
illum nec valido spumantia poculaBaccho                    260
sollicitantveteri nec conspicienda metallo
signa tenent: stupet in ducibusmagnumque sonantes
haurit et Herculeo fert comminus oraleoni.
laetus at impliciti Peleus rapit oscula nati
suspiciensquepolum 'placido si currere fluctu                    265
Peleavultis' ait 'ventosque optare ferentes
hocsuperiservatecaput! tu ceteraChiron
da mihi! te parvus lituos et bellaloquentem
miretur; sub te puerilia tela magistro
venator feratet nostram festinet ad hastam.'                    270
omnibusinde viae calor additus; ire per altum
magna mente volunt. Phrixipromittitur absens
vellus et auratis Argo reditura corymbis.
      Sol ruit et totum Minyislaetantibus undae
deduxere diem. sparguntur litorecurvo                    275
luminanondum ullis terras monstrantia nautis.
Thracius hic noctem dulcitestitudine vates
extrahitut steterit redimitus temporavittis
Phrixus et iniustas contectus nubibus aras
fugerit Inoolinquens Athamanta Learcho;                    280
aureusut iuvenem miserantibus intulit undis
vector et adstrictis utsedit cornibus Helle.
septem Aurora vias totidemque peregeratumbras
luna polo dirimique procul non aequore visa
coeperat agemina discedere Sestos Abydo.                    285
hicsoror Aeoliden aevum mansura per omne
deseritheu saevaenequiquam erepta novercae!
illa quidem fessis longe petit umidapalmis
vellerased bibulas urgenti pondere vestes
unda trahitlevique manus labuntur ab auro.                    290
quis tibiPhrixedolorrapido cum concitusaestu
respiceres miserae clamantia virginis ora
extremasquemanus sparsosque per aequora crines!
      Iamquemero ludoque modus positique quietis
conticuere torissolusquibus ordine fusis                    295
impatienssomni ductor manet. hunc gravis Aeson
et pariter vigil Alcimedespectantque tenentque
pleni oculos. illis placidi sermonisIason
suggerit adfatus turbataque pectora mulcet.
mox ubivicta gravi ceciderunt lumina somno                    300
visacoronatae fulgens tutela carinae
vocibus his instare duci:'Dodonida quercum
Chaoniique vides famulam Iovis. aequoratecum                    308
ingrediornec fatidicis avellere silvis                    303
menisi promisso potuit Saturnia caelo.
tempus adest: age rumpemorasdumque aequore toto
currimus incertus si nubila duxeritaether
iam nunc mitte metus fidens superisque mihique.'
dixerat.ille pavens laeto quamquam ominedivum                    309
prosiluitstratis. Minyas simul obtulit omnes
alma novo crispans pelagusTithonia Phoebo.
discurrunt transtris: hi celso cornuamalo
expediuntalii tonsas in marmore summo
praetemptantprora funem legit Argus ab alta.
increscunt matrum gemitus etfortia languent                    315
cordapatrumlongis flentes amplexibus haerent.
vox tamen Alcimedesplanctus supereminet omnis
femineis tantum illa furensululatibus obstat
obruat Idaeam quantum tuba Martia buxum
faturet haec: 'nate indignos aditurelabores                    320
dividimurnec ad hos animum componere casus
ante datumsed bella tibiterrasque timebam.
vota aliis facienda deis. si fata reducunt
temihisi trepidis placabile matribus aequor
possum equidemlucemque pati longumque timorem.                    325
sinaliud fortuna paratmiserere parentum
Mors bonadum metus estnec adhuc dolor. ei mihiColchos
unde ego et avecti timuissemvellera Phrixi?
quos iam mente diesquam saeva insomniacuris
prospicio! quotiens raucos ad litorisictus                    330
deficiamScythicum metuens pontumque polumque
nec de te credam nostrisingrata serenis!
daprecoramplexus haesuraque verbarelinque
auribus et dulci iam nunc preme lumina dextra!'
talibusAlcimede maeretsed fortior Aeson                    335
attollensdictis animos: 'o si mihi sanguis
quantus erat cum signiferumcratera minantem
non leviore Pholum manus haec compescuitauro
primus in aeratis posuissem puppibus arma
concussoqueratem gauderem tollere remo.                    340
sedpatriae valuere preces auditaque magnis
vota deis: video nostrotot in aequore reges
teque ducem. talestales ego duceresuetus
atque sequi. nunc ille dies--det Iuppiter oro--
illesuper quo te Scythici regisque marisque                    345
victorem atque umeros ardentem vellere rapto
accipiamcedantque tuae mea facta iuventae.'
sic ait. ille suo conlapsampectore matrem
sustinuit magnaque senem cervice recepit.
      Et iam finis erat.Zephyrumque ratemque morantes                    350
solveratamplexus tristi tuba tertia signo.
dant remo sua quisque viridant nomina transtris.
hinc laevum Telamon pelagus tenetaltiorinde
occupat Alcides aliud marecetera pubes
dividitur. celerAsterionquem matre cadentem                    355
Peresiusgemino fovit pater amne Cometes
segnior Apidani vires ubi sentitEnipeus
nititurhinc Talaus fratrisque Leodocus urget
remoterga suiquos nobile contulit Argos.
hinc quoque missus adestquamvis arcentibus Idmon                    360
alitibus;sed turpe viro timuisse futura.
hic et Naubolides tortasconsurgit in undas
Iphitushic patrium frangit Neptuniusaequor
qui tenet undisonam Psamathen semperquepatentem
TaenaronEuphemusmollique a litorePellae                    365
Deucalioncertus iaculis et comminus ense
nobilis Amphionpariter quosedidit Hypso
nec potuit similes voluitve ediscere vultus.
tumvalida Clymenus percusso pectore tonsa
frater et Iphiclus puppemtrahit et face saeva                    370
intua mox Danaos acturus saxaCaphereu
Naupliuset tortum non aIove fulmen Oileus
qui gemet Euboicas nato stridente perundas
quique Erymanthei sudantem pondere monstri
AmphitryoniadenTegeaeo limine Cepheus                    375
iuvitet Amphidamas (at frater plenior actis
maluit Ancaeo velluscontingere Phrixi)
tectus et Eurytion servato colla capillo
quempater Aonias reducem tondebit ad aras.
te quoque ThessalicaeNestorrapit in freta puppis                    380
famaMycenaeis olim qui candida velis
aequora nec stantes miraberemille magistros.
nec Peleus fretus soceris et coniugediva                    403
defuitac prora splendet tua cuspis ab alta
Aeacide; tantum haec aliisexcelsior hastis
quantum Peliacas in vertice viceratornos.
linquit et Actorides natum Chironis in antro
ut sociuscaro pariter meditetur Achilli
fila lyrae pariterque leves puerincitet hastas.
[discat eques placidi conscendere tergamagistri]                    410
hicvates Phoebique fides non vanaparentis                    383
Mopsuspuniceo cui circumfusa cothurno
palla imos ferit alba pedesvittataque frontem
cassis et in summo laurus Peneia cono.
quinetiam Herculeo consurgit ab ordine Tydeus
NelidesquePericlymenusquem parva Methone
et levis Elis equis et fluctibusobvius Aulon
caestibus adversos viderunt frangerevultus.                    390
tu quoque Phrixeos remoPoeantieColchos
bis Lemnonvisure petisnunc cuspide patris
inclitusHerculeas olim moturesagittas.
proximus hinc Butes Actaeis dives ab oris;
innumerasnam claudit apes longaque superbus                    395
fuscatnube diem dum plenas nectare cellas
pandit et in dulcem regesdimittit Hymetton.
insequeris casusque tuos expressaPhalere
arma geris laeva; nam lapsus ab arbore parvum
terquater ardenti tergo circumvenit anguis                    400
statprocul intendens dubium pater anxius arcum.
tum caelata metusalios gerit arma Eribotes
et quem fama genus non est deceptaLyaei                    411
Phliasimmissus patrios de vertice crines.
nec timet Ancaeum genetrixcommittere ponto
plena tulit quem rege maris. securus inaequor
haud minus Erginus proles Neptuniafertur                    415
quimaris insidiasclarae qui sidera noctis
norit et e clausis quemdestinet Aeolus antris
non metuat cui regna ratiscui traderecaelum
adsidua Tiphys vultum lassatus ab Arcto.
taureavulnifico portat celer a<spera>plumbo                    420
tergaLaconsaltem in vacuos ut bracchia ventos
spargat et OebaliumPagaseia puppis alumnum
spectet securo celebrantem litoraludo
oraque Thessalico melior contundere freno
vectorempavidae Castor dum quaereret Helles                    425
passusAmyclaea pinguescere Cyllaron herba.
illis Taenario paritertremit ignea fuco
purpuraquod gemina mater spectabiletela
duxit opus: bis Taygeton silvasque comantes
struxeratEurotan molli bis fuderat auro.                    430
quemquesuus sonipes niveo de stamine portat
et volat amborum patrius depectore cycnus.
at tibi collectas solvit iam fibulavestes
ostenditque umeros fortes spatiumque superbi
pectorisHerculeis aequumMeleagrelacertis.                    435
hicnumerosa phalanxproles Cyllenia: certus
Aethalides subitasnervo redeunte sagittas
cogere; tu medios gladio bonus ire perhostes
Euryte; nec patrio Minyis ignobilis usu
nuntia verbaducis populis qui reddit Echion.                    440
sednonIphituis Argo reditura lacertis
heu cinerem Scythica temaesta relinquet harena
cessantemque tuo lugebit in ordineremum.
te quoque dant campi tanto pastore Pheraei
felicesAdmetetuis nam pendet in arvis                    445
Deliusingrato Steropen quod fuderat arcu.
a quotiens famulo notis sororobvia silvis
flevit ubi Ossaeae captaret frigora quercus
perderetet pingui miseros Boebeide crines!
insurgit transtris et remoNerea versat                    450
Canthusin Aeaeo volvet quem barbara cuspis
pulvere; at interea claridecus adiacet orbis
quem genitor gestabat Abas--secat aureafluctu
tegmina Chalcidicas fugiens Euripus harenas
celsaquesemiferum contorquens frena luporum                    455
surgisab ostrifero mediusNeptuneGeraesto.
et tibi Palladia pinuPolyphemerevecto
ante urbem ardentis restat deprenderepatris
reliquiasmultum famulis pia iusta moratis
si venias.breviore petit iam caerula remo                    460
occupatet longe sua transtra novissimus Idas.
at frater magnos Lynceusservatur in usus
quem tulit Arenepossit qui rumpere terras
etStyga transmisso tacitam deprendere visu.
fluctibus e mediisterras dabit ille magistro                    465
etdabit astra rati cumque aethera Iuppiter umbra
perdiderit solustransibit nubila Lynceus.
quin et Cecropiae proles vacatOrithyiae
temperet ut tremulos Zetes fraterque ceruchos.
necvero Odrysius transtris impenditurOrpheus                    470
autpontum remo subigitsed carmine tonsas
ire docet summo passim negurgite pugnent.
donat et Iphiclo pelagus iuvenumquelabores
Aesonidesfessum Phylace quem miserat aevo
non iamoperum in partemmonitus sed tradat utacres                    475
magnorumqueviros qui laudibus urat avorum.
Argetuae tibi cura ratistemoenia doctum
Thespia Palladio dant munere; sors tibi nequa
partetrahat tacitum puppis mare fissaque fluctu
vel pice vel molliconducere vulnera cera.                    480
pervigilArcadio Tiphys pendebat ab astro
Hagniadesfelix stellis quisegnibus usum
et dedit aequoreos caelo duce tendere cursus.
      Ecce per obliqui rapidumcompendia montis
ductor ovans laetusque dolis agnoscitAcastum                    485
horrentemiaculis et parmae luce coruscum.
ille ubi se mediae per scutavirosque carinae
intulitardenti Aesonides retinaculaferro
abscidit. haud aliter saltus vastataque pernix
venatorcum lustra fugit dominoque timentem                    490
urgetequum teneras compressus pectore tigres
quas astu rapuit pavidodum saeva relictis
mater in adverso catulis venatur Amano.
itpariter propulsa ratis. stant litore matres
claraque vela oculispercussaque sole sequuntur                    495
scutavirumdonec iam celsior arbore pontus
immens<usque> ratemspectantibus abstulit aer.
      Sidereatunc arce pater pulcherrima Graium
coepta tuens tantamque operisconsurgere molem
laetatur; patrii neque enim probat otiaregni.                    500
unaomnes gaudent superi venturaque mundo
tempora quaeque viascernunt sibi crescere Parcae.
sed non et Scythici genitordiscrimine nati
intrepidus tales fundit Sol pectore voces:
'summesatorcui nostra dies volventibus annis                    505
totperagit reficitque vicestuane ista voluntas
Graiaque nunc undisduce te nutuque secundo
it ratis? an meritos fas est mihi rumperequestus?
hoc metuens et nequa foret manus invida nato
nonmediae telluris opesnon improbalegi                    510
divitisarva plagae (teneant uberrima Teucer
et Libys et vestri Pelopisdomus): horrida saevo
quae premis arva gelu strictosque insedimusamnes.
cederet his etiam et sese sine honore referret
ulteriussed nube rigens ac nescia rerum                    515
statsuper et nostros iam zona reverberat ignes.
quid regio immanisquid barbarus amnibus ullis
Phasis et aversis proles mea gentibusobstat?
quid Minyae meruere queri? num vellere Graio
vipotitur? profugo quin agmina iungerePhrixo                    520
abnuitInoas ultor nec venit ad aras
imperii sed parte virum nataequemoratus
coniugio videt e Graia nunc stirpe nepotes
et generosvocat et iunctas sibi sanguine terras.
flecte ratem motusquepaternec vulnere nostro                    525
aequorapande viris; veteris sat conscia luctus
silva Padi et visoflentes genitore sorores!'
adfremit his quassatque caput quivellera dono
Bellipotens sibi fixa videt temptataquecontra
Pallas et amborum gemuit Saturniaquestus.                    530
      Tumgenitor: 'vetera haec nobis et condita pergunt
ordine cuncta suorerumque a principe cursu
fixa manent; neque enim terris tumsanguis in ullis
noster erat cum fata daremiustiquefacultas
hinc mihi cum varios struerem per saeculareges.                    535
atqueego curarum repetam decreta mearum.
iam pridem regio quaevirginis aequor ad Helles
et Tanai tenus immenso descendit abEuro
undat equis floretque viris nec tollere contra
ulla paresanimos nomenque capessere bellis                    540
ausamanus. sic fata locossic ipse fovebam.
accelerat sed summa diesAsiamque labantem
linquimus et poscunt iam me sua temporaGrai.
inde meae quercus tripodesque animaeque parentum
hancpelago misere manum. via facta perundas                    545
perquehiemesBellonatibi. nec vellera tantum
indignanda manentpropiorque ex virgine rapta
ille dolorsed--nulla magissententia menti
fixa meae--veniet Phrygia iam pastor ab Ida
quigemitus irasque pares et mutua Grais                    550
donaferat. quae classe dehinc effusa procorum
bellaquot ad Troiaeflentes hiberna Mycenas
quot proceres natosque deumquae roboracernes
oppetere et magnis Asiam concedere fatis!
hinc Danaumde fine sedet gentesque fovebo                    555
moxalias. pateant montes silvaeque lacusque
cunctaque claustramarisspes et metus omnibus esto.
arbiter ipse locos terrenaquesumma movendo
experiarquaenam populis longissima cunctis
regnavelim linquamque datas ubi certushabenas.'                    560
tuncoculos Aegaea refert ad caerula robur
Herculeum Ledaeque tuensgenus atque ita fatur:
'tendite in astraviri: me primum regiamundo
Iapeti post bella trucis Phlegraeque labores
imposuit;durum vobis iter et grave caeli                    565
institui.sic ecce meussic orbe peracto
Liber et expertus remeavitApollo.'
dixit et ingenti flammantem nubila sulco
direxit perinane facemquae puppe propinqua
in bifidum discessit iterfratresque petivit                    570
Tyndareosplacida et mediis in frontibus haesit
protinus amborum lumenqueinnoxia fundit
purpureummiseris olim implorabile nautis.
      Interea medio saevuspermissa profundo
carbasa Pangaea Boreas speculatus abarce                    575
continuoAeoliam Tyrrhenaque tendit ad antra
concitus. omne dei rapidisnemus ingemit alis
strata Ceres motuque niger sub praepetepontus.
aequore Trinacrio refugique a parte Pelori
stat rupeshorrenda fretisquot in aetherasurgit                    580
molibusinfernas totidem demissa sub undas.
nec scopulos aut antra minoriuxta altera tellus
cernitur. illam Acamans habitat nudusquePyracmon
has nimbi ventique domos et naufraga servat
tempestashinc in terras latumque profundum                    585
estiterhinc olim soliti miscere polumque
infelixque fretum (nequeenim tunc Aeolus illis
rector eratLibya cum rumperet advenaCalpen
Oceanuscum flens Siculos Oenotria fines
perderet etmediis intrarent montibus undae)                    590
intonuitdonec pavidis ex aethere ventis
Omnipotens regemque deditquemiussa vereri
saeva cohors; vix monte chalybs iterataquemuris
saxa domant Euros. cum iam cohibere frementum
oranequitrex tunc aditus et claustrarefringit                    595
ipsevolens placatque data fera murmura porta.
nuntius hunc solioBoreas proturbat ab alto.
'Pangaea quod ab arce nefas' ait'Aeolevidi!
Graia novam ferro molem commenta iuventus
pergitet ingenti gaudens domat aequora velo.                    600
necmihi libertas imis freta tollere harenis
qualis eram nondumvinclis et carcere clausus.
hinc animi structaeque viris fiduciapuppis
quod Borean sub rege vident. da mergere Graios
insanamqueratem! nil me mea pignora tangunt.                    605
tantumhominum compesce minas dum litora iuxta
Thessala necdum aliaeviderunt carbasa terrae.'
      Dixeratat cuncti fremere intus et aequora venti
poscere. tum validamcontorto turbine portam
impulit Hippotadesfundunt se carcerelaeti                    610
Thracesequi Zephyrusque et nocti concolor alas
nimborum cum prole Notuscrinemque procellis
hispidus et multa flavus caput Eurusharena.
induxere hiemem raucoque ad litora tractu
unanimifreta curva ferunt. nec sola Tridentis                    615
regnamoventvasto pariter ruit igneus aether
cum tonitru piceoquepremit nox omnia caelo.
excussi manibus remi conversaquefrontem
puppis in obliquum resonos latus accipit ictus
velasuper tremulum subitus volitantia malum                    620
turborapit. qui tum Minyis trepidantibus horror
cum picei fulsere polipavidamque coruscae
ante ratem cecidere faces antemnaquelaevo
prona dehiscentem cornu cum sustulit undam.
non hiememmissosque putant consurgere ventos                    625
ignarised tale fretum. tum murmure maesto:
'hoc erat inlicitas temerarerudentibus undas
quod nostri timuere patres. vix litorepuppem
solvimus et quanto fremitu se sustulit Aegon!
hocineCyaneae concurrunt aequore cautes                    630
tristiusan miseris superest mare? linquiteterrae
spem pelagi sacrosqueiterum seponite fluctus!'
haec iterant segni flentes occumbereleto.
magnanimus spectat pharetras et inutilerobur
Amphitryoniades. miscent supremapaventes                    635
verbaalii iunguntque manus atque ora fatigant
aspectu in misero ~tota~cum protinus alnus
solvitur et vasto puppis mare sorbethiatu.
illam huc atque illuc nunc torquens verberat Eurus
nuncstridens Zephyris aufert Notus. undiquefervent                    640
aequoracum subitus trifida Neptunus in hasta
caeruleum fundo caputextulit. 'hanc mihi Pallas
et soror hanc' inquit'mulcens meapectora fletu
abstulerint; veniant Phariae Tyriaequecarinae
permissumque putent. quotiens mox raptavidebo                    645
velanotis plenasque aliis clamoribus undas!
non meus Orion aut saevusPliade Taurus
mortis causa novae; miseris tu gentibusArgo
fataparas nec iam merito tibiTiphyquietum
ulla parens voletElysium manesque piorum.'                    650
haecait et pontum pater ac turbata reponit
litora depellitque Notosquos caerulus horror
et madido gravis unda sinu longequesecutus
imber ad Aeoliae tendunt simul aequora portae.
emicuitreserata dies caelumque resolvit                    655
arcuset in summos redierunt nubila montes.
iam placidis ratis exstataquisquam gurgite ab imo
et Thetis et magnis Nereus socererigit ulnis.
ergo umeros ductor sacro velatur amictu
Aesoniamquecapit pateramquam munere gaudens                    660
liquerat hospitio pharetrasque rependerat auro
Salmoneusnondum ille furenscum fingeret alti
quadrifida trabe tela Ioviscontraque ruenti
aut Athon aut Rhodopen maestae nemora arduaPisae
aemulus et miseros ipse ureret Elidisagros.                    665
hacpelago libat latices et talibus infit:
'diquibus undarumtempestatisque sonorae
imperium et magno penitus par regiacaelo
tuquefretum divosque pater sortite biformes
seucasus nox ista fuit seuvolvitur axis                    670
utsuperumsic stare~t opus~ tollique vicissim
pontus habet seu tesubitae nova puppis imago
armorumque hominumque truces consurgerein iras
impulithaec luerim satis et tua numinarector
iamfuerint meliora mihi. da reddere terris                    675
hasanimas patriaeque amplecti limina portae!
tum quocumque locomeritas tibi plurimus aras
pascet honosquantusque rotishorrendus equisque
staspateratque ingens utrimque fluentiaTriton
frena tenettantus nostras condere perurbes.'                    680
dixerathaec. oritur clamor dextraeque sequentum
verba ducis. sic cumstabulis et messibus ingens
ira deum et Calabri populator Siriusarvi
incubuitcoit agrestum manus anxia priscum
in nemus etmiseris dictat pia vota sacerdos.                    685
ecceautem molli Zephyros descendere lapsu
aspiciuntvolat immissiscava pinus habenis
infinditque salum et spumas vomit aeretridenti;
Tiphys agit tacitique sedent ad iussaministri
qualiter ad summi solium Iovis omniacircum                    690
pronaparata deoventique imbresque nivesque
fulguraque et tonitrus etadhuc in fontibus amnes.
      Atsubitus curaque ducem metus acrior omni
mensque mali praesagaquatitquod regis adortus
progeniem raptoque dolis crudelisAcasto                    695
ceteranuda neci medioque in crimine patrem
liquerit ac nullis inopemvallaverit armis
ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis inillos
quippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris.
      Saevit atrox Peliasinimicaque vertice ab alto                    700
velavidet nec qua se ardens effundere possit.
nil animinil regnaiuvant; fremit obice ponti
clausa cohors telisque salumfacibusque coruscat.
haud secusaerisona volucer cum DaedalusIda
prosiluit iuxtaque comes brevioribusalis                    705
nubenova linquente domos Minoia frustra
infremuit manus et visulassatur inani
omnis eques plenisque redit Gortynapharetris.
quin etiam in thalamis primoque in limine Acasti
fusushumo iuvenis gressus et inania signa                    710
orepremit sparsisque legens vestigia canis
'te quoque iam maestiforsan genitoris imago
nate' ait 'et luctus subeunt suspirianostri
iamque dolos circumque trucis discrimina leti
millevides. qua teinfelixquibus insequaroris?                    715
nonScythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
tendit iterfalsaesed captum laudis amore
tepuerin nostrae durus tormentasenectae
nunc lacerat. celsis an si freta puppibus essent
pervianon ultro iuvenes classemque dedissem?                    720
odomuso freti nequiquam prole penates!'
dixit et extemplo furiisiraque minaci
terribilis: 'sunt hic etiam tua vulnerapraedo
sunt lacrimae carusque parens!' simul aedibus altis
itquereditque fremens rerumque asperrimaversat.                    725
Bistonasad meritos cum cornua saeva Thyone<us>
torsit et infelixiam mille furoribus Haemus
iam Rhodopes nemora alta gemunttalem incita longis
porticibus coniunxque fugit natique Lycurgum.
      Tartareo tum sacra IoviStygiisque ferebat                    730
manibusAlcimede tanto super anxia nato
siquid ab excitis meliuspraenosceret umbris.
ipsum etiam curisque parem talesqueprementem
corde metus ducitfacilem tamenAesona coniunx.
inscrobibus cruor et largus Phlegethontisoperti                    735
stagnathonos saevoque vocat grandaeva tumultu
Thessalis exanimes atavosmagnaeque nepotem
Pleiones. et iam tenues ad carminavultus
extulerat maestosque tuens natumque nurumque
talialibato pandebat sanguine Cretheus:                    740
'mittemetusvolat ille mariquantumque propinquat
iam magis atquemagis variis stupet Aea deorum
prodigiis quatiuntque trucesoracula Colchos.
heu quibus ingreditur fatisqui gentibushorror
pergit! mox Scythiae spoliis nuribusquesuperbus                    745
adveniet--cuperemipse graves tum rumpere terras--
sed tibi triste nefasfraternaque turbidus arma
rex parat et saevas irarum concipitignes.
quin rapis hinc animam et famulos citus effugis artus?
imeus esiam te in lucos pia turbasilentum                    750
secretisqueciet volitans pater Aeolus arvis.'
      Horruitinterea famulum clamore supremo
maesta domusregemque fragor permoenia differt
mille ciere manus et iam dare iussavocatis.
flagrantes aras vestemque nemusquesacerdos                    755
praecipitatsubitisque pavens circumspicitAeson
quid moveat. quam multa leocunctatur in arta
mole virum rictuque genas et luminapressit
sic curae subiere ducemferrumne capessat
imbelleatque aevi senior gestamina primi                    760
anpatres regnique acuat mutabile vulgus.
contra effusa manushaerensque in pectore coniunx
'me quoque' ait 'casus comitemquicumque propinquat
accipies nec fata traham natumque videbo
tesinesat caeli patienscum prima peraltum                    765
veladeditpotui quae tantum ferre dolorem.'
talia per lacrimas. etiam circumspicit Aeson
praeveniat quo fine minasquae fatacapessat
digna satis; magnos obitus natumque domumque
et genusAeolium pugnataque poscere bella.                    770
estetiam ante oculos aevum rudis altera proles
ingentes animos etfortia discere facta
quem velit atque olim leti meminissepaterni.
ergo sacra novat. veteris sub nocte cupressi
sordiduset multa pallens ferrugine taurus                    775
stabatadhuccui caeruleae per cornua vittae
et taxi frons hirta comis;ipse aeger anhelans
impatiensque loci visaque exterritusumbra.
hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
Thessalisin seros Ditis servaverat usus                    780
tergeminamcum placat eram Stygiasque supremo
obsecrat igne domosiamiamexorabile retro
carmen agens; neque enim ante leves niger avehitumbras
portitor et cunctae primis stant faucibus Orci.
illumubi terrifici superesse in temporesacri                    785
conspexitstatuit leto supremaque fatur
ipse manu tangens damnati cornuatauri:
'vos quibus imperium Iovis et non segne peractum
lucisitermihi conciliismihi cognita bellis
nomina magnorum famasacrata nepotum                    790
tuqueexcite parens umbrisut nostra videres
funera et oblitos superumpaterere dolores
da placidae mihi sedis iter meque hostiavestris
conciliet praemissa locis! tununtia sontum
virgoIoviterras oculis quae prospicisaequis                    795
ultricesquedeae Fasque et grandaeva Furorum
Poena parensmeritis regissuccedite tectis
et saevas inferte faces! sacer efferaraptet
corda pavor nec sola mei gravia adfore nati
armaratemque putet. classes et Ponticasigna                    800
atqueindignatos temerato litore reges
mente agitet semperque metudecurrat ad undas
arma ciens: mors sera viam temptataqueclaudat
effugia et nostras nequeat praecurrere diras
sedreduces iam iamque viros auroquecoruscum                    805
cernatiter. stabo insultans et ovantia contra
ora manusque feram. tumvobis siquod inausum
arcanumque nefas et adhuc incognitaleti
sors superestdate fallaci pudibunda senectae
exitiaindecoresque obitus! non Marte nec armis                    810
autnati precor ille mei dignatus ut umquam
ense cadat; quae fidamanusquae cara suorum
diripiat laceretque senem nec membrasepulchro
contegat. haec noster de rege piacula sanguis
sumatet heu cunctae quas misit in aequoragentes!'                    822
adstititet nigro fumantia pocula tabo                    815
contigitipsa gravi Furiarum maxima dextra
illi avide exceptum paterishausere cruorem.
      Fit fragor:inrumpunt sonituqui saeva ferebant
imperia et strictos iussisregalibus enses.
in media iam morte senes suffectaqueleto                    820
luminaet undanti revomentes veste cruorem
conspiciunt primoque rudemsub limine rerum                    823
tepueret visa pallentem morte parentum
diripiunt adduntque tuis.procul horruit Aeson
excedens memoremque tulit sub nubibusumbram.
      Cardine sub nostrorebusque abscisa supernis
Tartarei sedet aula patris. non illaruenti
accessura polovictam si volvere molem
ingenti placetore Chaosquod pondere fessam                    830
materiemlapsumque queat consumere mundum.
hic geminae aeternum portaequarum altera dura
semper lege patens populos regesquereceptat
ast aliam temptare nefas et tendere contra:
rara etsponte patetsiquando pectore ductor                    835
vulneranota gerensgaleis praefixa rotisque
cui domus aut studiummortales pellere curas
culta fideslonge metus atque ignotacupido
seu venit in vittis castaque in veste sacerdos.
quosomnes levibus plantis et lampadaquassans                    840
progeniesAtlantis agit. lucet via late
igne deidonec silvas et amoenapiorum
deveniant camposqueubi sol totumque per annum
durataprica dies thiasique chorique virorum
carminaque et quorumpopulis iam nulla cupido.                    845
haspater in sedes aeternaque moenia natum
inducitque nurum. tumporta quanta sinistra
poena docet maneat Pelianquot liminemonstra.
mirantur tantos strepitus turbamque ruentem
et locaet infernos almae virtutis honores.

 

LIBER II

      Intereascelerum luctusque ignarus Iason
alta secat. neque enim patrioscognoscere casus
Iuno sinitmediis ardens ne flectat ab undis
ac temere in Pelian et adhuc obstantia regis
fata ruatplacitosque deis ne deserat actus.                    5
iamquefretis summas aequatum Pelion ornos
templaque Tisaeae merguntobliqua Dianae
iam Sciathos subsedit aquisiam longa recessit
Sepias. attollit tondentes pabula Magnes
campus equos:vidisse putant Dolopeia busta                    10
intrantemqueAmyron curvas quaesita per oras
aequoraflumineo cuius redeuntiavento
vela legunt. remis insurgiturinde salutant
Eurymenas.recipit velumque fretumque reversus
Auster et in nubem Minyisrepe<te>ntibus altum                    15
Ossaredit. metus ecce deum damnataque bello
Pallene circumque videntimmania monstra
terrigenum caelo quondam adversata Gigantum
quosscopulis trabibusque parens miserata iugisque
induit et versosexstruxit in aethera montes.                    20
quisquesuas in rupe minas pugnamque metusque
servat adhucquatit ipsehiemes et torquet ab alto
fulmina crebra paterscopulis sedmaximus illis
horror abestSicula pressus tellure Typhoeus.
hunc profugum et sacras revomentem pectoreflammas                    25
utmemorantprensum ipse comis Neptunus in altum
abstulitimplicuitque vadis totiensque cruenta
mole resurgentemtorquentemque anguibus undas
Sicanium dedit usque fretum cumqueurbibus Aetnam
intulit ora premens. trux ille eiectatadesi                    30
fundamentaiugipariter tunc omnis anhelat
Trinacriainiectam fesso dumpectore molem
commovet experiens gemituque reponitinani.
      Iamque Hyperioniusmetas maris urget Hiberi
currus et evectae prono laxanturhabenae                    35
aetherecum palmas Tethys grandaeva sinusque
sustulit et rupto sonuitsacer aequore Titan.
auxerat hora metusiam se vertentis Olympi
ut faciem raptosque simul montesque locosque
ex oculiscircumque graves videre tenebras.                    40
ipsaquies rerum mundique silentia terrent
astraque et effusisstellatus crinibus aether;
ac velut ignota captus regione viarum
noctivagum qui carpit iter non aure quiescit
non oculisnoctisque metus niger auget utrimque                    45
campuset occurrens umbris maioribus arbor
haud aliter trepidare viri.sed pectora firmans
Hagniades 'non hanc' inquit 'sine numinepinum
derigimus nec me tantum Tritonia cursus
erudiit. saepeipsa manu dignata carinam est.                    50
annon expertisubitus cum luce fugata
horruit imbre dies? quantispro IuppiterAustris
restitimusquanta quotiens et Palladosarte
in cassum decimae cecidit tumor arduus undae!
quinagiteo socii; micat immutabile caelum                    55
puraquenec gravido surrexit Cynthia cornu
(nullus in ore rubor)certusque ad talia Titan
integer in fluctus et in uno deciditEuro.
adde quod in noctem venti veloque marique
incumbuntmagis et tacitis ratis ocior horis.                    60
atqueadeo non illa sequi mihi sidera mens stat
quae delapsa poloreficit mare. tantus Orion
iam caditirato iam stridet inaequore Perseus:
sed mihi duxvetitis qui numquam conditus undis
axe nitetSerpensseptenosque implicatignes.'                    65
sicait et certi memorat qui vultus Olympi
Pleiones Hyadumque locosquo sidere vibret
Ensis et Actaeus niteat qua luce Bootes.
haecubi dicta deditCereris tum munere fessas
restituunt vires etparco corpora Baccho.                    70
moxsomno cessereregunt sua sidera puppem.
      Iamquesub Eoae dubios Atlantidis ignes
albet ager motisque truces abovilibus ursi
tuta domosque petuntraras et litus in altum
mittit avescum primus equis erexitanhelis                    75
PhoebusAthon mediasque diem dispersit in undas.
certatim remis agiturmare rostraque cursu
prima tremunt et iam summis Vulcania surgit
Lemnos aquistibi per varios defleta labores
Ignipotensnec te furiis et crimine matrum                    80
terrafugat meritique piget meminisse prioris.
      Temporequo primum fremitus insurgere opertos
caelicolum et regni sensitnovitate tumentes
Iuppiter aetheriae nec stare silentia pacis
Iunonem volucri primam suspenditOlympo                    85
horrendumchaos ostendens poenasque barathri.
mox etiam pavidae temptantemvincula matris
solvere praerupti Vulcanum vertice caeli
devolvit. ruit ille polo noctemque diemque
turbinis in moremLemni dum litore tandem                    90
insonuit.vox inde repens ut perculit urbem
adclinem scopulo inveniuntmiserentque foventque
alternos aegro cunctantem poplite gressus.
hincreduci superas postquam pater adnuit arces
Lemnos caradeo nec fama notior Aetne                    95
autLipares domus. has epulashaec templa peracta
aegide et horrificiformatis fulminis alis
laetus adit. contra Veneris stat frigidasemper
ara locomeritas postquam dea coniugis iras
horruitet tacitae Martem tenuere catenae.                    100
quocircastruit illa nefas Lemnoque merenti
exitium furiale movet. nequeenim alma videri
tantum: eadem tereti crinem subnectitur auro
sidereos diffusa sinuseadem effera et ingens
et maculissuffecta genas pinumque sonantem                    105
virginibusStygiis nigramque simillima pallam.
      Iamquedies aderat. Thracas qui fuderat armis
dux Lemni puppes tenuicontexere canna
ausus et inducto cratem defendere tergo
laetamari tum signa refert plenasquemovebant                    110
armentisnuribusque rates (et barbara vestis
et torques insigne loci).sonat aequore clamor
'o patriao variis coniunx nunc anxiacuris
has agimus longi famulas tibi praemia belli.'
cum dease piceo per sudum turbida nimbo                    115
praecipitatFamamque vaga vestigat in umbra
quam pater omnipotens dignaatque indigna canentem
spargentemque metus placidis regionibusarcet
aetheris. illa fremens habitat sub nubibus imis
nonErebinon diva politerrasque fatigat                    120
quasdatur. audentem primi spernuntque foventque
mox omnes agit etmotis quatit oppida linguis.
talem diva sibi scelerisque doliqueministram
quaerit avens. videt illa prior iamque advolat ultro
impatiens iamque ora paratiam suscitataures.                    125
hancsuper incendit Venus atque his vocibus implet:
'vade age etaequoreamvirgodelabere Lemnon
et cunctas mihi verte domospraecurrere qualis
bella solescum mille tubas armataque campis
agmina et innumerum flatus cum fingisequorum.                    130
adforeiam luxu turpique cupidine captos
fare viros carasque torisinducere Thressas.
haec tibi principiahinc rabidas dolorundique matres
instimulet. mox ipsa adero ducamqueparatas.'
      Illa abit et mediamgaudens defertur in urbem                    135
etprimam Eurynomen ad proxima limina Codri
occupat exesam curiscastumque cubile
servantem. manet illa viro famulasque fatigat
litoribustardi reputant quae tempora belli
ante torum etlongo mulcent insomnia penso.                    140
huic dea cum lacrimis et nota veste Neaerae
icta genas'utinam non hic tibi nuntius essem
o sororaut nostros' inquit'prius unda dolores
obruatin tali quoniam tibi tempore coniunx
sic meritaevotis quem tu fletuquerequiris                    145
heufurit et captae indigno famulatur amore.
iamque aderuntthalamisque tuis Threissa propinquat
non formanon arte colusnon laude pudoris
par tibi. nec magni proles praeclara Dorycli
picta manus usto<que> placet sed barbaramento.                    150
actamen hos aliis forsan solabere casus
tu thalamis fatoque legesmeliore penates.
me tua matris egens damnataque paelice proles
exanimatquam iam miseros transversa tuentem
letalesquedapes infectaque pocula cerno.                    155
scissimile ut flammis simus genusadde cruentis
quod patrium saevireDahis. iam lacte ferino
iam veniet durata gelu. sed me quoquepulsam
fama viro nostrosque toros virgata tenebit
et plaustroderepta nurus.' sic fata querellas                    160
absciditet curis pavidam lacrimisque relinquit.
transit ad Iphinoenisdemque Amythaonis implet
Oleniique domum furiistotam inde perurbem
personat ut cunctas agitent expellere Lemno
ipsi urbemThressaeque regant. dolor iraque surgit                    165
obviaquaeque eadem traditque auditque neque ulli
vana fides. tum vocedeostum questibus implent
oscula iamque toris atque osculapostibus ipsis
ingeminant lacrimisque iterum visuque morantur.
prosiliunt nec tecta virum thalamosquerevisunt                    170
ampliusadglomerant sese nudisque sub astris
condensae fletus acuunt acdira precantur
coniugia et Stygias infanda ad foederataedas.
      Has inter mediasDryopes in imagine maestae
flet Venus et saevis ardens deaplanctibus instat                    175
primaque:'Sarmaticas utinam fortuna dedisset
insedisse domos tristesquehabitasse pruinas
plaustra sequi vel iam patriae vidisse perignes
culmen agi stragemque deum. nam cetera belli
perpetimur.mene ille novisme destinat amens                    180
servitiis?urbem aut fugiens natosque relinquam?
non prius ense manusraptoque armabimus igne
dumque silent ducuntque nova cum coniugesomnos
magnum aliquid spirabit amor?' tunc ignea torquens
lumina praecipites excussit ab uberenatos.                    185
ilicetarrectae mentes evictaque matrum
corda sacer Veneris gemitusrapit. aequora cunctae
prospiciunt simulantque choros delubraquefesta
fronde tegunt laetaeque viris venientibus adsunt.
iamquedomos mensasque petuntdiscumbituraltis                    190
porticibussua cui<que> furens infestaque coniunx
adiacetinferniqualis sub nocte barathri
accubat attonitum Phlegyan et Theseaiuxta
Tisiphone saevasque dapes et pocula libat
tormentigenuset nigris amplectiturhydris.                    195
      IpsaVenus quassans undantem turbine pinum
adglomerat tenebraspugnaeque accincta trementem
desilit in Lemnon. nimbis et lucefragosa
prosequitur polus et tonitru pater auget honoro.
indenovam pavidas vocem furibunda perauras                    200
congeminatqua primus Athos et pontus et ingens
Thraca palus pariterquetoris exhorruit omnis
mater et adstricto riguerunt ubere nati.
accelerat Pavor et Geticis Discordia demens
e stabulisatraeque genis pallentibus Irae                    205
etDolus et Rabies et Leti maior imago
visa truces exserta manusutprima vocatu
intonuit signumque dedit Mavortia coniunx.
      Hicaliud Venus et multo magis ipsa tremendum
orsa nefas gemitusfingit vocesque cadentum                    210
inrupitquedomos et singultantia gestans
ora manu taboque sinus perfusarecenti
arrectasque comas: 'meritos en prima revertor
ultatorospremit ecce dies.' tum verbere victas
in thalamos agit etcunctantibus ingerit enses.                    215
      Undeego tot scelerum faciestot fata iacentum
exsequar? heu vatemmonstris quibus intulit ordo
quae se aperit series! o qui mevera canentem
sistat et hac nostras exsolvat imaginenoctes!
      Invadunt aditus etquondam cara suorum                    220
corporapars ut erant dapibus vinoque soporos
pars conferre manus etiammagnisque paratae
cum facibus quosdam insomnes et cuncta tuentes
sed temptare fugam prohibetque capessere contra
arma metusadeo ingentes inimica videri                    225
divadabatnotaque sonat vox coniuge maior;
tantum oculos pressere <. . . . . > velut agmina cernant
Eumenidum ferrumve superBellona coruscet.
hoc sororhoc coniunx propiorque hoc nataparensque
saeva valet prensosque toris mactatquetrahitque                    230
femineumgenusimmanes quos sternere Bessi
nec Geticae potuere manus autaequoris irae.
his cruor in thalamis et anhela in pectore fumant
vulnera seque toris misero luctamine trunci
devolvunt. dirasaliae ad fastigia taedas                    235
iniciuntadduntque domos. pars ignibus atris
effugiunt properesed durain limine coniunx
obsidet et viso repetunt incendia ferro.
astaliae Thressas labem causamque furorum
diripiunt: mixti gemitusclamorque precantum                    240
barbarusignotaeque implebant aethera voces.
      Sedtibi nunc quae digna tuis ingentibus ausis
orsa feramdecus etpatriae laus una ruentis
Hypsipyle? non ulla meo te carminedictam
abstulerintdurent Latiis modo saeculafastis                    245
Iliaciquelares tantique palatia regni.
inruerant actae pariter nataequenurusque
totaque iam sparsis exarserat insula monstris;
illapias armata manus 'fuge protinus urbem
mequepater! non hostis'ait 'non moenia laesi                    250
Thraceshabent; nostrum hoc facinus. ne quaerequis auctor!
iam fugeiam dubiae donum rape mentis et ensem
tu potiusmiserorotene!' tunc excipit artus
obnubitque caput tacitumque ad consciaBacchi
templa rapit primoque manus a liminetendens                    255
'eximenos sceleripateret miserere piorum
rursus!' ait. tacitapavidum tunc sede locavit
sub pedibus dextraque dei. latet illereceptus
veste sacra. voces chorus et trieterica reddunt
aerasonum fixaeque fremunt in liminetigres.                    260
reginaut roseis Auroram surgere bigis
vidit et insomni lassatas turbinetandem
conticuisse domosstabilem quando optima facta
dantanimum maiorque piis audacia coeptis
serta patri iuvenisquecomam vestesque Lyaei                    265
induitet medium curru locat aeraque circum
tympanaque et plenas tacitaformidine cistas.
ipsa sinus hederisque ligat famularibus artus
pampineamque quatit ventosis ictibus hastam
respiciensteneat virides velatus habenas                    270
utpater<e> nivea tumeant ut cornua mitra
et sacer ut Bacchumreferat scyphus. impulit acri
tum validas stridore foresrapiturque per urbem
talia voce canens: 'linque o mihi caedemadentem
Bacchedomum! sine foedatum te funerepontus                    275
expietet referam lotos in templa dracones!'
sic medios egressa metusfacit ipse verendam
nam deus et flatu non inscia gliscit anhelo.
iamque senem tacitis saeva procul urbe remotum
occuleratsilvisipsam sed conscius ausi                    280
noctedieque pavor fraudataque turbat Erinys.
non similes iam ferrechoros (semel orgia fallunt)
audetnon paribus furiis accenderesaltus
et fuga diversas misero quaerenda per artes.
visaratis saevae defecta laboribus undae                    285
quam Thetidi longinqua dies Glaucoque repostam
solibus etcanis urebat luna pruinis.
huc genitorem altae per opaca silentianoctis
praecipitem silvis rapit et sic maesta profatur:
'quamgenitorpatriamquantas modo linquisinanes                    290
pubedomos! pro dira luespro noctis acerbae
exitium! talin possum tecredere puppi
care parens? possum tantis retinere periclis?
solvimus heu serum Furiis scelus. adnue votis
divasoporiferas quae nunc trahis aequorebigas!                    295
nonpopulosnon dite solumnon ulla parenti
regna peto: patrialiceat decedere terra.
quando ego servato mediam genitore perurbem
laeta ferar? quando hic lacrimas planctusque videbo?'
dixerat. ille procul trunca fugit anxiusalno                    300
Taurorumquelocos delubraque saeva Dianae
advenit. hic illum tristideapraeficis arae
ense dato: mora nec terris tibi longa cruentis;
iam nemus Egeriaeiam te ciet altus ab Alba
Iuppiter et solinon mitis Aricia regi.                    305
      Arcemnata petitquo iam manus horrida matrum
congruerat. raucofremitu sedere parentum
natorumque locis vacuaeque in moenibusurbis
iura novant. donant solio sceptrisque paternis
utmeritam redeunt<que> piae sua praemiamenti.                    310
      Ecceprocul validis Lemnon tendentia remis
arma notantrapitur subitoregina tumultu
conciliumque vocat. non illis obvia tela
ferrenec infestos derat furor improbus ignes
ni Veneris saevasfregisset Mulciber iras.                    315
tuncetiam vates Phoebo dilecta Polyxo
(non patriamnon certa genussed maxima cete
Proteaque ambiguum Pharii se patris ab antris
huc rexisse vias iunctis super aequora phocis;
saepe imis secondit aquis cunctataque paulum                    320
surgitut auditas referens in gurgite voces)
'portum demus' ait '< .. . > haeccreditepuppis
advenit et levior Lemno deusaequore flexit
huc Minyas. Venus ipsa volens dat tempore iungi
dum vires utero maternaque sufficitaetas.'                    325
dictaplacent portatque preces ad litora Grais
Iphinoe. nec turbanocens scelerisque recentis
signa movent tollitque loco Cythereatimorem.
protinus ingentem procerum dux nomine taurum
deicitinsuetis et iam pia munera templis                    330
redditet hac prima Veneris calet ara iuvenca.
      Ventumerat ad rupemcuius pendentia nigris
fumant saxa iugiscoquiturque vaporibus aer.
substitit Aesonides atque hic reginaprecari
hortatur causasque docens 'haec antravidetis                    335
Vulcanique'ait 'ecce domos: date vina precesque.
forsitan hoc factum taceatiam fulmen in antro;
nox dabit ipsa fidemclausae cum murmuraflammae
hospeset incussae sonitum mirabere massae.'
moeniatum viresque loci veteresque parentum                    340
iactat opes. mediis famulae convivia tectis
expediuntTyrio vibrat torus igneus ostro.
stat maerens atavos regesregesque maritos
Thressa manusquaecumque faces timuisse iugales
credita nec dominae sanctum tetigissecubile.                    345
iammedio Aesonidesiam se regina locavit
post alii proceres.sacris dum vincitur extis
prima fames circum pateris it Bacchuset omnis
aula silet. dapibus coeptis mox tempora fallunt
noctiset in seras durant sermonibusumbras                    350
praecipuequeducis casus mirata requirit
Hypsipylequae fata trahantquaeregis agat vis
aut unde Haemoniae molem ratis. unius haeret
adloquio et blandos paulatim colligit ignes
iam non duratoris Veneri nec iniqua reversae                    355
etdeus ipse moras spatiumque indulget amori.
Pliada lege polinimboso moverat astro
Iuppiter aeternum volvens opus et simulundis
cuncta ruunt unoque dei Pangaea sub ictu
Gargaraque etmaesti steterant formidine luci.                    360
saeviorhaud alio mortales tempore gentes
terror agit. tunc urget enimtunc flagitat iras
in populos Astraea Iovem terrisque relictis
invocat adsiduo Saturnia sidera questu.
insequitur niger etmagnis cum fratribus Eurus                    365
intonatAegaeo tenditque ad litora pontus.
et lunam quarto densam videtimbribus ortu
Thespiadeslongus coeptis et fluctibus arcet
quimetus. usque novos divae melioris ad ignes
urbe sedent laetiMinyae viduisque vacantes                    370
indulgentthalamis nimbosque educere luxu
nec iam velle vias Zephyrosqueaudire vocantes
dissimulantdonet resides Tirynthius heros
nontulit ipse rati invigilans atque integer urbis:
invidisse deostantum maris aequor adortis                    375
desertasquedomos fraudataque tempore segni
vota patrum; quid et ipse viriscunctantibus adsit?
'o miseri quicumque tuis accessimus actis!
Phasin et Aeeten Scythicique pericula ponti
redde' ait'Aesonide! me tecum solus in aequor                    380
rerumtraxit amordum spes mihi sistere montes
Cyaneos vigilemquealium spoliare draconem.
si sedet Aegaei scopulos habitareprofundi
hoc mecum Telamon peraget meus.' haec ubi dicta
haudsecus Aesonides monitis accensus amaris                    385
quambellator equuslonga quem frigida pace
terra iuvat++vix inlaevos piger angitur orbes++
frena tamen dominumque velit siMartius aures
clamor et obliti rursus fragor impleat aeris.
tuncArgum Tiphynque vocat pelagoqueparari                    390
praecipitat.petit ingenti clamore magister
arma viros pariter sparsosque inlitore remos.
      Exoritur novusurbe dolor planctusque per omnes
et facies antiqua domos: sibimoenia linqui
en iterum et quando natorum temporagentem                    395
quirecolantqui sceptra gerant? nunc triste nefandae
noctis opusvidui nunc illa silentia tecti
saeva ma<gis>thalamosexcussaque vincla quod ausae
induere atque iterum tales admitterecuras.
ipsa quoque Hypsipylesubitos per litoracursus                    400
utvidit totaque viros decedere Lemno
ingemit et tali compellatIasona questu:
'iamne placet primo deducere vela sereno
cariuso mihi patre caput? modo saeva quierunt
aequora. sic portusfugeret ratisaspera si te                    405
Pliasin adversae tenuisset litore Thraces.
ergo moras caelo cursumquetenentibus undis
debuimus?' dixit lacrimans haesuraque caro
donaduci promit chlamydem textosque labores.
illic servati genitorisconscia sacra                    410
pressitacu currusque pios: stant saeva paventum
agmina dantque locum;viridi circum horrida tela
silva tremit; mediis refugit pateranxius umbris.
pars et frondosae raptus expresserat Idae
inlustremque fugam puerimox aetherelaetus                    415
adstabatmensisquin et Iovis armiger ipse
accipit a Phrygio iam poculablanda ministro.
tunc ensem notumque ferens insigne Thoantis
'accipe' ait 'bellis mediaeque ut pulvere pugnae
sim comesAetnaei genitor quae flammea gessit                    420
donadeinunc digna tuis adiungier armis.
imemor i terraequae vosamplexa quieto
prima sinurefer et domitis a Colchidos oris
vela per hunc utero quem linquis Iasona nostro.'
sic aitHaemonii labens in colla mariti                    425
necminus Orphea tristis cervice tuaque
Aeacideet gemino coniunx aCastore pendet.
      Has interlacrimas legitur piger uncus harenis
iam remi rapuere ratemiamflamina portant;
spumea subsequitur fugientis semitaclavi.                    430
tunctenuis Lemnos transitque Electria tellus
Threiciis arcana sacris.hic numinis ingens
horror et incautis decreta piacula linguis.
hanc demissa Iovi non umquam laedere fluctu
audet hiemssponte ipse deus tunc asperat undas                    435
cumvetat infidos sua litora tangere nautas.
obvius at Minyas terrisadytisque sacerdos
excipit hospitibus reserans secreta Thyotes.
hactenus in populos vatiSamothracadiem<que>
missamane sacrisque metum servemus opertis.                    440
illisole novo laeti plenique deorum
considunt transtris. iam quaspraeviderat urbes
navita condebat proraeque accesserat Imbros
etsol aetherias medius conscenderat arces.
Thessala Dardaniis tuncprimum puppis harenis                    445
adpulitet fatis Sigeo litore sedit.
desiliuntpars hinc levibuscandentia velis
castra levattracto pars frangit adorea saxo
farracitum strictis alius de cautibus ignem
obtendit foliiset sulphure pascit amico.                    450
      AlcidesTelamonque comes dum litora blando
anfractu sinuosa leguntvoxaccidit aures
flebile succedens cum fracta remurmurat unda.
attoniti pressere gradum vacuumque sequuntur
vocis iter. iamcerta sonat desertaque durae                    455
virgoneci quem non hominum superumque vocabat?
acrius hoc instare virisuccurrere certi
qualiterimplevit gemitu cum taurus acerbo
avia frangentem morsu super alta leonem
terga ferenscoit esparso concita mapali                    460
agrestummanus et caeco clamore coloni.
constitit Alcides visuque enisusin alta
rupe truces manicas defectaque virginis ora
cernit etad primos surgentia lumina fluctus
exanimum veluti multa tamenarte coactum                    465
maereteburPariusve notas et nomina sumit
cum lapis aut liquidireferunt miranda colores.
ductor ait: 'quodvirgotibi nomenquegenusque
quae sors istadocetendunt cur vincula palmas?'
illa tremens tristique oculos deiectapudore                    470
'nonego digna malis.' inquit. 'suprema parentum
dona vides ostroscopulos auroque frequentes.
nos Ili felix quondam genusinvidadonec
Laomedonteos fugeret fortuna penates.
principio morbicaeloque exacta sereno                    475
temperiesarsere rogis certantibus agri
tum subitus fragor et fluctusIdaea moventes
cum stabulis nemora. ecce repens consurgere ponto
beluamonstrum ingens. hanc tu nec montibus ullis
nec nostrometire mari. primaeva furenti                    480
huicmanus amplexus inter planctusque parentum
deditur. hoc sorteshoc corniger imperat Hammon
virgineam damnare animam sortitaqueLethen
corpora. crudelis scopulis me destinat urna.
verum oiam redeunt Phrygibus si numina tuque                    485
illeadesauguriis promisse et sorte deorum
iam cui candentes votivoin gramine pascit
cornipedes genitornostrae stata dona salutis
adnue mequeprecordefectaque Pergama monstris
eripenamque potes. neque enim tam latavidebam                    490
pectoraNeptunus muros cum iungeret astris
nec tales umeros pharetramquegerebat Apollo.'
auxerat haec locus et facies maestissima capti
litoris et tumuli caelumque quod incubat urbi
qualelaborantis Nemees iter aut Erymanthi                    495
viditet infectae miseratus flumina Lernae.
      Datprocul interea signum Neptunus et una
monstriferi mugire sinusSigeaque pestis
adglomerare fretumcuius stellantiaglauca
lumina nube tremunt atque ordine curvatrisulco                    500
fulmineusquatit ora fragor pelagoque remenso
cauda redit passosque sinusrapit ardua cervix.
illam incumbentem per mille volumina pontus
prosequitur lateri adsultans trepidisque ruentem
litoribussua cogit hiems. non fluctibus aequis                    505
nubiferivenit unda Notinon Africus alto
tantus ovat patriisque manuscum plenus habenis
Orion bipedum flatu mare tollit equorum.
ecceducem placitae furiis crudescere pugnae
surgentemque toris stupetimmanemque paratu                    510
Aeacidespulsentque graves ut terga pharetrae.
ille patrem pelagique deossuaque arma precatus
insiluit scopulo motumque e sedibus aequor
horruit et celsi spatiosa volumina monstri
qualis ubi agelidi Boreas convallibus Hebri                    515
tollituret volucres Rhipaea per ardua nubes
praecipitat. piceo nox tumtenet omnia caelo.
illa simul molem horrificam scopulosaqueterga
promovet ingentique umbra subitintremere Ide
inlidique~ates~ pronaeque resurgere turres.                    520
occupatAlcides arcu totaque pharetrae
nube premit. non illa magis quamsede movetur
magnus Eryxdeferre velint quem vallibus imbres.
iam brevis et telo volucri non utilis aer
tum vero fremitusvanique insania coepti                    525
ettacitus pudor et rursus pallescere virgo.
proicit arma manuscopulos vicinaque saxa
respicit et quantum ventis adiuta vetustas
impulerat po[te]ntive fragortantum abscidit imi
concutiensa sede maris. iamque agmine toto                    530
pistrisadest miseraeque inhiat iam proxima praedae.
stat mediis elatusaquis recipitque ruentem
Alcides saxoque prior surgentiacolla
obruit. hinc vastos nodosi roboris ictus
congeminat.fluctus < % > defertur in imos                    535
iamtotis resoluta vadis. Idaeaque mater
et chorus et summisulularunt collibus Amnes.
protinus e scopulis et opaca valleresurgunt
pastores magnisque petunt clamoribus urbem.
nuntiushinc socios Telamon vocat ac simul ipsi                    540
horrescunt subitoque vident in sanguine puppem.
nec minusin scopulos crudique cacumina saxi
emicat Alcides vinclisquetenentibus aufert
virgineas de rupe manus aptatque superbis
armaumeris. regem inde petens superabatovanti                    545
litoratuta graduqualis per pascua victor
ingrediturtum collatumenstum celsior armis
taurusubi adsueti pecoris stabulaalta revisit
et patrium nemus et bello quos ultusamores.
      Obvia cui contralongis emissa tenebris                    550
turbaPhrygum parvumque trahens cum coniuge natum
Laomedon. iam maestusequosiam debita posci
dona gemit. pars aerii fastigia muri
cingit et ignotis iuvenem miratur in armis.
illum torva tuensatque acri lubricus astu                    555
rexsubit et patrio fatur male laetus amore.
'maxime Graiugenumquemnon Sigea petentem
litora nec nostrae miserantem funera Troiae
adpulit his Fors ipsa locissi vera parentem
fama Iovemsummique tibi genus esse Tonantis                    560
nosterades iunctisque venis. sator unus et idem
stirpis honosquamquamlongis disiungimur oris.
quot mihi post lacrimaspost quantapiacula patrum
serus adesquam parva tuis iam gloria factis!
verum age nunc socios fraternis moenibusinfer                    565
uttibiservata statui quae muneraprole                    565a
crastinalux biiuges stabulis ostendat apertis.'
dixerat haec tacitusquedolos dirumque volutat
corde nefasclausum ut thalamis somnoquegravatum
immolet ereptaque luat responsa pharetra.
namque bisHerculeis deberi Pergama telis                    570
audierat. Priami sed quis iam vertere regnis
fata queat?manet immotis nox duria lustris
et genus Aeneadum et Troiaemelioris honores.
'nos' ait 'ad Scythici' Tirynthius 'ostia ponti
raptat iter. mox huc vestras revehemur adoras                    575
donaquedicta feram.' tum vero plura vocatis
adnuit ille deis. promissainfida tyranni
iam Phryges et miserae flebant discriminaTroiae.
      Panditur hinc totis innoctem carbasus alis
litoraque et veteris tumulos praelabiturIli                    580
Dardaniumquepatrem: vigili simul omnia ludo
festa vident. hinc undasacrishic ignibus Ide
vibrat et horrisonae respondent Gargara buxo.
inde ubi iam medii tenuere silentia ponti
stridentesqueiuvant auraePhrixea subibant                    585
aequoraet angustas quondam sine nomine fauces.
ecce autem prima volucremsub luce dehiscens
terruit unda ratem vittataque constitit Helle
iam Panopes Thetidisque soror iamque aurea laeva
sceptratenensdum sternit aquas proceresqueducemque                    590
aspicitet placidis compellat Iasona dictis:
'te quoque ab Haemoniaeignota per aequora terris
regna infesta domus fatisque simillimanostris
fata ferunt. iterum Aeolios fortuna nepotes
spargitet infelix Scythicum gens quaeritisamnem.                    595
vastasuper telluslongum (ne defice coeptis!)
aequor et ipse proculverum dabit ostiaPhasis.
hic nemus arcanum geminaequevirentibus arae
stant tumulishic prima pia sollemnia Phrixo
ferte manu cineriqueprecormea redditedicta:                    600
"nonego per Stygiaequod reresilentia ripae
frateragor. frustravacui scrutaris Averni
carevias neque enim scopulis me etfluctibus actam
frangit hiems. celeri extemplo subiere ruentem
Cymothoe Glaucusque manu. pater ipseprofundi                    605
hasetiam sedeshaec numine tradidit aequo
regna nec Inois nostersinus invidet undis."'
dixerat et maestos tranquilla subaequora vultus
cum gemitu tulitut patrii rediere dolores.
tumpelago vina invergens dux talibusinfit:                    610
'undarumdecus et gentisCretheia virgo
pande viam cursuque tuos agedivasecundo!'
immittitque ratem mediasque intervolat urbes
quabrevibus furit aestus aquis Asiamque prementem
effugit abruptisEuropa immanior oris.                    615
hasetiam terras consertaque gentibus arva
sic pelago pulsantereorNeptunia quondam
cuspis et adversi longus labor abscidit aevi
utSiculum Libycumque latusstupuitque fragore
Ianus et occiduisregnator montibus Atlans.                    620
iamiuga Percotes Pariumque infame fragosis
exsuperant Pityamquevadis transmissaque puppi
LampsacusOgygii quam nec trietericaBacchi
sacra neque arcanis Phrygius furor invehit antris
sedsuus in Venerem raptat deus. illius aras                    625
urbesuper celsique vident velamina templi.
      Rariorhinc tellus atque ingens undique caelum
rursus et incipiens aliumprospectus in orbem.
terra sinu medio Pontum iacet inter etHellen
ceu fundo prolata maris. namque improbacaecis                    630
intulitarva vadis longoque sub aequora dorso
litus agittenet hincveterem confinibus oris
pars Phrygiampars discreti iuga pineamontis.
nec procul ad tenuis surgit confinia ponti
urbsplacidis demissa iugis. rex divitisagri                    635
Cyzicus.Haemoniae qui tum nova signa carinae
ut videtipse ultro primasprocurrit ad undas
miraturque viros dextramque amplexus ethaerens
incipit: 'o terris nunc primum cognita nostris
Emathiaemanus et fama mihi maior imago                    640
nontamen haec adeo semota neque ardua tellus
~longaque~ iam populisimpervia lucis eoae
cum tales intrasse ducestot robora cerno.
nam licet hinc saevas tellus alat horrida gentes
mequefremens tumido circumfluat orePropontis                    645
vestrafides ritus<que> pares et mitia cultu
his etiam mihi cordalocis. procul effera virtus
Bebrycis et Scythici proculinclementia sacri.'
sic memorat laetosque rapitsimul hospitapandi
tecta iubet templisque sacros largiturhonores.                    650
stantgemmis auroque tori mensaeque paratu
regifico centumque paresprimaeva ministri
corpora; pars epulas manibuspars aureagestant
pocula bellorum casus expressa recentum.
atque eaprima duci porgens carchesia Graio                    655
Cyzicus'hic portus' inquit 'mihi territat hostis
has acies sub noctereferthaec versa Pelasgum
terga videsmeus hic ratibus quipascitur ignis.'
subicit Aesonides: 'utinam nunc ira Pelasgos
adferat et solitis temptet concurrerefurtis                    660
cunctaquese ratibus fundat manus. arma videbis
hospita nec post hanc ultratibi proelia noctem.'
sic ait hasque inter variis nox plurimadictis
rapta vices nec non simili lux postera tractu.

 

LIBER III

Tertiaiam gelidas Tithonia solverat umbras
exueratque polum. Tiphynplacida alta vocabant.
it tectis Argoa manussimul urbeprofusi
Aenidae caris socium digressibus haerent.
dant Cereremlectumque pecus nec palmite Bacchum                    5
BithynoPhrygiove satumsed quem sua noto
colle per angustae Lesbos fretasuggerit Helles.
ipse agit Aesonidae iunctos ad litoragressus
Cyzicus abscessu lacrimans ~coniunx persociavestes~
muneribusprimas coniunx Percosiavestes                    25
quasdabat et picto Clite variaverat auro                    10
tumgaleam et patriae telum insuperabile dextrae
addidit. ipse ducispateras et Thessala contra
frena capit manibusque datis iunxerepenates.
      Tu mihi nunc causasinfandaque proeliaClio
pande virum! tibi enim superum datavirgofacultas                    15
nosseanimos rerumque vias. cur talia passus
armaquid hospitiisiunctas concurrere dextras
Iuppiter? unde tubae nocturnaque movitErinys?
      Dindyma sanguineisfamulum bacchata lacertis
dum volucri quatit asper equo silvasquefatigat                    20
Cyzicusingenti praedae deceptus amore
adsuetum Phrygiasdominam vectare per urbes
oppressit iaculo redeuntem ad frenaleonem.
et tunc ille iubas captivaque postibus ora
imposuitspolium infelix divaeque pudendum.                    26
quaepostquam Haemoniam tantae non immemor irae
aerisono de monte ratempraefixaque regum
scuta videtnova monstra vironova funeravolvit
ut socias in nocte manus utque impiabella                    30
conseratet saevis erroribus implicet urbem.
      Noxerat et leni canebant aequora sulco
et iam prona leves spargebantsidera somnos.
aura vehitreligant tonsas veloque Procneson
ette iam medio flaventemRhyndaceponto                    35
spumosumquelegunt fracta Scylaceon ab unda.
ipse diem longe solisque cubiliaTiphys
consulitipse ratem vento stellisque ministrat.
atqueillum non ante sopor luctamine tanto
lenit agens divum imperiis.cadit inscia clavo                    40
dexterademittitque oculos solataque puppis
turbine flectit iter portuquerefertur amico.
      Ut notisadlapsa vadisdant aethere longo
signa tubae vox et mediis emissatenebris:
'hostis habet portussoliti redierePelasgi!'                    45
ruptaquiesdeus ancipitem lymphaverat urbem
Mygdoniae Pan iussa ferenssaevissima Matris
Pan nemorum belli<que> potensquem lucisab horis
antra tenentpatet ad medias per devia noctes
saetigerumlatus et torvae coma sibila frontis.                    50
voxomnes super una tubasqua conus et enses
qua trepidis aurigarotis nocturnaque muris
claustra cadunt. talesque metus non Martiacassis
Eumenidumque comaenon tristis ab aethere Gorgo
sparseritaut tantis aciem raptaverit umbris.                    55
luduset ille deopavidum praesepibus aufert
cum pecus et profugisternunt dumeta iuvenci.
      Ilicetad regem clamor ruit. exsilit [ab] altis
somnia dira torissimulacraque pallida linquens
Cyzicus. ecce super foribus Bellonareclusis                    60
nudalatus passuque movens orichalca sonoro
adstitit et triplicipulsans fastigia crista
inde ciere virum. sequitur per moeniademens
ille deam et fatis extrema in proelia tendit
qualis inAlciden et Thesea Rhoecus iniqui                    65
nubemeri geminam Pholoen maioraque cernens
astra ruit qualisve reditvenatibus actis
lustra pater Triviamque canens umeroqueLearchum
advehitat miserae declinant lumina Thebae.
iamqueadeo nec porta ducem nec pone moratur                    70
excubiassortita manusquae prima furenti
advolat. hinc alii subeuntutproxima quaeque
intremuit domus et motus accepit inanes.
      AtMinyas anceps fixit pavor. aegra virorum
corda labant nec quaeregio aut discrimina cernunt                    75
curgaleae clipeique micentnum pervigil armis
donec et hasta volansimmani turbine transtris                    78
insonuitmonuitque ratem rapere obvia caeca
arma manu. princeps galeamconstringit Iason
vociferans: 'primam hanc natipateraccipepugnam
vosquevirioptatos huc adfore credite Colchos.'
Bistonasin medios ceu Martius exsilit astris
currusubi ingentes animaeclamorque tubaeque
sanguineae iuvere deumnon segniusille                    85
occupatarva furens; sequitur vis omnis Achivum.
adglomerant latera etdensis thoracibus horrens
stat manusaegisono quam nec ferapectore virgo
dispulerit nec dextra Iovis TerrorquePavorque
Martis equi. sic contextis umbonibusurgent                    90
caeruleoveluti cum Iuppiter agmine nubem
constituit. certant Zephyrifrustraque rigentem
pulsat utrimque Notus. pendent mortalialongo
corda metuquibus illa fretisquibus incidat arvis.
      Hinc manus infelix clamoreimpellere magno                    95
saxafacesque atras et tortae pondera fundae.
fert sonitus immotaphalanx irasque retentant
congeries dum prima fluat. stellantiaMopsus
tegmina et ingentem Corythi notat Eurytus umbram.
restititille gradu seseque a lumine ferri                    100
sustinuitpraecepssubitum ceu pastor ad amnem
spumantem nimbis fluctuquearbusta ruentem.
at Tydeus 'en intentis quem viribus'inquit
'opperiar manibusque dari quem comminus optem.
quosteteris moriere loco!' subit iliacuspis                    105
Oleniidedit ille sonum compressaque mandens
aequora purpureamsingultibus expulit hastam.
ac velut in medio rupes latet horridaponto
quam super ignari numquam rexere magistri
praecipitesimpune ratessic agmine caeco                    110
incurritstrictis manus ensibus. occubat Iron
et Cotys et Pyrno meliorgenitore Bienor.
      At magisinterea diverso turbida motu
urbs agitur. Genyso coniunx amoveratarma;
ast illi subitus ventis vivoquereluxit                    115
torrefocus: telis gaudesmiseranderepertis.
linquit et undantesmensas infectaque pernox
sacra Medon; chlamys imbelli circumvenitostro
torta manum strictoque vias praefulgurat ense.
talis inarma ruit nec vina dapesque remota                    120
statqueloco torus inque omen mansere ministri.
inde vagi nec tela modisnec casibus isdem
conseruere manu et longe iacuere perempti.
      Ecce gravem nodis pinguiquebitumine quassans
lampada turbata Phlegyas decurrit aburbe.                    125
illeleves de more manus aciemque Pelasgum
per noctem remeasse ratuspulsumque requirens
saepe sibi vano Thamyrum clamorepetebat
arduus et late fumanti nube coruscus.
quantus ubiimmenso prospexit ab aethere Typhon                    130
ignesimul ventisque rubensquem Iuppiter alte
crine tenet. trepidantdiro sub lumine puppes.
tollitur hinc totusque ruit Tirynthiusacri
pectorecerta regens adversa spicula flamma.
per piceosaccensa globos et pectus harundo                    135
permedium contenta fugitruit ille comanti
ore facem supra maiorqueapparuit ignis.
Ambrosium Peleusingentem AncaeusEcheclum
sternit et elatae propius succedere dextrae
Telecoontasinit librataque ora securi                    140
disiecitcervice tenus. simul aspera victor
cingula sublustri vibrantiadetrahit umbra.
'hasprecorexuvias <et> opima cadavera'Nestor
'linquite!' ait. 'ferro potius mihi dexteraferro
navetopus!' prensumque manu detruncatAmastrum                    145
diversasquesimul socios invadere turmas
admonuit. pergunt rupta testudinefusi
qua tenebrae campique ferunt. gravis invenit Ochum
Phliaset trepido Pollux impingitur Hebro.
ipse super vultus taboquenatantia terga                    150
duxcampi Martisque potensut caeca profundo
currit hiemsZelyn etBronten Abarinque relinquit
semineces. Glaucum sequitur Glaucumqueruentem
occupat et iugulo vulnus molitur aperto.
ille manucontra telum tenet ultima frustra                    155
verbaciens fixamque videt decrescere cornum.
hinc Halynhinc rigidotranscurrens demetit ense
Protin et insignem cithara cantuquefluenti
Dorceaqui dulci festis adsistere mensis
pectineBistoniae magnum post ausus alumnum.                    160
necpharetram aut acres ultra Tirynthius arcus
exercetsocia seddisicit agmina clava.
ac veluti magna iuvenum cum densasecuri
silva labat cuneisque gemit grave robur adactis
iamqueabies piceaeque ruuntsic dura sub ictu                    165
ossavirum malaeque sonant sparsusque cerebro
albet ager. levis antepedes subsederat ~Hidmon~.
occupat os barbamque viri clavamquesuperne
intonat 'occumbes' et 'nunc' ait 'Herculis armis
donumingens semperque tuis mirabile fatum.'                    170
horruitille cadens nomenque agnovit amicum
primus et ignaris dirum scelusattulit umbris.
nec tibi Thessalicos tunc profuitOrnytereges
hospitiis aut mente moras fovisse benigna
et dapibussacrasse diem. procul advenit Idmon                    175
oblatumqueferitgaleam cristasque rubentes
(heu tua dona) gerens. quem tequalemque videbit
attonitusCrenaeeparens! en frigidusorbes
purpureos iam somnus obitiam candor et anni
deficiuntvitaque fugit decus omne soluta.                    180
deserenunc nemus et nympharum durus amores!
at diversa Sagen turbantemfallere nervo
tum primum puer ausus Hylas (spes maximabellis
pulcher Hylassi fata sinantsi prosperaIuno)
prostravitque virum celeri per pectoratelo.                    185
      Accessere(nefas) tenebris fallacibus acti
Tyndaridae in sese. Castor priusibat in ictus
nesciusast illos nova lux subitusquediremit
frontis apex. tum Castor Itynqua caerulus ambit
balteuset gemini committunt ora dracones                    190
fraterHagen Thapsumque securigerumque Nealcen
transigit et Canthipallentem vulnere Cydrum.
torserat hic totis conisus viribushastam
venatori Erymobrevis hanc sed fata ferentem
prodiditet piceo comitem miserata refulsit                    195
Lunapolo. cessere iubae raptumque per auras
vulnus et extrema sonuitcita cuspide cassis.
Nisaeum Telamon et Ophelten vana sonantem
perclipei cedentis opus artemque trilicem
qua stomachi secretaferit laetusque profatur:                    200
'diprecorhunc regem aut aeque delegerit alta
fors mihi gente satummagnusque et flebilis urbi
conciderit.' super addit Arenfratremque Melanthum
Phoceaque Oleniden<Le>legum quipulsus ab oris
regis amicitiam et famuli propiorishonores                    205
(quapatiens non arte?) tulit. nox alta cadentum
ingentes resonatsonitus augetque ruinas.
ut magis Inarimemagis ut mugitoranhelat
Vesbiusattonitas acer cum suscitat urbes
sic pugnaecrebrescit opus neque enim ignea cedunt                    210
astralocolentis haeret nox conscia bigis.
      Pergeage Tartareae mecum simul omnia noctis
Musasequi. trepidamPhaethon adflavit ab alto
Tisiphonen graviorque locos iam lucepropinqua
umbra premit. non signa virumnon funeracernunt                    215
etrabie magis ora calent. vos proditedivae
Eumenidum noctisqueglobos vatique patescat
armorum fragor et tepidi singultibusagri
labentem atque acti Minyis per litora manes.
      Cyzicushic aciem vanis discursibus implet                    220
fata trahens. iam pulsa sibi cessisse Pelasgum
agminaiampassim vacuos disiecta per agros
credit ovans. tales habituseagaudia fingit
ira deum. fundo veluti cum Coeus in imo
vinclaIovis fractoque trahens adamantecatenas                    225
SaturnumTityumque vocat spemque aetheris amens
concipitast illum fluviiset nocte remensa
Eumenidum canis et sparsae iuba reppulitHydrae.
saevit acerba fremens tardumque a moenibusagmen
increpitat: 'numquamne dolor virtusvesubibit                    230
nilausas sine rege manus? at barbara buxus
si vocet et motisululantia Dindyma sacris
tunc ensis placeatque furormodo telasacerdos
porrigatet iussa sanguis exuberet ulna.'
talibusinsultans iamdudum numine divae                    235
deficitinfracti languescunt frigore cursus
corda paventaudit fremitusirasque leonum
cornuaque et motas videt inter nubila turres.
tuncgravis et certo tendens stridore per umbram
Aesonii venit hastaducis latumque sub imo                    240
pectorerumpit iter. quam nunc incognita vellet
lustra sibi nullosquedatos venatibus annos!
talia magnanimi diverso turbinefundunt
tela viri sonitusque pedum suspectaque motu
explorantprensant socios vocemque reposcunt.                    245
quodsi tanta lues seros durasset in ortus
exstinctum genus et solasper moenia matres
vidisset stratamque dies in litore gentem.
      Tum pater omnipotenstempusiam rege perempto
flectere fata ratus miserasque abrumperepugnas                    250
supremamceleravit opem nutuque sereno
intonuitquem Nocte sataequemturbidus horret
Armipotens. tunc porta trucis coit inferabelli.
continuo dant terga metu versique per agros
diffugiuntquae sola salus. nec terga ruentum                    255
mensMinyis conversa sequistetit anxia virtus.
ecce levi primos iamspargere lumine portus
orta dies notaeque (nefas) albescereturres.
'di maris' attonito conclamat ab agmine Tiphys
'ut meafatali damnastis pectora somno.                    260
heusocii quantis complerunt litora monstris!'
illi autem neque adhucgemitus neque conscia facti
ora levant. tenet exsangues rigorhorridus artus
ceu pavet ad crines et tristia Pentheos ora
Thyiasubi impulsae iam se deus agminematris                    265
abstulitet caesi vanescunt cornua tauri.
nec minus effusi grandaevum adlitora vulgus
ut socias videre manus dare versa retrorsus
tergametu. dextram tendens proclamat Iason:
'quos fugitis? vellem hacequidem me strage meosque                    270
procubuissemagis. deus haecdeus asper utrisque
implicuit. sumus en Minyaesumus hospita turba!'
      Tumsuper exsangues confertae caedisacervos                    274
praecipitiplangore ruuntagnoscit in alta
strage virum sua texta parenssua munera coniunx.
it gemitus toto sinuosa per aequoracaelo.
pars tenues flatus et adhuc stridentia prensat
vulnerapars sera componunt lumina dextra.
at vero in mediis exsangui regereperto                    280
aggeribustristi sileant ceu cetera planctu
sic famulum matrumque dolorsic omnis ad unum
versa manus. circa lacrimis ac mentibusaegri
stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus
Aesoniaesortemque ducis solantur acerbam.                    285
illeubi concretos pingui iam sanguine crines
pallentesque genasinfractaque pectore caro
tela neque hesternos agnovit in hospitevultus
ingemit atque artus fatur complexus amicos:
'te tamenignarum tantimiserandefuroris                    290
noxhabet et nullo testantem foedera questu
at mihi luctificum venitiubar. heu quibus adsum
conloquiiscui me hospitio fortunarevexit!
exstinguine mea (fatis id defuit unum)
speravi teposse manu talisve reliqui                    295
hasegoamicedomos? quod si iam bella manebant
et placitum hocsuperisnonne haec mea iustius essent
funera meque tuus <potius>nunc plangeret error
nec Clarii nunc antra dei quercusqueTonantis
arguerem? talesne aciestalesnetriumphos                    300
sortedabant? tantumque nefas mens conscia vatum
conticuit patriaeexitium crudele senectae
et tot acerba canens? heu divis visasinistris
regna mihi! quinam reditusquae me hospitatellus
accipietquae non primis prohibebitharenis?                    305
invideredei ne Phasidis arva remoti
et Scythicas populatus opes haecrursus adirem
litora neve tuos irem tunc ultor in hostes.
fastamen est conferre genasfas iungere tecum
pectora et exsanguesmiscere amplexibus artus.                    310
curetiam flammas miserosque moramur honores?                    273
vosage funereas ad litora volvite silvas                    311
etsocios lustrate rogosdate debita caesis
muneraquae nostromisisset Cyzicus igni.'
      Partealia Clite laceras super ora mariti
fusa comas misera in planctusvocat agmina matrum                    315
faturet haec: 'primis coniunx ereptus in annis
cuncta trahis. necdumsuboles nec gaudia de te
ulla mihiquis maesta tuos nuncoptimecasus
perpeterer tenui luctum solamine fallens.
Mygdonis armapatrem funestaque proelia nuper                    320
natalesrapuere domos Triviaeque potentis
occidit arcana genetrix absumptasagitta:
tumihi qui coniunx pariter fraterque parensque
soluset a prima fueras spes una iuventa
deseris heu totamque deussimul impulit urbem.                    325
astego non media te saltemCyzicevidi
tendentem mihi morte manusaut ulla monentis
verba tuli; quin te thalamis modo questamorari
heu talem tantique metus secura recepi.'
illam vixgemino maerens cum Castore Pollux                    330
erigithaerentem compressaque colla trahentem.
      Intereainnumeras nudatis montibus urgent
certatim decorantque pyras etcorpora maesti
summa locant. vadit sonipes cerviceremissa
venatrix nec turba canum pecudumquemorantur                    335
funereaequae cuique manusquae cura suorum
quae fortuna fuit. medio rexaggere longe
eminethunc crebris quatiens singultibus ora
adlevatAesonides celsoque reponit in ostro.
dat pictas auro atqueardentes murice vestes                    340
quasrapuit telis festina vocantibus Austris
Hypsipyle. galeamdilectaque cingula regi
inicit. ille suam vultus conversus adurbem
sceptra manu veterum retinet gestamen avorum.
nam quianec proles alius nec denique sanguis                    345
ipsedecus regnique refert insigne parenti.
inde ter armatos Minyisreferentibus orbes
concussi tremuere rogiter inhorruitaether
luctificum clangente tuba. iecere supremo
tum clamorefacesrerum labor omnis in auras                    350
solvituret celsis conlucent aequora flammis.
scilicet haec illo iuvenempopulosque manebant
temporePeliacis caderet cum montibusarbor:
hoc volucrumque minae praesagaque fulmina longo
actamari tulerant. sed quis non primarefellat                    355
monstradeum longosque sibi non auguret annos?
iamque solutus honoscineriiam passibus aegris
dilapsae cum prole nurus tandemquequiescunt
dissona pervigili planctu vadaqualiter Arctos
adpatrias avibus medio iam vere revectis                    360
Memphiset aprici statio silet annua Nili.
      Atnon inde dies nec quae magis aspera curis
nox Minyas tantacaesorum ab imagine solvit.
bis Zephyri iam vela vocant. fiduciamaestis
nulla virisaegro adsidue mens carpituraestu                    365
necdumomnes lacrimas atque omnia reddita caesis
iusta putant. patria exoculis acerque laborum
pulsus amor segnique iuvat frigescereluctu.
ipse etiam Aesonidesquamquam tristissima rerum
castigandaduci vultuque premenda sereno                    370
dulcibusindulget lacrimis aperitque dolorem.
tum secreta trahens Phoebeumad litora Mopsum
'quaenam' ait 'ista lues aut quae sententiadivum?
decretusne venit fato pavor an sibi nectunt
corda moras?cur immemores famaeque larisque                    375
angimuraut pariet quemnam haec ignavia finem?'
      'Dicam'ait 'ac penitus causas labemque docebo.'
Mopsus et astra tuens:'non si mortalia membra
sortitusque breves et parvi temporafati
perpetimursocius superi quondam ignisOlympi                    380
fasideo miscere neces ferroque morantes
exigere hinc animasredituraque semina caelo.
quippe nec in ventos nec in ultimasolvimur ossa;
ira manet duratque dolor. cum deinde tremendi
adsolium venere Iovis questuquenefandam                    385
edocuerenecempatet ollis ianua leti
atque iterum remeare licet. comesuna sororum
additur et pariter terras atque aequoralustrant.
quisque suos sontes inimicaque pectora poenis
implicatet varia meritos formidine pulsant.                    390
atquibus invito maduerunt sanguine dextrae
si fors saeva tulitmiserossed proxima culpa
hos variis mens ipsa modis agit et suacarpunt
facta viros: resides et iam nil amplius ausi
inlacrimas humilesque metus aegramque fatiscunt                    395
segnitiemquos ecce vides. sed nostra requiret
cura viam.memori iam pridem cognita vati
est procul ad Stygiae devexasilentia noctis
Cimmerium domus et superis incognitatellus
caeruleo tenebrosa situquo flammeanumquam                    400
Soliuga sidereos nec mittit Iuppiter annos.
stant <ta>citaefrondes immotaque silva comanti
horret Averna iugo. specusumbrarumque meatus
subter et Oceani praeceps fragor arvaquenigro
vasta metu et subitae post longa silentiavoces.                    405
ensiferhic atraque sedens in veste Celaeneus
insontes errore luitculpamque remittens
carmina turbatos volvit placantia manes.
illemihi quae danda forent lustramina caesis
prodiditille volensErebum tenebrasque retexit.                    410
ergoubi puniceas oriens accenderit undas
te socios adhibere sacrisarmentaque magnis
bina deisme iam coetus accedere vestros
haudfas intereadonec lustralia pernox
vota fero. movet en gelidosLatonia currus:                    415
flectegradumplacitis sileant age litora coeptis!'
      Iamquesopor mediis tellurem presserat horis
et circum tacito volitabantsomnia mundo
cum vigil arcani speculatus tempora sacri
Ampycidespetit adversis Aesepia silvis                    420
fluminaet aequoreas pariter decurrit ad undas.
hic sale purpureo vivaquenitentia lympha
membra novat seque horrificis accommodatactis.
tempora tum vittis et supplice castus oliva
implicat etstricto designat litora ferro                    425
circumhumiles aras ignotaque nomina divum
instituit silvaque supercontristat opaca:
utque metum numenque loco sacramquequietem
addiditardenti nitidum iubar evocat alto.
      AtqueArgoa manus variis insignis in armis                    430
ibatagens lectas aurata fronte bidentes.
Delius hic longe candentiveste sacerdos
occurrit ramoque vocat iamque ipse recenti
stattumulo placida transmittens agmina lauro.
ducit et ad fluvios acvincula solvere monstrat                    435
primapedum glaucasque comis praetexere frondes
imperathinc altePhoebi surgentis ad orbem
ferre manus totisque simul procumberecampis.
tunc piceae mactantur oves prosectaque partim
pectoraper mediospartim gerit obvius Idmon.                    440
tertacitos egere graduster tristia tangens
arma simul vestesquevirum lustramina ponto
pone iacitrapidis adolentur ceteraflammis.
quin etiam truncas nemorum[que] effigiesque virorum
ritelocat quercus simulataque subligat arma.                    445
hucStygias transire minas iramque severi
sanguinishis orat vigilesincumbere curas
atque ita lustrifico cantu vocat: 'iteperempti
ac memores abolete animos. sint otia vobis
sitStygiae iam sedis amorprocul agminenostro                    450
etprocul este mari cunctisque absistite bellis.
vos ego nec Graiasumquam contendere ad urbes
nec triviis ululare velim pecoriquesatisque
nullae ideo pestes nec luctifer ingruat annus
necpopuli nostrive luant ea factaminores.'                    455
dixeratet summas frondentibus intulit aris
libavitque dapesplacidi quasprotinus angues
umbrarum famulilinguis rapuere coruscis.
      Continuo puppem petere etconsidere transtris
imperat Ampycides nec visum vertereterrae:                    460
exciderintquae gesta manuquae debita fatis.
illi alacres pars arma locantpars ardua <summis>
insternunt tabulata toris oriturquetrementum
remorum sonus et laetae concordia vocis.
Iuppiterurgentem ceu summa Ceraunia nubem                    465
cumpepulit movitque iugisfulsere repente
et nemora et scopulinitidusque reducitur aether
sic animi rediere viris iamque ipsemagister
nutat ab arce ratis remisque insistere tendit.
instaurantprimi certamina liber amictu                    470
Eurytuset dictis Talai non territus Idas
inde alii increpitant atqueaequora pectore tollunt.
par gemitu pulsuque labor versumquevicissim
mittitur in puppem remo mare. laetus et ipse
Alcides'quisnam hos vocat in certaminafluctus?'                    475
dixitet intortis adsurgens arduus undis
percussit subito deceptumfragmine pectus
atque in terga ruens Talaum fortemque Eriboten
etlonge tantae securum Amphiona molis
obruit inque tuo posuit caputIphitetranstro.                    480
      Iam summas caeli Phoebuscandentior arces
vicerat et longas medius revocaveratumbras.
tardior hinc cessante viro quae proxima Tiphys
litoraquosque dabat densa trabe Mysia montes
advehitur. petit excelsasTirynthius ornos                    485
haeretHylas lateri passusque moratur iniquos.
      Illumubi Iuno poli summo de vertice puppem
deseruisse videttempusrata diva nocendi
Pallada consortem curis cursusqueregentem
nequa inde inceptis fieret morafallereprima                    490
moliturcaroque dolis avertere fratri
tum sic adloquitur: 'procerum vipulsus iniqua
germanique manu (repetis quo crimine)Perses
barbaricas iam movit opes Hyrcanaque signa.
Aeetescontra thalamis et virgine pacta                    495
conciliatreges Scythicos primusque coacta
advehit Albana Styrus generagmina porta
bellum ingensatque ipse citis Gradivushabenis
fundit equos. viden Arctoo de carcere quanta
tollat senubes atque aequore pendeat atro?                    500
corripeprima vias. finem cum Phasidis alti
transierit Perses aciemqueadmoverit urbi
coepta refer paulumque moras et foederanecte
consiliis atque arte tua. sponde adfore reges
disgenitosquis arma volensquis agminaiungat.'                    505
atvirgoquamquam insidias aestusque novercae
sentiat et blandosquaerentem fingere vultus
obsequitur tamen et iussas petit ociusoras.
      Ingemuit Iuno tandemquesilentia rumpit:
'en laboren odiis caput insuperabilenostris!                    510
quamNemeen tot fessa minis quae bellave Lernae
experiar? Phrygiisultro concurrere monstris
nempe virum et pulso reserantem Pergamaponto
vidimus: en ego nunc regum soror++et mihi gentis
ullushonos? iam tum indecores iussaequedolorum                    515
primitiaeet tenero superati protinus angues.
debueram nullos iuveni iamquaerere casus
victa nec <ad> tales forsan descenderepugnas.
verum animis insiste tuis ~actumque movebo~
tendepudor; mox et Furias Ditemque movebo.'                    520
haecait et pariter laevi iuga pinea montis
respicit ac pulchrovenantes agmine nymphas
undarum nemorumque decus. levis omnibusarcus
et manicae virides et stricta myrtus habena
summo pallagenutenui vagus innatat unda                    525
crinisad obscurae decurrens cingula mammae.
ipsa citatarum tellus pedeplausa sororum
personat et teneris summittit gramina plantis.
equibus Herculeo Dryope percussa fragore
cum fugerent iam telaferaeprocesserat ultra                    530
turbatumvisura nemus fontemque petebat
rursus et attonitos referebat abHercule vultus.
hanc delapsa polo piceaeque adclinis opacae
Iunovocat prensaque manu sic blanda profatur:
'quem tibi coniugio totdedignata dicavi                    535
nymphaprocosen Haemonia puer adpulit alno
clarusHylassaltusque tuos fontesque pererrat.
vidisti roseis haec perloca Bacchus habenis
cum domitas acies et eoi fercularegni
duceret ac rursus thiasos et sacramoventem.                    540
hunctibi vel posito venan pectine Phoebum
crede dari. quae spesnymphis aufertur Achaeis
praereptum quanto proles Boebeiaquestu
audiet et flavi quam tristis nata Lycormae!'
sic ait etcelerem frondosa per avia cervum                    545
suscitatac iuveni sublimem cornibus offert.
ille animos tardusque fugaelongumque resistens
sollicitat suadetque pari contenderecursu.
credit Hylas praedaeque ferox ardore propinquae
insequitursimul Alcides hortatibus urget                    550
prospiciens.iamque ex oculis aufertur uterque
cum puerum instantem quadripesfessaque minantem
tela manu procul ad nitidi spiraculafontis
ducit et intactas levis ipse superfugit undas.
hoc puerispes lusa modo est nec tendere certat                    555
amplius;utque artus et concita pectora sudor
dilueratgratos avidusprocumbit ad amnes.
stagna vaga sic luce micant ubi Cynthiacaelo
prospicit aut medii transit rota candida Phoebi
taleiubar diffundit aquis: nil umbracomaeque                    560
turbavitquesonus surgentis ad oscula nymphae.
illa avidas iniecta manus heusera cientem
auxilia et magni referentem nomen amici
detrahitadiutae prono nam pondere vires.
      Iampater umbrosis Tirynthius arcibusornum                    565
depuleratmagnoque iugi stridore revulsam
terga super fulvi porrexerathorrida monstri
litora curva petens; alio nam callereversum
credit Hylan captaque dapes auxisse ferina.
sed nequeapud socios structasque in litoremensas                    570
unanimumvidet aeger Hylan nec longius acrem
intendens aciem. varios hincexcitat aestus
nube mali percussus amorquibus haeseritoris
quis tales impune moras casusve laborve
attulerit. densaminterea descendere noctem                    575
iammaiore metutum vero et pallor et amens
cum piceo sudore rigor.ceu pectora nautis
congelat hiberni vultus Iovis agricolisve
cumcoit umbra minaxcomitis sic adficit error
Alciden saevaequemonet meminisse novercae.                    580
continuovolucri ceu pectora tactus asilo
emicuit Calabris taurus perconfraga saeptis
obvia quaeque ruenstali se concitat ardens
iniuga senta fuga. pavet omnis conscia late
silvapavent montesluctu succensus acerbo                    585
quidstruat Alcides tantaque quid apparet ira.
illevelut refugi quemcontigit improba Mauri
lancea sanguineus vasto leo murmurefertur
frangit et absentem vacuis sub dentibus hostem
sicfuriis accensa gerens Tirynthius ora                    590
ferturet intento decurrit montibus arcu.
heu miserae quibus ille ferisquibus incidit usquam
immeritis per lustra viris! volat ordinenullo
cuncta petensnunc ad ripas deiectaque saxis
fluminanunc notas nemorum procurrit ad umbras.                    595
rursusHylan et rursus Hylan per longa reclamat
avia: responsant silvaeet vaga certat imago.
      Atsociis immota fides Austrisque secundis
certa: morae nec parvusHylasquamquam omnibus aeque
grata rudimentaHerculeo sub nominependent.                    600
illumomnes lacrimis maestisque reposcere votis
incertique metu nunclongas litore voces
spargerenunc seris ostendere noctibusignes.
ipse vel excelsi cum densa silentia montis
strata veloblatis ductor videt aequora ventis                    605
statlacrimans magnoque viri cunctatur amore.
illius incessushabilemque ad terga pharetram
illum inter proceres maestaequesilentia mensae
quaerit inops quondam ingenti comprensatrahentem
vina manu et durae referentem monstranovercae.                    610
      Necminus interea crudelis Iapyga Iuno
adsidue movet et primis cumsolibus offert.
iamque morae impatiens cunctantes increpatausus
Tiphys et oblato monet otia rumpere cursu.
ergo animumflexus dictis instantis Iason                    615
conceditsociosque simul sic fatur ad omnes:
'o utinamScythicis strueremcum funera terris
vox mihi mentitas tulerit Parnasiasortes
agmine de tanto socium qui maximus armis
adforethuncIovis imperiis fatoque teneri                    620
anteprocellosum scopulis errantibus aequor.
necdum fama viri neccertior exstitit auctor.
verum agite etdubiis variant quaepectora curis
consulite etmotis seu vos via flatibusurget
pergite et inceptos mecum revocatelabores                    625
seupluris tolerare moras rursusque propinquis
quaesivisse iugispretium haud leve temporis acti.'
      Dixerat.at studiis iamdudum freta iuventus
orat inire vias: unum tantoafore coetu
nec minus in sese generis dextrasquepotentes                    630
esseferunt. tali mentem pars maxima flatu
erigit et vana gliscuntpraecordia lingua:
saltibus ut mediis tum demum laetareducit
cerva gregemtum gestit aper reboatque superbis
comminus~ursa~ lupiscum sese Martia tigris                    635
abstulitaut curvo tacitus leo condidit antro.
      Atpius ingenti Telamon iam fluctuat ira
cum fremitu saevisque serensfera iurgia dictis
insequitur magnoque implorat numinaquestu.
idem orans prensatque viros demissaquesupplex                    640
haeretad ora ducisnil se super Hercule fari
sed socio quocumquegemens; quamquam aspera fama
iam loca iamque feras per barbaralitora gentes
non alium contra Alcidennon pectora tanta
possedari. rursum instimulat ducitquefaventes                    645
magnanimusCalydone satuspotioribus ille
deteriora fovens semperque inversatueri
durus et haud ullis umquam superabilis aequis
rectorumvememor. 'non Herculis' inquit 'adempti
sed tuus in seros haecnostra silentia questus                    650
traxithonordum iura daresdum tempora fandi.
septimus hic celsisdescendit montibus Auster
iamque ratem Scythicis forsan statuissetin oris.
nos patriae immemoresmaneant ceu nulla revectos
gaudiased duro saevae sub rege Mycenae                    655
admedium cunctamur iter. si finibus ullis
has tolerare moras etinania tempora possem
regna hodie et dulcem sceptris Calydonatenerem
laetus opum pacisque meae tutusque manerem
quis genitormaterque locis. quid deside terra                    660
haeremusvacuos cur lassant aequora visus?
tu comitem Alciden ad Phasidisamplius arva
adforetu socias ultra tibi rere pharetras?
nonea fax odiis oblitave numine fesso
Iuno sui. nova Tartareo forssemine monstra                    665
at<que>iterum Inachiis iam nuntius urget ab Argis.
non datur haec magniproles Iovisat tibi Pollux
stirpe pares Castorque manentatcetera divum
progenies nec parva mihi fiducia gentis.
en egometquocumque vocas sequaragmina ferro                    670
plurametamtibi dicta manustibi quicquid in ipso
sanguine eritiamque hinc operum quae maxima posco.
scilicet in solis profugistetit Herculis armis
nostra salus. nempe ora aeque mortaliacuncti
ecce geruntibant aequo nempe ordineremi.                    675
illevel insano iamdudum turbidus aestu
vel parta iam laude tumensconsortia famae
despicit ac nostris ferri comes abnuit actis.
vosquibus et virtus et spes in limine primo
tenditedum rerumpatiens calor et rude membris                    680
roburinest; nec enim solis dare funera Colchis
sit satis et totapelagus lustrasse iuventa.
spes mihi quae tali potuit longissimacasu
esse fuit: quiscumque virum perquirere silvis
egit amorloca vociferans non ulla reliqui.                    685
nuncquoquedum vario nutat sententia motu
cernere devexis redeuntemmontibus opto.
sat lacrimis comitique datumquem sortibusaevi
crede vel in mediae raptum tibi sanguine pugnae!'
      Talibus Oenides urgetsimulincita dictis                    690
heroummanus. ante omnes Argoa iubebat
vincla rapi Calais. furias miraturovantum
Aeacides multusque viri cunctantia corda
fert doloransese comitem tam tristibus actis
abneget et celsi maerens petatardua montis.                    695
nontamen et gemitus et inanes desinit iras
fundere. 'quis terris proIuppiter' inquit 'Achaeis
iste dies! saevi capient quae gaudiaColchi!
non hi tum flatusnon ista superbia dictis
litore cumpatrio iam vela petentibus Austris                    700
cunctusad Alciden versus favor: ipse iuvaret
ipse ducis curas meritosquesubiret honores.
iamne animisiam[ne] gente pares? aeque inclitavulgi
dextera? nulla fidesnulli super Hercule fletus?
nuncPorthaonidesnunc dux mihi Thraciaproles?                    705
asperanunc pavidos contra ruit agna leones?
hanc ego magnanimi spoliumDidymaonis hastam
quae neque iam frondes virides nec proferetumbras
ut semel est evulsa iugis ac matre perempta
fidaministeria et duras obit horridapugnas                    710
testoret hoc omniductortibi numine firmo:
saepe metusaepe in tenuidiscrimine rerum
Herculeas iam serus opes spretique vocabis
armaviri nec nos tumida haec tum dicta iuvabunt.'
      TalibusAeacides socios terroribus urgens                    715
inlacrimatmultaque comas deformat harena.
fata trahunt raptusque virumcertamine ductor
ibat et obtenta mulcebat lumina palla.
hicvero ingenti repetuntur pectora luctu
ut socii sedere locisnullaeque leonis                    720
exuviaetantique vacant vestigia transtri.
flet pius AeacidesmaerentPoeantia corda
ingemit et dulci frater cum Castore Pollux.
omnisadhuc vocat Alciden fugiente carina
omnis Hylanmedio pereuntiam nomina ponto.                    725
      Datprocul interea toto pater aequore signum
Phorcys et immanesintorto murice phocas
contrahit antra petens. simul et Massylus etuna
Lyctius et Calabris redit armentarius arvis.
ilicet extreminox litore Solis Hiberas                    730
condiditalta domos et sidera sustulit axis.
flumina conticuereiacet cumflatibus aequor.
Amphitryoniades nec quae nova lustra requirat
necquo temptet iter comitis nec fata parenti
quae referat videt autsocios qua mente revisat.                    735
uritamor solisque negat decedere silvis.
non aliter gemitu quondam leaprolis ademptae
terga dedit: sedet inde viis inclusaquelongo
pervigilant castella metudolor attrahit orbes
intereaet misero manat iuba sordida luctu.

 

LIBER IV

      Atqueea non oculis divum pater amplius aequis
sustinuit natique piosmiseratus amores
Iunonem ardenti trepidam gravis increpat ira:
'utnova nunc tacito <se> pectore gaudia tollunt!
haeret inopssolisque furit Tirynthius oris                    5
atcomite immemores Minyae facilesque relicto
alta tenent. sic Iunoducem fovet anxia curis
Aesoniumsic arma viro sociosqueministrat.
iam quibus incertam bellis Scythicaeque paventem
gentisopesquanta trepidam formidine cernam!                    10
tumprecibustum me lacrimis et supplice dextra
attemptare veto.rerum mihi firma potestas.
iFurias Veneremque movedabit impiapoenas
virgo nec Aeetae gemitus patiemur inultos.'
dixit etarcano redolentem nectare rorem                    15
quempenes alta quies liquidique potentia somni
detulit inque vagilibavit tempora nati.
ille graves oculos et Hylan resonantiasemper
ora ferensut nulla deum superare potestas
procumbit.tandem fessis pax reddita silvis                    20
fluminaqueet vacuis auditae montibus aurae.
ecce puer summa se tollere visusab unda
frondibus in croceis et iniquae munera nymphae
stansquesuper carum talis caput edere voces:
'quidpaterin vanosabsumis tempora questus?                    25
hocnemushoc fatis mihi iam domusimproba quo me
nympha rapitsaevae monitu Iunonisin amne.
nunc Iovis accessus et iam mihilimina caeli
conciliat iungitque <toros> et fontishonores.
o doloro dulces quas gessimus antepharetrae!                    30
iamsocii laetis rapuerunt vincula ventis
hortator postquam furiis etvoce nefanda
impulit Oenides. verum cum gente domoque
ista luetsaevaeque aderunt tua numina matri.
surge age et in duris haudumquam deficecaelo                    35
moxaderis teque astra ferent: tu semper amoris
sis memor et caricomitis ne abscedat imago.'
talibus orantem dictis visuquefruentem
ille ultro petit et vacuis amplexibusinstat
languentisque movet frustra conaminadextrae:                    40
corpushebet somno refugaque eluditur umbra.
tum lacrimistum vocesequitum rumpere questus
cum sopor et vano spes maestaresolvitur actu.
fluctus ab undisoni ceu forte crepidine saxi
cumrapit halcyonis miserae fetumque laremque                    45
itsuper aegra parens queritur<que> tumentibus undis
certasequi quocumque ferant audetque pavetque
icta fatiscit aquisdonec domus haustaque fluctu est;
illa dolens vocem dedit et sesustulit alis:
haud aliter somni maestus labor. exsilitamens                    50
effusisquegenas lacrimis rigat. 'ibimus' inquit
'solus et hos montesdesertaque lustra tenebis
care puernec res ultra miraberenostras?'
haec fatus relegitque vias et vallibus exit
incertusquid Iuno feratquas apparet iras.                    55
necminus et socios cernit procul aequore ferri
praecipites tacitumquepudet potuisse relinqui.
      Iamqueiter ad Teucros atque hospita moenia Troiae
flexerat Iliacirepetens promissa tyranni
cum maesto Latona simul Dianaquevultu                    60
anteIovem stetit et supplex sic fatur Apollo:
'in quem alium Alcidenin quae iam tempora differs
Caucaseumrex magnesenem? nullumnemalorum
finem adeo poenaeque dabis? te cuncta precatur
genshominum atque ipsi iam tepater <optime>montes                    65
fessaquecum silvis orant iuga. sat tibi furtum
ignis et aetheriae defensasilentia mensae!'
dixit ubie scopulis media inter pabuladiri
vulturis ipse etiam gemitu maestaque fatigat
voce Iovemsaevis relevans ambusta pruinis                    70
luminacongeminant amnes rupesque fragorem
Caucaseaestupet ipse deiclamoribus ales.
tunc etiam super<as> Acheronte auditus adarces
Iapetusgravis orantem procul arcet Erinys
respicienscelsi legem Iovis. ille dearum                    75
fletibuset magno Phoebi commotus honore
velocem roseis demittit nubibusIrin.
'iPhrygas Alcides et Troiae differat arma.
nunc' ait'eripiat dirae Titana volucri.'
diva volat defertque viroceleranda parentis                    80
imperiaatque alacrem laetis hortatibus implet.
      IamMinyae mediis clarae per sidera noctis
fluctibus intulerantplacido cava lintea cursu
multaque deserto memores super Herculevolvunt.
Thracius at summa sociis e puppesacerdos                    85
fatadeum et miserae solans incommoda vitae
securum numeris agit etmedicabile carmen.
quod simul adsumpta pulsum fideluctus etirae
et labor et dulces cedunt e pectore nati.
      Intereamagni iamiam subeuntibus astris                    90
Oceanigenitale caput Titania frenis
antra sonantSol auricomisurgentibus horis
multifidum iubar et bisseno sidere textam
loricaminduitur; ligat hanc qui nubila contra
balteus undantem variatmortalibus arcum.                    95
indesuper terras et eoi cornua montis
emicuit traxitque diemcandentibus undis
et Minyas viso liquerunt flaminaPhoebo.
      Proxima Bebryciipanduntur litora regni
pingue solum et duris regio non invidatauris.                    100
rexAmycus. regis fatis et numine freti
non muris cinxere domosnonfoedera legum
ulla colunt placidas aut iura tenentiamentes.
quales Aetnaeis rabidi Cyclopes in antris
nocte subhiberna servant fretasicubi saevis                    105
advectetratis acta notis tibi pabula dira
et miserasPolyphemedapessic undique in omnes
prospiciunt cursantque viasqui corporaregi
capta trahant. ea Neptuno trux ipse parenti
sacrifici prorupe iugi media aequora supra                    110
torquetagens. sin forma viris praestantior adsit
tum legere arma iubetsumptisque occurrere contra
caestibus: haec miseri sors estaequissima leti.
huc ubi devectam Neptunus gurgite puppem
sensitet extremum nati prospexit in oras                    115
etquondam laetos domini certamine campos
ingemit ac tales evolvitpectore questus:
'infelix imas quondam mihi rapta sub undas
necpotius magno Melie tum mixta Tonanti!
usque adeone meam quacumqueab origine prolem                    120
tristiafata manent? sic te olim pergere sensi
Iuppiteriniustae quandomihi virginis armis
concidit infelix et nunc chaos impletOrion.
nec tibi nunc virtus aut det fiducia nostri
nateanimos opibusque ultra ne credepaternis.                    125
iamiamaliae vires maioraque sanguine nostro
vincunt fata Iovispotiorcui cura suorum est.
atque ideo nec ego hanc tumidis avertereventis
temptavi tenuive ratem nec iam mora morti
hinc erit ullatuae. reges premeduresecundos!'                    130
abstulitinde oculos natumque et tristia linquens
proelia sanguineo terraspater adluit aestu.
      Principiofluvios gentemque et litora ductor
explorare iubet paulumqueegressus Echion
invenit obscura gemitus in valletrahentem                    135
clamiuvenem et caesi maerentem nomen amici.
ille virum ut contravenientem umbrataque vidit
tempora Parrhasio patris de moregalero
paciferaeque manu nequiquam insignia virgae
'heu fuge'ait 'certo quicumque esperditepassu                    140
dumdatur!' obstipuit visu Nonacria proles
quid ferat admirans.postquam remeare monentem
ocius et dictis perstantem cernit inisdem
abripit et sociis quae sint ea promere cogit.
ille manumtendens 'non haec' ait 'hospita vobis                    145
terravirinon hic ullos reverentia ritus
pectora: mors habitatsaevaeque hoc litore pugnae.
iam veniet diros Amycus qui tollerecaestus
imperet et vasto qui vertice nubila pulset.
talis inadvectos Neptuni credita proles                    150
aeternumfurit atque aequae virtutis egentes
ceu superum segnes ad iniquaaltaria tauros
constituittandem ut misero lavet armacerebro.
consulite atque fugae medium ne temnite tempus.
namqueisti frustra quisquam concurreremonstro                    155
audeatet quaenam talem vidisse voluptas?'
ductor ad haec: 'Bebryxnevenis diversaque regi
corda gerens--melior vulgi nam saepevoluntas--
hostis an externis fato delatus ab oris?
et tua curAmycus caestu nondum obruit ora?'                    160
'nomen'ait 'praedulce mihi ~nomen~que secutus
Otreos unanimi. decus illeet laeta suorum
gloria nec vestros comes aspernandus inactus
Hesionam et Phrygiae peteret cum gaudia nuptae
hicAmycum contra iussus stetit atque egopalmas                    165
implicui.sed prima procul vixdum ora levantis
fulminea frontem dextradisiectaque fudit
lumina. me numquam leto dignatus et armis
sedlacrimis potius luctuque absumor inerti.
spes tamenhis fando sinuntius extitit oris                    170
etMariandynum patrias penetravit ad urbes
unde genus fraterqueviro--sed et ille quierit
oro nec vanis cladem Lycus augeatarmis.'
      Haec ubi non ullaiuvenes formidine moti
accipiunt (dulce et dura sic pergeremente)                    175
terga sequi properosque iubet coniungere gressus.
litore inextremo spelunca apparuit ingens
arboribus super et dorso contectaminanti
non quae dona deumnon quae trahat aetherisignem
infelix domus et sonitu tremebundaprofundi.                    180
atvarii pro rupe metus: hinc trunca rotatis
bracchia rapta virisstrictoque immortua caestu
ossaque taetra situ <et> capitummaestissimus ordo
per piceasquibus adverso sub vulnere nulla
iamfacies nec nomen erat; media ipsius arma                    185
sacrametu[que] magnique aris imposta parentis.
hospitis hic primummonitus rediere Dymantis
et pavor et monstri subiit absentisimago
atque oculos cuncti inter se tenuere silentes
donecsidereo Pollux interritus ore                    190
'tetamen hacquicumque es' ait 'formidine faxo
iam tua silva feratmodo sint tibi sanguis et artus!'
omnibus idem animus fortidecernere pugna
exoptantque virum contra<que> occurrereposcunt.
qualiter ignotis spumantem funditusamnem                    195
<.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .>
pandit itermox omnepecus formidine pulsa
pone subit iamque et mediis procedit abundis.
      At procul e silvis sesegregibusque ferebat
saevus in antra gigasquem nec sua turbatuendo                    200
ittaciti secura metus. mortalia nusquam
signa manent; instarscopuliqui montibus altis
summus abit longeque iugo stat solusab omni.
devolat inde furens nec quo via curve profecti
necgenus ante rogatsed tali protonatira:                    205
'incipiteo iuvenes! etenim fiduciacredo
huc tulit auditas et spontelacessitis oras.
sin errore viae necdum mens gnaralocorum
Neptuni domus atque egomet Neptuniaproles.                    213
hicmihi lex caestus adversaque tollerecontra                    209
bracchiasic ingens Asiae plaga quique per Arcton
dexter et in laevumpontus iacet haec mea visit
hospitiahoc cuncti remeant certaminereges.
iam pridem caestus resides et frigidararis                    214
dentibusaret humus. quis mecum foedera iunget?
prima manu cui dona fero?mox omnibus idem
ibit honos. fuga sub terrasfuga nulla perauras.
nec lacrimae--ne ferte preces--superive vocati
pectoranostra movent: aliis rex Iuppiter oris.
faxo Bebrycium nequeattranscendere puppis                    220
ullafretum et ponto volitet Symplegas inani.'
      Taliadicta dabatcum protinus asper Iason
et simul Aeacidae simul etCalydonis alumni
Nelidesque Idasque prior quae maximasurgunt
nominased nudo steterat iam pectorePollux.                    225
tumpavor et gelidus defixit Castora sanguis
nam nec ad Elei pugnamvidet ora parentis
nec sonat Oebalius caveae favor aut iuganota
Taygetilavitur patrios ubi victor ad amnes
nec pretiumsonipes aut sacrae taurus harenae                    230
praemia sed manes reclusaque ianua leti.
illum Amycus necfronte trucem nec mole tremendum
vixdum etiam primae spargentemsigna iuventae
ore renidenti lustrans obit et fremitausum
sanguineosque rotat furiis ardentibusorbes.                    235
nonaliter iam regna poliiam capta Typhoeus
astra ferens Bacchumante acies primamque deorum
Pallada et oppositos doluit sibivirginis angues.
sic adeo insequitur rabidoque ita murmureterret:
'quisquis esinfelix celeras puerhaud tibipulchrae                    240
manserithoc ultra frontis decus orave matri
nota feres. tune a sociiselectus iniquis?
tune Amyci moriere manu?' nec pluramoratus
ingentes umeros spatiosaque pectoris ossa
protulithorrendosque toris informibus artus.                    245
deficiuntvisu Minyaemiratur et ipse
Tyndarides. redit Alcidae iam seracupido
et vacuo maestos lustrarunt lumine montes.
at satusaequoreo fatur tunc talia rege:
'aspice et haec crudis duratavolumina tauris                    250
necpeto sortis opemsed quos potes indue caestus.'
      Dixitet urgentis post saeva piacula fati
nescius extremum hoc armisinnectere palmas
dat famulisdat et inde Lacon. odia asperasurgunt
ignotis prius atque incensa menteferuntur                    255
inmedium sanguis Iovis et Neptunia proles.
hinc illinc dubiisintenta silentia votis
et pater orantis caesorum Tartarusumbras
nube cava tandem ad meritae spectacula pugnae
emittit.summi nigrescunt culminamontis.                    260
      ContinuoBebryxMaleae velut arce fragosa
turbo rapaxvix ora virumvixtollere passus
bracchia torrenti praeceps agit undiquenimbo
cursibus involvens totaque immanis harena
insequitur.vigil ille metu cum pectore et armis                    265
hucalternus et hucsemper cervice reducta
semper et in digitis etsummi pulvere campi
proiectusque redit. spumanti qualis inalto
Pliade capta ratistrepidi quam sola magistri
cura tenetrapidum ventis certantibus aequor                    270
intemeratasecatPollux sic providus ictus
servat et Oebalia dubium caputeripit arte.
ut deinde urgentes effudit nubibus iras
ardoremqueviripaulatim insurgere fesso
integer et summos ~manibus~deducere caestus.                    275
illedies aegros Amyci sudoribus artus
primus et arenti cunctantemvidit hiatu
nec sua defessum noscunt loca nec sua regem
agmina.respirant ambo paulumque reponunt
bracchiaceu Lapithas autPaeonas aequore in ipso                    280
cumrefovet fixaque silet Gradivus in hasta.
vix steterant et iam ecceruunt inflictaque late
terga sonant. nova vis iterumnova corporasurgunt.
hunc pudorhunc noto iam spes audentiorhoste
instimulat. fumant crebro praecordiapulsu                    285
aviaresponsant gemitu iuga. pervigil ut cum
artificum notat Aet<na>manus et fulmina Cyclops
prosubigitpulsis strepitant incudibusurbes.
emicat hic dextramque parat dextramque minatur
Tyndaridesredit huc oculis et pondere Bebryx                    290
sicratusille autem celeri rapit ora sinistra:
conclamant socii etsubitas dant gaudia voces.
illum insperata turbatum fraudefurentemque
Oebalides prima refugit dum detonet ira
territusipse etiam atque ingentis consciusausi.                    295
saevitinops Amycus nullo discrimine sese
praecipitans avidusque viri(respectat ovantes
quippe procul Minyas)tunc caestu elatusutroque
inruit. hos inter Pollux subit et trucis ultro
advolatora viri nec spes effectased ambae                    300
inpectus cecidere manus. hoc saevior ille
ecce iterum vacuas agitinconsulta per auras
bracchia. sentit ubi Pollux rationisegentem
dat genibus iunctis latus effusumque secutus
haudrevocare gradum patitur turbatquepremitque                    305
ancipitemcrebros et liber congerit ictus
desuper averso. sonat omni vulnerevertex
inclinis ceditque malis. iam tempora manant
sanguineaequelatent auresvitalia donec
vinculaqua primo cervix committiturartu                    310
solvitdextra gravis. labentem propulit heros
ac super insistens 'Polluxego missus Amyclis
et Iove natus.' ait 'nomen mirantibusumbris
hoc referes. sic et memori noscere sepulchro.'
Bebrycasextemplo spargit fuganullus adempti                    315
regisamor: montem celeres silvamque capessunt.
haec sorshaec Amycumtandem manus arcuit ausis
effera servantem Ponti loca vimqueiuventae
continuam et magni sperantem tempora patris.
tenditurille ingens hominum pavor arvaquelate                    320
occupatannosi veluti si decidat olim
pars Erycis vel totus Athos. quamole iacentis
ipse etiam expleri victor nequit oraquelongo
comminus obtutu mirans tenet. at manus omnis
heroumdensis certatim amplexibus urgent                    325
armaqueferre iuvat fessasque attollere palmas.
'salvevera Iovisvera oIovis' undique 'proles'
ingeminant 'o magnanimis memorandapalaestris
Taygeta et primi felix labor ille magistri!'
dumqueea dicta ferunttenues tamen irecruores                    330
sidereade fronte vident nec sanguine Pollux
territus averso siccabatvulnera caestu.
illius excelsum ramis caput armaqueCastor
implicat et viridi conectit tempora lauro
respiciensqueratem 'patriis' ait 'has precor oris                    335
divarefer frondes cumque hac freta curre corona.'
dixerat. hinc validacaedunt armenta bipenni
perfusique sacro placati gurgitisamne
graminea sternuntur humotunc liba dapesque
frondibusaccumulant; exsortia terga Laconi                    340
praecipiuntpecudum. toto mox tempore mensae
laetus ovat nunc laude virumnunc vatis honoro
carminevictori geminans crateraparenti.
      Iamque dies auraequevocant rursusque capessunt
aequoraqua rigidos eructat Bosporosamnes.                    345
illosNiletuis nondum dea gentibus Io
transierat fluctusunde haecdata nomina ponto.
tum pius Oeagri claro de sanguinevates
admonita genetrice refert casusque locorum
Inachidosquevias pelagusque emensa iuvencae                    350
exiliaintentisque canit. 'videre priores
saepe Iovem <in> terrasArgivaque regna Pelasgum
virginis Iasiae blandos descendere adignes.
sentit Iuno dolos curaque accensa iugali
aetheredesiluit (dominam Lyrceia tellus                    355
antraquedeprensae tremuerunt conscia culpae)
cum trepida Inachiae paelexsubit ora iuvencae
sponte dei; plausu fovet hanc et pectoramulcet
Iuno renidenti cohibens suspiria vultu.
mox ita adortaIovem: "da quam modo ditibus Argis                    360
campusalit primae referentem cornua Phoebes
indomitamque bovemda caraemunera nuptae.
ipsa ego dilectae pecudi iam pascuadigna
praecipuosque legam fontes." qua fraude negaret
autquos inventos tenuisset Iuppiterastus?                    365
munerisilla potens custodem protinus Argum
adiungit. custos Argus placetinscia somni
lumina non aliter toto cui vertice quam si
Lydanurus sparso telas maculaverit ostro.
Argus et in scopulos etmonstris horrida lustra                    370
ignotasiubet ire vias heu multa morantem
conantemque preces inclusaquepectore verba.
ultima tum patriae cedens dedit oscularipae;
flevit Amymoneflerunt Messeides undae
flevit eteffusis revocans Hyperia lacertis.                    375
illaubi vel fessi tremerent erroribus artus
vel rueret summo iamfrigidus aethere vesper
heu quotiens saxo posuit latus autubilonga
aegra sitiquos ore lacusquae pabula carpsit
verberecandentes quotiens exhorruit armos!                    380
quinet ab excelso meditantem vertice saltus
audentemque mori vallescitus egit in imas
Argus et arbitrio durus servavit erili
cumsubito Arcadio sonuit cava fistula ritu
imperiumque patriscelerans Cyllenius ales                    385
advenitet leni modulatur carmen avena
"quo" que ait "hincdiversus abis? heus respice cantus!"
haud procul insectansArgum languentia <cantu>
lumina cuncta notat dulcesquesequentia somnos
et celerem mediis in cantibus exigitharpen.                    390
iamquerefecta Iovi paulatim in imagine prisca
ibat agris Io victrixIunonis et ecce
cum facibus spirisque et Tartareoululatu
Tisiphonen videt: ac primo vestigia visu
figit et inmiserae rursus bovis ora recurrit.                    395
necqua valle memor <nec> quo se vertice sistat
Inachias erroreetiam defertur ad undas
qualis et a prima quantum mutataiuvenca!
nec pater aut trepidae temptant accedere nymphae.
ergoiterum silvasiterum petit invia retro                    400
ceuStyga dilectum fugiens caput. inde per urbes
raptatur Graias atqueardua flumina ripis
oblato donec paulum cunctataprofundo
incidit. absistunt fluctus et gnara futuri
dant pavidaalta viamcelsis procul ipsa refulget                    405
cornibus ac summa palearia sustinet unda.
ast Erebi virgoditem volat aethere Memphin
praecipere et Pharia venientem pellereterra.
contra Nilus adest et toto gurgite torrens
Tisiphonenagit atque imis inlidit harenis                    410
Ditisopem ac saevi clamantem numina regni.
apparent sparsaeque facesdisiectaque longe
verbera et abruptis excussi crinibus hydri.
necIovis interea cessat manus: intonat alto
insurgens caelo genitorcuramque fatetur                    415
atqueipsa imperium Iuno pavet. haec procul Io
spect[ab]at ab arce<Phari>iam divis addita iamque
aspide cincta comas etovanti persona sistro.
Bosporon hinc veteres errantis nominedivae
vulgavere. iuvet nostros nunc ipsalabores                    420
immissisqueratem sua per freta provehat Euris.'
      Dixeratet placidi tendebant carbasa venti.
postera non cassae MinyisAurora retexit
noctis iter: nova cuncta vident Thyneaqueiuxta
litora fatidici poenis horrentiaPhinei                    425
diradeum summo quem vis urgebat in aevo.
quippe neque extorrem tantumnec lucis egentem
insuper Harpyiae TyphonidesiraTonantis
depopulant ipsoque dapes praedantur ab ore.
taliaprodigia et tales pro criminepoenas                    430
perpetitur.spes una seniquod pellere saevam
quondam fata luem dederantAquilone creatis.
ergo ubi iam Minyas certamque accederePhineus
sentit opemprimas baculo defertur ad undas
vestigatqueratem atque oculos attollit inanes.                    435
tunctenuem spirans animam 'salve o mihi longum
exspectata manusnostrisque' ait 'agnita votis.
novimus et divis geniti quibus etvia iussos
quae ferat ac vestri rebar sic tempora cursus
proximaquaeque legensquantum VulcaniaLemnos                    440
traxeritinfelix tulerit quae Cyzicus arma.
sensi et Bebrycio supremam inlitore pugnam
iam propior iamque hoc animam solamine mulcens.
nonego nunc magno quod cretus Agenore Phineus
aut memorem mea quodvates insedit Apollo                    445
pectora:praesentis potius miserescite fati!
nec mihi diversis erratumcasibus orbem
amissas aut flere domos aut dulcia tempus
lumina;consuetis serum est ex ordine fatis
ingemere. Harpyiae semper meapabula servant                    450
fallerequas nusquam misero locus: ilicet omnes
deveniunt niger intortoceu turbine nimbus
iamque alis procul et sonitu mihi notaCelaeno.
diripiunt verruntque dapes foedataque turbant
poculasaevit odor surgitque miserrima pugna                    455
parquemihi monstrisque fames. sprevere quod omnes
pollueruntque manuquodque unguibus excidit atris
has mihi fert in luce moras. necrumpere fata
morte licettrahitur victu crudelis egestas.
sedvos o servate precorpraedicta deorum                    460
sinon falsa mihivos finem imponite poenis.
nempe adsunt quimonstra fugentAquilonia proles
non externa mihi: nam rex egodivitis Hebri
iunctaque vestra meo quondam Cleopatracubili.'
      Nomen ad ActaeaeCalais Zetesque sororis                    465
prosiliuntZetesque prior 'quem cernimus?' inquit
'tune ille Odrysiae Phineusrex inclitus orae?
tu Phoebi comes et nostro dilecte parenti?
oubi nunc regni generisque ubi gloria? quam te
exedit labor etmiseris festina senectus!                    470
quinage mitte preces: namque est tibi nostra voluntas
si non iradeum--vel si placabilis--urget.'
sustulit hic geminas Phineus adsidera palmas
'te'que ait 'infestiquae nunc premisiraTonantis
ante precornostrae tandem iam parcesenectae                    475
sitmodus. et fore credo equidemnam vestra voluntas
quidiuvenessine pace deum? nec credite culpam
saevitiae scelerumve mihi nunccrimina pendi:
fata loquax mentemque Iovis quaeque abditasolus
consilia et terris subito venturaparabat                    480
prodiderammiserans hominum genus. hinc mihi tanta
pestis et offusae mediainter dicta tenebrae.
iam tandem cessere irae nec casus abalto
ipse volens nostris sed vos deus adpulit oris.'
sic aitet fatis ita iam cedentibus omnes                    485
impulitet durae commovit imagine poenae.
instituere toros mediisquetapetibus ipsum
accipiunt circumque iacent; simul aequoraservant
astra simulvescique iubent ac mittere curas
cumsubitus misero tremor et pallentia primae                    490
ora senis fugere manus. nec prodita pestis
antesed inmediis dapibus videre volucres.
fragrat acerbus odor patriiqueexspirat Averni
halitusunum omnes incessere planctibusunum
infestare manus. inhiat Cocytianubes                    495
luxuriansipsoque ferens fastidia visu.
tum sola conluvie atque inlusisstramina mensis
foeda rigantstridunt alae praedaqueretenta
saevit utrimque fames. nec solum horrenda Celaeno
Phineased miseras etiam prohibere sorores.                    500
emicathic subito seseque Aquilonia proles
cum clamore levatgenitorsimul impulit alas.
hoste novo turbata lues lapsaequerapinae
faucibus et primum pavidae Phineia tecta
pervolitantmox alta petunt. stant litore fixi                    505
Haemonidaeatque oculis palantia monstra sequuntur.
sicutprorupti tonuitcum forte Vesevi
Hesperiae letalis apexvixdum igneamontem
torsit hiemsiamque eoas cinis induit urbes:
turbinesic rapido populos atque aequoralonge                    510
transabeuntnullaque datur considere terra.
iamque et ad Ionii metas atqueintima tendunt
saxavocat magni Strophadas nunc incola ponti.
hicfessae leti<que> metu propioris anhelae
dum trepidanthumilique graves timidoque volatu                    515
implorantclamore patrem Typhona nefando
extulit adsurgens noctem paterimaque summis
miscuit et mediis vox exaudita tenebris:
'iamsatis huc pepulisse deas. cur tenditis ultra
in famulas saevireIovisquas fulmina quamquam                    520
aegidaque ille gerens magnas sibi legit in iras?
nuncquoque Agenoreis idem decedere tectis
imperat: agnoscunt monitusiussaeque recedunt.
mox tamen et vobis similis fugacum premetarcus
letifer. Harpyiae numquam nova pabulaquaerent                    525
donecerunt divum meritae mortalibus irae.'
haesit uterque polodubiisque elanguit alis
mox abit et sociae victor petit agminapuppis.
      Interea Minyae pulsalue prima Tonanti
sacra novanttum vina toris epulasquereponunt.                    530
ipseinter medios ceu dulcis imagine somni
laetus ad oblitae Cererissuspirat honores;
agnoscit Bacchi laticesagnoscit et undam
etnova non pavidae miratur gaudia mensae.
hunc ubi reclinem stratiset pace fruentem                    535
aspicitac longae ducentem oblivia poenae
talibus appellat supplexque itafatur Iason:
'votasenexperfecta tibi. nunc me quoquecuris
eripe et ad nostros animum converte labores.
omnis adhucsors laeta quidem nec numine vano                    540
siquafides curae superumtantum aequor adorti
tendimus: ipsa mihipuppem Iovis optima proles
instituitdedit et socios Saturniareges.
fidere mens sed nostra nequit quantumque propinquat
Phasiset ille operum summus laborhoc magisangunt                    545
proximanec vates sat iam mihi Mopsus et Idmon.'
ille ducem nec ferrepreces nec dicere passus
amplius hic demum vittas laurumquecapessit
numina nota ciens. stupet Aesonis inclita proles
Phineaceu numquam poenis nullaque gravatum                    550
pesteIovis: tam largus honostam mira senectae
maiestas infusa; vigornovus auxerat artus.
tum canit: 'o terras fama venture peromnes
quem sociis ducibusque deis atque arte benigna
Palladosipse ultro Pelias ad sidera tollit                    555
demensdum profugi non sperat vellera Phrixi
fata locosque tibipossumquas reddere grates
expediam rerumque vias finemque docebo.
ipseetiamqui me prohibet sua pandere terris
saeculate propterfandi mihi Iuppiter auctor.                    560
hinciter ad Ponti caput errantesque per altum
Cyaneas. furor his medioconcurrere ponto;
necdum ullas videre rates: sua comminusactae
saxa premunt cautesque suas. ceu vincula mundi
imalabanttremere ecce solumtremere ipsarepente                    565
tectavides: illae redeuntillae aequore certant.
di tibi progressopropiusdi forsitan ipsi
auxilium mentemque dabunt. ast ipseiuvare
ausa quibus monitis possim tua? quippe per altum
tenditisunde procul ventiprocul unde volucres                    570
etpater ipse maris pavidas detorquet habenas.
siqua brevis scopulisfieret morasi semel orsis
ulla quiesfuga tunc medio sperandarecursu:
vix repetunt primae celeres confinia terrae
iamquealio clamore ruunt omnisque tenetur                    575
pontuset infestis anceps cum montibus errat.
verum animo redit illa meosors cognita divum
(fabor enim nec spe dubios solabor inani):
cummihi Tartareas saevo clangore volucres
protulit ira Iovisvoxhaec simul excidit auris:                    580
"nevanas impende preces finemque malorum
expeteAgenoride! Pontumpenetraverit ulla
cum ratis et rabidi steterint in gurgitemontes
tum sperare modum poenae veniamque licebit."
sicdeus. aut vobis ergo fera [per] saxapatescunt                    585
autmea iam saevae redeunt ad pabula Dirae.
verum inter medias dabitursi currere cautes
(certe digna manus) vacuumque exibis inaequor
proxima regna Lyciremeat qui victor ab oris
Bebryciis.toto non ullus litore Ponti                    590
mitior.hic lecto comitum de robore siquem
perculerit vicina luesnedefice casus
praedicti memor atque animos accinge futuris.
illicpestiferas subter iuga concava torquet
alter aquas Acheronvastoque exundat hiatu                    595
fumeuset saeva sequitur caligine campos.
linque gravem fluvium etmiseris sua fata colonis:
sic quoque non uno dabitur transcurrereluctu.
quid tibi nubifera surgentem rupe Carambin
quid memoremquas Iris aquas aut torqueat Ancon?                    600
proximaThermodon hinc iam secat arva--memento--
inclita Amazonidummagnoque exorta Gradivo
gens ibi: femineas nec tu nunc credecatervas
sed qualissed quanta viris insultat Enyo
divaqueGorgonei gestatrix innuba monstri.                    605
netibi tunc horrenda rapax ad litora puppem
ventus agatludovolitans cum turma superbo
pulvereis exsultat equis ululataquetellus
intremit et pugnas mota pater incitet hasta.
non ita sitmetuenda tibi saevissima quamquam                    610
gensChalybumduris patiens cui cultus in arvis
et tonat adflictasemper domus ignea massa.
inde omnem innumeri reges per litorisoram
hospitii quis nulla fidessed limite recto
puppis etaequali transcurrat carbasus aura:                    615
sicdemum rapidi venies ad Phasidis amnem.
castra ibi iam Scythiaefraternaque surgit Erinys.
ipse truces illic Colchos hostemqueiuvabis
auxiliis. nec plura equidem discrimina cerno.
forsetiam optatam dabitur contingere pellem.                    620
sedte non animis nec solis viribus aequum
credere: saepe acri potiorprudentia dextra.
quam tulerit deusarripe opem. iamque ultimanobis
promere fata nefas. sileo prior.' atque ita facto
finededit tacitis iterum responsatenebris.                    625
      Tumsubita resides socios formidine Iason
praecipitat rumpitque morastempusque timendi.
ipse viros gradiens ad primi litorisundam
prosequitur Phineus. 'quaenam tibi praemia' dixit
'quasdecus o Boreaepossim persolvere grates?                    630
mePangaea super rursus iuga meque paterna
stare Tyro dulcesqueiterum mihi surgere soles
nunc reor. exactae (verumne?) abierevolucres
nec metuam tutaeque dapes? date tangere vultus
demsinite amplexus propiusque acceditedextrae.'                    635
dixerat.abscedunt terris et litora condunt.
      Omnibusextemplo saeva sub imagine rupes
Cyaneae propior<que> labor.quando adfore quaque
parte putent? stant ora metu nec fessarecedunt
lumina diversas circum servantibusundas                    640
cumprocul auditi sonitus insanaque saxa
saxa neque illa virissedpraecipitata profundo
siderei pars visa poli. dumque ociusinstant
ferre fugam maria ante ratemmaria ipsa repente
deficereadversosque vident discedere montes                    645
omnibuset gelida rapti formidine remi.
ipse per arma volans et per iugasumma carinae
hortatur supplexque manus intendit Iason
nominequemque premens: 'ubi nunc promissa superba
ingentesque minaemecum quibus ista secuti?                    650
idemAmyci certe visus timor omnibus antro
perculerat; stetimus tamenet deus adfuit ausis.
quin iterum idem aderitcredodeus.' haecubi fatus
corripit abiecti remumque locumque Phaleri
et trahitinsequitur flammata pudore iuventus.                    655
undalaborantes praeceps rotat ac fuga ponti
obvia. miscentur rupesiamque aequore toto
Cyaneae iuga praecipites inlisa remittunt.
bisfragor infestas cautes adversaque saxis
saxa deditflammaexpresso bis fulsit in imbri.                    660
sicutmultifidus ruptis e nubibus horror
effugit et tenebras nimbosqueintermicat ignis
terrificique ruunt tonitrus elisaque noctem
luxdirimit (pavor ora virumpavor occupat aures)
haud secusimplevit pontum fragor; effluit imber                    665
spumeuset magno puppem procul aequore vestit.
      Adverteredei defixaque numina ponto
quid scopulis praeclusa ratisquiddura iuventus
expediat. pendet magnis favor ortus ab ausis.
primacoruscanti signum dedit aegide virgo                    670
fulmineamiaculata facem. vixdum ardua cautes
cesseratilla volans tenuiper concita saxa
luce fugit. rediere viris animique manusque
utvidere viam. 'sequoro quicumque deorum'
Aesonides 'vel fallis'ait praecepsque fragores                    675
permedios ruit et fumo se condidit atro.
coeperat hinc cedensabductis montibus unda
ferre ratem pelagoque dies occurrereaperto.
sed neque permissis iam fundere rector habenis
velaneque eniti remis potecum superadsunt                    680
Cyaneae.premit umbra ratem scopulique feruntur
comminus. hic <Iuno>praecepsque ex aethere Pallas
insiliunt pariter scopulos: huncnata coercet
hunc coniunx Iovisut valido qui robore tauros
subiuga et invito detorquet in ilia cornu.                    685
indevelut mixtis Vulcanius ardor harenis
verset aquassic ima fremuntfluctuque coacto
angitur et clausum scopulos super effluitaequor.
contra omnes validis tenui discrimine remis
pergereiter mediosque ratem transferre perictus.                    690
saxased extremis tamen increpuere corymbis
parsque (nefas) deprensaiugisnam cetera caelo
debita. conclamant Minyaelatera utraquequippe
dissiluisse putant. fugit ipse novissimus ictus
Tiphyset <e> mediis sequitur freta raptaruinis                    695
necprius obsessum scopulis respexit ad aequor
aut sociis temptataquiesnigrantia quam iam
litora longinquique exirent fluminaRhebae.
tunc fessas posuere manustunc arida anheli
pectoradiscussa quales formidine Averni                    700
AlcidesTheseusque comes pallentia iungunt
oscula vix primis amplexiluminis oris.
nec vero ipse metus curasque resolvere ductor
sedmaria aspectans 'heu qui datus iste deorum
sorte labor nobis!serum ut veniamus ad amnem                    705
Phasidiset mites' inquit 'dent vellera Colchi
unde per hos iterum montesfuga?' talia fundit
imperio fixos Iovis aeternumquerevinctos
nescius. id fati certa nam lege manebat
siqua perhos undis umquam ratis issetapertis.                    710
      Tumfretaquae longis fuerant impervia saeclis
ad subitam stup<uer>eratem Pontique iacentis
omne solum regesque patent gentesquerepostae.
non alibi effusis cesserunt longius undis
litoranontantas quamvis Tyrrhenus et Aegon                    715
volvataquasgeminis tot desint Syrtibus undae.
nam super huc vastostellus quoque congerit amnes;
non septemgemini memorem quas exitusHistri
quas Tanais flavusque Tyres Hypanisque Novasque
addatopes quantosque sinus Maeotia laxent                    720
aequora.flumineo sic agmine fregit amari
vim salis hinc Boreae cedensglaciantibus auris
Pontus et exorta facilis concrescerebruma.
utque vel immotos Ursae rigor invehit amnes
vel fretaversa vadishiemem sic unda per omnem                    725
autcampo iacet aut tumido riget ardua fluctu
atque hac Europamcurvis anfractibus urget
hac AsiamScythicum specie sinuatus inarcum.
illic umbrosae semper stant aequore nubes
et non certadiesprimo nec sole profundum                    730
solvituraut vernis cum lux aequata tenebris
sed redit extremo tandem insua litora Tauro.
      IamMariandynis advertit puppis harenis
atque celer terras regemqueexquirit Echion
dicta ferens lectos (fama est si nominisumquam)                    735
Haemoniaesubiisse virosdet litora fessis.
adproperat Lycus auditislaetatus Achivis
ac simul Aesoniden omnemque in regia turbam
tectatrahit modo Bebryciis praefixa tropaeis
mitis et in mediiseffatur talia Grais:                    740
'haudtemere estfato divum reor ad mea vectos
litora vosodium quibusatque eadem ira furentis
Bebryciae saevaque pares de gentetriumphi:
certa fides animisidem quibus incidit hostis.
nosquoquenos Amycum tanto procul orberemoti                    745
sensimuset saevis frater mihi fusus harenis.
ultor ego atque illuc cunctisaccensus in armis
tunc aderamcum vos mediis contentaferebant
vela fretis. illum in sanie taboque recenti
vidimusaequoreo similem per litora monstro.                    750
necvero praerepta mihi suprema tyranni
fata queror bellove magislaetarer et armis
procubuisse meisquam lege quod occiditultus
ipse sua meritoque madent quod sanguine caestus.'
excipitAesonides: 'tuus ergo in montibus ignis                    755
ille?tuas acies medio de gurgite vidi?'
fatur et ostentans prolem Iovis'hic tibi Pollux
en' ait 'inviso solvit cui pectore poenas.'
illevirum circa mirantia lumina volvit.
festa dehinc mediis ineuntconvivia tectis                    760
communesquevocant superosquorum eruta nutu
Bebryciaet votis pariterpraeda<que> fruuntur.

 

LIBER V

      Alteralux haud laeta viris emersit Olympo:
Argolicus morbis fatisquerapacibus Idmon
labitur extremi sibi tum non inscius aevi.
atmemor Aesonides nimium iam vera locuti
Phineos hinc alios raptopavet Idmone luctus.                    5
tumcomiti pia iusta tulit caelataque multa
arte Dolionii donatvelamina regis
hospes humum sedemque Lycus. flens armarevellit
Idmonis e celsa Mopsus rate. robora caedunt
parssilvis portantque araepars augurisalba                    10
fronde<caput> vittisque ligant positumque feretro
congemuere; diessimul et suus admonet omnes.
      Ecceinter lacrimas interque extrema virorum
muneraquem cursus penesimperiumque carinae
Tiphyn agit violenta lues cunctiquepavore                    15
attonitifundunt maestas ad sidera voces:
'arquipotens adverteprecornunc denique Apollo!
hocpaterhoc nobis refove caputullalaboris
si nostri te cura movetqui cardine summo
vertituratque omnis manibus nunc pendet ab unis!'                    20
dictadabant ventis nec debita fata movebant.
qualem praecipiti gravidumiam sorte parentem
natorum flet parva manus trepidiqueprecantur
duret ut invalidis et adhuc genitoris egenis
haudaliter socii supremo in tempore Tiphyn                    25
antealios superesse volunt. mors frigida contra
urget et ille recensoculis intervolat Idmon.
exanimum frustra Minyae clamoremorantur
avellique negant: vix membra rigentia tandem
imposuererogo lacrimasque et munera flammis                    30
vanaferuntcrescit donis feralis acervus.
ut vero amplexus fessirupere supremos
et rapidae sonuere facestunc ipsa cremari
visaratis medioque viros deponere ponto.
non tulit Aesonius geminisflagrantia cernens                    35
corporacara rogissed pectore ductor ab imo
talia voce gemit: 'quidtantum infensa repente
numina? quas nostri poenas meruerelabores?
bina (nefas) toto pariter mihi funera surgunt
litore.magna adeo comitum numerosaque pubes?                    40
autsocios rapit atra dies aut ipse relinquo
sontibus impulsus Furiis.ubi Tiphys? ubi Idmon
fata canens? ubi monstriferae par illenovercae?
te sineThespiadenos ulla movebimus ultra
aequora?nec summa speculantem puppe videbo                    45
Pleiadumqueglobos et agentes noctibus Arctos?
cui Minyas caramque ratemcuisidera tradis?
carpere securas quis iam iubet Aesona noctes?
hoclaborhoc dulci totiens fraudata sopore
lumina et admotis nimiummens anxia Colchis                    50
profuit?heu quantum Phasisquantum Aea recessit!
nunc quoquesi tenuisuperant in imagine curae
adsis umbraprecorventuri praesciacaeli
rectoremque tuae moneas ratis.' haec ubi fatus
solavirum flammis vidit labentibus ossa.                    55
'quodtamen externis unum solamen in oris
restat' ait 'caras humus haecnon dividat umbras
ossaque nec tumulo nec separe contegaturna
sed simulut iunctis venistis in aequora fatis.'
haudmorareliquias socii defletaquemiscent                    60
nomina.tum vivo frondens e caespite tellus
aggeritur cinerem Lycocommendat Iason.
      Maesti omnesdubiiqueratem fidissima cuius
dextra regat. simul Ancaeussollersque petebat
Nauplius. Erginum fato vocat ipsamonenti                    65
quercuset ad tonsas victi rediere magistri.
ac velut i<lle>gregiscessit cui regiataurus
fertur ovanshunc omnis honoshuncomnis in unum
transit amor. primo laetus sic temporerector
ingreditur cursus. etenim dat candidacertam                    70
noxHelicen. iam prora fretum commoverat et iam
puppe sedes < . . >dimiserat ancora terras.
      Indepremente noto tristes Acherusidos oras
praeterit et festa vulgatumnocte Lyaei
Callichoron. nec vana fides: his Bacchus inundis                    75
abluiteoo rorantes sanguine thyrsos.
illum post acies rubrique novissimaclaustra
aequoris hic resides thiasoshic aera moventem
udaquepampinea nectentem cornua vitta
nunc etiam meministisaquaeBoeotia qualem                    80
Thyiaset infelix cuperet vidisse Cithaeron.
      Famaper extremos quin iam volat improba manes
interea et magnisnatorum laudibus implet
addita <ia>mque fretis repetensfreta iamque patentes
Cyaneas. ardent avidos attollerevultus                    85
quospietas vel tangit adhuc quos aemula virtus.
fata immota manent;unumqui litore in illo
conditusad carae mittunt spectaculaturbae.
it Sthenelus. qualem Mavortia vidit Amazon
cumque suiscomitem Alcides ut condidit armis                    90
talisab aequorei consurgens aggere busti
emicuit. fulsere undaesolmagnus ut orbem
tolleret aut nubem quater<et> polus. atqueea vixdum
visa viris atra nox protinus abstulit umbra.
illedolens altum repetit chaos. omina Mopsus                    95
dumstupetin prima tumulum procul aspicit acta
obnubensque caputcineri dat vina vocato.
carmina quin etiam visos placantiamanes
Odrysius dux rite movet mixtoque sonantem
percutit orelyram nomenque relinquit harenis.100
      Altiushinc ventos recipit ratis ac fugit omne
Crobiali latus et fatistibiTiphynegatum
Partheniumante alios Triviae qui credituramnis
fidus et Inopi materna gratior unda.
mox etiam Cromnaeiuga pallentem<que> Cytoron                    105
tecita penitus conduntErythiacarina.
iamque reducebat noctempolus: alta Carambis
raditur et magnae pelago tremit umbraSinopes.
Assyrios complexa sinus stat opima Sinope
nymphaprius blandosque Iovis quae luseratignes                    110
caelicolisimmota procis: deceptus amatae
fraude deae nec solus Halys necsolus Apollo.
      Addidit hic casucomites fortuna benigno
Autolycum Phlogiumque et Deileontasecutos
Herculis arma viros. vagus hos ibi fixeraterror.                    115
utGraiam videre manum puppemque Pelasgam
prima ruunt celeres adlitora seque precantur
accipiant socios. nova dux accederegaudet
nomina desertos et iam sibi currere remos.
transit Halyslongisque fluens anfractibus Iris                    120
saevaqueThermodon medio sale murmura volvens
Gradivo sacer et spoliisditissimus amnis
donat equosdonat votas cui virgo secures
cumredit ingenti per Caspia claustra triumpho
Massageten Medumquetrahens. est vera propago                    125
sanguinisest ollis genitor deus. hinc magis alta
Haemonidae petere etmonitus non temnere Phinei.
ipse autem comitum conversus ad oranovorum
'vos mihi nunc pugnas' ait 'et victricia' ductor
'Herculisarma mei vestrasque in litore Martis                    130
intereamemorate manus.' sic fatus et aegro
corde silens audit currusbellique labores
virgineiexciderit frenis quae primaremissis
semianimem patrius quam sanguine vexerit amnis
quaepelta latus atque umeros nudatapharetris                    135
fugeritHerculeae mox vulnere prensa sagittae
utque securigerasstimulaverit Ira catervas
fleturusque paterquantus duce terrorin ipsa
qui furor in signisquo balteus arseritauro.
      Nocte sub extremaclausis telluris ab antris                    140
pervigilauditur Chalybum labor: arma fatigant
ruricolaeGradivetui;sonat illa creatrix
prima manus belliterras crudelis inomnes.
nam prius ignoti quam dura cubilia ferri
eruerentensesque darentOdia aegra sinearmis                    145
errabantIraeque inopes et segnis Erinys.
inde Genetaei rupem IovishincTibarenum
dant virides post terga lacusubi deside mitra
fetaligat partuque virum fovet ipsa soluto.
vos quoque non notaemirati vela carinae                    150
Mossynoeciet vos stabulisMacronesab altis
Byzeresque vagi Philyraeque anomine dicta
litoraquae cornu pepulit Saturnusequino.
      Ultimus inde sinussaevumque cubile Promethei
cerniturin gelidas consurgensCaucasus Arctos.                    155
illeetiam Alciden Titania fata morantem
attulerat tum forte diesiamque aspera nisu
undique convellens veteris cum stragepruinae
vincula prensa manu saxis abduxerat imis
arduus etlaevo gravior pede. consonat ingens                    160
Caucasuset summo pariter cum monte secutae
incubuere trabes abductaqueflumina ponto.
fit fragoraetherias ceu Iuppiter arduusarces
impulerit imas manus aut Neptunia terras.
horruitimmensum Ponti latushorruit omnis                    165
Armeniaepraetentus Hiber penitusque recusso
aequore Cyaneas Minyae timuererelictas.
tum gemitu propiore chalybs densusque revulsis
rupibusaudiri montis labor et grave Titan
vociferansfixos scopulis dumvellitur artus.                    170
contraautem ignari (quis enim nunc credat in illis
montibus Alcidendimissave vota retemptet?)
pergere iter socii. tantum mirantur abalto
litora discussa sterni nive ruptaque saxa
et simulingentem moribundae desuper umbram                    175
alitisatque atris rorantes imbribus auras.
      Solpropius flammabat aquas extremaque fessis
coeperat optatos iam luxostendere Colchos
magnus ubi adversum spumanti Phasis inaequor
ore ruit. cuncti pariter loca debitanoscunt                    180
signaquecommemorant emensasque ordine gentes
dantque ratem fluvio. simulaethere plena corusco
Pallas et alipedum Iuno iuga sistitequorum.
      Ac dum prima graviductor subit ostia pulsu
populeos flexus tumulumque virentiasupra                    185
fluminacognati medio videt aggere Phrixi
quem comes infelix Pario demarmore iuxta
stat sororhinc saevae formidine maestanovercae
inde marispecudique timens imponere palmas.
sisteretum socios iubet atque hinc primaligari                    190
vinculaceu Pagasas patriumque intraverit amnem.
ipse gravi patera sacrilibamina Bacchi
rite ferens umbram vocat et sic fatur adaras:
'per genus atque pares tecum mihiPhrixelabores
tuprecor orsa regas meque his tuteris inoris                    195
totfretatot ~durae properanti~ sidera passum.
Phrixefave etpatrias < . . . > reminiscere terras.
tu quoque nunctumulonequiquam condita inani
adnuediva marisnumeroque accedetuorum.
quando egomet rursus per te vehar? aureaquando                    200
Sestonet infaustos agnoscent vellera fluctus?
vos etiamsilvaevosColchidos hospitis orae
pandite dives ubi pellis micet arboresacra.
tunc tibifecundi proles Iovisorte nivali
Arcados axedeaefluvio modoPhasiquieto                    205
Palladiampatiare ratem. nec dona nec arae
defuerint tellure mea: venerandafluentis
effigies tePhasimanetquam magnus Enipeus
etpater aurato quantus iacet Inachus antro.'
dixerat atque illidextra sine versa magistri                    210
protinusin proram rediit ratis omine certo
fluminis os pontumque tuens.'promittis ut ecce
utque vocasrevehemur!' ait. sic deindeprecatus
arma iubet celsa socios depromere puppe.
dona dehincBacchi casusque ut firmet in omnes                    215
raptaCeres viridesque premunt longo ordine ripas.
      Incipenunc cantus aliosdeavisaque vobis
Thessalici da bella ducis.non mens mihinon haec
ora satis. ventum ad furias infandaquenatae
foedera et horrenda trepidam sub virginepuppem;                    220
impiamonstriferis surgunt iam proelia campis.
ante dolosante infiditamen exsequar astus
Soligenae falli meriti meritiquerelinqui
inde canens: Scythica senior iam Solis in urbe
fatalaborati Phrixus compleverat aevi.                    225
illiusextremo sub funere mira repente
flamma poli magnoque ariesapparuit astro
aequora cuncta movens. at vellera Martis inumbra
ipse sui Phrixus monumentum insigne pericli
liqueratardenti quercum complexa metallo.                    230
quondametiam tacitae visus per tempora noctis
effigie vasta socerumqueexterruit ingens
prodita vox: '<o> qui patria tellurefugatum
quaerentemque domos his me considere passus
sedibusoblata generum mox prole petisti                    235
tunctibi regnorum labes luctusque supersunt
rapta soporato fuerint cumvellera luco.
praeterea infernae quae nunc sacrata Dianae
fertcastos Medea chorosquemcumque procorum
pacta petatmaneatregnis ne virgo paternis.'                    240
dixitet admota pariter fatalia visus
tradere terga manutum falsofusus ab auro
currere per summi fulgor laquearia tecti.
membratoris rapit ille tremens patriumque precatur
numen et eoosurgentes litore currus:                    245
'haectibi fatorumgenitortutela meorum
omnituenstua nunc terristua lumina toto
sparge mari. seu nostra dolos molitur opertos
siveexterna manusprimus mihi nuntius esto.
tu quoquesacratarutilant cui vellera quercu                    250
excubiasGradivetene. praesentia luco
arma tubaeque sonentvox et tuanoctibus exstet.'
vix eaCaucaseis cum lapsus montibusanguis
haud sine mente dei spiris nemus omne refusis
implicuitGraiumque procul respexit ad orbem.                    255
ergoomnes prohibere minas praedictaque Phrixi
invigilatplena necdumMedea iuventa
adnuitur thalamis Albani virgotyranni.
      Interea auguriismonstrisque minacibus urbem
territat ante monens semper deus etdata seri                    260
signamalireddi iubet exitiale sacerdos
vellus et Haemoniis infaustummittere terris.
contra Sole satus Phrixi praecepta volutans
aegrocorde negat nec vulgi cura tyranno
dum sua sit modo tuta salus.tunc ordine regi                    265
proximuset frater materno sanguine Perses
increpitare virumsequitur duceturba reperto.
ille furens ira solio se proripitalto
praecipitatque patres ipsumque ut talibus ausis
spem sibiiam rerum vulgi levitate serentem                    270
ensepetit. rapit inde fugam crudelia Perses
signa gerens omnemquequatit rumoribus Arcton.
iamque aderat magnis regum cum milibusurbi
primaque in adversos frustratus proelia muros
constiterat.datus et sociis utrimque cremandis                    275
illedies alterque diescum Marte remisso
debitus Aeaeis dux Thessalusadpulit oris.
      Nox hominumgenus et duros mi<se>rata labores
rettulerat fessis optatasilentia terris.
at Iuno et summi virgo Iovis intimasecum                    280
consiliaet varias sociabant pectore curas.
virgo prior 'magna pariter quosmole petamus?
cernis' ait 'Colchos habeant quae proeliaquique
nunc status. hinc Persesillinc non viribus aequis
apparatAeetes aciem. quibus addimur armis?'                    285
cuiIuno: 'dimitte metusne proelia forte
hinc tibi grata negem. <. . . > manet aegida sudor
et nostros iam sudor equos. statpectore fixum
Aeetae sociare manus. scio perfida regis
cordaquidemnullos Minyis exsolvet honores.                    290
verumalios tunc ipsa dolosalia orsa movebo.'--
'sint precor haec; tuanamque mihi comitanda potestas'
Pallas ait 'liceat Grais utreddere terris
Aesonium caput et puppemquam struximusipsae
iactatam tandem nostro componerecaelo.'                    295
taliatunc hominum superi pro laude movebant.
      Tristiorat numquam tantove paventibus ulla
nox Minyis egesta metu. nilquippe reperto
Phasidenil domitis actum Symplegadosundis
cunctaque adhucmagni veniant dum regis adurbem                    300
ambiguaet dubia rerum pendentia summa.
praecipue Aesoniden varios incertaper aestus
mens rapit undantem curis ac multa novantem.
qualiterex alta cum Iuppiter arce coruscat
Pliadas ille movens mixtumquesonoribus imbrem                    305
horriferamve nivemcanis ubi tollitur omnis
campus aquisaut sanguinei magna ostia belli
aut alios duris fatorum gentibusortus
sic tum diversis hinc atque hinc motibus anceps
pectoradux crebro gemitu quatitoptat et almum                    310
iamiubar et certi tandem discriminis horas.
tunc defixa solo coetuqueintenta silenti
versus ad ora virum 'quod primum ingentibusausis
optavistis' ait 'veterumque quod horruit aetas
adsumusen tantumque fretis enavimus orbem.                    315
necpelagi nos mille viae nec fama fefellit
Soligenam Aeeten mediaregnare sub Arcto.
ergo ubi lux altum sparget maretectapetenda
urbis et ignoti mens experienda tyranni.
adnuet ipsereorneque <in>exorabile certe                    320
quodpetimus. sin vero preces et dicta superbus
respueritiam nuncanimos firmate repulsae
quaque via patriis referamus velleraterris
stet potius: rebus semper pudor absit in artis.'
dixeratet Scythicam qui se comitentur ad urbem                    325
sortepetit numeroque novem ducuntur ab omni.
inde viamqua Circaeiplaga proxima campi
corripiunt regemque petunt iam lucereducta.
      Forte deum variis pernoctem territa monstris
senserat ut pulsas tandem Medeatenebras                    330
raptatoris primi iubar ad placabile Phoebi
ibat et horrendas lustrantiaflumina noctes.
namque soporatos tacitis in sedibus artus
dumpremit alta quies nullaeque in virgine curae
visa pavens castisHecates excedere lucis                    335
dumquepii petit ora patrisstetit arduus inter
pontus et ingenti circumstupefacta profundo
fratre tamen conante sequi. mox starepaventes
viderat intenta pueros nece seque trementem
spargerecaede manus et lumina rumpere fletu.                    340
histurbata minis fluvios ripamque petebat
Phasidis aequali Scythidumcomitante caterva.
florea per verni qualis iuga duxit Hymetti
autSicula sub rupe choros hinc gressibus haerens
Palladoshinc caraeProserpina iuncta Dianae                    345
altiorac nulla comitum certantepriusquam
palluit et viso pulsus decoromnis Averno;
talis et in vittis geminae cum lumine taedae
Colchiserat nondum miseros exosa parentes.
ut procul extremi gelidis afluminis undis                    350
primaviros tacito vidit procedere passu
substitit ac maesto nutricemadfata timore est:
'quae manus haeccerto ceu me petat agminemater
advenit haud armishaud umquam cognita cultu?
quaerefugamprecoret tutos circumspicesaltus.'                    355
auditvirginei custos grandaeva pudoris
Heniochecultus primi cuicreditus aevi
tum trepidam dictis firmans hortatur alumnam.
'nontibi ab hoste minae nec vis' ait 'ulla propinquat
nec [te] metus:externo iam flammea murice cerno                    360
tegminaiam vittas frondemque imbellis olivae.
Graius adestGraio siccuncta simillima Phrixo.'
      Sicait. at Iunopulchrum longissima quando
robur cura ducis magniqueedere labores
mole nova et roseae perfudit luceiuventae.                    365
iamTalaum iamque Ampyciden astroque comantes
Tyndaridas ipse egregiosupereminet ore.
non secus autumno quam cum magis asperatignes
Sirius et saevo cum nox accenditur auro
luciferas crinitafaceshebet Arcas et ingens                    370
Iuppiter.ast illum tanto non gliscere caelo
vellet agervellent calidisiam fontibus amnes.
reginaattonito quamquam pav<or> oresilentem
exanimetmirata tamen paulumque reductis
passibus insolo stupuit duce. nec minus inter                    375
illetot ignoti socias gregis haeret in una
defixus sentitque ducemdominamque catervae.
'si deasi magni decus huc ades' inquit'Olympi
has ego credo faceshaec virginis ora Dianae
tequerenodatam pharetris ac pace fruentem                    380
adsua Caucaseae producunt flumina nymphae.
si domus in terris atquehinc tibi gentis origo
felix prole parens olimque beatiorille
qui tulerit longis et te sibi iunxerit annis.
sed feropemreginaviris! nos hospitapubes                    385
advehimurGraium proceres [ta] tua tecta petentes.
ducprecorad vestriquicumque est ora tyranni
ac tu prima doce fandi tempusquemodumque.
nam mihi sollicito deus ignaroque locorum
te deditin te animos atque omnia nostra repono.'390
      Dixitet opperiens trepidam stetit. illa parumper
virgineo cunctata metusic orsa vicissim:
'quem petis Aeeten genitor meus ipsaqueiuxta
moeniasi vivos possis discernere calles.
hac adeo duceferte gradus! ingentia namque                    395
castraalios aditus atque impius obsidet hostis.'
dixerat haecpatrium<que> viam detorquet ad amnem
sacraque terrificaesupplex movet inrita Nocti.
      Illeautem inceptum famula duce protinus urget
aere saeptus iterpatitur nec regia cerni                    400
Iunovirumprior Aeetae ne nuntius adsit.
iamque inerat populomediaeque incognitus urbi
cum comes orsa loqui: 'Phoebi genitorisad aras
ventum.' ait 'huc adytis iam se de more paternis
rexferethic proceres audit populosqueprecantes                    405
adloquiisfacilis: praesens pater admonet aequi.'
      Dixerat.ast illi propere monstrata capessunt                    426
limina.non aliter quam si radiantis adirent                    407
oradei verasque aeterni luminis arces
tale iubar <per> tectamicat. stat ferreus Atlans
Oceano genibusque tumens infringiturunda.                    410
atmedii per terga senis rapit ipse nitentes
altus equos curvoquediem subtexit Olympo.
pone rota breviore soror densaequesequuntur
Pliades et madidis rorantes crinibus ignes.
nec minushinc varia dux laetus imagine templi                    415
adgeminas fert ora fores cunabula gentis
Colchidos hic ortusquetuensut prima Sesostris
intulerit rex bella Getisut cladesuorum
territus hos Thebas patriumque reducat ad amnem
Phasidishos imponat agris Colchosque vocari                    420
imperet.Arsinoen illi tepidaeque requirunt
otia laeta Phari pinguemquesine imbribus annum
et iam Sarmaticis permutant carbasabracis.
barbarus in patriis sectatur montibus Aean
Phasis amorefurens. pavidas iacit illa pharetras                    425
virgineoturbata metudiscursibus et iam                    427
deficitac volucri victam deus alligat unda.
flebant populeae iuvenemPhaethonta sorores
ater et Eridani trepidum globus ibat inamnem.                    430
atiuga vix Tethys sparsumque recolligit axem
et formidantem patriosPyroenta dolores.
aurea quin etiam praesaga Mulciber arte
velleraventurosque olim caelarat Achivos.
texitur Argea pinus Pagasaeasecuri                    435
iamqueeadem remoseadem dea flectit habenas
ipsa subit nudaque vocatdux agmina dextra.
exoritur Notus et toto ratis unaprofundo
cerniturOdrysio gaudebant carmine phocae.
apparenttrepidi <per> Phasidis ostiaColchi                    440
clamantemqueprocul linquens regina parentem.
urbs erat hinc contra geminocircumflua ponto
ludus ubi et cantus taedaeque in nocteiugales
regalique toro laetus gener; ille priorem
deserit:ultrices spectant a culmine Dirae.                    445
deficitin thalamis turbataque paelice coniunx
pallam et gemmiferae donumexitiale coronae
apparat ante omnes secum dequesta labores.
munerequo patrias paelex ornatur ad aras
infelix et iam rutilis correptavenenis                    450
implicatigne domos. haec tum miracula Colchis
struxerat Ignipotens nondumnoscentibusille
quis laboraligeris aut quae secet anguibusauras
caede madens. odere tamen visusque reflectunt.
      Quinidem Minyas operum defixerat error                    455
cumse Sole satus patriis penetralibus infert.
filius hunc iuxtaprimis Absyrtus in annis
dignus avo quemque insontem melioramanerent.
tum gener Albanis Styrus qui advenerat oris
distulerantsed bella toros. tum Phrontis etArgus                    460
Aeolidaefraterque Melasquos advena Phrixus
progenuitpariterque leviCytisorus in hasta.
post aliiquos praecipuo Titania tellus
legithonore patresmotique ad proelia reges.
admonet hic sociosnebulamque erumpit Iason                    465
siderisora ferens; nova lux offusa Cytaeis.
conveniunt ~rogitant~queviros rogitantquequid ausi
quidve ferant. postquam primisinhiantia dictis
agmina suppressumque videt iam murmur Iason
taliamiranti propius tulit orsa tyranno:                    470
'rexHyperionidequem per freta tanta petendum
caelicolae et primadignum statuere carina
siquando hic aliquam nostro satus orbesolebat
Thessaliamsiquos Phrixus memorare Pelasgos
hi tibitot casushorrenda tot avia mensi                    475
cernimur.ipse egomet proprio de sanguine Phrixi:
namque idem Cretheusambobus et Aeolus auctor
cum Iove Neptunoque et cum Salmonidenympha.
me neque nunc enses araeque egere paternae
nec tuaThessalicis quamquam inclita nominaterris                    480
spontesequor. cui non iusso tot adire voluptas
monstra mariscuiCyaneos intrare fragores?
sceptra tui toto Pelias sub numinePhoebi
maxima sorte tenens totque illa ~cremantia~ clivos
oppidatot vigili pulcherrima flumina cornu                    485
illemeum imperiis urget caputille labores
dat variossuus ut magnumrex spargit ab Argis
AlcidenSthenelo ipse satus. tamen asperaregum
perpetimur iuga nec melior parere recuso.
hic sibi meauratae pecudis quiscumque periclis                    490
exuviasperferre iubet. tibi gratia nostri
sit precor haec meritiquelocusquod iussa recepi
teque alium quam quem Pelias speratquecupitque
promisi et meliora tuae mihi foedera dextrae.
sipetere hoc saevi statuissem sanguinebelli                    495
Ossadabat Pindusque rates quotque ante secuti
inde nec audacem Bacchumnec Persea reges.
sed me nuda fides sanctique potentia iusti
huctulit ac medii sociatrix gratia Phrixi
iamque tibi nostra genitide stirpe nepotes.                    500
nectamen aut Phrygios reges aut arva furentis
Bebryciae spernendusadi: seu fraude petivit
seu quis honore meossua reddita donadeumque
nos genus atque ratem magnae sensere Minervae.
vixtandem longis quaesitam Colchidavotis                    505
contigimusqualemque dabat te fama videmus.
tu modo ne claros Minyisinvideris actus!
non aliena peto terrisve indebita nostris
(siquiset in precibus vero locus) atque ea Phrixo
crede dariPhrixum adpatrios ea ferre penates.                    510
muneratu contra victum mihi vecta per aequor
accipeTaenarii chlamydemde sanguine aeni
frenaque et accinctum gemmis fulgentibusensem:
hoc patrium decushaec materni texta laboris
hisLapithes adsuerat eques. da iungere dona                    515
daScythicas sociare domos. sciat effera regis
ira meiquem tehorrifero sortitus in axe
Caucasus atque tuis quantum mitescathabenis.'
      Talibus orantemvultu gravis ille minaci
iamdudum premit et furiis ignescitopertis.                    520
ceutumet atque imo sub gurgite concipit austros
unda silenstrahitex alto sic barbarus iras
et nunc ausa virinunc heu sua proditaGrais
regna fremit. quin et facili sibi mente receptum
iamPhrixum dolet et Scythiae periissetimores.                    525
nuncquassat caput ac iuvenis spes ridet inanes
quid vesanus agatquod vellera poscat ab angue.
urit et antiquae memorem voxpraescia sortis:
cur simul ac Persen illinc sibi moverit atquehinc
Thessalicam fortuna ratemnum debitusista                    530
finisagat saevaeque petant iam vellera Parcae.
interea quoniam bellipugnaeque propinquae
cura priorfingit placidis fera pectoradictis
reddit et haec: 'cuperem haut tali vos temporetectis
advenisse meisquo me gravis adsidethostis.                    535
fraterenim--sceptri sic omnibus una cupido--
excidium parat et castrisme ingentibus urget.
quare age cognatas primum defendite sedes
necdecus oblati dimiseris advena belli;
namque virum trahit ipsechalybs. tum vellera victor                    540
tammeritis nec sola dabo.' contra inscius astus
'ergo nec hic nostrisderat labor arduus actis'
excipit Aesonides 'et ceu nihil aequorepassis
additus iste dies? veniant super haec quoque fato
bellameo? non hunc parva mihi caede dolorem                    545
quasquededit luet ille moras.' tum Castora mittit
qui ferat Aeaei sociisresponsa tyranni.
acribus ast illos curis mora saeva trahebat
acsimul ut medio viderunt Castora campo
crebrior incussit mentempavor. 'o Iovis alma                    550
progeniesfare an patriam spes ulla videndi
fare!' omnesille in mediissic orsus Achivis:
'nec ferus Aeetesut famanec aureanobis
terga negatbello interea sed pressus iniquo
auxiliumpetit: armatos dux protinus omnes                    555
accelerareiubetlongo nam tuta recessu
puppis et apposita fluviusdefenditur urbe.'
      Haud mora.prosiliunt quos nec Rhipaea iuventus
quos nec Hiber aut tota suisAurora pharetris
sustineat. stetit explicito prius agminepubes                    560
expertiquesimul si tela artusque sequantur.
nec quisquam freta nec patriasiam respicit urbes
sed magis ad praesens itur decus. incitacristas
aura quatitvariis floret via discolor armis
qualisab Oceano nitidum ~chorus~ aetheravestit                    565
qualibusadsurgens nox aurea cingitur astris.
illos Sole satus tacitamaestissimus ira
miratur temere adsumptos nec talia mallet
roboraquam medios hostem subiisse penates.
interea laeto patiturconvivia cultu                    570
etiuxta Aesoniden magno cratere lacessit
nunc sibi monstrantem natosIovis oraque iuxta
Aeacidumnunc ingentes Calydonisalumnos.
audit et Alciden infando errore relictum
defletosqueduces terraeque marisque labores.                    575
ipseautem tantis concita furoribus arma
expetit Aesonides et amicosordine reges.
'quis procul ille virum nobisquem balteusasper
subligat et stricto stat proximus armiger arcu
ceu pugnamparet et positas confundere mensas?'                    580
contraflammigeri proles Perseia Solis
'quem rogitasCarmeius.' ait.'mos comminus arma
semper habere virosemper meminissepharetrae.'
'illum' ait Aesonides 'pariter referhorridasignis                    587
cuichlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
respicit Aeetes atquehunc quoque nomine reddit:
'dives Aron. croceos sic illius omnisodores                    590
iactatequescunctis sic est coma culta maniplis;
sed ne sperne virum etcomptis diffide capillis.
Campesus hic spoliis in tigri<di>s.ille profundo
incumbens Odrussa mero; viden alta comantem
pectoraet ingenti turbantem pocula barba?'                    595
hicet Iaxarten dictis stupet hospes acerbis
immodicum linguaquegravemcui nulla minanti
non superumnon praesentis reverentiabelli.
contra autem Aeetes 'non frustra magna superbo
dictavolant' ait 'et vocem paria arma sequuntur                    600
necrequies quin Marte diem noctemque fatiget.
atque ubi Rhipaeastupuerunt flumina bruma
iam pavidi cum prole Getaeiam pervigilillum
Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
quidLatagumquid si amnigenam mirereChoaspen?                    584
bellatorisequi potantem cerne cruores
nec tamen immissis hic segnior ibithabenis.
hos autem quae quemque manus<quae> signasequantur                    605
simemoremprius umentem lux solverit umbram.
cras acies atque illaducum cras regna videbis
dissonasaxiferae surgat quibus imberhabenae
quae iaculo gens apta leviquae picta pharetris
venerit.ingentes animo iam prospice campos                    610
atquehanc alipedi pulsantem corpora curru
Euryalenquibus exsultetMavortia turmis
et quantum elata valeat peltata securi
caramihi et veras inter non ultima natas.'
fatur et occiduo libatcratera parenti.                    615
quisquesuis tum vota deis et pocula fundit
dent aciemdent belligerossuperare labores.
      Ecce autemGeticis veniens Gradivus ab antris
ingentemque trahens Arctoa peraequora nubem
aspicit Aeaea Minyas stupefactus inurbe                    620
ambitumquesenem promissaque vellera puppi
Thessalicae. citus ad summistellantia patris
tecta ruit questuque Iovem testaturacerbo:
'quae studiisrex magnequies? iam mutua divi
exitiain solos hominum molimur honores                    625
tequeea cuncta iuvantrabidam qui Pallada caelo
non abigis nequefemineis ius obicis ausis.
non queror exstructa quod vexerit ipsacarina
vellera sacra meis sperantem avertere lucis
quodquepalam tutata viros. sic cetera pergat                    630
sivalet. insidiis quid nunc fallacibus ambit
nostra ut Phrixeospolientur templa metallo?
non opus auxilio Colchis nec foederevestro:
et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.
quin age(quid tantae coeunt in proelia gentes                    635
quidtuus Aesonides?) imus nosprotinus imus
in nemus auriferum etsumptis decernimus armis?
vel tu sola polo tacitis inopinatenebris
labere: quantus ibi deus experiere nec illas
adstiterisimpune trabes. an Martia templa                    640
intemerandaminustantum mihi lucus et agger
quod rudis et sola colimur sigentibus umbra?
est amor et rerum cunctis tutela suarum.
ettibimagne paterterris donaria certant;
est honor his etiamsilvis. ego cara Mycenes                    645
culminavirgineas praeder si Cecropis arces
iam coniunxiam te gemitulacrimisque tenebit
nata querens. metuant ergo nec taliapossint.'
      Non tulit haecanimis quin longa silentia Pallas
rumperet inridens strepitumqueminasque Gradivi.                    650
'nontibi Aloidae quibus haec fera <mur>mura iactes
nonLapithaesed Pallas' ait 'neque ego aegide digna
nec vocerulterius proles Iovisexcidat iste
ni tibi corde tumor: lituosmiser armaque faxo
oderis et primis adimam tua nominabellis.                    655
quinsimili matrem demens gravitate secutus?
digna quidemmonstrumsuperis quae tale crearit.
quod tamen adgressae scelus aut quocrimine sontes
si iuvenemqui iussa sui tam diratyranni
impavidus maria et nondum qui notasubibat                    660
iuvimuset magnis aliquam spem movimus ausis?
an nullas praeferre precesnec foedera regis
ulla sequicaeca sed cuncta impellerepugna
debuimus? sic Thraces aguntsic turbidus iste
siquapetit. cuperem haec etiamnum bella remitti                    665
necsocias armare manus. da vellerarector
et medio nos cerne mari.quod sin ea Mavors
abnegat et solus nostris sudoribusobstat
ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?'--
'fasaliquid nequeat sit femina--' coeperatardens                    670
hiciterum alternis Mavors insurgere dictis.
excipit hinc contra pateret sic voce coercet:
'quidvesanefremis? cum vos iam paenitetacti
peccatumque satistunc ad mea iura venitis.
quolibet istamodo quacumque impellite pugna                    675
quaecoepistishabent quoniam sua fata furores.
te tamen hocconiunxet temea natamonebo:
sit Persen pepulisse satis nec vanaretentet
spes Minyas finemve velint imponere bello.
illumetenim talis rerum manetaccipiteordo:                    680
victaretro nunc castra dabit bellumque remittet
territus adventu duciset virtute Pelasgi.
mox ubi Thessalicis referent hos flaminaterris
tunc aderit victorque domos et sceptra tenebit
donecet Aeeten inopis post longa senectae                    685
exiliaheu magnis quantum licetimpiafatis
nata iuvet Graiusque neposin regna reponat.
hic labor amborum<que> haec suntdiscrimina fratrum.
vadite et adversisut quis voletinruatarmis.'
      Dixerat. instauratmensas pacemque reducit                    690
etiam sidereo noctem demittit Olympo.
tunc adsuetus adest Phlegraeas[qui] reddere pugnas
Musarum chorus et citharae pulsatorApollo
fertque gravem Phrygius circum cratera minister.
surgiturin somnos seque ad sua limina flectunt.

 

LIBER VI

      Atvigil isdem ardet furiis Gradivus et acri
corde tumet nec quasaciesquae castra sequatur
invenit. ire placet tandem[que]praesensque tueri
sternere si Minyas magnoque rependereluctu
regis pacta queat Graiamque absumerepubem.                    5
impulithinc currus monstrum inrevocabile belli
concutiens Scythiaequesuper tentoria sistit.
protinus e castris fugit sopor: excitatela
turbati coiere duces. hos insuper ingens
fama movetratequae sacra vulgabat Achivos                    10
advenissesui repe<te>nte<s> vellera Phrixi
quos malus hospitioiunctaque ad foedera dextra
luserit Aeetes atque in sua traxeritarma.
      Ergo consiliis dum noxvacat alta movendis
legatos placet ire duces mandataquePerses                    15
edocetadfari Minyas fraudemque tyranni
ut moneant. quinam hinc animosaverterit error?
se primum Haemoniis hortatum ea velleraterris
reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:
hinc odiumet tanti venisse exordia belli.                    20
quinpotius dextramque suam suaque arma sequantur
aut remeent (nequeenim Aeetae promissa fidemque
esse loco). abstineant alienaesanguine pugnae.
non illos ideo tanti venisse labores
permaris. ignotis quid opus concurrere necquos                    25
oderis?haec medio Perses dum tempore mandat
aureus effulsit campis ruborarmaque et acres
sponte sua strepuere tubae. Mars saevus abaltis
'hostis io' conclamat equis 'agite ite [ite]propinquat!'
ac simul hinc Colchoshinc fundit in aequoraPersen.                    30
[tumgens quaeque suis commisit proelia telis
voxque dei pariter pugnasaudita per omnes.]
      Hinc ageRhipaeo quos videris orbe furores
Musamonequanto Scythiammolimine Perses
concieritquis fretus equis per bellavirisque.                    35
verumego nec numero memorem nec nomine cunctos
mille vel ora movens.neque enim plaga gentibus ulla
ditior: aeterno quamquam Maeotiapubes
Marte cadatpingui numquam tamen ubere defit
quodgeminas Arctos magnumque quod impleatAnguem                    40
ergoduces solasquedeaemihi promite gentes.
      Miseratardentes mox ipsa secutus Alanos
Heniochosque truces iam prideminfensus Anausis
pacta quod Albano coniunx Medea tyranno
nesciusheu quanti thalamos ascendere monstri                    45
arseritatque urbes maneat qui terror Achaeas
gratior ipse deis orbaquebeatior aula.
proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes
sanguiset ipse deumScythicis quem Iuppiter oris
progenuit viridemMyracen Tibisenaque iuxta                    50
ostiasemifero--dignum si credere--captus
corporenec nymphae geminosexhorruit angues.
cuncta phalanx insigne Iovis caelataquegestat
tegmina dispersos trifidis ardoribus ignes;
nec primusradiosmiles Romanecorusci                    55
fulminiset rutilas scutis diffuderis alas.
insuper auratos collo geritipse dracones
matris Horae specimenlinguisque adversusutrimque
congruit et tereti serpens dat vulnere gemmae.
tertiusunanimis veniens cum milibus Auchus                    60
Cimmeriasostentat opescui candidus olim
crinis inestnatale decus; datlongior aetas
iam speciem; triplici percurrens temporanodo
demittit sacro geminas a vertice vittas.
Datin Achaemeniaegravior de vulnere pugnae                    65
misitin arma Darapsacies quem Martia circum
Gangaridum potaque Gerusquos efferat unda
quique lacum cinxere Bycen. non defuitAnxur
non Radalo cum fratre SydonAcesinaque laevo
ominefatidicae ~Phrixus~ movet agmina cervae.                    70
ipsacomes saetis fulgens et cornibus aureis
ante aciem celsi vehiturgestamine conti
maesta nec in saevae lucos reditura Dianae.
movitet Hylaea supplex cum gente Syenen
impia germani praetentansvulnera Perses.                    75
densiorhaud usquam nec celsior extulit ullas
silva trabes fessaeque priusrediere sagittae
<. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ..>
quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris
Ciris in armaviros plaustrisque ad proeliacunctas                    80
Coelaletaetraxere manus. ibi sutilis illis
est domus et crudo residens subvellere coniunx
et puer e primo torquens temone cateias.
linquiturabruptus pelago Tyralinquitur et mons
Ambenus et gelidis pollensOphiusa venenis                    85
degeneresqueruunt Sindi glomerantque paterno
crimine nunc etiam metuentesverbera turmas.
hos super aeratam Phalces agit aequore nubem
cumfremitu densique levant vexilla Coralli
barbaricae quis signarotae ferrataque dorso                    90
formasuum truncaequeIovis simulacracolumnae.
proelia nec raucocurant incendere cornu
indigenas sed rite duces et priscasuorum
facta canunt veterumqueviris hortaminalaudes.
astubi Sidonicas inter pedes aequat habenas                    95
illinciuratos in se trahit Aea Batarnas
quos duce Teutagono crudi moracorticis armat
aequaque nec ferro brevior nec rumpia ligno.
necprocul albentes gemina ferit aclyde parmas
hiberni qui terga Novaegelidumque securi                    100
eruitet tota non audit Alazona ripa.
<. . . . . . . . . . . . . . .. . . .>                    101a
quosqueTaras niveumque ferax Euarchus olorum.
te quoque venturisingensAriasmenesaeclis
tradiderimmolem belli latequeferentem
undique falcatos deserta per aequoracurrus.                    105
insequiturDrangea phalanx claustrisque profusi
Caspiadaequis turba canumnon segnius acres
exsilit ad lituos pugnasque capessiteriles.
inde etiam par mortis honos tumulisque recepti
interavos positusque virum. nam pectoraferro                    110
terribilesqueinnexa iubas ruit agmine nigro
latratu<que> cohors quantosonat horrida Ditis
ianua vel superas Hecates comitatus inauras.
ducit ab Hyrcanis vates sacer agmina lucis
VanuseumScythiae iam tertia viderat aetas                    115
magnanimosMinyas Argoaque vela canentem.
illius et dites monitisspondentibus Indi
et centumgeminae Lagea novalia Thebes
totaqueRhipaeo Panchaia rapta triumpho.
discolor hastatas effudit Hiberiaturmas                    120
quasOtacesquas Latris aguntet raptor amorum
Neurus et expertescanentis Iazyges aevi.
namque ubi iam vires gelidae notusquerefutat
arcus et inceptus iam lancea temnit eriles
magnanimismos ductus avis haud segnia mortis                    125
iurapatidextra sed carae occumbere prolis
ense datorumpuntquemoras natusque parensque
ambo animisambo miri tam fortibusactis.
hic et odorato spirantes crine ~Mycael~
Cessaeaequemanus et qui tua iugera nondum                    130
eruisignotis insons Arimaspe metallis
doctus et Auchates patulo vagavincula gyro
spargere et extremas laqueis adducere turmas.
nonego sanguineis gestantem tympana bellis
Thyrsaget<en>cinctumque vagis post terga silebo                    135
pellibuset nexas viridantem floribus hastas.
fama ducem Iovis et Cadmi desanguine Bacchum
hac quoque turiferosfelicia regnaSabaeos
hacArabas fudisse manumox rumperet Hebri
cum vada Thyrsagetasgelida liquisse sub Arcto.                    140
illisomnis adhuc veterum tenor et sacer aeris
pulsus et eoae memoratrixtibia pugnae.
iungit opes Emeda suassua signa secuti
ExomataeTorynique et flavi crine Satarchae.
mellis honor Torynisditantsua mulctra Satarchen                    145
Exomatasvenatus alit nec clarior ullis
Arctos equis. abeunt Hypaninfragilemque per undam
tigridis aut saevae profugi cum proleleaenae
maestaque suspectae mater stupet aggere ripae.
impulitet dubios Phrixei velleris ardor                    150
Centoraset diros magico terrore Choatras.
omnibus in superos saevus honoromnibus artes
monstrificaenunc vere novo compescerefrondes
nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris.
maximushos inter Stygia venit arteCoastes.                    155
sollicitatnec Martis amorsed fama Cytaeae
virginis et paribus spiransMedea venenis.
gaudet Averna palusgaudet iam noctequieta
portitor et tuto veniens Latonia caelo.
ibant et geminisaequantes cornibus alas                    160
Balloniticomitumque celer mutator equorum
Moesus et ingentis frenatorSarmata conti.
nec tot ab extremo fluctus agit aequore necsic
fratribus adversa Boreas respondet ab unda
aut is apudfluvios volucrum canoraethera quantus                    165
tunclituum concentus adit lymphataque miscet
miliaquot foliisquotfloribus incipit annus.
ipse rotis gemit ictus ager tremibundaquepulsu
nutat humusquatit ut saevo cum fulmine Phlegram
Iuppiteratque imis Typhoea verberat arvis.                    170
      Primatenent illinc patriis Absyrtus in armis
et gener ingentesque intersua milia reges.
at circa Aesoniden Danaum manus ipsaquePallas
aegide terrificaquam nec dea lassat habendo
nec paterhorrentem colubris vultuquetremendam                    175
Gorgoneo.nec semineces ostendere crines
tempus adhuc primasque sinitconcurrere pugnas.
impulit hos contra Mavors pater et malaleti
Gaudia Tisiphoneque caput per nubila tollens
ad sonitumlitui mediaque altissima pugna                    180
necdumclara quibus sese Fuga mentibus addat.
      Illiubi consertis iunxere frementia telis
agmina virque virum galeisadflavit adactis
continuo hinc obitus perfractaque caedibusarma
corporaquealternus cruor alternaequeruinae.                    185
volvitager galeas et thorax erigit imbres
sanguineos. hinc barbariciglomerantur ovatus
hinc gemitus mixtaeque virum cum pulverevitae.
      Caspius Aeaeum correptocrine Monesen
abstulit; hinc pariter Colchi Graiquesequuntur                    190
missilibus;rapit ille necem praedamque relinquit
nec sociis iam cura viri.Dipsanta Caresus
Strymonaque obscura spargentem vulnerafunda
deicit. Albani cadit ipse Chremedoni[di]s hasta
iamquelatet currusque super turmaequeferuntur.                    195
processereMelas et Idasmenus. incipit hasta
ante Melaslevis ast abieselusit utrumque.
ensibus inde ruunt. prior occupat aerecitato
cassidis ima Melasinfracta est vulnere cervix.
mixtaperit virtus: nescit cui debeat Ocheus                    200
autcui fata Tyres. dum sibila respicit Iron
cuspidis ArgivaePyliamlatere accipit hastam.
      VideratHyrcanos paribus discurrere fratres
Castor equispater armentoquos dives ab omni
nutrierat fatisque viam monstra<ra>tiniquis.                    205
tummagis atque magis peditem candore notato
Tyndariden incendit amor.simul obvius hastam
pectus in adversum ~gleacit~alipedemque
insilit excusso victor duce. risit ab alta
nubepater prensisque equitem cognovit habenis.                    210
atpariter luctuque furens visuque Medores
Tyndariden petit etsuperos sic voce precatur:
'hunc age vel caeso comitem me redditefratri!
primus at hic nostra sonipes cadat impius hasta
creditaqui misero non rettulit arma parenti                     215
mequevenit contra captivaque terga ministrat.'
dixeratActaei sed eumprior hasta Phaleri
deicit; ad socias sonipes citus effugitalas.
      Quis tibi fatales umquammetuisset Amyclas
Oebaliamque manumtotRhyndacemontibusinter                    220
divisototidemque fretis? cadit impiger una
inguine transfosso clariTaulantis alumnus
semidea genetrice Tagescui plurimasilvis
pervigilat materna soror cultusque laborat.
tenuia nonillum candentis carbasa lini                    225
nonauro depicta chlamysnon flava galeri
caesaries pictoque iuvantsubtegmine bracae.
iamque novus mediae stupefacta per agminapugnae
vadit eques densa spargens hastilia dextra
fulmineumqueviris profundens ingerit ensem                    230
hucalternus et huccum saevior ecce iuventus
Sarmaticae coiere manusfremitusque virorum
semiferi. riget his molli lorica catena
idquoque tegmen equis; at equi porrecta per armos
et caput ingentemcampis hostilibus umbram                    235
fertabies obnixa genu vaditque virum vi
vadit equumdocilis relegidocilisque relinqui
atque iterum medios non altior ire perhostes.
orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor
anfractulevioris equi deludit anhelos                    240
immemoresquemori; sed non isdem artibus aeque
concurrunt ultroque ruunt infunera Colchi.
Campesus impacta latus inter et iliaquercu
tollitur ac mediam moriens descendit in hastam.
Oebasusinfestum summisso poplite Phalcen                    245
evasisseratus laevum per luminis orbem
transigitur; tenerae tinguunturvulnere malae.
contra autem geminis fidens thoracibusictum
sustulit et gladio Sibotes ferit ultima teli
nequiquam.iam cuspis inest nec fragmina curat                    250
Ambenuset trunco medium subit Ocrea ligno.
seminecem Taxes Hypanin vehitatque remissum
pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam
dumquerecollectam rursus locatinruit ultro
turbatumque Lacon et adhucinvadit inermem.                    255
impulitadverso praeceps equus Onchea conto
nequiquam totis revocantemviribus armos
in latus. accedit sonipesaccedit et ipse
frigidus.arma caduntrorat procul ultima cuspis.
qualem populeae fidentemnexibus umbrae                    260
siquisavem summi deducat ab aere rami
ante manu tacita cui plurimacrevit harundo;
illa dolis viscoque super correptasequaci
implorat ramos atque inrita concitat alas.
      Partealia infestis (nam fors ita iunxit) inarmis                    265
Styrusadest laetusque virum cognoscit Anausis
et prior 'en cuiusthalamis Aeetia virgo
dicta manet nostrosque feret qui victoramores.
non' ait 'invitoque gener mutabere patri.'
tum simuladversas conlatis cursibus hastas                     270
coniciuntfugit adductis Albanus habenis
saucius atque datum leto non speratAnausin
nec videt. ille autem telo moribundus adacto
'adsoceros pactaeque sinus en coniugis' inquit
'Styrefugis vulnusreferensquod carmine nullo                    275
sustineatnullisque levet Medea venenis.'
dixeratextremus cum luminacorripit error
voxque repressa gelu percussaque verticetellus.
      Hinc animos aciesauget magnoque doloris
turbine Gesandrum Mavors rapit. illemorantes                    280
increpatet stricto sic urget Iazygas ense:
'nempe omnes cecidere senesnempe omnis ademptus
ante pater. quae vos subito tam foedasenectus
corripuit fregitque animos atque abstulit iras?
autmecum mediamiuvenesagite ite perurbem                    285
Argolicamquemanum aut caris occumbite natis.'
inruit et patrias coeptis ferusadvocat umbras:
'sancte mihi Vorapte patertua pectoranato
suggere nunc animamque paremsi fata peroso
tarda tibiturpesque moras non segnius ipsi                    290
paruimusparvique ea<de>m didicere nepotes.'
haec ait auditusqueErebo. tunc corripit ensem
turbidus et furiis ardens quatit armapaternis.
indigenis sacratus aquis magnique sacerdos
PhasidisArctois Aquites errabat in armis                    295
(populeuscui frondis honor conspectaque glauco
tempora nectuntur ramo) teCyrneparentis
immemorem durae cupiens abducere pugnae.
iamqueomnes impune globos diversaque lustrans
agmina non usquam videtutque iterum intrat < . . . >                    300
vociferansiterum belli diversa peragrat
lancea caeruleas circum strepitincita vittas.
opprimit admissis ferus hinc Gesander habenis.
illemanum trepidans atque inrita sacra tetendit
'te' que 'per hancgenitor' inquit 'tibi si manetoro                    305
canitiemcompesce minas et sicubi nato
parce meo!' dixit. contra sic victoradacto
ense refert: 'genitorturpi durare senecta
quem mihireris adhucipse hac occumbere dextra
maluit atque ultro segnesabrumpere metas.                    310
ettibi si pietas natisi dextra fuisset
haud medii precibustereres nunc tempora belli
praeda future canum. iuveni sorspulchrior omnis:
et certasse manu decet et caruissesepulchro.'
dixerat. ille deos moriens caelumqueprecatur                    315
dexterane misero talis foret obvia nato.
      TequoqueCanthetui non inscia funeris Argo
flevit ab invitarapientem tela carina.
iam Scythicos miserande sinusiam Phasidisamnem
contigeras nec longa diesut captavideres                    320
velleraet Euboicis patrios de montibus ignes.
illum ubi congressu subiitGesander iniquo
territat his: 'tu qui faciles hominumqueputasti
hasArgivedomosalium hic miser aspicisannum
altricemque nivem festinaque taediavitae.                    325
nonnos aut levibus componere bracchia remis
novimus aut ventos opusexspectare ferentes:
imus equis qua vel medio riget aequorepontus
vel tumida fremit Hister aqua. nec moenia nobis
vestraplacent: feror Arctois nunc liber in arvis                    330
cunctatenens; mecum omnis amor iacturaque plaustri
sola nec hac longumvictor potiere rapina.
ast epulae quodcumque pecusquaecumqueferarum.
mitte Asiaemitte Argolicis mandata colonis
netrepident. numquam has hiemeshaec saxarelinquam                    335
Martisagrosubi tam saevo duravimus amne
progeniem natosque rudesubicopia leti
tanta viris. sic in patriis bellare pruinis
praedariqueiuvat talemque hanc accipe dextram!'
dixit et Edonis nutritummissile ventis                    340
concitat.it medium per pectus et horrida nexu
letifer aera chalybs.trepidus super advolat Idas
ac simul Oenides pariterque Menoetiuset qui
Bebrycio ~propius~ remeavit ab hospite victor.
at veroingentem Telamon procul extulit orbem                    345
exanimemteCanthetegens. ceu saeptus in arto
dat catulos post tergaleosic comminus astat
Aeacides gressumque tenet contraqueruentem
septeno validam circumfert tegmine molem.
nec minushinc urget Scythiae manus armaqueCanthi                    350
quisquesibi et Graio poenam de corpore poscens.
arduus inde labosmedioque in corpore pugna
conseritur. magno veluti cum turbinesese
ipsius Aeoliae frangunt in limine venti
quem pelagirabiesquem nubila quemque sequatur                    355
illediesobnixa virum sic comminus haeret
pugna nec arrepto pelli decorpore possunt.
ut bovis exuvias multo qui frangit olivo
datfamulistendunt illi tractuque vicissim
taurea terga domantpingui fluit unguine tellus.                    360
talisutrimque labos raptataque limite in arto
membra viri miserandameant. hi tendere contra
hi contra alternaeque virum non cederedextrae.
hinc medium Telamon Canthum rapithinc tenetardens
colla viri et molles galeae Gesanderhabenas                    365
insonuitquae lapsa solo dextramque fefellit.
ille iterum in clipeiseptemplicis improbus orbem
arietat et Canthum sequitur Canthumquereposcit
quem manus a tergo socium rapit atque receptum
virginisEuryales curru locat. advolat ipsa                    370
acsimul Haemonidae Gesandrumque omnis in unum
it manus. ille novasacies et virginis arma
ut videt 'has etiam contra bellabimus?'inquit
'heu pudor!' inde Lycen ferit ad confine papillae
indeThoenqua pelta vacat iamque ibat inHarpen                    375
vixdumprima levi ducentem cornua nervo
et labentis equi tendentem frenaMenippen
cum regina gravem nodis auroque securem
congeminanspartem capitis galeaeque ferinae
dissipat. hic pariter telorumimmanis in unum                    380
itglobus. ille diu coniectis sufficit hastis--
quin [etiam] graviornutuque carens exterruit Idan--
tunc ruit ut montis latus aut utmachina muri
quae scopulis trabibusque diu confectaqueflammis
procubuit tandem atque ingentem propulit urbem.                    385
      Eccelocum tempusque ratus iamque et sua posci
proelia falcatos infertAriasmenus axes
saevaque diffundit socium iuga protinusomnes
Graiugenasomnes rapturus acumine Colchos.
qualiterexosus Pyrrhae genus aequora rursus                    390
Iuppiteratque omnes fluvium si fundat habenas
ardua Parnasi lateant iugacesserit Othrys
piniger et mersis decrescant rupibusAlpes:
diluvio tali paribusque Ariasmenus urget
excidiis nullorapiens discrimine currus.                    395
aegidatum primum virgo spiramque Medusae
ter centum saevis squalentemsustulit hydris
quam soli vidistisequi. pavor occupatingens
excussis in terga viris diramque retorquent
in sociosnon sponte luem. tunc ensibus uncis                    400
implicatet trepidos lacerat discordia currus.
Romanas veluti saevissimacum legiones
Tisiphone regesque movetquorum agmina pilis
quorumaquilis utrimque micant eademque parentes
rura coluntidem lectosex omnibus agris                    405
miseratinfelix non haec ad proelia Thybris:
sic modo concordes externaquefata petentes
Palladii rapuere metussic in sua versi
funeraconcurrunt dominis revocantibus axes.
non tam foeda virumLaurentibus agmina terris                    410
eiecereNotiLibyco nec talis imago
litore cum fractas involvunt aequorapuppes.
hinc biiugesillinc artus tenduntur eriles
quos radiiquos frena secant trahiturque trahitque
currus caede madensatroque in pulvere regum                     415
visceranunc aliisaliis nunc curribus haerent.
haud usquam Colchorumanimi ~neque in peste revinctos~
telased implicitos miseraque inpeste revinctos
confodiunt ac forma necis non altera surgit
quamcervos ubi non Umbro venator edaci                    420
nonpenna petithaerentes sed cornibus altis
invenit et caecaconstrictos occupat ira.
ipse recollectis audax Ariasmenusarmis
desilit. illum acies curvae secat undique falcis
partiturquerotis atque inde furentia raptus                    425
iniuga Circaeos tetigit non amplius agros.
      Taliacertatim Minyae sparsique Cytaei
funera miscebant campisScythiamque premebant.
cum Iuno Aesonidae non hanc ad velleracernens
esse viam nec sic reditus reginaparandos                    430
extremammolitur opemfunesta priusquam
consilia ac saevas aperit rexperfidus iras.
increpat et seris Vulcanum maesta querellis
cuiusflammiferos videt inter regia tauros
pascua Tartaream proflantespectore noctem.                    435
haecetenim Minyas ne iungere Marte peracto
monstra satis iubeat Cadmeidentibus hydri
ante diemtimet et varias circumspicit artes.
solaanimo Medea subitmens omnis in una
virginenocturnis qua nullapotentior aris.                    440
illiusadflatus sparsosque per avia sucos
sidera fixa pavent et avistupet orbita Solis.
mutat agros fluviumque vias~suus~ alligatignis
~cuncta sopor~ recolit fessos aetate parentes
datquealias sine lege colus. hanc maximaCirce                    445
terrificismirata modishanc advena Phrixus
quamvis Atracio lunam spumareveneno
sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.
ergo opibusmagicis et virginitate tremendam
Iuno duci sociam coniungerequaerit Achivo.                    450
nonaliam tauris videt et nascentibus armis
quippe parem nec quaemedio stet in agmine flammae
nullum mente nefasnulloshorrescere visus:
quid si caecus amor saevusque accesseritignis?
hinc Veneris thalamos semperque recentiasertis                    455
tectapetit. visa iamdudum prosilit altis
diva toris volucrumqueexercitus omnis Amorum.
ac prior hanc placidis supplex Saturniadictis
adgreditur veros metuens aperire timores.
'in manibusspes nostra tuis omnisque potestas                    460
nunc.'ait 'hoc etiam magis adnue vera fatenti.
durus ut ArgolicisTirynthius exsulat oris
mens mihi non eadem Iovis atque adversavoluntas
nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.
daprecorartificis blanda adspiraminaformae                    465
ornatusquetuos terra caeloque potentes!'
sensit diva dolos iam pridem sponterequirens
Colchida et invisi genus omne exscindere Phoebi.
tumvero optatis potitur nec passa precari
ulterius dedit acre decusfecundaque monstris                    470
cingulanon pietas quibus aut custodia famae
non pudorat contra leviset festina cupido
adfatusque mali dulcisque labantibus error
etmetus et demens alieni cura pericli.
'omne' ait 'imperiumnatorumque arma meorum                    475
cunctadedi. quascumque libet nunc concute mentes.'
      Cingiturarcanis Saturnia laeta venenis
atque hinc virgineae venit adpenetralia sedis
Chalciopen imitata sono formaque sororem.
fulsitab invita numen procul et pavor artus                    480
protinusatque ingens Aeetida perculit horror.
'ergo nec ignotis Minyas hucfluctibus' inquit
'advenissesorornec nostro sola parenti
scissocias iunxisse manus? at cetera muros
turba tenet fruiturquevirum caelestibus armis.                    485
tuthalamis ignava sedestu sola paterna
fixa domotales quandotibi cernere reges?'
illa nihil contra. nec enim dea passamanumque
implicat et rapidis mirantem passibus aufert.
duciturinfelix ad moenia summa futuri                    490
nesciavirgo mali et falsae commissa sorori
lilia per vernos lucentvelut alba colores
praecipuequis vita brevis totusqueparumper
floret honorfuscis et iam Notus imminet alis.
hancresidens altis Hecate Perseia lucis                    495
flebatet has imo referebat pectore voces:
'deseris heu nostrum nemusaequalesque catervas
a miseraut Graias haud sponte vageris adurbes.
non invisa tamen neque temea curarelinquam.
magnafugae monumenta dabisspernere nec usquam                    500
mendacicaptiva viro meque ille magistram
sentiet et raptu famulaedoluisse pudendo.'
dixerat. ast illae murorum extremacapessunt
defixaeque virum lituumque fragoribus horrent
qualesinstanti nimborum frigore maestae                    505
succeduntramis haerent<que> pavore volucres.
      IamqueGetae iamque omnis Hiber Drangeaque densa
strage cadit legio etlatis prosternitur arvis.
semineces duplicesque inter sua telasuosque
inter equos saevam misero luctamineversant                    510
congeriemet longis campos singultibus implent.
victores patrium contrapaeana Geloni
congeminanteadem redeunt mox gaudia victis
quadeus et melior belli respexit imago.
      Quistales obitus dederitquis talia facta                    515
dicage tuque feri reminiscereMusafuroris.
Absyrtus clipei radiiscurruque coruscus
Solis avi (cuius vibrantem comminushastam
cernere nec galeam gentes potuere minantem
sed trepidaeredeunt et verso vulnera tergo                    520
accipiuntmagnisque fugam clamoribus augent)
proterit impulsu gravis agminacorporaque atris
sternit equis gemitusque premit spirantisacervi.
nec levior comitatur Aronhorrentia cuius
discolorarma super squalentesque aerelacertos                    525
barbaricachlamys ardet acu tremefactaque vento
implet equumqualis roseisit Lucifer alis
quem Venus inlustri gaudet producere caelo.
atnon inde procul Rambelus et acer Otaxes
dispulerant Colchospariterque inglorius Armis                    530
fraudenova stabula et furtis adsuetus inultis
depopulare greges frontemcum cornibus auxit
hispidus inque dei latuit terrore Lycaei;
hactunc attonitos facie defixerat hostes.
quem simul ac notaformidine bella moventem                    535
viditAron'pavidos te' inquit 'nunc rere magistros
et stolidumpetiisse pecus? non pascua nec bos
hic tibi: nocturni mitte haecsimulamina Panis
neve deum mihi finge. deus quoque conseredextram.'
sic ait intentaque adiutum missileplanta                    540
derigitet lapsis patuerunt vulnera villis.
nec minus Aeolii proles AeetiaPhrixi
fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis
agminibusmodo cognatis ostentat Achivis.
atque hos in medio duri discriminebelli                    545
laudibusinque ipsis gaudens ubi vidit Iason
'macte' ait 'o nostrum genuset iam certa propago
Aeoliae nec opina domus. sat magnalaborum
dona ferosatis hoc visu quaecumque rependo.'
dixit etin Sueten magnique in fata Ceramni                    550
emicuitclipeumque rotans hunc poplite caeso
deicitillum aperit lato perpectus hiatu.
Argus utrumque ab equis ingenti porrigit arvo
etZacorum et Phalcenpeditem pedes haurit Amastrin.
sanguinis illeglobos effusaque viscera gestat                    555
barbaruset cassa <st>ridens sublabitur ira.
dat Calais Barisantaneci semperque propinquas
Riphea venali comitantem sanguinepugnas.
centum lecta boum bellator corporacentum
pactusequos; his ille animam lucemquerependit                    560
credulus;at tandem dulces iam cassus in auras
respicit ac nulla caelumreparabile gaza.
labitur intortos per tempora caerula crines
tuncquoque materna velatus harundine Peucon.
at genetrix imis pariterMaeotis ab antris                    565
implevitplangore lacus natumque vocavit
iam non per ripasiam non percurva volantem
stagna nec in medio truncantem marmorecervos.
Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae
immoriturprimaevus Helix nec reddita caro                    570
nutrimentapatribrevibus ereptus in annis.
at Latagum Zetemque Darapsillum exigit hasta
hic fugitingentem subiti cum sanguinisundam
vidit et extremo lucentia pectora ferro.
      Ecceautem muris residens Medea paternis                    575
singuladum magni lustrat certamina belli
atque hos ipsa procul densa incaligine reges
agnoscit quaeritque alios Iunonemagistra
conspicit Aesonium longe caput ac simul acres
hucoculos sensusque refert animumquefaventem                    580
nuncquo se raperetnunc quo diversus abiret
ante vidensquotque unusequosquot funderet arma
errantesque viros quam densis sisterethastis.
quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu
autfratris quaerens aut pacti coniugisarma                    585
saevusibi miserae solusque occurrit Iason.
tunc his germanam adgrediturceu nescia dictis:
'quis precor hic toto iamdudum ferverecampo
quem tueor quemque ipsa vides? nam te quoque tali
attonitamvirtute reor.' contra aspera Iuno                    590
redditagens stimulis ac diris fraudibus urget.
'ipsum' ait 'Aesonidencernissororaequore tanto
debita cognati repetit qui velleraPhrixi
nec nunc laude prior generis nec sanguine quisquam.
aspicisut Minyas inter proceresque Cytaeos                    595
emiceteffulgens quantisque insultet acervis?
et iam vela dabitiamlitora nostra relinquet
Thessaliae felicis opes dilectaquePhrixo
rura petens. eat atque utinam superetque labores!'
tantumeffata magis campis intendere suadet                    600
dumdatur ardentesque viri percurrere pugnas
ac simul hanc dictisillum dea Marte secundo
impulit atque novas egit sub pectoravires.
ora sub excelso iamdudum vertice coni
saeva micantcursuque ardescit nec tibiPerse                    605
nectibivirgoiubae laetabile sidus Achivae
acer ut autumni canisiratoque vocati
ab Iove fatales ad regna iniusta cometae.
necsua Crethiden latuit dea vimque recentem
sentit agi membris ac sesuper agmina tollit                    610
quantusubi ipse gelu magnoque incanuit imbre
Caucasus et summas abiithibernus in Arctos.
tunc verostabulis qualis leo saevitopimis
luxurians spargitque famem mutatque cruores
sic nequeparte ferox nec caede moratur in una                    615
turbidusinque omnes pariter furit ac modo saevo
ensemodo infestararescunt cuspide pugnae.
tunc et terrificis undantem crinibusHebrum
et Geticum Priona feritcaput eripit Auchi
~bracchiaque~et vastis volvendum mittit harenis.                    620
      Atgenitus Iove complerat sua fata Colaxes
iamque pater maestocontristat sidera vultu
talibus aegra movens nequiquam pectoracuris:
'ei mihisi durae natum subducere sorti
moliar atquemeis ausim confidere regnis                    625
frateradhuc Amyci maeret nece cunctaque divum
turba fremunt quorum naticecidere cadentque.
quin habeat sua quemque dies cunctisquenegabo
quae mihi.' supremos misero sic fatus honores
congeritatque animis moriturum ingentibus implet.                    630
illevolat campis immensaque funera miscet
per cuneosvelut hibernoproruptus ab arcu
imber agens scopulos nemorumque operumqueruinas
donec ab ingenti bacchatus vertice montis
frangiturinque novum paulatim deficit amnem.                    635
talisin extremo proles Iovis emicat aevo
et nunc magnanimos HypetaonaGessithoumque
nunc Arinen Olbumque rotat. iam saucius Aprem
etdesertus equo Thydrum pedes excipit hasta
Phasiadenpecoriscustos de more paterni                    640
Caucasusad primas genuit quem Phasidis undas.
hinc puero cognomen eratfamulumque ferebant
Phasidis intonso nequiquam crineparentes.
iamque aliis instabat atrox cum diva supremas
rumpitiniqua colus victorque advenit Iason.                    645
excipithunc saeva sic fatus voce Colaxes:
'vos Scythiae saturare canesScythiaeque volucres
huc miseri venis<tis>?' ait saxumqueprehensum
illius et dextrae gestamen et illius aevi
concussamolitur humoquod regia Iuno                    650
flexitad ignotum caput infletumque Monesi.
praeceps ille ruit. nato nondepulit ictus
IuppiterAesoniae vulnus fatale sed hastae
perclipeumper pectus abit lapsoque cruentus
advolat Aesonidesmortemque cadentis acerbat.                    655
spargiturhinc miserisque venit iam notus Alanis.
      Atregina virum (neque enim deus amovet ignem)
persequitur lustransoculisque ardentibus haeret.
et iam laeta minus praesentis imaginepugnae
castigatque metus et quas alit insciacuras                    660
respiciensan vera soror nec credere falsos
audet atrox vultus eademque ingaudia rursus
labitur et saevae trahitur dulcedine flammae.
acvelut ante comas ac summa cacumina silvae
lenibus adludit flabrislevis Austerat illum                    665
protinusimmanem miserae <sensere> carinae
talis ad extremos agiturMedea furores.
interdum blandae derepta monilia divae
contrectatmiseroque aptat flagrantia collo
quaque dedit teneros aurumfuriale per artus                    670
deficit;ac sua virgo deae gestamina reddit
non gemmisnon illa leviturbata metallo
sed facibussed mole deiquem pectore toto
iamtenet. extremus roseo pudor errat in ore.
ac prior his: 'credisnepatrem promissa daturum                    675
osororArgolicus cui dis melioribus hospes
contigit? aut belliquantum iam restat acerbi?
heu quibus ignota sese pro gentepericlis
obicit!' haec fantem medio in sermone reliquit
inceptiiam Iuno potens securaque fraudis.                    680
imminete celsis audentius improba muris
virgo nec ablatam sequiturquaeritve sororem.
at quotiens vis dura ducum densiquerepente
Aesoniden pressere viri cumque omnis in unum
imber iittotiens saxis pulsatur et hastis.                    685
primaquead infesti Lexanoris horruit arcus
alta sed Aesonium supra caputexit harundo
tequeCaicepetit. coniunx miserandaCaico
linquitur et primo domus imperfecta cubili.
      RegiusEois Myraces interpres ab oris                    690
veneratut Colchos procul atque Aeetia Parthis
foedera donato non inritaiungeret auro.
tum iuvenem terris Parcae tenuere Cytaeis
acsubiti Mavortis amor: simul armiger ibat
semivir impubemque gerenssterilemque iuventam.                    695
ipse~pharetratis~ residens ad frena tapetis
nunc levis infestoprocurrit in agmina curru
nunc fuga conversas spargit mentitasagittas.
at viridem gemmis et eoae stamine silvae
subligatextrema patrium cervice tiaran                    700
insignismanicisinsignis acinace dextro;
improba barbaricae procurrunttegmina plantae.
nec latuere diu saevum spolia illa Syenen
perquelevem et multo maculatam murice tigrin
concita cuspis abit.subitos ex ore cruores                    705
sauciatigris hiat vitamque effundit erilem.
ipse puer fracto pronumcaput implicat arcu.
sanguine tunc atro chlamys igneasanguinevultus
et gravidae maduere comaequas flore Sabaeo
nutrieratliquidoque parens signaverat auro.                    710
qualemsiquis aquis et fertilis ubere terrae
educat ac ventis oleamfelicibus implet
nec labor adsiduus nec spes sua fallitalentem
iamque videt primam tenero de vertice frondem
cumsubito immissis praeceps Aquilonianimbis                    715
venithiems nigraque evulsam tendit harena:
haud secus ante urbemMyraces atque ipsius ante
virginis ora cadit. sed non magis illamovetur
unius aegra metu quam teMeleagrefurentem
quamTalaum videt aut pugnas miratur Acasti.                    720
atsatis hos ipsae gentes campique videbant
tempestate pari versisincumbere turmis.
ante oculos fuga foeda ducum largusquecadentum
it cruor et currus dominis ingentibus orbi.
      Nontulit hos Perses gemitus clademquesuorum                    725
tergaqueversa tuens his caelum questibus implet:
'quid me iam patriiseiectum sedibus istas
ut struerem pugnas Scythiamque in bellamoverem
vos superivos augurio lusistis inani?
quid fratrismeritas tumIuppiteromina poenas                    730
promiseremihi? nobis Argoa parabas
scilicet auxilia et tantas coniungerevires.
saeva quidem lucis miseris moradent tamen oro
unumillum mihi fata diemqui fallat Achivos
sic meritos quoque huncvideam virtute superbum                    735
Aesonidentantos flentem sine honore labores!'
dixerat haec pectusque suiseverberat armis
et galeam fletugaleam singultibus implet.
ibatet in medii praeceps incendia belli
ni prior adversis Pallasvidisset ab armis                    740
etsecum: 'ruit ecce ferox in funera Perses
quem genitor Colchissolioque imponere fratris
iam statuit. nostra vereor ne fraudeperemptum
increpet et culpam hanc magno terrore rependat.'
haecdicens atro nebulam diffunditamictu                    745
striden<te>squeviri circum caput amovet hastas.
ille super socias clementiturbine gentes
erigitur paulum<que> levi raptatus inaethra
iam tandem extremas pugnae defertur in oras
forte ubiserus Hiber Issedoniaeque phalanges                    750
Martecarent solisque iuvant clamoribus agmen.
      Noxsimul astriferas profert optabilis umbras
et cadit extemplo bellifragor aegraque muris
digreditur longum virgo perpessa timorem.
utfera Nyctelii paulum per sacra resistunt                    755
moxrapuere deum iamiam <in> quodcumque paratae
Thyiadeshaudalio remeat Medea tumultu
atque inter Graiumque acies patriasquephalangas
semper inexpletis agnoscit Iasona curis
armaquequique cava superest de casside vultus.

 

LIBER VII

      Tequoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
dividit et iam tetua gaudiavirgorelinquunt
noxque ruit soli veniens non mitisamanti.
ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
contigitaegra toros et mens incensa tenebris                    5
verteretunc varios per longa insomnia questus
nec pereat quo scire malotandemque fateri
ausa sibi ~paulum~ medio sic fata doloreest:
'nunc ego quo casu vel quo sic per<vi>gil usque
ipsavolens errore trahor? non haec mihi certe                    10
noxerat ante tuosiuvenis fortissimevultus
quos ego cur iterumdemens iterumque recordor
tam magno discreta mari? quid inhospite solo
mens mihi? cognati potius iam velleraPhrixi
accipiatquae sola petit quaeque unalaborum                    15
causaviro. nam quando domos has ille reviset
aut meus Aesonias quandopater ibit ad urbes?
felices mediis qui se dare fluctibusausi
nec tantas timuere vias talemque secuti
huc qui deindevirum; sedsit quoque talisabito.'                    20
tumiactata toro <to>tumque experta cubile
ecce videt tenuicandescere limen Eoo.
nec minus insomnem lux orta refecitamantem
quam cum languentes <levis> erigit imberaristas
grataque iam fessis descendunt flaminaremis.                    25
      Atsua longarum Minyas iam cura viarum
admonet inque ipso nequiquamtempore regem
laetitiae meritique petunt. quem passus Iason
votaprius captasque deis accendere praedas
prominet atque oculoslonge tenetaurea si iam                    30
pelliset oblatis clarescant atria villis.
ille autem iamiam vultusvocesque parantem
ante capit rumpitque moras inque ipsamorantis
prosilit ora viri talique effunditur ira:
'orbe satosaliosua litora regnaque habentes                    35
quisfuror has mediis tot fluctibus egit in oras
quisve mei vos tantusamor? tu prima malorum
causa mihituPhrixe gener! non teaequore mersum
quo sor<or>ut felix nullos nunc nomineGraios
nossem ego! quis regum Peliasquis Thessalus autquae                    40
Graecia?quodnam hominum Minyae genus aut ubi cautes
Cyaneae? venitScythicas en hospes in oras.
quinquaginta Asiam (pudet heu)penetrarit Iason
exulibus meque ante alios sic spreverit una
unaratisspolium ut vivo de rege reportet?                    45
ipsumofferre meosipsum <iam> pandere lucos
imperet et nullodignetur vincere bello?
cur age non templis sacrata avelleredona
omnibus atque ipsas gremiis abducere natas
praedolibet? vobisne domosvobisne parentes                    50
esseputemratis infandis quos sola rapinis
saevaque pascit hiems etquoscredamus ut ipsis
rex suus inlisit pelago vetuitquereverti
scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro?
ante meuscaesa descendet Caucasus umbra                    55
acprior Haemonias repetet super aequora praedas
ante ego cumvittis cernam feralibus Hellen.
si tamen his aliter perstas noncedere terris
teque pudor cassi reditus movet ac latetuna
nescioquid plus puppe virishaud ipsemorabor                    60
quaepetitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martius ante urbemlongis iacet horridus annis
campus et ardentes ac me quoquevomere presso
me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
hismagis atque magis rabiem nunc nostrasenectus                    65
luxuriemquededit solitoque superbior ignis
ore fremit. succede meaefortissimelaudi
et nostros recolehospesagros! nec seminaderunt
quae prius ipse dabamet messesquas solusobibam.
consiliis nox una satis tecumqueretracta                    70
cumquetuis haec iussa deisac siquid in isto est
robore praedictivenies in rura laboris.
ipse incertus adhuc tenebris te protinusillis
involvi flammisque velimdurare parumper
an magiseverso iacias dum semina campo                    75
actibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
miles et armata florescantpube novales.'
      Filia primatrucis vocem mirata tyranni
haesit et ad iuvenem pallentiarettulit ora
contremuitque metu <ne> nescius audeathospes                    80
sequemiser ne posse putet. perstrinxerat horror
ipsum etiam et maestastabat defixus in ira.
non ita Tyrrhenus stupet Ionius<que>magis<ter>
qui iam teTiberinetuens clarumqueserena
arce pharon praeceps subito nusquam ostianusquam                    85
Ausoniamvidet et saevas accedere Syrtes.
par tum tamen infando quae detresponsa tyranno
colligit et tandem obtutu consurgit abalto.
'non' ait 'hos reditusnon hancAeetadedisti
spemMinyis cum prima tuis pro moenibusarma                    90
induimus.quo versa fides? quos vestra volutant
iussa dolos? alium hicPelianalia aequora cerno.
quin agite [et] hoc omnes odiisqueurgete tyranni
imperiisque caput: numquam mihi dextera necspes
defuerit. mos iussa pati nec cedereduris.                    95
unumoroseu me illa suis seges obruet hastis
hauriet adverso seucrastinus ignis hiatu
nuntius hinc saevas Peliae mittatur adaures
hic periisse viros et mesi vestra fuisset
ulla fidesreducem patriae potuissereferri.'                    100
      Talibusattonitos dictis natamque patremque
linquit et infida praecepsprorumpit ab aula.
at trepida et medios inter desertaparentes
virgo silet nec fixa solo servare parumper
lumina necpotuit maestos non flecterevultus                    105
respexitquefores et adhuc invenit euntem.
visus et heu miserae tuncpulchrior hospes amanti
discedens; tales umerosea tergarelinquit.
illa domum atque ipsos paulum procedere postes
optatat ardentes tenet intra liminagressus.                    110
qualisubi extremas Io vaga sentit harenas
fertque refertque pedemtumido quam cogit Erinys
ire mari Phariaeque vocant trans aequoramatres
circuit haud aliter foribusque impendet apertis
anmelior Minyas revocet pateroraquequaerens                    115
hospitisaut solo maeret defecta cubili
aut venit in carae gremiumrefugitque sororis
atque loqui conata silet rursusquerecedens
quaeritut Aeaeis hospes consederit oris
Phrixusutaligeri Circen rapuere dracones.                    120
tumcomitum visu fruitur miseranda suarum
implerique nequit subitoqueparentibus haeret
blandior et patriae circumfert osculadextrae.
sic adsueta toris et mensae dulcis erili
aegra novaiam peste canis rabieque futura                    125
antefugam totos lustrat queribunda penates.
tandem etiam molli semetsic increpat ira:
'pergis' ait 'demensteque illius angitimago
curaquequi profuga forsan tenet alta carina
quiquemeum patrias referet nec nomen ad urbes?                    130
quidme autem sic ille movetsuperetne labores
an cadat et tantoturbetur Graecia luctu?
saltemfata virum si iam supremaferebant
iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos
o utinamet tandem non hac moreretur in urbe!                    135
namqueet sidereo nostri de sanguine Phrixi
dicitur et caram vidiindoluisse sororem
seque ait has iussis actum miser ire perundas.
at redeat quocumque modo meque ista precari
nesciatatque meum non oderit ille parentem.'                    140
dixerathaec stratoque graves proiecerat artus
si veniat miserata quiescum saevior ipse
turbat agitque sopor; supplex hinc sterniturhospes
hinc pater. illa nova rumpit formidine somnos
erigiturquetoro. famulas carosque penates                    145
agnoscitmodo Thessalicas raptata per urbes:
turbidus ut poenis caecisquepavoribus ensem
corripit et saevae ferit agmina matrisOrestes;
ipsum anguesipsum horrisoni quatit ira flagelli
atqueiterum infestae se fervere caedeLacaenae                    150
creditagens falsaque redit de strage dearum
fessus et in miseraeconlabitur ora sororis.
      Hisubi nequiquam nutantem Colchida curis
Iuno videt necdum extremoparere furori
non iam mentitae vultum vocemqueresumit                    155
Chalciopes.quando ardor hebet leviorque pudori
mensque obnixa malotenuessublimis in auras
tollitur et fulvo Venerem vestigat Olympo.
'summemor ut ~tecum~ mecum partita laborem.
illa nimis sed dura manetconversaque in iram                    160
etfurias dolet ac me nunc decepta reliquit.
i precor atque istumquo me frustratur amorem
vince ~precor~ patriis ut tandem evaderetectis
audeat atque meum casu defendere ab omni
Aesoniden.quis illa sacrisquo freta veneno!                    165
illumetiam totis adstantem noctibus anguem
qui nemus omne suum quiqueaurea (respice porro)
vellera tot spiris circumtot ductibusimplet
fallat et in somnos ingenti solvat ab orno.
haec tibinuncFuriis atque ipsi ceteramando.'                    170
      TumVenus aligerum mater sic fatur Amorum:
'nec tibi cum primosadgressa es flectere sensus
virginis ignotaque animum contingerecura
defuimusdata continuo <quin> cingula soli
nostratibiquis mota loco labefactaquecessit.                    175
haudsatis estsed me ipsa opus et cunctantia poscunt
pectora medubiusque pudor. iam foedera faxo
Aesonii petat ipsa virimetuatque morari.
tu fac luciferae citus ad delubraDianae
deveniatsacras solita est ubi funderetaedas                    180
Colchiset aequali dominam lustrare caterva.
nec te nunc Hecates subeatmetus aut mea forte
impediat ne coepta time. quin audeatopto:
continuo transibit amor cantuque trilingui
ipsamflammiferos cogam compesceretauros                    185
amplexumquepati.' volucrem tunc aspicit Irin
festinamque iubet monitisparere Diones
et iuvenem Aesonium praedicto sistereluco.
protinus hinc Iris MinyasCytherea petivit
ColchidaCaucaseis speculatrix Iuno resedit                    190
rupibusattonitos Aeaea in moenia vultus
speque metuque tenens et adhucignara futuri.
      Vix primasocculta Venus prospexerat arces
virginis ecce novus mentemperstringere languor
incipitingeminant commotis questibusaestus.                    195
ergoiterum sensus varios super hospite volvens
maeret et absentinequiquam talia fatur:
'si tibi Thessalicisnunc si tua fortevenenis
mater et heu siqua est posset succurrere coniunx!
quidnetuos virgo possim nisi flere labores?                    200
hocsatis ipse ~etiam spectare supremos~                    201a
eimihine casus etiam spectare supremos                    201b
atqueiterum durae cogar comes ire sorori!
et nunc ille sua nonquemquam sorte moveri
non ullum meminisse putat cumque omnibusodit
me quoque. siquando fuerit tamen ullapotestas                    205
illumego qui diris cinis ultimus haeserit arvis
ossaque quis taurisaevusque pepercerit ignis
componam sedem<que> dabo. fastunc mihi manes
dilexisse viri tumuloque has reddere curas.'
      Dixerat. ecce toro Venusimprovisa resedit                    210
sicuterat mutata deam mentitaque pictis
vestibus et magica CircenTitanida virga.
illavelut lenti fallatur imagine somni
sicoculos incerta tenet magnique sororem
paulatim putat esse patris.tum flebile gaudens                    215
prosiluitsaevaeque ultro tulit oscula divae
ac prior: 'o tandemvixtandem reddita Circe
dura tuisquae te biiugis serpentibus egitpar
hinc fuga quaeve fuit patriis mora gratior oris?
ante etThessalicae Phasin petiere carinae                    220
perquetot infelix frustra vada venit Iason
quam patriae te movit amor.'tum cetera rumpit
occurritque Venus: 'tu nunc mihi causaviarum
solatuae venio iam pridem ignava iuventae.
ceteraparce queri neu me meliora secutam                    225
argue;quippe etiam reputentur munera divum.
omnibus hunc potiuscommunem animantibus orbem
communes et crede deos. patriam indevocato
qua redit itque diesnec noso natamalignus
clauserithoc uno semper sub frigore mensis.                    230
fasmihi non habilesfas et tibi linquere Colchos.
et nunc Ausoniiconiunx ego regia Pici
nec mihi flammiferis horrent ibi pascuatauris
meque vides Tusci dominam maris: at tibiquinam
Sauromataemiserandaproci? cui vadisHibero                    235
eimihivel saevo coniunx non una Gelono?'
      Illadeae contra iamdudum spernere voces.
'non ita me immemorem magnaePerseidos' inquit
'cernis ut infelix thalamos ego cogar inillos.
i precor atque illum pro me dimittetimorem.                    240
sedmagis his miseramquando poteseripe curis
unde metus aestusquemihi quaeque asperamater
perpetior dubiae iamdudum incendiamentis.
nulla quies animonullus soporarida ~menti~.
quaeremalis nostris requiem mentemque repone                    245
reddediem noctemque mihida prendere vestes
somniferas ipsaque oculoscomponere virga.
tu quoque nilmaterprodes mihi; fortiorante
sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
omniavipereos ipsi tibi surgere crines.'                    250
taliaverba dabat conlapsaque flebat iniquae
in Veneris Medea sinuspestemque latentem
ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem.
      Occupat amplexu Venus etfurialia figit
oscula permixtumque odiis inspiratamorem                    255
dumqueillam variis maerentem vocibus ambit
inque alio sermone tenet'quin hoc' ait 'audi
atque attolle genas.' lacrimisque haec infitobortis:
'cum levis a superis ad te modo laberer auris
forteratem primo fulgentem litore cerno                    260
qualemnostra suo numquam dimittere portu
vellet adhuc omnes quaedetinet insula nautas.
unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrioromnes
visus eratlongeque ducem mirabar et ipsa
advolatatque unam comitum ratus esse tuarum                    265
"pertibi siquis" ait "morituri protinus horror
et quem nonmeritis videas occurrere monstris
haec precorhaec dominaereferas ad virginis aurem.
tu fletus ostende meos. illi has egovoces
qua daturhasque manusut possuma litoretendo.                    270
ipsaequas mecum per mille pericula traxi
defecere deae. spes et viasola salutis
quam dederitsi forte dabit. ne vota repellat
nemea totque animasquales nec viderit ultra
dic precor auxilioiuvet atque haec nomina servet.                    275
eimihi quod nullas hic possum exsolveregrates!                    284
attamen hoc saeva corpus de morte receptum
hanc animam sciat essesuam! miserebitur ergo?
dic" ait "an potius--?"strictumque ruebat in ensem.
promisi (ne falle precor) cumqueipsa moverer
adloquio casuque viri te passa rogari
sum potius:tu laude novatu supplice digno                    290
digniores et fama meis iam parta venenis.
si Pelopis duros priorHippodamia labores                    276
expediittotque ora simul vulgata procorum
respiciens tandem patriosexhorruit axes
si dedit ipsa neci fratrem Minoia virgo
curnon hospitibus fas sit succurrere dignis                    280
tequoque et Aeaeos iubeas mitescere campos?
occidat aeterna tandemCadmeia morte
iam seges et viso fumantes hospite tauri!'
      Torserat illa gravi iamdudumlumina vultu                    292
vixanimos dextramque tenens quin ipsa loquentis
iret in ora deae;tanta pudor aestuat ira.
iamque toro trepidas infelix obruitaures                    296
verbacavens; horror molles invaserat annos.                    295
necquo ferre fugam nec quo se vertereposset                    297
prensavidet. rupta condi tellure premique
iamdudum cupit ac dirasevadere voces.
illa sequi iubet et portis exspectat inipsis                    300
saevusEchionia ceu Penthea Bacchus in aula
deserit infectis per roscidacornua vittis
cum tenet ille deum pudibundaque tegminamatris
tympanaque et mollem subito miser accipit hastam.
haudaliter deserta pavet perque omnia circum                    305
fertoculos tectisque negat procedere virgo.
contra saevus amorcontra periturus Iason
urget et auditae crescunt in pectorevoces.
heu quid agat? videt externo se prodere patrem
duravirofamam scelerum iamque ipsasuorum                    310
prospicitet questu superos questuque fatigat
Tartara. pulsat humummanibusque immurmurat uncis
noctis eram Ditemque cienssuccurrere tandem
morte velint ipsumque simul demittere leto
quempropter furit. absentem saevissimaposcit                    315
nuncPeliantanta iuvenem qui perderet ira:
saepe suas miseropromittere destinat artes
denegat atque una potius decernit ~inira~
ac neque tam turpi cessuram semet amori
proclamat nequeopem ignoto viresque daturam                    320
atquetoro proiecta manetcum visa vocari
rursus et impulso sonueruntcardine postes.
      Ergo ubinescioquo penitus se numine vinci
sentit et abscisum quicquidpudor ante monebat
tum thalami penetrale petit quae maximanorat                    325
auxiliaHaemoniae quaerens pro rege carinae.
utque procul magicisspirantia tecta venenis
et saevae patuere fores oblataquecontra
omnia quae pontoquae manibus eruit imis
et quaesanguineo lunae destrinxit ab ore                    330
'tunesequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum
cum tibi tot mortesscelerisque brevissima tanti
effugia?' haec dicens qua nonvelocior ulla
pestis erat toto nequiquam luminelustrat
cunctaturque super morituraque colligitiras.                    335
onimium iucunda diesquam cara sub ipsa
morte magis! stetit <et>sese mirata furentem est.
'occidis heu; primo potes hoc duraresub aevo?
nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae
gaudianon dulces fratris pubescere malas?                    340
huncquoquequicumque estcrudelisIasona nescis
morte perire tuaqui te nunc invocat unam
qui rogat et nostro quem primum inlitore vidi?
cur tibi fallaces placuit coniungere dextras
tuncpateratque istis iuvenem non perderemonstris                    345
protinus?ipsa etiamfateortunc ipsa volebam.
testor cara tuas CirceTitania voces
te ducente sequortua megrandaevafatigant
consilia et monitis cedo minor.' haec ubi fata
rursusad Haemonii iuvenis curamquemetumque                    350
vertiturhunc solum propter seu vivere gaudens
sive moriquodcumquevelit. maiora precatur
carminamaiores Hecaten immitterevires
nunc sibinec notis stabat contenta venenis.
cingiturinde sinus etqua sibi fida magis vis                    355
nullaPrometheae florem de sanguine fibrae
Caucaseum promit nutritaquegramina monti
quae sacer ille nives inter tristesquepruinas
durat alitque cruor cum viscere vultur adeso
tolliture scopulis et rostro inrorat aperto.                    360
idemnec longi languescit finibus aevi
immortale virensidem statfulmina contra
salvus et in mediis florescunt ignibusherbae.
prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen
intulitet validas scopulis effodit aristas                    365
moxfamulae monstrata segesquae lampade Phoebes
sub decima iugafeta metit saevitque per omnes
reliquias saniemque dei. gemitinritus ille
Colchidos ora tuens. totos tunc contrahitartus
~monte~ dolor cunctaeque tremunt sub falcecatenae.                    370
      Talibusinfelix contra sua regna venenis
induitur noctique tremensinfertur opacae.
dat dextram blandisque ~pavens vocem Venusosquam~
adloquiis iunctoque trahit per moenia passu.
qualisadhuc teneros ubi primum pallida fetus                    375
materab excelso produxit in aera nido
hortaturque sequi brevibusqueinsurgere pinnis;
illos caerulei primus ferit horrorOlympi
iamque redire rogant adsuetaque quaeritur arbor.
haudaliter caecae per moenia deficiturbis                    380
incedenshorret<que> domos Medea silentes
hic iterum extremaenequiquam in limine portae
substitit atque iterum fletus animiquesoluti
respexitque deam paulumque his vocibus haesit:
'ipserogat certe meque ipse imploratIason?                    385
nullaneculpa subestlabes non ulla pudoris
nullus amor? nec turpe viroservire precanti?'
illa nihil contra vocesque abrumpit inanes.
etiamiam magico per opaca silentia Colchis
coeperat ire sonomontanaque condere vultus                    390
numinacumque suis averti fontibus amnes.
iam stabulis gregibusque pavorstrepitusque sepulchris
incideratstupet ipsa gravi nox tardiorumbra.
iamque tremens longe sequitur Venus. utque subaltas
pervenere trabes divaeque triformis inumbram                    395
hicsubito ante oculos nondum speratus Iason
emicuit viditque priorconterrita virgo.
atque hinc se profugam volucri Thaumantiasala
sustulitinde Venus dextrae dilapsa tenenti.
obvius utsera cum se sub nocte magistris                    400
impingitpecorique pavor qualesve profundum
per chaos occurrunt caecaesine vocibus umbrae
haud secus in mediis noctis nemoris<que>tenebris
inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant
abietibustacitis aut immotis cyparissis                    405
adsimilesrapidus nondum quas miscuit Auster.
      Ergout erat vultu defixus uterque silenti
noxque suum peragebat iteriamiam ora levare
Aesoniden farique cupit Medea priorem.
quamsimul effusis pavitantem fletibusheros                    410
flagrantesquegenas vidit miserumque pudorem
has tandem voces dedit et solatusamantem [est]
'fersne aliquam spem lucis?' ait. 'miseratalaborem
nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?
ne precorinfando similem tevirgoparenti                    415
gesseris.haud tales decet inclementia vultus.
hascine nunc grateshaecexspectata laborum
dona dari decuit? sic te sub teste remitti
fasmihivirgo~tuum~? iustas da vocibus aures.
nec pater ille tuustantis me opponere monstris                    420
(quidmeritum?) aut tales voluit <ex>pendere poenas.
an iacetexterna quod nunc mihi cuspide Canthus
quodque meus vestriscecidit pro moenibus Iphis
aut Scythiae tanta inde manus?iussisset abire
perfidus atque suis extemplo cedereregnis.                    425
spemmihi promissam per quae discrimina rursus
et reddat qua legevides. occumbere tandem
possumus idque sedet quam non quaecumquesubire
patris iussa tui. numquam sine vellere abibo
hinc egodegenerem nec tu me primavidebis.'                    430
      Haecait. illa tremensut supplicis aspicit ora
conticuisse viriiamque et sua verba reposci
nec quibus incipiat demens videtordine nec quo
quove tenusprima cupiens effundere voce
omniased nec prima pudor dat verba timenti.                    435
haeretet attollens vix tandem lumina fatur:
'quidprecorin nostrasvenistiThessaleterras?
unde mei spes ulla tibi tantosquepetisti
cur non ipse tua fretus virtute labores?
nempe ego sipatriis timuissem excedere tectis                    440
occiderasnempe hanc animam cras saeva manebant
funera. Iuno ubi nuncubinunc Tritonia virgo
sola tibi quoniam tantis in casibusadsum
externae regina domus? miraris et ipse
credonecagnoscunt hae nunc Aeetida silvae.                    445
sedfatis sum victa tuis. cape munera supplex
non mea teque iterumPelias si perdere quaeret
inque alios casusalias <si>mittet ad urbes
heu formae ne crede tuae!' Titaniaiamque
gramina Persaeasque sinu depromerevires                    450
coeperat.his iterum compellat Iasona dictis:
'si tamen aut superis aliquamspem ponis <in istis>
aut tua praesenti virtus [te] educereleto
si te forte potestetiam nunc deprecorhospes
me sineet insontem misero dimitte parenti.'                    455
dixerat.extemplo (neque enim <im>matura ruebant
sidera et extremumsuspexerat axe Booten)
cum gemitu et multo iuveni medicaminafletu
non secus ac patriam pariter famamque decusque
obicit.ille manu subit et vim corripitomnem.                    460
      Indeubi facta nocens et non revocabilis umquam
cessit ab ore pudorpropiorque implevit Erinys
carmina nunc totos volvit figitqueper artus
Aesonidae et totum septeno murmure fertur
perclipeum atque viro graviorem reddidithastam                    465
iamquesui tauris languent absentibus ignes.
'nunc age et has' inquit'cristas galeamque resume
quam modo funerea tenuit Discordiadextra.
hanc iace per mediascum verteris aequoramesses.
protinus in sese conversa furoribusibit                    470
cunctaphalanx atque ipse fremens mirabitur et me
respiciet fortassepater.' sic deinde locuta
iam magis atque magis mentem super altaferebat
aequorapandentes Minyas iam vela videbat
se sine.tum vero extremo percussa dolore                    475
arripitAesoniden dextra ac summissa profatur:
'sis memororomeicontra memor ipsa manebo
credetui. quantum hinc aberisdicquaesoprofundi?
quod caeli spectabo latus? sed te quoquetangat
cura mei quocumque locoquoscumque perannos                    480
atquehunc te meminisse velis et nostra fateri
muneraservatum pudeatnec virginis arte.
ei mihicur nulli stringunt tua luminafletus?
an me mox merita morituram patris ab ira
dissimulas?te regna tuae felicia gentis                    485
teconiunx natique manent; ego prodita abibo
nec queror et pro telucem quoque laeta relinquam.'
protinus hospes ad haec (tacitisnam cantibus illum
flexerat et simili iamdudum adflaratamore)
'tune' ait 'Aesoniden quicquam te vellerelicta                    490
crediset ulla peti sine te loca? redde tyranno
me potiusrecipeingratos atque exue cantus!
quis mihi lucis amor? patriam curamplius optem
si non et genitor te primam amplectitur Aeson
tequetuo longe fulgentem vellere gaudens                    495
spectatet ad primos procumbit Graecia fluctus?
respice ad has voces etiamprecoradnueconiunx.
per tequae superis divisquepotentior imis
perque haecvirgotuo redeuntia sideranutu
atque per has nostri iuro discriminishoras:                    500
umquamego si meriti s<im> noctis <et> immemor huius
si tesceptradomumsi te liquisse parentes
senseris et me iam nonhaec promissa tuentem
tum me non tauros iuvet evasisseferosque
terrigenastum me tectis tua turbet inipsis                    505
flammatuaeque artes. nullus succurrere contra
ingrato queat et siquidtu saevius istis
adicias meque in medio terrorerelinquas.'
audiit atque simul meritis periuria poenis
despondetquestus semper Furor ultusamantis.                    510
      Haecubi dictatamen perstant defixus uterque
et nunc ora levantaudaci laeta iuventa
ora simul totiens dulces rapientiavisus
nunc deicit vultus aeger pudor et mora dictis
redditurac rursus conterret Iasona virgo:                    515
'accipeperdomitis quae deinde pericula tauris
et quis in Aeolio maneatte vellere custos.
nondum cuncta tibifateorpromissaperegi.
saevior ingenti Mavortis in arbore restat
credelabor. quem--tanta utinam fiducia nostri                    520
sitmihi nocturnaeque Hecates--<. . . . . ..                    521a
.. . . . . . . . . . . . . .> nostriquevigoris.'                    521b
dixeratutque virum doceatquae monstra supersint
protinus immensisrecubantem anfractibus anguem
turbat et Haemonii subito ducisobicit umbram.
illequod haud aliasstetit et trepidantiatorsit                    525
sibilaseque metu postquam sua vellera circum
sustulit atque omnisspiris exhorruit arbor
incipit inde sequi et vacuo furit ore perauras.
'quis fragor hic? quaenam tantaedicvirgoruinae?'
exclamat stricto Aesonides stans frigidusense.                    530
illatacet retinens tandemque ait angue represso:
'hunc tibi postremumnostri parat ira parentis
heu miserheu tantis iterum mihi carepericlis.
o utinam [ut] nullo te sim visura labore
ipsamcaeruleis squalentem nexibus ornum                    535
ipsaquepervigilis calcare volumina monstri.
contingat bis deinde mori!'sic fata profugit
seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
      Et iam puniceo regem spesvana sub ortu
extuleratquantis nox una diremeritundis                    540
Aesonidenliberne freto iam vultus aperto
utque prius totum sileat maredumque ea longe
explorare ~quaeat~contra venit ArcasEchion
dicta ferens iam Circaeis Mavortis in agris
starevirumdaret aeripedes in proelia tauros.                    545
rex'vocor en ultro' dixit seque abripit aula
'vos mihi nunc primum~in flammas~ invertitetauri
aequoranunc totas aperite etvolvite flammas.
exeat Haemonio messis memoranda colono.
tuquetuum pestem in Graium danatadraconem                    550
ipsiusaspectu pereant in vellerisipsa
terga mihi diros serventinfecta cruores.'
fatur et effusis pandi iubet aequoratauris.
pars et Echionii subeunt immania dentis
seminaparsdiri portant grave robur aratri.                    555
atsua magnanimum contra Pagasaea iuventus
prosequitur stipatqueducem. tum maxima quisque
dicta dedit saevisque procul discessitab agris.
fixerat ille gradus totoque ex agmine solus
stabatut extremis desertus ~ab orbibus axis~                    560
quemiam lassa dies Austrique ardentis harenae
aut quem Rhipaeasexstantem rursus ad arces
nix et caerulei Boreae ferus abstulithorror;
cum subito attoniti longissima Phasidis unda
Caucaseaequetrabes omnisque Aeetia tellus                    565
fulsitet ardentes stabula effudere tenebras.
ac velut ex una siquandonube corusci
ira Iovis torsit geminos mortalibus ignes
aut duocum pariter ruperunt vincula venti
dantque fugamsic tuncclaustris evasit uterque                    570
tauruset immani proflavit turbine flammas
arduus atque atro volvensincendia fluctu.
horruit Argoae legio ratishorruit audax
quimodo virgineis servari cantibus Idas
flebat et invito prospexitColchida vultu.                    575
nontulit ipse moras seseque immisit Iason
diversos postquam irevidetgaleamque minantem
quassat <et> errantem dextra cietobvius ignem.
ut tandem stetit et torvo se lumine flexit
quiprior adversi respexit Iasonisarma                    580
cunctatuspaulum subito furit. aequora non sic
in scopulos irata ruunteademque recedunt
fracta retro. bis fulmineis se flatibusinfert
obnubitque virumsed non incendia Colchis
adspiraresinit clipeoque inliditur ignis                    585
frigiduset viso pallescit flamma veneno.
inicit Aesonides dextram atqueardentia vincit
cornuadein totis propendens viribushaeret.
ille virum atque ipsam tunc teMedearecusans
concutitet tota nitentem carminis ira                    590
portat;iners tandem gravius mugire recedens
incipit et fesso victusdescendere cornu.
respicit hinc socios immania vinculaposcens
Aesonides iamque ora premit trahiturquetrahitque
obnixusque genu superat cogitquetrementes                    595
subiuga aena toros. alium dehinc turbida Colchis
exarmat lentumqueoffert timideque minantem
iamque propinquanti noctem[que]implicat. ille fatiscens
in caput inque umeros ipsa vi molis etirae
proruit. invadit totusque incumbitIason                    600
desuperatque suis defixum flatibus urget
utque dedit vinclis validoqueobstrinxit aratro
suscitat ipse genu saevaque agit insuperhasta
non secus a medio quam si telluris hiatu
terga recentisequi primumque invasit habenis                    605
murmuret in summa Lapithes apparuit Ossa.
      Illevelut campos Libyes ac pinguia Nili
fertilis arva secetplenasic semina dextra
spargere gaudet agris oneratque novaliabello.
Martius hic primum ter vomere fusus abipso                    610
clangoret ex omni sonuerunt cornua sulco
bellatrix tunc gleba quatipariterque creari
armarique phalanx totisque insurgerecampis.
cessit et ad socios paulum se rettulit heros
opperiensubi prima sibi daret agmina tellus.                    615
atvero ut summis iam rura recedere cristis
vidit et infestavibrantes casside terras
advolat atqueimo tellus qua proximacollo
necdum umeri videre diemprior ense sequaci
aequat humotruncos; rutilum thoraca sequenti                    620
autprimas a matre manus premit obvius ante.
nec magis aut illis autillis milibus ultra
sufficitad dirae quam cum TirynthiusHydrae
agmina Palladios defessus respicit ignes.
ergo iter<um>ad socias convertere Colchidos artes                    625
etgaleae nexus ac vincula dissipat imae
cunctaturque tamen totiqueoccurrere bello
ipse cupit. spes nulla datursic undiquedensant
terrigenae iam signa duces clamorque tubaeque.
iamqueomnes videre virum iamque omnia contra                    630
telavolant. tum vero amens discrimine tanto
quam modo Tartareo galeamdedit illa veneno
in medios torsit; conversae protinushastae.                    634
qualisubi atto<nitos> maestae Phrygas annua Matris
ira velexsectos lacerat Bellona comatos
haud secus accensas subitoMedea cohortes
implicat et miseros agit in sua proeliafratres.
omnis ibi Aesoniden sterni putatomnibus ira
aequalis.stupet Aeetes ultroque furentes                    640
ipseviros revocare cupitsed cuncta iacebant
agmina nec quisquamprimus ruit aut super ullus
linquitur atque hausit subito suafunera tellus.
      Protinus influvium fumantibus evolat armis
Aesonidesqualis Getico depulvere Mavors                    645
intratequis uritque gravem sudoribus Hebrum
aut niger ex antrisrutilique a fulminis aestu
cum fugit et Siculo respirat inaequore Cyclops.
redditus hinc tandem sociosque amplexusovantes
haud iam mendacem promissa reposcereregem                    650
dignaturnecsi ipse sibi terga ingerat ultro
qui pepigitvelit in pacemdextramque reverti
amplius. ambo trucesambo abscessereminantes.

 

LIBER VIII

      Attrepidam in thalamis et iam sua facta paventem
Colchida circaomnes pariter furiaeque minaeque
patris habentnec caeruleitimor aequoris ultra
nec miserae terra ulla procul: quascumqueper undas
ferre fugamquamcumque cupit iam scanderepuppem.                    5
ultimavirgineis tunc flens dedit oscula vittis
quosque fugit complexatoros crinemque genasque
aegra per antiqui carpsit vestigiasomni
atque haec impresso gemuit miseranda cubili:
'o mihi siprofugae genitor nunc ille supremos                    10
amplexusAeetadares fletusque videres
ecce meos! ne credepaternoncarior ille est
quem sequimur--tumidis utinam simul obruarundis!
tu precor haec longa placidus mox sceptra senecta
tutageras meliorque tibi sit cetera proles!'                    15
dixitet Haemonio numquam spernenda marito
condita letiferis promitmedicamina cistis
virgineosque sinus ipsumque monilevenenis
implicat ac saevum super omnibus addidit ensem.
indevelut torto Furiarum erecta flagello                    20
prosilitattonito qualis pede prosilit Ino
in freta nec parvi meminitconterrita nati
quem tenet; extremum coniunx ferit inritusIsthmon.
      Iam prior in lucoscuris urgentibus heros
venerat et nemoris sacra se noctetegebat                    25
tumquoque siderea clarus procul ora iuventa.
qualis adhuc sparsiscomitum per lustra catervis
Latmius aestiva residet venator inumbra
dignus amore deaevelatis cornibus et iam
Luna venitroseo talis per nubila ductor                    30
implethonore nemus talemque exspectat amantem.
ecce autem pavidae virgode more columbae
quae super ingenti circumdata praepetis umbra
inquemcumque tremens hominem cadithaud secus illa
acta timoregravi mediam se misit. at ille                    35
excepitblandoque prior sic ore locutus:
'o decus in nostros magnumventura penates
solaque tantarum virgo haud indigna viarum
causareperta mihi<iam>iam non ulla requiro
vellera teque meaesatis est vexisse carinae.                    40
verumage et hoc etiamquando potesadice tantis
muneribus meritisquetuis. namque aurea iussi
terga referre sumus. socios ea gloriatangit.'
sic ait et primis supplex dedit osculapalmis.
      Contra virgo novisiterum singultibus orsa est:                    45
'linquodomos patrias te propter opesque meorum
nec iam nunc reginaloquor sceptrisque relictis
vota sequor; serva hanc profugaeprior ipse dedisti
quam (scis nempe) fidem. di nostris vocibusadsunt
sidera et haec te meque vident. tecum aequoratecum                    50
experiarquascumque viasmodo nequis abactam
huc referat me forte diesoculis<que> parentis
ingerar. hoc superoshoc te quoquedeprecorhospes.'
      Haec aitatque furens rapido per devia passu
tollitur. ille haeret comeset mi[se]ratur euntem                    55
cumsubito ingentem media inter nubila flammam
conspicit et saevavibrantes luce tenebras.
'quis rubor iste poli? quod tam lugubrerefulsit
sidus?' aitreddit trepido cui talia virgo:
'ipsiusen oculos et lumina torva draconis                    60
aspicis.ille suis haec vibrat fulgura cristis
meque pavens contra solamvidet ac vocat ultro
ceu soletet blanda poscit me pabulalingua.
dic age nunc utrum vigilanti hostemque videnti
exuviasauferre velis an lumina somno                    65
mergimuset domitum potius tibi tradimus anguem.'
ille silettantussubiit tum virginis horror.
      Iamquemanus Colchis ~crinem~que intenderat astris
carmina barbaricofundens pede teque ciebat
Somne pater: 'Somne omnipotensteColchi[di]s ab omni                    70
orbevoco inque unum iubeo nunc ire draconem
quae freta saepe tuodomuiquae nubila cornu
fulminaque et toto quicquid micataetheresed nunc
nunc age maior ades fratrique simillimeLeto.
te quoquePhrixeae pecudis fidissimecustos                    75
tempusab hac oculos tandem deflectere cura.
quem metuis me adstantedolum? servabo parumper
ipsa nemus; longum interea tu ponelaborem.'
ille haud Aeolio discedere fessus ab auro
nec darepermissaequamvis iuvetora quieti                    80
sustinetac primi percussus nube soporis
horruit et dulces excussit abarbore somnos.
contra Tartareis Colchis spumare<venenis>
cunctaque Lethaei quassare silentia rami
perstatet adverso luctantia lumina cantu                    85
obruitatque omnem linguaque manuque fatigat
vim Stygiam ardentes donecsopor occupet iras.
iamque altae cecidere iubae nutatquecoactum
iam caput atque ingens extra sua vellera cervix
ceurefluens Padus aut septem proiectus inamnes                    90
Niluset Hesperium veniens Alpheos in orbem.
ipsa caput cari postquamMedea draconis
vidit humi fusis circum proiecta lacertis
sequesuumque simul flevit crudelis alumnum.
'non ego te sera talem subnocte videbam                    95
sacraferens epulasque tibi nec talis hianti
mella dabam ac nostrisnutribam fida venenis.
quam gravida nunc mole iacesquam segnisinertem
flatus habet! nec te saltemmiserandeperemi.
heusaevum passure diemiam nullavidebis                    100
velleranulla tua fulgentia dona sub umbra.
cede adeo inque aliis seniumnunc digere lucis
immemororomei nec me tua sibilatoto
exagitent infesta mari. sed tu quoque cunctas
Aesonidedimitte moras atque effuge raptis                    105
velleribus.patrios exstinxi noxia tauros
terrigenas in fata dedi: fusumecce draconis
corpus habes! iamque omne nefasiamsperoperegi.'
quaerenti tunc deinde viamqua se arduus heros
ferretad aurigerae caput arboris'heia peripsum                    110
scandeage et adverso gressus' ait 'imprime dorso.'
nec mora fit. dictisfidens Cretheia proles
calcat et aeriam squamis perfertur adornum
cuius adhuc rutilam servabant bracchia pellem
nubibusaccensis similem aut cum vesterecincta                    115
labiturardenti Thaumantias obvia Phoebo.
corripit optatum decusextremumque laborem
Aesonides longosque sibi gestata perannos
Phrixeae monumenta fugae vix reddidit arbor
cum gemitutristesque super coiere tenebrae.                    120
egressirelegunt campos et fluminis ora
summa petunt. micat omnis agervillisque comantem
sidereis totos pellem nunc fundit inartus
nunc in colla refertnunc implicat ille sinistrae:
talisab Inachiis Nemeae Tirynthius antris                    125
ibatadhuc aptans umeris capitique leonem.
ut vero sociisqui tuncpraedicta tenebant
ostiaper longas apparuit aureusumbras
clamor ab Haemonio surgit grege. se quoquegaudens
promovet ad primas iuveni ratis obviaripas.                    130
praecipitesagit ille gradus atque aurea misit
terga priusmox attonita cumvirgine puppem
insilit ac rapta victor consistit inhasta.
      Interea patrias saevusvenit horror ad aures
fata domus luctumque ferens fraudemquefugamque                    135
virginis.hinc subitis infelix frater in armis
urbs etiam mox tota coitvolat ipse senectae
immemor Aeetescomplentur litorabello
nequiquamfugit immissis iam puppis habenis.
      Materadhuc ambas tendebat in aequora palmas                    140
etsoror atque omnes aliae matresque nurusque
Colchides aequalesquetibiMedeapuellae.
exstat sola parens impletque ululatibusauras:
'siste fugammedio refer huc ex aequore puppem
natapotes! quo' clamat 'abis? hic turbatuorum                    145
omniset iratus nondum paterhaec tua tellus
sceptraque: quid terrissolam te credis Achaeis?
quis locus Inachias inter tibibarbaranatas?
istane vota domus exspectatique hymenaei?
hunc petiigrandaeva diem? vellem unguibus uncis                    150
utvolucris possem praedonis in ipsius ora
ire ratemque supraclaroque reposcere cantu
quam genui. Albano fuit haec promissatyranno
non tibi; nil tecum miseri pepigere parentes
Aesonidenon hoc Pelias evadere furto                    155
teiubet aut ullas Colchis abducere natas:
vellus habe et nostrissiquid super accipe templis!
sed quid ego quemquam immeritisincuso querellis?
ipsa fugit tantoque (nefas) ipsa ardetamore.
hoc eratinfelixredeunt nam singulamenti                    160
exquo [to] Thessalici subierunt ~nam singula~
quod nullae tenatadapesnon ulla iuvabant
tempora. non ullus tibi tum coloraegraque verba
errantesque genae atque alieno gaudia vultu
sempererant. cur tanta mihi non prodita pestis                    165
utgener Aesonides nostra consideret aula
nec talem paterere fugamcommune fuisset
aut certe nunc omne nefas iremus et ambae
inquascumque vias? pariter petiisse iuvaret
Thessaliam et saeviquaecumque esthospitis urbem.'                    170
sicgenetrix similique implet soror omnia questu
exululansfamulaepariter clamore supremo
in vacuos dant verba notos dominamquereclamant
nomine; te venti procul et tua fataferebant.
      Inde diem noctemquevolant. redeuntibus aura                    175
gratioret notae Minyis transcurrere terrae
cum subito Erginus puppi sicfatur ab alta:
'vos' ait 'Aesonidecontenti vellere capto
necvia quae superet nec quae fortuna videtis.
crastina namque diestrucis ad confinia Ponti                    180
Cyaneasquevocat meminiqueo Tiphytuorum
saxa per illapatermeminivenerandelaborum.
mutandumo sociinobis iter: alteraponti
eluctanda via et cursu quem fabor eundum est.
haudprocul hinc ingens Scythici ruit exitusHistri                    185
funderenon uno tantum quem flumina cornu
accipimus. septem exit aquisseptem ostia pandit.
illius adversi nunc ora petamus etundam
quae latus in laevum Ponti caditinde sequemur
ipsiusamnis iter donec nos flumine certo                    190
perferatinque aliud reddat mare. sint age tanti
Aesonidequaecumquemorae quam saeva subire
saxa iterumquam Cyaneos perrumperemontes.
sat mihinon totis Argo redit ecce corymbis.'
haecait ignarus fixas iam numine rupes                     195
stareneque adversis ultra concurrere saxis.
reddidit Aesonides: 'ettefidissime rector
haud vani tetigere metus nec me irerecuso
longius et cunctis redeuntem ostendere terris.'
protinusinde alios flectunt regesquelocosque                    200
adsuetumquepetunt plaustris migrantibus aequor.
      Puppeprocul summa vigilis post terga magistri
haeserat auratae genibusMedea Minervae
atque ibi deiecta residens in lumina palla
flebatadhucquamquam Haemoniis cum regibusiret                    205
solatamen nec coniugii secura futuri.
illam Sarmatici miseranturlitora ponti
illa Thoanteae transit defleta Dianae
nullapalusnullus Scythiae non maeret euntem
amnis. Hyperboreas movitconspecta pruinas                    210
totmodo regna tenens; ipsi quoque murmura ponunt
iam Minyaeiamferre volunt. vix adlevat ora
ad seras siquando dapesquas carusIason
ipse dab<ati>am nubiferam transireCarambin
significansiam regna Lycitotiensquegementem                    215
fallitad Haemonios hortatus surgere montes.
      InsulaSarmaticae Peuce stat nomine nymphae
torvus ubi et ripa sempermetuendus utraque
in freta per saevos Hister descenditalumnos.
solvere in hoc tandem resides dux litorecuras                    220
acprimum socios ausus sua pacta docere
promissamque fidem thalamifoedusque iugale.
ultro omnes laeti instigant meritamquefatentur
ipse autem invitae iam Pallados erigit aras
incipitIdaliae numen nec spernere divae                    225
praecipuequesui siquando in tempore pulcher
coniugii Minyas numquam magiseminet inter
qualis sanguineo victor Gradivus ab Hebro
Idaliumfurto subit aut dilecta Cythera
seu cum caelestes Alcidaeinvisere mensas                    230
iamvacat et fessum Iunonia sustinet Hebe.
adsunt unanimes Venushortatorque Cupido;
suscitat adfixam maestis Aeetida curis
ipsasuas illi croceo subtegmine vestes
induitipsa suam duplicemCytherea coronam                    235
donatet arsuras alia cum virgine gemmas.
tum novus implevit vultushonor ac sua flavis
reddita cura comis graditurque oblitamalorum.
sic ubi Mygdonios planctus sacer abluit Almo
laetaqueiam Cybele festaeque per oppida taedae                    240
quismodo tam saevos adytis fluxisse cruores
cogitet aut ipsi qui iammeminere ministri?
inde ubi sacrificas cum coniuge venit adaras
Aesonides unaque adeunt pariterque precari
incipiuntignem Pollux undamque iugalem                    245
praetulitet dextrum pariter vertuntur in orbem.
sed neque se pingues tumcandida flamma per auras
explicuit nec tura videt concordiaMopsus
promissam nec stare fidembreve tempus amorum.
oditutrumque simulsimul et miseraturutrumque                    250
ettibi tum nullos optavitbarbaranatos.
mox epulas et sacraparant. silvestria laetis
praemia venatu facili quaesitasupersunt;
pars veribuspars undanti despumat aeno.
gramineisast inde toris discumbiturolim                    255
Histeranhelantem Peucen quo presserat antro.
ipsi inter medios rosearadiante iuventa
altius inque sui sternuntur vellerisauro.
      Quis novus inceptostimor impediit hymenaeos
turbavitque toros et sacra calentiarupit?                    260
Absyrtussubita praeceps cum classe parentis
advehitur profugis infestamlampada Grais
concutiens diramque premens clamore sororem
atque'hanco siquis vobis dolor iraqueColchi
accelerate viamneque enim fugit aequore raptor                    265
Iuppiteraut falsi sequimur vestigia tauri.
puppe (nefas) una praedoPhrixea reportat
velleraqua libuit remeat cum virgine; nobis
opudoret muros et stantia tecta reliquit.
quid mihi deindesatis? nec quaero vellera nec te                    270
accipiogermanadatam nec foederis ulla
spes erit aut irae quisquammodus. inde reverti
patris ad ora mei tam parvo in tempore fassit?
quinquaginta animae me scilicet unaque mersa
sufficietplacare ratis? teGraecia fallax                    275
persequoratque tuis hunc quasso moenibus ignem.
nec tibi dignasorordesum ad conubia frater
primus et ecce fero quatioque hanclampada vestro
coniugioprimus celebro dotalia sacra
quipotui: patriae veniam daquaesosenectae.                    280
quinomnes alii pariter populique patresque
mecum adsunt. magni virgone regia Solis
Haemonii thalamos adeas despecta mariti
totdecuit coiisse ratestot fulgere taedas.'
      Dixeratatque orans iterum ventosque virosque                    285
perqueratis supplex et remigis <. . . . . . ..                    286a
.. . . . . . . . . . . . . . . . .> vexillamagistris.                    286b
illiautem intorquent truncis frond<ent>ibus undam
quaeque diefuerat raptim formata sub uno
et tantum deiecta suis a montibusarbor--
quid dolor et veterum potuit non iravirorum?--                    290
haudlongis iam distat aquis sequiturque volantem
barbara Palladiampuppem ratisostia donec
Danuvii viridemque vident ante ostiaPeucen
ultimaque agnoscunt Argoi cornua mali.
tum veroclamorem omnes inimicaque tollunt                    295
gaudiatum gravior remis fragorut procul Argo
visa virisunamquepetunt rostra omnia puppem.
princeps navalem nodosi roborisuncum
arripit et longa Styrus prospectat ab unda
coniugioatque iterum sponsae flammatus amore.                    300
iamquealii clipeos et tela trabalia dextris
expediuntarmant aliipicis unguine flammas.
impatiens tremit hasta morae nec longiusinter
quam quod tela vetet superest mare. vocibus urgent
intereaet pedibus pulsant tabulatafrementes.                    305
      Cumsubitas videre rates vibrataque flammis
aequora non una Minyaeformidine surgunt
primus et in puppem deserta virgineductor
prosilit et summa galeam rapit altus ab hasta
ensesimul clipeoque micat nec ceterapubes                    310
segniusarreptis in litore constitit armis.
at tibi quae scelerum faciesMedeatuorum
quisve pudor Colchos iterum fratremquevidenti
quicquid et abscisum vasto iam tuta profundo
credideras!ergo infausto sese occulit antro                    315
nonaliud quam certa mori seu carus Iason
seu frater Graia victuscecidisset ab hasta.
      Haud itased summo segnis sed<et> aethere Iuno
aut sinit extremaMinyas decernere pugna
nec numero quoniam Colchis nec puppibusaequos.                    320
ergoubi diva rates hostemque accedere cernit
ipsa subit terrastempestatumque refringit
ventorumque domos. volucrum gens turbidafratrum
erumpitclassem dextra Saturnia monstrat.
videreinque unum pariter mare protinusomnes                    325
infestoclamore ruunt inimicaque Colchis
aequora et adversos statuunt alitore fluctus.
      Tollituratque infra Minyas Argoaque vela
Styrus habetvasto rursusdesidit hiatu
abruptus revolutus aqua. iamque omnis inastra                    330
itquereditque ratis lapsoque reciproca fluctu
descendit. vorat hosvertexhos agmine toto
gurges agitsimul in vultus micatundique terror;
crebra ruina poli caelestia limina laxat.
nontamen ardentis Styri violentiacedit                    335
hortatursocios media inter proelia divum:
'transferet ergo meas in quaevolet oppida dotes
Colchis et Haemonius nobis succedetadulter
nec mihi tot magnos inter regesque procosque
profueritprona haud dubii sententia patris?                    340
anvirtus praelata viri est et fortior ille
quem sequitur? iungamigniferos sine carmine tauros
saevaque Echionii ferro satapersequar hydri.
hoc adeo interea specta de litorepugnas
amborum: victoris eris. iam dignavidebis                    345
proeliaiamque illud carum caput ire cruenta
sub fretasemiviri necmurra corpus Achivi
sed picesed flammis et olentes sulphurecrines.
vos modo vel solum hocfluctusexpellite corpus:
nonteAeeta patergeneri autSol magnepudebit.                    350
falloran hos nobis magico nunc carmine ventos
ipsa movet diraque levatmaria ardua lingua
atque iterum Aesonidesiterum defenditurarte
qua solet? haud illi cantus et futile murmur
proderit.iterateset frangite virginisundam!'                    355
dixitet intortis socio cum milite remis
prosilit. at fluctu puppislabefacta reverso
solvitur effunditque viros ipsumqueminantem
tunc quoque et elata quaerentem litora dextra.
ibatet arma ferens et strictum naufragusensem                    360
incipitet remos et quaerere transtra solutae
sparsa ratis maestas<que>altis intendere voces
puppibus. ast inter tantos succurrerefluctus
nulla potest aut ille sequi quotiensque propinquat
tuncalius rursus dirimit mare. iam tamenerrat                    365
iamqueabiit fundoque iterum violentus ab imo
erigitursed fluctusadest magnoque sub altis
turbine figit aquis et tandem virginecessit.
      Absyrtus visu maeretdefixus acerbo:
heu quid agat? qua vi portus et primacapessat                    370
ostiaqua possit Minyas invadere clausos
quos videt agnoscitquefremens? maria obvia contra
saevaque pugnat hiems totusque invertice pontus.
abscessit tandem vanaque recedit ab ira
ettanta de clade ratis. latus indesinistrum                    375
adversamqueprocul Peuces defertur in oram
cum sociisgemino nam scinditurinsula flexu
Danuvii. hac dudum Minyas Pagasaea<que>puppis
in statione manentillinc Aeetius heros
obsidetadversa tentoria Thessala classe                    380
impatienspugnaeque datur non ulla potestas.
noctes atque dies vastis marefluctibus inter
perfuritexpediant donec Iunonia sese
consiliaatque aliquem bello ferat anxia finem.
      AtMinyae tanti reputantes ultima belli                    385
urgentet precibus cuncti fremituque fatigant
Aesoniden: quid se externapro virgine clausos
obiciat quidve illa pati discriminacogat?
respiceret pluresque animas maioraque fata
tot comitumqui non furiis nec amore nefando                    390
perfretased sola sese virtute sequantur.
an vero ut thalamisraptisque indulgeat unus
coniugiis? id tempus enim. sat velleraGrais
et posse oblata componere virgine bellum.
quemque suassinat ire domos nec Marte cruento                    395
Europamatque Asiam prima haec committat Erinys.
namque datum hoc fatistrepidus supplexque canebat
Mopsusut in seros irent magis istanepotes
atque alius lueret tam dira incendia raptor.
      Illetrahens gemitum tantis ac vocibusimpar                    400
quamquamiura deum et sacri sibi conscia pacti
religio dulcisque moventprimordia taedae
cunctatur mortemque cupit sociamquepericli
cogitat. haud ultra sociis obsistere pergit.
haec ubifixa viristempus fluctusquequietos                    405
exspectant.ipsam interea quid restet amantem
ignorare sinunt decretaquetristia servant.
      Sed miser utvanosveros ita saepe timores
versat amor fallique sinit necvirginis annos.
ac prior ipsa dolos et quamlibet intimasensit                    410
nonfidi iam signa viri nimiumque silentes
una omnes. haud illa suitamen immemor umquam
nec subitis turbata minis prior occupatunum
Aesoniden longeque trahitmox talibus infit:
'me quoquevirtecum Minyaefortissima pubes                    415
noctedieque movent? liceat cognoscere tandem
si modo Peliacae non sumcaptiva carinae
nec dominos decepta sequor consultaque vestra
fasaudire mihi. merearfidissime coniunx
nil equidemmisereretamen promissaque serva                    420
usquead Thessalicos saltem conubia portus
inque tua me sperne domo.scis te mihi certe
non socios iurasse tuos. hi reddereforsan
fas habeanttibi non eadem permissa potestas
tequesimul mecum ipsa traham: non solareposcor                    425
virgonocens atque hac pariter rate fugimus omnes.
an fratris te bellamei patriaeque biremes
terrificant magnoque impar urgeris abhoste?
finge rates alias et adhuc maiora coire
agmina: nullafidesnullis ego digna periclis                    430
nonmerui mortemque tuam comitemque tuorum?
vellem equidem nostritetigissent litora patris
te sine duxque illis alius quicumquefuisset.
nunc remeant meque ecce (nefas) et reddere possunt
necspes ulla super. quin tu mea respicesaltem                    435
consiliaet nimio comitum ne ce<de> timori.
credidit ardentes quiste tunc iungere tauros
possequis ad saevi venturum templadraconis?
o utinam ergo meus pro te non omnia posset
atquealiquid dubitaret amor. quin nunc quoquequaero                    440
quidiubeas. heuduresiles? magnumqueminatur                    460
nescioquidtuus iste pudor. meneoptimequondam                    441
Aesonideme ferre preces et supplicis ora
fas erat--haud hoc nunc genitorputat--aut dare poenas
iam sceleris dominumque pati?' sic fataparantem
redde<re> dicta virum furiata menterefugit                    445
vociferans.qualem Ogygias cum tollit in arces
Bacchus et Aoniis inliditThyiada truncis
talis erat talemque iugis se virgoferebat
cuncta pavens; fugit infestos vibrantibushastis
terrigenasfugit ardentes exterritatauros.                    450
siPagasas vel Peliacas hinc denique nubes
cerneret et <tenui>Tempe lucentia fumo
hoc visu contenta mori. tunc totaquerellis
egeritur questuque dies eademque sub astris
solamovetmaestis veluti nox illa sonaret                     455
plenalupis quaterentque truces ieiuna leones
ora vel orbatae traherentsuspiria vaccae.
procedit non gentis honosnon <gloriamagni>
Solis avinon barbaricae decor ille iuventae
qualiserat cum Chaonio radiantia trunco                    461
velleravexit ovans interque ingentia Graium
nomina Palladia virgo stetaltera prora.
      Maestus at illeminis et mota Colchidos ira                    463a
haeretet hinc praesens pudorhinc decreta suorum
dura premunt.utcumque tamen mulcere gementem
temptat et ipse gemens et~tempera~ dictis:
'mene aliquid meruisse putasme talia velle?