Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


M. TERENTIVARRONIS

LINGUALATINA

 

LIBERQUINTUS

 

I.

Quemadmodumvocabula essent imposita rebus in lingua Latinasex libris exponereinstitui. De his tris ante hunc feci quos Septumio misi: in quibusest de disciplinaquam vocant etymologiken: quae contra eamdicerenturvolumine primoquae pro easecundoquae de eatertio.In his ad te scribama quibus rebus vocabula imposita sint in linguaLatinaet ea quae sunt in consuetudine apud populum et ea quaeinveniuntur apud poetas.

Cum uniuscuiusque verbi naturae sint duaea qua re et in qua re vocabulum sitimpositum (itaque a qua re sit pertinacia cum requiriturostendituresse a pertendendo; in qua re sit impositum dicitur cum demonstraturin quo non debet pertendi et pertenditpertinaciam essequod in quooporteat maneresi in eo perstetperseverantia sit)priorem illampartemubi cur et unde sint verba scrutanturGraeci vocantetymologianillam alteram peri semainomenon. De quibus duabus rebusin his libris promiscue dicamsed exilius de posteriore.

Quae ideosunt obscurioraquod neque omnis impositio verborum exstatquodvetustas quasdam delevitnec quae exstat sine mendo omnis impositanec quae recte est impositacuncta manet (multa enim verba litteriscommutatis sunt interpolata)neque omnis origo est nostrae linguae evernaculis verbiset multa verba aliud nunc ostenduntaliud antesignificabantut hostis: nam tum eo verbo dicebant peregrinum quisuis legibus utereturnunc dicunt eum quem tum dicebant perduellem.

In quogenere verborum aut casu erit illustrius unde videri possit origoinde repetam. Ita fieri oportere apparetquod recto casu quomdicimus inposobscurius est esse a potentia quam cum dicimusinpotem; et eo obscurius fitsi dicas pos quam inpos: videtur enimpos significare potius pontem quam potentem.

Vetustaspauca non depravatmulta tollit. Quem puerum vidisti formosumhuncvides deformem in senecta. Tertium seculum non videt eum hominem quemvidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit obliviofugitiva secuta sedulitas Muci et Bruti retrahere nequit. Nonsi nonpotuero indagareeo ero tardiorsed velocior ideosi quivero. Nonmediocres enim tenebrae in silva ubi haec captanda neque eo quopervenire volumus semitae tritaeneque non in tramitibus quaedamobiecta quae euntem retinere possent.

Quorumverborum novorum ac veterum discordia omnis in consuetudine communiquot modis commutatio sit facta qui animadverteritfacilius scrutariorigines patietur verborum: reperiet enim esse commutataut insuperioribus libris ostendimaxime propter bis quaternas causas.Litterarum enim fit demptione aut additione et propter earumtraiectionem aut commutationemitem syllabarum productione autcorreptionedenique adiectione aut detrectione; quae quoniam insuperioribus libris cuiusmodi essent exemplis satis demonstravihicammonendum esse modo putavi.

Nuncsingulorum uerborum origines expediamquorum quattuor explanandigradus. Infimus quo populus etiam venit: quis enim non videt undeargentifodinae et viocurus? Secundus quo grammatica escendit antiquaquae ostenditquemadmodum quodque poeta finxerit uerbumquodconfinxeritquod declinarit; hic Pacui:
          Rudentumsibilus
hic:
          Incurvicervicum pecus
hic:
          Clamide clupeat bracchium.

Tertiusgradusquo philosophia ascendens pervenit atque ea quae inconsuetudine communi essent aperire coepitut a quo dictum essetoppidumvicusvia. Quartusubi est adytum et initia regis: quo sinon perveniam ad scientiamat opinionem aucupaborquod etiam insalute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus.

Quodsisummum gradum non attigerotamen secundum praeteriboquod non solumad Aristophanis lucernamsed etiam ad Cleanthis lucubravi. Voluipraeterire eosqui poetarum modo verba ut sint ficta expediunt. Nonenim videbatur consentaneum quaerere me in eo verbo quod finxissetEnnius causamneglegere quod ante rex Latinus finxissetcumpoeticis multis verbis magis delecter quam utarantiquis magis utarquam delecter. An non potius mea verba illa quae hereditate a Romulorege venerunt quam quae a poeta Livio relicta?

Igiturquoniam in haec sunt tripertita verbaquae sunt aut nostra autaliena aut obliviade nostris dicam cur sintde alienis unde sintde obliviis relinquam: quorum partim quid tamen invenerim aut opinerscribam. In hoc libro dicam de vocabulis locorum et quae in his suntin secundo de temporum et quae in his fiuntin tertio de utraque rea poetis comprehensa.

PythagorasSamius ait omnium rerum initia esse bina ut finitum et infinitumbonum et malumvitam et mortemdiem et noctem. Quare item duostatus et motusutrumque quadripertitum: quod stat aut agitaturcorpusubi agitaturlocusdum agitaturtempusquod est inagitatuactio. Quadripertitio magis sic apparebit: corpus est utcursorlocus stadium qua currittempus hora qua curritactiocursio.

Quare fitut ideo fere omnia sint quadripertita et ea aeternaquod nequeunquam tempusquin fuerit motus: eius enim intervallum tempus; nequemotusubi non locus et corpusquod alterum est quod moveturalterum ubi; neque ubi is agitatusnon actio ibi. Igitur initiorumquadrigae locus et corpustempus et actio.

Quare quodquattuor genera prima rerumtotidem verborum: e quis de locis et iisrebus quae in his videntur in hoc libro summatim ponam. Sed quacognatio eius erit verbi quae radices egerit extra fines suaspersequemur. Saepe enim ad limitem arboris radices sub viciniprodierunt segetem. Quare noncum de locis dicamsi ab agro adagrariumhominemad agricolam perveneroaberraro. Multa societasuerborumnec Vinalia sine uino expediri nec Curia Calabra sinecalatione potest aperiri.

 

II.

Incipiamde locis ab ipsius loci origine. Locus estubi locatum quid essepotestut nunc dicuntcollocatum. Veteres id dicere solitos apparetapud Plautum:
          Filiamhabeo grandem dote cassam atque inlocabilem
          Nequeeam queo locare cuiquam.
Apud Ennium:
          OTerra Thraecaubi Liberi fanum inclutum
          Marolocavit.

Ubiquidque consistitlocus. Ab eo praeco dicitur locarequod usqueidem itquoad in aliquo constitit pretium. Inde locarium quod daturin stabulo et tabernaubi consistant. Sic loci muliebresubinascendi initia consistunt.

 

III.

Locanaturae secundum antiquam divisionem prima duoterra et caelumdeinde particulatim utriusque multa. Caeli dicuntur loca supera et eadeorumterrae loca infera et ea hominum. Ut Asia sic caelum diciturmodis duobus. Nam et Asiaquae non Europain quo etiam SyriaetAsia dicitur prioris pars Asiaein qua est Ionia ac provincianostra.

Sic caelumet pars eiussummum ubi stellaeet id quod Pacuvius cum demonstratdicit:
          Hoc vide circum supraque quod complexu continet Terram.
Cuisubiungit:
          Id quod nostri caelum memorant.
A qua bipertita divisione Luciliussuorum unius et viginti librorum initium fecit hoc:
          Aetheriset terrae genitabile quaerere tempus.

Caelumdictum scribit Aeliusquod est caelatumaut contrario nominecelatum quod apertum est; non malequod impositormulto potiuscaelare a caelo quam caelum a caelando. Sed non minus illud alterumde celando ab eo potuit diciquod interdiu celaturquam quod noctunon celatur.

Omnino egomagis puto a chao choum cavum et hinc caelumquoniamut dixi"hoccircum supraque quod complexu continet terram" cavum caelum.Itaque dicit Andromeda Nocti:
          Quae cava caeli
          Signitenentibus conficis bigis;
et Agamemno:
          In altisono caeli clipeo:
cavum enim clipeum; et Ennius item adcavationem:
          Caeli ingentes fornices.

Quare ut acavo cavea et caullae et convalliscavata valliset cavernae acavatione ut cavumsic ortumunde omnia apud Hesioduma chao cavocaelum.

 

IV.

Terradicta ab eout Aelius scribitquod teritur. Itaque tera in augurumlibris scripta cum R uno. Ab eo colonis locus communis qui propeoppidum relinquitur teritoriumquod maxime teritur. Hinc linteumquod teritur corpore extermentarium. Hinc in messi trituraquod tumfrumentum terituret tribulumqui teritur. Hinc fines agrorumterminiquod eae partes propter limitare iter maxime teruntur;itaque hoc cum I in Latio aliquot locis diciturut apud Acciumnonterminussed terimen; hoc Graeci quod termona. Pote vel illinc;Euander enimqui venit in Palatiume Graecia Arcas.

Via quidemiterquod ea vehendo terituriter item actusquod agendo teritur;etiam ambitus iterquod circumeundo teritur: nam ambitus circuitus;ab eoque Duodecim Tabularum interpretes "ambitus parietis"circuitum esse describunt. Igitur tera terra et ab eo poetaeappellarunt summa terrae quae sola teri possunt"sola terrae."

Terrautputanteadem et humus; ideo Ennium in terram cadentisdicere:
          Cubitispinsibant humum;
et quod terra sit humusideo is humatus mortuusqui terra obrutus; ab eo qui Romanus combustus estsi in sepulcrumeius abiecta gleba non est aut si os exceptum est mortui ad familiampurgandamdonec in purgando humo est opertum (ut pontifices dicuntquod inhumatus sit)familia funesta manet. Et dicitur humiliorquiad humumdemissiorinfimus humillimusquod in mundo infima humus.

Humorhinc. Itaque ideo Lucilius:
          Terraabiit in nimbos humoremque.
Pacuvius:
          Terra exhalat auram atque auroram humidam;
humidam humectam; hincager uliginosus humidissimus; hinc udus uvidus; hinc sudor et udor.

Is siquamvis deorsum in terraunde sumi poteputeus; nisi potius quodAeolis dicebant ut pytamon sic pyteon a potunon ut nunc phrear. Aputeis oppidum ut Puteoliquod incircum eum locum aquae frigidae etcaldae multaenisi a putore potiusquod putidus odoribus saepe exsulphure et alumine. Extra oppida a puteis puticuliquod ibi inputeis obruebantur hominesnisi potiusut Aelius scribitputiculiquod putescebant ibi cadavera proiectaqui locus publicus ultraEsquilias. Itaque eum Afranius putilucos in Togata appellatquodinde suspiciunt per puteos lumen.

Lacuslacuna magnaubi aqua contineri potest. Palus paululum aquae inaltitudinem et palam latius diffusae. Stagnum a Graecoquod iistegnon quod non habet rimam. Hinc ad villas rutunda stagnaquodrutundum facillime continetanguli maxime laborant.

Fluviusquod fluititem flumen: a quo lege praediorum urbanorumscribitur:
          Stillicidiafluminaque uti nuncut ita cadant fluantque;
inter haec hocinterestquod stillicidium eo quod stillatim caditflumen quodfluit continue.

Amnis idflumen quod circuit aliquod: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circumAternum habitantAmiternini appellati. Ab eo qui populum candidatuscircum itambitet qui aliter facitindagabili ex ambitu causamdicit. Itaque Tiberis amnisquod ambit Martium Campum et urbem;oppidum Interamna dictumquod inter amnis est constitutum; itemAntemnaequod ante amnisqua Anio influit in Tiberimquod bellomale acceptum consenuit.

Tiberisquod caput extra Latiumsi inde nomen quoque exfluit in linguamnostramnihil ad etymologon Latinumutquod oritur ex SamnioVolturnus nihil ad Latinam linguam: at quod proximum oppidum ab eosecundum mare Volturnumad nosiam Latinum vocabulumut Tiberinusnomen. Et colonia enim nostra Volturnum et deus Tiberinus.

Sed deTiberis nomine anceps historia. Nam et suum Etruria et Latium suumesse creditquod fuerunt qui ab Thebri vicino regulo Veientumdixerint appellatumprimo Thebrim. Sunt qui Tiberim priscum nomenLatinum Albulam vocitatum litteris tradiderintposterius propterTiberinum regem Latinorum mutatumquod ibi interierit: nam hoc eiusut tradunt sepulcrum.

 

V.

Ut omnisnatura in caelum et terram divisa estsic caeli regionibus terra inAsiam et Europam. Asia enim iacet ad meridiem et austrumEuropa adseptemtriones et aquilonem. Asia dicta ab nymphaa qua et Iapetotraditur Prometheus. Europa ab Europa Agenorisquam ex PhoeniceManlius scribit taurum exportassequorum egregiam imaginem ex aerePythagoras Tarenti.

Europaeloca multae incolunt nationes. Ea fere nominata aut translaticionomine ab hominibus ut Sabini et Lucaniaut declinato ab hominibusut Apulia et Latiumaut utrumqueut Etruria et Tusci. Qua regnumfuit Latiniuniversus ager dictus Latiusparticulatim oppidiscognominatusut a Praeneste Praenestinusab Aricia Aricinus.

Ut nostriaugures publici disseruntagrorum sunt genera quinque: RomanusGabinusperegrinushosticusincertus. Romanus dictus unde Roma abRomulo; Gabinus ab oppido Gabiis; peregrinus ager pacatusqui extraRomanum et Gabinumquod uno modo in his servantur auspicia; dictusperegrinus a pergendoid est a progrediendo: eo enim ex agro Romanoprimum progrediebantur: quocirca Gabinus quoque peregrinussed quodauspicia habet singulariaab reliquo discretus; hosticus dictus abhostibus; incertus isqui de his quattuor qui sit ignoratur.

 

VI.

Agerdictus in quam terram quid agebantet unde quid agebant fructuscausa; aliiquod id Graeci dicunt agron. Ut ager quo agi poteratsic qua agi actus. Eius finis minimus constitutus in latitudinempedes quattuor (fortasse an ab eo quattuorquod ea quadrupesagitur); in longitudinem pedes centum viginti; in quadratum actum etlatum et longum esset centum viginti. Multa antiqui duodenario numerofinierunt ut duodecim decuriis actum.

Iugerum dictum iunctisduobus actibus quadratis. Centuria primum a centum iugeribus dictapost duplicata retinuit nomenut tribus a partibuspopulitripartito divisi dictae nunc multiplicatae idem tenent nomen. Ut quaagebant actussic qua vehebantviae dictae; quo fructusconvehebantvillae. Qua ibantab itu iter appellarunt; qua idangustesemitaut semiter dictum.

Agercultus ab eo quod ibi cum terra semina coalescebantet ubi nonconsitus incultus. Quod primum ex agro plano fructus capiebantcampus dictus; posteaquam proxuma superiora loca colere coeperuntacolendo colles appellarunt; quos agros non colebant propter silvasaut id genusubi pecus possit pasciet possidebantab usu salvosaltus nominarunt. Haec etiam Graeci nemenostri nemora.

Ager quodvidebatur pecudum ac pecuniae esse fundamentumfundus dictus
autquod fundit quotquot annis multa. Vineta ac vineae a vite multa.Vitis a vinoid a vi; hinc vindemiaquod est vinidemia autvitidemia. Seges ab satuid est semine. Semenquod non plane idquod inde; hinc seminariasementesitem alia. Quod segetes feruntfrugesa fruendo fructusa spe spicaeubi et culmiquod in summocampo nascuntur et summum culmen.

Ubifrumenta sectaut teranturarescuntarea. Propter horumsimilitudinem in urbe loca pura areae; a quo potest etiam ara deumquod puranisi potius ab ardoread quem ut sit fit ara; a quo ipsaarea non abestquod qui arefacit ardor est solis.

Agerrestibilisqui restituitur ac reseritur quotquot annis; contra quiintermittitura novando novalis ager. Arvus et arationes ab arando;ab eo quod aratri vomer sustulitsulcus; quo ea terra iactaid estproiectaporca.

Pratadicta ab eoquod sine opere parata. Quod in agris quotquot annisrursumfacienda eademut rursum capias fructusappellata rura.Dividi tamen esse ius scribit Sulpicius plebei rura largiter adadoream. Praedia dictaitem ut praedesa praestandoquod eapignore data publice mancupis fidem praestent.

 

VII.

Ubi nuncest RomaSeptimontium nominatum ab tot montibus quos postea urbsmuris comprehendit; e quis Capitolinum dictumquod hiccumfundamenta foderentur aedis Ioviscaput humanum dicitur inventum.Hic mons ante Tarpeius dictus a virgine Vestale Tarpeiaquae ibi abSabinis necata armis et sepulta: cuius nominis monimentum relictumquod etiam nunc eius rupes Tarpeium appellatur saxum.

Hunc anteamontem Saturnium appellatum prodiderunt et ab eo Latium Saturniamterramut etiam Ennius appellat. Antiquum oppidum in hoc fuisseSaturniam scribitur. Eius vestigia etiam nunc manent triaquodSaturni fanum in faucibusquod Saturnia Porta quam Iunius scribitibiquam nunc vocant Pandanamquod post aedem Saturni inaedificiorum legibus privatis parietes postici "muri Saturnii"sunt scripti.

Aventinumaliquot de causis dicunt. Naevius ab avibusquod eo se ab Tiberiferrent avesalii ab rege Aventino Albanoquod ibi sit sepultusalii Adventinum ab adventu hominumquod commune Latinorum ibi Dianaetemplum sit constitutum. Ego maxime putoquod ab advectu: nam olimpaludibus mons erat ab reliquis disclusus. Itaque eo ex urbeadvehebantur ratibuscuius vestigiaquod ea qua tum advectumdicitur Velabrumet unde escendebant ad infimam Novam Viam locussacellum Velabrum.

Velabrum avehendo. Velaturam facere etiam nunc dicuntur qui id mercede faciunt.Merces (dicitur a merendo et aere) huic vecturae qui ratibustransibant quadrans. Ab eo Lucilius scripsit:
          Quadrantisratiti.

 

VIII.

Reliquaurbis loca olim discretacum Argeorum sacraria septem et viginti inquattuor partis urbis sunt disposita. Argeos dictos putant aprincipibusqui cum Hercule Argivo venerunt Romam et in Saturniasubsederunt. E quis prima scripta est regio SuburanasecundaEsquilinatertia Collinaquarta Palatina.

InSuburanae regionis parte princeps est Caelius mons a Caele VibennaTusco duce nobiliqui cum sua manu dicitur Romulo venisse auxiliocontra Tatium regem. Hinc post Caelis obitumquod nimis munita locatenerent neque sine suspicione essentdeducti dicuntur in planum. Abeis dictus Vicus Tuscuset ideo ibi Vortumnum starequod is deusEtruriae princeps; de Caelianis qui a suspicione liberi essenttraductos in eum locum qui vocatur Caeliolum.

Cum Caelioconiunctum Carinae et inter eas quem locum Caeriolensem appellatumapparetquod primae regionis quartum sacrarium scriptum sicest:
          Caeriolensis: quarticeps circa Minervium qua in Caelium montem
          itur:in tabernola est.
Caeriolensis a Carinarum iunctu dictus; Carinaepote a caerimoniaquod hinc oritur caput Sacrae Viae ab Streniaesacello quae pertinet in arcemqua sacra quotquot mensibus ferunturin arcem et per quam augures ex arce profecti solent inaugurare.Huius Sacrae Viae pars haec sola volgo notaquae est a Foro euntiprimore clivo.

Eidemregioni adtributa Suburaquod sub muro terreo Carinarum; in eo estArgeorum sacellum sextum. Suburam Iunius scribit ab eoquod fueritsub antiqua urbe; cui testimonium potest essequod subest ei locoqui terreus murus vocatur. Sed ego a pago potius Succusano dictamputo Succusam: quod in nota etiam nunc scribitur SVC tertia litteraCnon B. Pagus Succusanusquod succurrit Carinis.

Secundaeregionis Esquiliae. Alii has scripserunt ab excubiis regis dictasalii ab eo quod aesculis excultae a rege Tullio essent. Huic originimagis concinunt loca vicinaquod ibi lucus dicitur Facutalis etLarum Querquetulanum sacellum et lucus Mefitis et Iunonis Lucinaequorum angusti fines. Non mirum: iam diu enim late avaritia unadomina est.

Esquiliaeduo montes habitiquod pars Oppius pars Cespius mons suo antiquonomine etiam nunc in sacris appellatur. In Sacris Argeorum scriptumsic est:
          OppiusMons: princeps Esquiliis uls lucum Facutalem; sinistra via
          secundummoerum est.
          OppiusMons: terticeps cis lucum Esquilinum; dexteriore via in
          tabernolaest.
          OppiusMons: quarticeps cis lucum Esquilinum; via dexteriore in
          figlinisest.
          CespiusMons: quinticeps cis lucum Poetelium; Esquiliisest.
          CespiusMons: sexticeps apud aedem Iunonis Lucinaeubi aeditumus          habere solet.

Tertiaeregionis colles quinque ab deorum fanis appellatie quis nobilesduo. Collis Viminalis a Iove Viminioquod ibi ara eius. Sunt quiquod ibi vimineta fuerint. Collis Quirinalisquod ibi Quirini fanum.Sunt qui a Quiritibusqui cum Tatio Curibus venerunt ad Romamquodibi habuerint castra.

Quodvocabulum coniunctarum regionum nomina obliteravit. Dictos enimcollis pluris apparet ex Argeorum Sacrificiisin quibus scriptum sicest:
          CollisQuirinalis: terticeps cis aedem Quirini.
          CollisSalutaris: quarticeps adversum est Apollinar cis aedemSalutis.
          CollisMucialis: quinticeps apud aedem Dei Fidi; in delubroubi
          aeditumushabere solet.
          CollisLatiaris: sexticeps in Vico Insteiano summoapudauguraculum;
          aedificiumsolum est.
Horum deorum araea quibus cognomina habentin eiusregionis partibus sunt.

Quartaeregionis Palatiumquod Pallantes cum Euandro veneruntqui etPalatini; alii quod Palatiniaborigines ex agro Reatinoquiappellatur Palatiumibi consederunt; sed hoc alii a Palanto uxoreLatini putarunt. Eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam;itaque Naevius Balatium appellat.

HuicCermalum et Velias coniunxeruntquod in hac regione scriptum est:
          Germalense:quinticeps apud aedem Romuli.
Et
          Veliense:sexticeps in Velia apud aedem deum Penatium.
Germalum a germanisRomulo et Remoquod ad ficum ruminalemet ii ibi inventiquo aquahiberna Tiberis eos detulerat in alveolo expositos. Veliae undeessent plures accepi causasin quis quod ibi pastores Palatini exovibus ante tonsuram inventam vellere lanam sint solitia quovellera dicuntur.

 

IX.

AgerRomanus primum divisus in partis trisa quo tribus appellataTitiensiumRamniumLucerum. Nominataeut ait EnniusTitienses abTatioRamnenses ab RomuloLuceresut Iuniusab Lucumone; sedomnia haec vocabula Tuscaut Volniusqui tragoedias Tuscasscripsitdicebat.

Ab hocpartes quoque quattuor urbis tribus dictaeab locis SuburanaPalatinaEsquilinaCollina; quintaquod sub RomaRomilia; sicreliquae triginta ab his rebus quibus in Tribuum Libro scripsi.

 

X.

Quod adloca quaeque his coniuncta fueruntdixi; nunc de his quae in locisesse solent immortalia et mortalia expediamita ut prius quod addeos pertinet dicam. Principes dei Caelum et Terra. Hi dei idem quiAegypti Serapis et Isisetsi Harpocrates digito significatuttaceam. Idem principes in Latio Saturnus et Ops.

Terra enimet Caelumut Samothracuminitia docentsunt dei magniet hi quosdixi multis nominibusnon quas Samothracia ante portas statuit duasvirilis species aeneas dei magnineque ut volgus putathiSamothraces diiqui Castor et Polluxsed hi mas et femina et hiquos Augurum Libri scriptos habent sic "divi potes" proillo quod Samothraces Theoi dynatoi.

Haec duoCaelum et Terraquod anima et corpus. Humidum et frigidum terrasive
          Ova parire solet genus pennis condecoratum
          Non animam
ut ait Enniuset
          Postinde venit divinitus pullis
          Ipsaanima
siveut Zenon Citieus
          Animaliumsemen ignis is qui anima ac mens.
Qui caldor e caeloquod huicinnumerabiles et immortales ignes. Itaque Epicharmus cum dicit demente humana ait
          Isticest de sole sumptus ignis;
idem de sole:
          Isquetotus mentis est
ut humores frigidae sunt humiut supra ostendi.

Quibusiuncti Caelum et Terra omnia ex se genueruntquod per hosnatura          Frigori miscet calorem atque humori aritudinem.
Recte igiturPacuius quod ait
          Animamaether adiugat
et Ennius
          terramcorpus quae dederitipsam
          capereneque dispendi facere hilum.
Animae et corporis discessus quodnatis is exitusinde exitiumut cum in unum ineuntinitia.

Inde omnecorpusubi nimius ardor aut humoraut interit autsi manetsterile. Cui testis aestas et hiemsquod in altera aer ardet etspica aretin altera natura ad nascenda cum imbre et frigore luctarenon volt et potius ver expectat. Igitur causa nascendi duplex: igniset aqua. Ideo ea nuptiis in limine adhibenturquod coniungitur hicet mas ignisquod ibi semenaqua feminaquod fetus ab eius humoreet horum vinctionis vis Venus.

Hinccomicus:
          Huicvictrix Venusvidesne haec?
Non quod vincere velit Venussedvincire. Ipsa Victoria ab eo quod superati vinciuntur. Utrique testispoesisquod et Victoria et Venus dicitur caeligena: Tellus enim quodprima vincta CaeloVictoria ex eo. Ideo haec cum corona et palmaquod corona vinclum capitis et ipsa a vinctura dicitur vieriid estvinciri; a quo est in Sota Enni:
          Ibantmalaci viere Veneriam corollam.
Palmaquod ex utraque partenatura vincta habet paria folia.

Poetae deCaelo quod semen igneum cecidisse dicunt in mare ac natam "espumis" Veneremconiunctione ignis et humorisquam habent vimsignificant esse Veneris. A qua vi natis dicta vita et illud aLucilio:
          Visest vitavidesvis nos facere omnia cogit.

Quare quodcaelum principiumab satu est dictus Saturnuset quod ignisSaturnalibus cerei superioribus mittuntur. Terra Opsquod hic omneopus et hac opus ad vivendumet ideo dicitur Ops materquod terramater. Haec enim
          Terrisgentis omnis peperit et resumit denuo
quae
          Datcibaria
ut ait Enniusquae
          Quodgerit frugesCeres;
antiquis enim quod nunc G C.

Idem hidei Caelum et Terra Iupiter et Iunoquod ut aitEnnius:
          Isticest is Iupiter quem dicoquem Graeci vocant
          Aeremqui ventus est et nubesimber postea
          Atqueex imbre frigusventus post fitaer denuo.
          Haecepropter Iupiter sunt ista quae dico tibi
          Quimortalisarva atque urbes beluasque omnis iuvat.
Quod hinc omneset sub hoceundem appellans dicit:
          Divumquehominumque pater rex.
Paterquod patefacit semen: nam tum esseconceptum patetinde cum exit quod oritur.

Hoc idemmagis ostendit antiquius Iovis nomen: nam olim Diovis et Diespiterdictusid est dies pater; a quo dei dicti qui indeet dius etdivumunde sub divoDius Fidius. Itaque inde eius perforatumtectumut ea videatur divumid est caelum. Quidam negant sub tectoper hunc deierare oportere. Aelius Dium Fidium dicebat Diovis filiumut Graeci Dioskopon Castoremet putabat hunc esse Sancum ab Sabinalingua et Herculem a Graeca. Idem hic Dis pater dicitur infimusquiest coniunctus terraeubi omnia ut oriuntur ita aboriuntur; quorumquod finis ortuumOrcus dictus.

Quod IovisIuno coniunx et is Caelumhaec Terraquae eadem Telluset eadictaquod una iuvat cum IoveIunoet Reginaquod huius omniaterrestria.

Sol velquod ita Sabinivel quod solus ita lucetut ex eo deo dies sit.Lunavel quod sola lucet noctu. Itaque ea dicta Noctiluca inPalatio: nam ibi noctu lucet templum. Hanc ut Solem Apollinem quidamDianam vocant (Apollinis vocabulum Graecum alterumalterum Latinum)et hinc quod luna in altitudinem et latitudinem simul itDivianaappellata. Hinc Epicharmus Ennii Proserpinam quoque appellatquodsolet esse sub terris. Dicta Proserpinaquod haec ut serpens modo indexteram modo in sinisteram partem late movetur. Serpere etproserpere idem dicebantut Plautus quod scribit:
          Quasiproserpens bestia.

Quae ideoquoque videtur ab Latinis Iuno Lucina dicta vel quod est et Terrautphysici dicuntet lucet; vel quod ab luce eius qua quis conceptusest usque ad eamqua partus quis in lucemluna iuvatdonecmensibus actis produxit in lucemficta ab iuvando et luce IunoLucina. A quo parientes eam invocant: luna enim nascentium dux quodmenses huius. Hoc vidisse antiquas apparetquod mulieres potissimumsupercilia sua attribuerunt ei deae. Hic enim debuit maxime collocariIuno Lucinaubi ab diis lux datur oculis.

Ignis agnascendoquod hinc nascitur et omne quod nascitur ignis succendit;ideo caletut qui denascitur cum amittit ac frigescit. Ab ignis iammaiore vi ac violentia Volcanus dictus. Ab eo quod ignis proptersplendorem fulgetfulgur et fulmenet fulguritum quod fulmineictum.

Incontrariis diisab aquae lapsu lubrico lympha. Lympha Iuturna quaeiuvaret: itaque multi aegroti propter id nomen hinc aquam peteresolent. A fontibus et fluminibus ac ceteris aquis deiut Tiberinusab Tiberiet ab lacu Velini Veliniaet Lymphae Commotiles ad lacumCutiliensem a commotuquod ibi insula in aqua commovetur.

Neptunusquod mare terras obnubit ut nubes caelumab nuptuid est opertioneut antiquia quo nuptiaenuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo.Venilia a veniendo ac vento illoquem Plautus dicit:
          Quodille dixit qui secundo vento vectus est
          Tranquillomariventum gaudeo.

Bellona abbello nuncquae Duellona a duello. Mars ab eo quod maribus in bellopraeestaut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus aQuiritibus. Virtus ut viritus a virilitate. Honos ab onere: itaquehonestum dicitur quod oneratumet dictum:
          Onusest honos qui sustinet rem publicam.
Castoris nomen GraecumPollucis a Graecis; in Latinis litteris veteribus nomen quod estinscribitur ut Polydeukes Pollucesnon ut nunc Pollux. Concordia acorde congruente.

FeroniaMinervaNovensides a Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus haec:PalemVestamSalutemFortunamFontemFidem. Et arae Sabinumlinguam olentquae Tati regis voto sunt Romae dedicatae: namutannales dicuntvovit OpiFloraeVediovi SaturnoqueSoliLunaeVolcano et Summanoitemque LarundaeTerminoQuirinoVortumnoLaribusDianae Lucinaeque; e quis nonnulla nomina in utraque linguahabent radicesut arbores quae in confinio natae in utroque agroserpunt: potest enim Saturnus hic de alia causa esse dictus atque inSabiniset sic Dianade quibus supra dictum est.

 

XI.

Quod adimmortalis attinethaec; deinceps quod ad mortalis attinet videamus.De his animalia in tribus locis quod suntin aerein aquainterraa summa parte ad infimam descendam. Primum nomina omnium:alites ab alisvolucres a volatu. Deinde generatim: de his pleraequeab suis vocibus ut haec: upupacuculuscorvushirundoululabubo; item haec: pavoansergallinacolumba.

Sunt quaealiis de causis appellataeut noctuaquod noctu canit et vigilatlusciniolaquod luctuose canere existimatur atque esse ex AtticaProgne in luctu facta avis. Sic galeritus et motacillaaltera quodin capite habet plumam elatamaltera quod semper movet caudam.Merulaquod meraid est solavolitat; contra ab eo graguliquodgregatimut quidam Graeci greges gergera. Ficedulae et miliariae aciboquod alterae ficoalterae milio fiunt pingues.

 

XII.

Aquatiliumvocabula animalium partim sunt vernaculapartim peregrina. Forismuraenaquod myraina Graececybium et thynnuscuius item partesGraecis vocabulis omnesut melander atque uraeon. Vocabula pisciumpleraque translata a terrestribus ex aliqua parte similibus rebusutanguillalingulacasudis; alia a coloribusut haec: asellusumbraturdus; alia a vi quadamut haec: lupuscaniculatorpedo.Item in conchyliis aliqua ex Graecisut pelorisostreaechinus.Vernacula ad similitudinemut surenaepectunculiungues.

 

XIII.

Sunt etiamanimalia in aquaquae in terram interdum exeant: alia Graecisvocabulisut polypushippos potamioscrocodilosalia Latinisutranaanasmergus; a quo Graeci ea quae in aqua et terra possuntvivere vocant amphibia. E quis rana ab sua dicta voceanas a nandomergus quod mergendo in aquam captat escam.

Item alia in hocgenere a Graecisut querquedulaquod kerkedesalcedoquod eahalkyon; Latinaut testudoquod testa tectum hoc animallolligoquod subvolatlittera commutataprimo volligo. Ut Aegypti influmine quadrupes sic in Lationominati lutra et fiber. Lutraquodsuccidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissolvere: abluere lutra. Fiberab extrema ora fluminis dextra et sinistra maximequod solet videriet antiqui februm dicebant extremuma quo insagis fimbriae et in iecore extremum fibrafiber dictus.

 

XIV.

Deanimalibus in locis terrestribus quae sunt hominum propria primumdeinde de pecoretertio de feris scribam. Incipiam ab honorepublico. Consu nominatus qui consuleret populum et senatumnisiillinc potius unde Accius ait in Bruto:
          Quirecte consulatconsul cluat.
Praetor dictus qui praeiret iure etexercitu; a quo id Lucilius:
          Ergopraetorum est ante et praeire.

Censor adcuius censionemid est arbitriumcenseretur populus. Aedilis quiaedis sacras et privatas procuraret. Quaestores a quaerendoquiconquirerent publicas pecunias et maleficiaquae triumviri capitalesnunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercentquaesitores dicti. Tribuni militumquod terni tribus tribubusRamniumLucerumTitium olim ad exercitum mittebantur. Tribuniplebeiquod ex tribunis militum primum tribuni plebei factiquiplebem defenderentin secessione Crustumerina.

Dictatorquod a consule dicebaturcui dicto audientes omnes essent. Magisterequitumquod summa potestas huius in equites et accensosutest
summa populi dictatora quo is quoque magister populiappellatus. Reliquiquod minores quam hi magistridictimagistratusut ab albo albatus.

 

XV.

Sacerdotesuniversi a sacris dicti. Pontuficesut Scaevola Quintus pontufexmaximus dicebata posse et facereut potentifices. Ego a pontearbitror: nam ab his Sublicius est factus primum ut restitutus saepecum ideo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fiant.Curiones dicti a curiisqui fiunt ut in his sacra faciant.

Flaminesquod in Latio capite velato erant semper ac caput cinctum habebantfilofilamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo cuisacra faciunt; sed partim sunt apertapartim obscura: aperta utMartialisVolcanalis; obscura Dialis et Furinaliscum Dialis abIove sit (Diovis enim)Furinalis a Furrinacuius etiam in fastisferiae Furinales sunt. Sic flamen Falacer a divo patreFalacre.

Salii ab salitandoquod facere in comitiis in sacrisquotannis et solent et debent. Luperciquod Lupercalibus inLupercali sacra faciunt. Fratres Arvales dicti qui sacra publicafaciunt propterea ut fruges ferant arva: a ferendo et arvis FratresArvales dicti. Sunt qui a fratria dixerunt: fratria est Graecumvocabulum partis hominumut Neapoli etiam nunc. Sodales Titii abavibus titiantibus dictiquas in auguriis certis observare solent.

Fetialesquod fidei publicae inter populos praeerant: nam per hos fiebat utiustum conciperetur bellumet inde desitumut foedere fides pacisconstitueretur. Ex his mittebanturante quam concipereturqui resrepeterentet per hos etiam nunc fit foedusquod fidus Enniusscribit dictum.

 

XVI.

In remilitari praetor dictus qui praeiret exercitui. Imperatorab imperiopopuli qui eosqui id attemptassentoppressit hostis. Legati quilecti publicequorum opera consilioque uteretur peregre magistratusquive nuntii senatus aut populi essent. Exercitusquod exercitandofit melior. Legioquod leguntur milites in delectu.

Cohorsquod ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unumsic hic ex manipulis pluribus copulatur: cohors quae in villaquodcirca eum locum pecus coorereturtametsi cohortem in villaHypsicrates dicit esse Graece Xorton apud poetas dictam. Manipulusexercitus minima manus quae unum sequitur signum. Centuria qui subuno centurione suntquorum centenarius iustus numerus.

Militesquod trium milium primo legio fiebat ac singulae tribus TitiensiumRamniumLucerum milia militum mittebant. Hastati dicti qui primihastis pugnabantpilani qui pilisprincipes qui a principiogladiis; ea post commutata re militari minus illustria sunt. Pilanitriarii quoque dictiquod in acie tertio ordine extremi subsidiodeponebantur; quod hi subsidebant ab eo subsidium dictuma quoPlautus:
          Agitenuncsubsidite omnes quasi solent triarii.

Auxiliumappellatum ab auctucum accesserant ei qui adiumento essentalienigenae. Praesidium dictum qui extra castra praesidebant in locoaliquoquo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendoquominus hostis egredi posset. Insidiae item ab insidendocum id ideofacerent quo facilius deminuerent hostis. Duplicarii dicti quibus obvirtutem duplicia cibaria ut darentur institutum.

Turmaterima (E in V abiit)quod ter deni equites ex tribus tribubusTitiensiumRamniumLucerum fiebant. Itaque primi singularumdecuriarum decuriones dictiqui ab eo in singulis turmis sunt etiamnunc terni. Quos hi primo administros ipsi sibi adoptabantoptionesvocari coeptiquos nunc propter ambitionem tribuni faciunt.Tubicines a tuba et canendosimiliter liticines. Classicus a classequi item cornu aut lituo canitut tum cum classes comitiis adcomitiatum vocant.

 

XVII.

Quae afortuna vocabulain his quaedam minus aperta ut pauperdivesmiserbeatussic alia. Pauper a paulo lare. Mendicus a minuscuicum opus est minus nullo est. Dives a divo qui ut deus nihil indigerevidetur. Opulentus ab opecui eae opimae; ab eadem inops qui eiusindigetet ab eodem fonte copis ac copiosus. Pecuniosus a pecuniamagnapecunia a pecu: a pastoribus enim horum vocabulorum origo.

 

XVIII.

Artificibusmaxima causa arsid estab arte medicina ut sit medicus dictusasutrina sutornon a medendo ac suendoquae omnino ultima huic rei:hae enim earum rerum radicesut in proxumo libro aperietur. Quarequod ab arte artifex dicitur nec multa in eo obscurarelinquam.

Similiscausa quae ab scientia vocanturaliqua ut praestigiatormonitornomenclator; sic etiam quae a studio quodam dicunturcursornatatorpugil. Etiam in hoc genere quae sunt vocabula pleraqueapertaut legulusalter ab oleisalter ab uvis. Haec si minusaperta vindemiatorvestigator et venatortamen idemquodvindemiator vel quod vinum legit dicitur vel quod de viti id demunt;vestigator a vestigiis ferarum quas indagatur; venator a ventoquodsequitur cervum ad ventum et in ventum.

 

XIX.

Haec dehominibus: hic quod sequitur de pecorehaec. Pecus ab eo quodperpascebanta quo pecora universa. Quod in pecore pecunia tumpastoribus consistebat et standi fundamentum pes (a quo dicitur inaedificiis area pes magnus et qui negotium instituit pedem posuisse)a pede pecudem appellaruntut ab eodem pedicam et pedisequum etpeculiariae oves aliudve quid: id enim peculium primum. Hincpeculatum publicum primo dixerunt cum pecore diceretur multa et idesset coactum in publicumsi erat aversum.

Ex quofructus maiorhic est qui Graecis usus: susquod hysbosquodboustaurusquod taurositem ovisquod ois: ita enim antiquidicebantnon ut nunc probaton. Possunt in Latio quoque ut in Graeciaab suis vocibus haec eadem ficta. Armentaquod boves ideo maximeparabantut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dictapostea Itertia littera extrita. Vitulusquod Graece antiquitus italosautquod plerique vegetivegitulus. Iuvencusiuvare qui iam ad agrumcolendum posset.

Capracarpaa quo scriptum
          Omnicarpaecaprae.
Hircusquod Sabini fircus; quod illic fedusin Latiorure hedusqui in urbe ut in multis A addito haedus. PorcusquodSabini dicunt aprunum porcum; proinde porcusnisi si a GraecisquodAthenis in libris sacrorum scripta est porke et porkos.

Ariesutquidam dicebantab aris; veteres nostri ariugahinc ariugus. Haecsunt quarum in sacruficiis exta in ollanon in veru coquunturquaset Accius scribit et in pontificiis libris videmus. In hostiis eamdicunt ariugamquae cornua habeat; quoniam si cui ovi mari testiculidempti et ideo vi natura versaverbex declinatum.

Pecoriovillo quod agnatusagnus. Catulus a sagaci sensu et acutout CatoCatulus; hinc canis: nisi quod ut tuba ac cornualiquod signum cumdentcanere dicunturquod hic item et noctulucus in custodia et invenando signum voce datcanis dictus.

 

XX.

Ferarumvocabula item partim peregrinaut pantheraleo: utraque Graecaaquo etiam et rete quoddam panther et leaena et muliercula Pantheriset Leaena. Tigris qui est ut leo variusqui vivus capi adhuc nonpotuitvocabulum e lingua Armenia: nam ibi et sagitta et quodvehementissimum flumen dicitur Tigris. Ursi Lucana origo velundeillinostri ab ipsius voce. Camelus suo nomine Syriaco in Latiumvenitut Alexandrea camelopardalis nuper adductaquod erat figuraut camelusmaculis ut panthera.

Apri ab eoquod in locis asperisnisi a Graecis quod hi kaproi. Caprea asimilitudine quadam caprae. Cerviquod magna cornua geruntgerviGin C mutavit ut in multis. Lepusquod Siculiut Aeolis quidamGraecidicunt leporin: a Roma quod orti Siculiut annales veteresnostri dicuntfortasse hinc illuc tulerunt et hic reliquerunt idnomen. Volpesut Aelius dicebatquod volat pedibus.

 

XXI.

Proximaanimalia sunt ea quae vivere dicuntur neque habere animamutvirgulta. Virgultum dicitur a viridiid a vi quadam humoris; quae siexaruitmoritur. Vitisquod ea vini origo. Malumquod GraeciAeolis dicunt malon. Pinus*** Iuglansquod cum haec nux antequampurgatur similis glandishaec glans optima et maxima a Iove etglande iuglans est appellata. Eadem nuxquod ut nox aerem huiussucus corpus facit atrum.

Quae inhortis nascunturalia peregrinis vocabulisut Graecis ocimummentaruta quam nunc peganon appellant; item caulislapathiumradix: sic enim antiqui Graeciquam nunc rhaphanon; item haecGraecis vocabulis: serpyllumrosauna littera commutata; item exhis Graecis Latina koliandronmalachekyminon; item lilium ableirio et malva ab malachei et sisymbrium a sisymbrioi.

Vernacula:lactuca a lactequod holus id habet lact; brassica ut praesicaquodex eius scapo minutatim praesicatur; asparagiquod ex asperisvirgultis leguntur et ipsi scapi asperi suntnon leves; nisiGraecum: illic quoque enim dicitur asparagos. Cucumeres dicuntur acurvoreut curvimeres dicti. Fructus a ferundores eae quasfunduset eae quas quae in fundo ferunt ut fruamur. Hinc declinatae frugeset frumentumsed ea e terra; etiam frumentumquod ad exta ollicoquasolet addi ex molaid est ex sale et farre molito. Uvae ab uvore.

 

XXII.

Quae manufacta sunt dicamde victude vestitude instrumentoet si quidaliud videbitur his aptum. De victu antiquissima puls; haec appellatavel quod ita Graeci vel ab eo unde scribit Apollodorusquod itasonet cum aquae ferventi insipitur. Panisquod primo figurafaciebantut mulieres in lanificiopanus; posteaquam ei figurasfacere instituerunt aliasa pane et faciendo panificium coeptumdici. Hinc panariumubi id servabantsicut granariumubi granumfrumenti condebantunde id dictum: nisi ab eo quod Graeci id kranona quo a Graecis quoque granarium dictum in quo ea quaeconduntur.

Hordeumab horrido. Triticumquod tritum espicis. Far a faciendoquod in pistrino fit. Milium a Graeco: nam idmeline. Libumquod ut libareturpriusquam esseturerat coctum.Testuaciumquod in testu caldo coquebaturut etiam nunc Matralibusid faciunt matronae. Circuliquod mixta farina et caseo et aquacircuitum aequabiliter fundebant.

Hos quidamqui magis incondite faciebant vocabant lixulas et similixulasvocabulo Sabino: quae frequentia Sabinis. A globo farinae dilatatoitem in oleo coctidicti a globo globi. Crustulum a crusta pultiscuius eaquod ut corium et uriturcrusta dicta. Cetera fere apertaa vocabulis Graecis sumptaut thrion et placenta.

Quodedebant cum pulteab eo pulmentumut Plautus; hinc pulmentariumdictum: hoc primum defuit pastoribus. Caseus a coacto lacte utcoaxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his quaesuapte natura ferebat sine ignein quo erant pomaquae minus crudaesse poterant decoquebant in olla. Ab olla holera dictaquod earummacerare cruda holera. E quis ad coquendum quod e terra eruiturruapaunde rapa. Olea ab elaia; olea grandis orchitis quod eamAttici orchin morian.

Hinc adpecudis carnem perventum est. Ut ab sue suillasic ab aliisgeneribus cognominata. Hanc primo assamsecundo elixamtertio eiure uti coepisse natura docet. Dictum assumquod id ab igniassudescitid est uvescit: uvidum enim quod humidumet ideo ubi idnon estsucus abest; et ideo sudandum assum destillat caloreet utcrudum nimium habet humorissic excoctum parum habet suci. Elixum eliquore aquae dictum; et ex iurequod iucundum magis conditione.

Succidiaab suibus caedendis: nam id pecus primum occidere coeperuntdominiet ut servarent sallere. Tegus suis ab eo quod eo tegitur. Perna apede. Sueris a nomine eius. Offula ab offaminima suere. Insicia abeo quod insecta carout in Carmine Saliorum prosicium estquod inextis dicitur nunc prosectum. Murtatum a murtaquod ea additur largefartis.

Quodfartum intestinum e crassundiisLucanicam dicuntquod milites aLucanis didicerintut quod Faleriis Faliscum ventrem; fundolum afundoquod non ut reliquae lactessed ex una parte sola apertum; abhoc Graecos puto tuphlon enteron appellasse. Ab eadem farturafarcimina in extis appellataa quo farticulum: in eo quodtenuissimum intestinum fartumhila ab hilo dicta illo quod aitEnnius:
          Nequedispendi facit hilum.
Quod in hoc farcimine summo quiddam eminetab eo quod ut in capite apexapexabo dicta. Tertium fartum estlongavoquod longius quam duo illa.

Augmentumquod ex immolata hostia desectum in iecore imponitur in porriciendoaugendi causa. Magmentum a magisquod ad religionem magis pertinet:itaque propter hoc magmentaria fana constituta locis certis quo idimponeretur. Mattea ab eo quod ea Graece mattye. Item a Graecis ***singillatim haec: *** ovumbulbum.

 

XXIII.

LanaGraecumut Polybius et Callimachus scribunt. Purpura a purpuraemaritumae coloreut Poenicumquod a Poenis primum dicitur allata.Stamen a standoquod eo stat omne in tela velamentum. Subtemenquodsubit stamini. Tramaquod trameat frigus id genus vestimenti. Densuma dentibus pectinis quibus feritur. Filumquod minimum est hilum: idenim minimum est in vestimento.
Pannus Graecumubi E A fecit.Panuvellium dictum a pano et volvendo filo. Tunica ab tuendo corporetunica ut tuendica. Toga a tegendo. Cinctus et cingillum a cingendoalterum virisalterum mulieribus attributum.

 

XXIV.

Arma abarcendoquod his arcemus hostem. Parmaquod e medio in omnis partispar. Conumquod cogitur in cacumen versus. Hastaquod astans soletferri. Iaculumquod ut iaciatur fit. Tragula a traiciendo. Scutum asectura ut secutumquod a minute consectis fit tabellis. Umbones aGraecoquod ambones.

Gladium Cin G commutato a cladequod fit ad hostium cladem gladium; similiterab omine pilumqui hostis periretut perilum. Loricaquod e lorisde corio crudo pectoralia faciebant; postea subcidit gallica e ferrosub id vocabulumex anulis ferrea tunica. Balteumquod cingulum ecorio habebant bullatumbalteum dictum. Ocreaquod opponebatur obcrus. Galea ab galeroquod multi usi antiqui.

Tubae abtubisquos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorum. Cornuaquodea quae nunc sunt ex aeretunc fiebant bubulo e cornu. Vallum velquod ea varicare nemo posset vel quod singula ibi extrema bacillafurcillata habent figuram litterae V. Cervi ab similitudine cornuumcervi; item reliqua fere ab similitudine ut vineaetestudoaries.

 

XXV.

Mensamescariam cillibam appellabant; ea erat quadrata ut etiam nunc incastris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda factaet quod anobis media et a Graecis mesamensa dicta potest; nisi etiam quodponebant pleraque in cibo mensa. Trulla a similitudine truaequaequod magna et haec pusillaut truella; hancGraeci tryelen. Truaqua e culina in lavatrinam aquam fundunt; truaquod travolat eaaqua. Ab eodem est appellatum truleum: simile enim figuranisi quodlatius estquod concipiat aquamet quod manubrium cavum non estnisi in vinario truleo.

Accessitmatellio a matula dictus et fictusquiposteaquam longius a figuramatulae discessitet ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium vocantfutimquod in triclinio allatam aquam infundebant; quo posteaaccessit nanus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figurabarbatus. Pelvis pedeluis a pedum lavatione. Candelabrum a candela:ex his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna post inventaquaedicta a luce aut quod id vocant lychnon Graeci.

Vasa inmensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid ponebanta capiendocatinum nominaruntnisi quod Siculi dicunt katinon ubi assaponebant; magidam aut langulam alterum a magnitudine alterum alatitudine finxerunt. Patenas a patulo dixeruntut pusillasquodhis libarent cenampatellas. Tryblia et canistra quod putant esseLatinasunt Graeca: tryblion enim et kanoun dicuntur Graece. Reliquaquod aperta sunt unde sint relinquo.

 

XXVI.

Mensavinaria rotunda nominabatur cilliba anteut etiam nunc in castris.Id videtur declinatum a Graeco kylikeioiid a poculo cylice qui inilla. Capides et minores capulae a capiendoquod ansatae ut prehendipossentid est capi. Harum figuras in vasis sacris ligneas acfictiles antiquas etiam nunc videmus.

Praetereain poculis erant pateraeab eo quod late patent ita dictae. Hisceetiam nunc in publico convivio antiquitatis retinendae causacummagistri fiuntpotio circumferturet in sacrificando deis hocpoculo magistratus dat deo vinum. Pocula a potioneunde potatio etetiam posca. Haec possunt a potoiquod potos potio Graece.

Origopotionis aquaquod aequa summa. Fons unde funditur e terra aquavivaut fistula a qua fusus aquae. Vas vinarium grandius sinum absinuquod sinum maiorem cavationem quam pocula habebant. Item dictaelepestaequae etiam nunc in diebus sacris Sabinis vasa vinaria inmensa deorum sunt posita; apud antiquos scriptores Graecos inveniappellari poculi genus depestan: quare vel inde radices in agrumSabinum et Romanum sunt profectae.

Qui vinumdabant ut minutatim funderenta guttis guttum appellarunt; quisumebant minutatima sumendo simpuium nominarunt. In huiusce locumin conviviis e Graecia successit epichysis et cyathus; in sacruficiisremansit guttus et simpuium.

Alteravasaria mensa erat lapidea quidrata oblonga una columella; vocabaturcartibulum. Haec in aedibus ad compluvium apud multos me pueroponebatur et in ea et circum eam aenea vasa: a gerendo cartibulumpotest dictum.

 

XXVII.

Praetereaerat tertium genus mensae item quadratae vasorum; vocabatur urnariumquod urnas cum aqua positas ibi potissimum habebant in culina. Ab eoetiam nunc ante balineum locus ubi poni solebat urnarium vocatur.Urnae dictaequod urinant in aqua haurienda ut urinator. Urinare estmergi in aquam.

Amburvomfictum ab urvoquod ita flexum ut redeat sursum versus ut in aratroquod est urvum. Calix a caldoquod in eo calda puls apponebatur etcaldum eo bibebant. Vas ubi coquebant cibumab eo caccabumappellarunt. Veru a versando.

 

XXVIII.

Ab sedendoappellatae sedessedilesoliumsellaesiliquastrum; deinde ab hissubsellium: ut subsipere quod non plane sapitsic quod non planeerat sellasubsellium. Ubi in eiusmodi duobisellium dictum. Arcaquod arcebantur fures ab ea clausa. Armarium et armamentarium abeadem originesed declinata aliter.

 

XXIX.

Mundusornatus muliebris dictus a munditia. Ornatus quasi ab ore natus: hincenim maxime sumitur quod eam deceatitaque id paratur speculo.Calamistrumquod his calfactis in cinere capillus ornatur. Qui eaministrabata cinere cinerarius est appellatus. Discerniculumquodiscernitur capillus. Pectenquod per eum explicatur capillus.Speculum a speciendoquod ibi se spectant.

Vestis avellis vel ab eo quod vellus lana tonsa universa ovis: id dictumquod vellebant. Laneaex lana facta. Quod capillum contineretdictum a rete reticulum; rete ab raritudine; item texta fasciolaquacapillum in capite alligarentdictum capital a capitequodsacerdotulae in capite etiam nunc solent habere. Sic rica ab rituquod Romano ritu sacrificium feminae cum faciuntcapita velant.Mitra et reliqua fere in capite postea addita cum vocabulis Graecis.

 


XXX.

Priusdeinde indutuitum amictui quae sunt tangam. Capitium ab eo quodcapit pectusid estut antiqui dicebantcomprehendit. Indutuialterum quod subtusa quo subucula; alterum quod supraa quosupparusnisi id quod item dicunt Osce. Alterius generis item duounum quod foris ac palampalla; alterum quod intusa quo indusiumut intusiumid quod Plautus dicit:
          Indusiatampatagiatam caltulam ac crocotulam.
Multa post luxuria attulitquorum vocabula apparet esse Graecaut asbestinon.

Amictuidictum quod ambiectumestid est circumiectuma quo etiam quovestitas se involuuntcircumiectui appellantet quod amictui habetpurpuram circumvocant circumtextum. Antiquissimi amictui ricinium;id quod eo utebantur dupliciab eo quod dimidiam partem retrorsumiaciebantab reiciendo ricinium dictum.

Palliahincquod facta duo simplicia pariaparilia primo dictaR exclusumpropter levitatem. Parapechiachlamydessic multaGraeca. Laenaquod de lana multaduarum etiam togarum instar; ut antiquissimummulierum riciniumsic hoc duplex virorum.

 

XXXI.

Instrumentarustica quae serendi aut colendi fructus causa facta. Sarculum abserendo ac sariendo. Ligoquod eo propter latitudinem quod sub terrafacilius legitur. Pala a pangendoL GL quod fuit. Rutrum ruitrum aruendo.

Aratrumquod arruit terram. Eius ferrum vomerquod vomit eo plus terram.Densquod eo mordetur terra; super id regula quae statstiva abstandoet in ea transversa regula maniculaquod manu bubulcitenetur. Qui quasi temo est inter bovesbura a bubus; alii hoc acurvo urvumappellant. Sub iugo medio cavumquod bura extremaaddita oppilaturvocatur coum a cavo. Iugum et iumentum ab iunctu.

Irpicesregula compluribus dentibusquam item ut plaustrum boves trahuntuteruant quae in terra serpunt; sirpicespostea irpices S detritoaquibusdam dicti. Rastelli ut irpices serrae leves; itaque homo inpratis per fenisecia eo festucas corraditquo ab rasu rastellidicti. Rastriquibus dentatis penitus eradunt terram atque eruuntaquo rutu ruastri dicti.

Falces a farre littera commutata; haein Campania seculae a secando; a quadam similitudine harum aliaeutquod apertum undefalces fenariae et arborariae etquod non apertumundefalces lumariae et sirpiculae. Lumariae sunt quibus secantlumectaid est cum in agris serpunt spinae; quas quod ab terraagricolae solvuntid est luuntlumecta. Falces sirpiculae vocataeab sirpandoid est ab alligando; sic sirpata dolia quassacumalligata hisdicta. Utuntur in vinea alligando fascesincisosfustesfaculas. Has zanclasChersonesice.

Pilumquod eo far pisunta quo ubi id fit dictum pistrinum (L et S interse saepe locum commutant)inde post in Urbe Lucili pistrina etpistrix. Trapetes molae oleariae; vocant trapetes a terendonisiGraecum est; ac molae a molliendo: harum enim motu eo coniectamolliuntur. Vallum a volatuquod cum id iactant volant inde levia.Ventilabrumquod ventilatur in aere frumentum.

Quibusconportatur fructus ac necessariae res: de his fiscina a ferendodicta. Corbes ab eo quod eo spicas aliudve quid corruebant; hincminores corbulae dictae. De his quae iumenta ducunttragulaquod abeo trahitur per terram; sirpeaquae virgis sirpaturid estcolligando implicaturin qua stercus aliudve quid vehitur.

Vehiculumin quo faba aliudve quid vehiturquod e viminibus vietur aut eovehitur. Brevius vehiculum dictum est aliis ut arceraquae etiam inDuodecim Tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum utarcaarcera dictum. Plaustrum ab eo quod non ut in his quae supradixi ex quadam partesed ex omni parte palam estquae in eovehuntur quod perlucentut lapidesasserestignum.

 

XXXII.

Aedificianominata a parte ut multa: ab aedibus et faciendo maxime aedificium.Et oppidum ab opi dictumquod munitur opis causa ubi sint et quodopus est ad vitam gerendam ubi habeant tuto. Oppida quod operemuniebantmoenia; quo moenitius esset quod exaggerabantaggeresdictiet qui aggerem contineretmoerus. Quod muniendi causaportabaturmunus; quod sepiebant oppidum eo moeneremoerus.

Eius summapinnae ab his quas insigniti milites in galeis habere solent et ingladiatoribus Samnites. Turres a torvisquod eae proiciunt antealios. Qua viam relinquebant in muroqua in oppidum portarentportas.

Oppidacondebant in Latio Etrusco ritu multiid est iunctis bobustauro etvacca interiorearatro circumagebant sulcum (hoc faciebantreligionis causa die auspicato)ut fossa et muro essent muniti.Terram unde exculpserantfossam vocabant et introrsum iactam murum.Post ea qui fiebat orbisurbis principium; qui quod erat post murumpostmoerium dictumeo usque auspicia urbana finiuntur. Cippi pomeristant et circum Ariciam et circum Romam. Quare et oppida quae priuserant circumducta aratro ab orbe et urvo urbes; etideo coloniaenostrae omnes in litteris antiquis scribuntur urbesquod itemconditae ut Roma; et ideo coloniae et urbes condunturquod intrapomerium ponuntur.

Oppidumquod primum conditum in Latio stirpis RomanaeLavinium: nam ibi diiPenates nostri. Hoc a Latini filiaquae coniuncta AeneaeLaviniaappellatum. Hinc post triginta annos oppidum alterum conditurAlba;id ab sue alba nominatum. Haec e navi Aeneae cum fugisset Laviniumtriginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lavinium conditum annistriginta haec urbs factapropter colorem suis et loci naturam AlbaLonga dicta. Hinc mater Romuli Rheaex hac Romulushinc Roma.

In oppidovici a viaquod ex utraque parte viae sunt aedificia. Fundulae afundoquod exitum non habent ac pervium non est. Angiportumsivequod idangustumsive ab agendo et portu. Quo conferrent suascontroversias et quae venderentur vellent quo ferrentforumappellarunt.

Ubi quidgeneratimadditum ab eo cognomenut Forum BovariumForumHolitorium: hoc erat antiquum Macellumubi holerum copia; ea locaetiam nunc Lacedaemonii vocant makellonsed Iones ostia hortorummakellotas hortorumet castelli makella. Secundum Tiberim adPortunium Forum Piscarium vocant: ideo ait Plautus:
          ApudForum Piscarium.
Ubi variae res ad Corneta Forum Cuppedinis acuppedioid est a fastidioquod multi Forum Cupidinis a cupiditate.

Haec omniaposteaquam contracta in unum locum quae ad victum pertinebant etaedificatus locusappellatum Macellumut quidam scribuntquod ibifuerit hortusalii quod ibi domus furiscui cognomen fuit Macellusquae ibi publice sit dirutae qua aedificatum hoc quod vocetur ab eoMacellum.

In ForoLacum Curtium a Curtio dictum constatet de eo triceps historia: namet Procilius non idem prodidit quod Pisonec quod is Corneliussecutus. A Procilio relatum in eo loco dehisse terram et id ex S.C.ad haruspices relatum esse; responsum deum Manium postilionempostulareid est civem fortissimum eo demitti. Tum quendam Curtiumvirum fortem armatum ascendisse in equum et a Concordia versum cum eopraecipitatum; eo facto locum coisse atque eius corpus divinitushumasse ac reliquisse genti suae monumentum.

Piso inAnnalibus scribit Sabino belloquod fuit Romulo et Tatiovirumfortissimum Mettium Curtium Sabinumcum Romulus cum suis exsuperiore parte impressionem fecissetin locum palustremqui tumfuit in Foro antequam cloacae sunt factaesecessisse atque ad suosin Capitolium recepisse; ab eo lacum Curtium invenisse nomen.

Corneliuset Lutatius scribunt eum locum esse fulguritum et ex S. C. septumesse: id quod factum esset a Curtio consulecui M. Genucius fuitcollegaCurtium appellatum.

Arx abarcendoquod is locus munitissimus Urbisa quo facillime possithostis prohiberi. Carcer a coercendoquod exire prohibentur. In hocpars quae sub terra Tullianumideo quod additum a Tullio rege. QuodSyracusisubi delicti causa custodiunturvocantur latomiaeindelautumia translatumquod hic quoque in eo loco lapidicinae fuerunt.

InAventinoLauretum ab eo quod ibi sepultus est Tatius rexqui abLaurentibus interfectus estaut ab silva laureaquod ea ibi excisaet aedificatus vicus: ut inter Sacram Viam et Macellum editum Cornetaa cornisquae abscisae loco reliquerunt nomenut Aesculetum abaesculo dictum et Fagutal a fagounde etiam Iovis Fagutalisquodibi sacellum.

Armilustriumab ambitu lustri: locus idem Circus Maximusdictusquod circumspectaculis aedificatus ubi ludi fiuntet quod ibi circum metasfertur pompa et equi currunt. Itaque dictum in Cornicularia militisadventuquem circumeunt ludentes:
          Quidcessamus ludos facere? Circus noster ecce adest.
In circo primumunde mittuntur equinunc dicuntur carceresNaevius oppidumappellat. Carceres dictiquod coercentur equine inde exeantantequam magistratus signum misit. Quod ad muri speciem pinnisturribusque carceres olim fueruntscripsit poeta:
          Dictatorubi currum insiditpervehitur usque ad oppidum.

Intumuscircus ad Murciaevocaturut Procilius aiebatab urceisquod islocus esset inter figulos; alii dicunt a murteto declinatumquod ibiid fuerit; cuius vestigium manetquod ibi est sacellum etiam nuncMurteae Veneris. Item simili de causa Circus Flaminius diciturquicircum aedificatus est Flaminium Campumet quod ibi quoque LudisTauriis equi circum metas currunt.

Comitiumab eo quod coibant eo comitiis curiatis et litium causa. Curiaeduorum generum: nam et ubi curarent sacerdotes res divinasut curiaevetereset ubi senatus humanasut Curia Hostiliaquod primusaedificavit Hostilius rex. Ante hanc Rostra; cuius id vocabulumexhostibus capta fixa sunt rostra; sub dextra huius a Comitio locussubstructusubi nationum subsisterent legati qui ad senatum essentmissi; is Graecostasis appellatus a parteut multa.

Senaculumsupra Graecostasimubi Aedis Concordiae et Basilica Opimia;Senaculum vocatumubi senatus aut ubi seniores consisterentdictumut gerousia apud Graecos. Lautolae ab lavandoquod ibi ad IanumGeminum aquae caldae fuerunt. Ab his palus fuit in Minore Velabroaquoquod ibi vehebantur lintribusvelabrumut illud de quo supradictum est.

Aequimaeliumquod aequata Maeli domus publicequod regnum occupare voluit is.Locus ad Busta Gallicaquod Roma recuperata Gallorum ossa quipossederunt urbem ibi coacervata ac consepta. Locus qui vocaturDoliola ad Cluacam Maxumamubi non licet despuerea doliolis subterra. Eorum duae traditae historiaequod alii inesse aiunt ossacadaverumalii Numae Pompilii religiosa quaedam post mortem eiusinfossa. Argiletum sunt qui scripserunt ab Argo Larisaeoquod is hucvenerit ibique sit sepultusalii ab argillaquod ibi id genusterrae sit.

ClivosPublicius ab aedilibus plebei Publiciis qui eum publice aedificarunt.Simili de causa Pullius et Cosconiusquod ab his viocuris dicunturaedificati. Clivus proximus a Flora susus versus Capitolium Vetusquod ibi sacellum Iovis Iunonis Minervaeet id antiquius quam aedisquae in Capitolio facta.

EsquiliisVicus Africusquod ibi obsides ex Africa bello Punico dicunturcustoditi. Vicus Cyprius a cyproquod ibi Sabini cives additiconsederuntqui a bono omine id appellarunt: nam cyprum Sabinebonum. Prope hunc Vicus Sceleratusdictus a Tullia Tarquini Superbiuxorequod ibi cum iaceret pater occisussupra eum carpentum muliout inigeret iussit.

 

XXXIII.

Quoniamvicus constat ex domibusnunc earum vocabula videamus. Domus Graecumet ideo in aedibus sacris ante cellamubi sedes dei suntGraecidicunt prodomonquod post estopisthodomon. Aedes ab adituquodplano pede adibant. Itaque ex aedibus efferri indictivo funere praecoetiam eos dicit qui ex tabernis efferunturet omnes in censu villasinde dedicamus aedes.

Cavumaedium dictum qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulusqui esset ad communem omnium usum. In hoc locus si nullus relictuseratsub divo qui essetdicebatur testudo ab testudinissimilitudineut est in praetorio et castris. Si relictum erat inmedio ut lucem caperetdeorsum quo impluebatdictum impluiumsusumqua compluebatcompluium: utrumque a pluvia. Tuscanicum dictum aTuscisposteaquam illorum cavum aedium simulare coeperunt. Atriumappellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum.

Circumcavum aedium erat unius cuiusque rei utilitatis causa parietibusdissepta: ubi quid conditum esse volebanta celando cellamappellarunt; penariam ubi penus; ubi cubabant cubiculum; ubi cenabantcenaculum vocitabantut etiam nunc Lanuvi apud aedem Iunonis et incetero Latio ac Faleriis et Cordubae dicuntur. Posteaquam insuperiore parte cenitare coeperuntsuperioris domus universacenacula dicta; posteaquam ubi cenabant plura facere coeperuntut incastris ab hieme hibernahibernum domus vocarunt; contraria ***

 

XXXIV.

*** quamreligionem Porcius designat cum de Ennio scribens dicit eum coluisseTutilinae loca. Sequitur Porta Naeviaquod in nemoribus Naeviis:etenim locaubi easic dicta. Deinde Raudusculaquod aerata fuit.Aes raudus dictum; ex eo veteribus in mancipiisscriptum:
          Raudusculolibram ferito.
Hinc Lavernalis ab ara Lavernaequod ibi ara eius.

Praetereaintra muros video portas dici in Palatio Mucionis a mugituquod eapecus in buceta tum ante antiquum oppidum exigebant; alteramRomanulamab Roma dictamquae habet gradus in Nova Via ad Volupiaesacellum.

Tertia estIanualisdicta ab Ianoet ideo ibi positum Iani signum et iusinstitutum a Pompiliout scribit in Annalibus Pisout sit apertasempernisi cum bellum sit nusquam. Traditum est memoriae Pompiliorege fuisse opertam et post Tito Manlio consule bello Carthaginiensiprimo confectoet eodem anno apertam.

 

XXXV.

Superlectulis origines quas advertihae: lecticaquod legebant unde eamfacerent stramenta atque herbamut etiam nunc fit in castris;lecticasne essent in terrasublimis in his ponebant; nisi ab eoquod Graeci antiqui dicebant lektron lectum potius. Qui lecticaminvolvebantquod fere stramenta erant e segetesegestriaappellaruntut etiam nunc in castrisnisi si a Graecis: namstegastron ibi. Lectus mortui quod ferturdicebant feretrum nostriGraeci pheretron.

Posteaquamtransierunt ad culcitasquod in eas acus aut tomentum aliudve quidcalcabantab inculcando culcita dicta. Hoc quicquid insternebant absternendo stragulum appellabant. Pulvinar vel a plumis vel a pellulisdeclinarunt. Quibus operibanturoperimentaet pallia operculadixerunt. In his multa peregrinaut sagumreno Gallicaut gaunacaet amphimallum Graeca; contra Latinum toralante torumet torus atortoquod is in promptu. Ab hac similitudine torulusin mulieriscapite ornatus.

Quasimplici scansione scandebant in lectum non altumscabellum; inaltioremscamnum. Duplicata scansio gradus diciturquod gerit ininferiore superiorem. Graeca sunt peristromata et peripetasmatasicalia quae item convivii causa ibi multa.

 

XXXVI.

Pecuniaesignatae vocabula sunt aeris et argenti haec: as ab aere; dupondiusab duobus ponderibusquod unum pondus assipondium dicebatur; id ideoquod as erat libra pondo. Deinde ab numero reliquum dictum usque adcentussisut as singulari numeroab tribus assibus tressiset sicproportione usque ad nonussis.

In denarionumero hoc mutatquod primum est ab decem assibus decussissecundumab duobus decussibus vicessisquod dici solitum a duobusbicessis;
reliqua conveniuntquod est ut tricessis proportioneusque ad centussisquo
maius aeris proprium vocabulum non est:nam ducentis et sic proportione quae dicuntur non magis asses quamdenarii aliaeve quae res significantur.

Aerisminima pars sextulaquod sexta pars unciae. Semunciaquod dimidiapars unciae: se valet dimidiumut in selibra et semodio. Uncia abuno. Sextans ab eo quod sexta pars assisut quadrans quod quartaettriens quod tertia pars. Semisquod semiasid est dimidium assisut supra dictum est. Septunx a septem et uncia conclusum.

Reliquaobscurioraquod ab deminutioneet ea quae deminuuntur ita suntutextremas syllabas habeant: ut unde una dempta uncia deunxdextansdempto sextantedodrans dempto quadrantebesut olim desdemptotriente.

In argentonummiid ab Siculis: denariiquod denos aeris valebant; quinariiquod quinos; sestertiusquod semis tertius. Dupondius enim et semisantiquus sestertius: est et veteris consuetudinisut retro aeredicerentita ut semis tertiussemis quartussemis quintuspronuntiarent. Ab semis tertius sestertius dictus.

Nummidenarii decuma libellaquod libram pondo as valebat et erat exargento parva. Simbellaquod libellae dimidiumquod semis assis.Terruncius a tribus unciisquod libellae ut haec quarta parssicquadrans assis.

Eadempecunia vocabulum mutat: nam potest item dici dosarrabomercescorollarium. Dossi nuptiarum causa data; haec Graece dotine: itaenim hoc Siculi. Ab eodem donum: nam Graece ut Aeolis doneionet utalii doma et ut Attici dosin. Arrabo sic dataut reliquum reddatur:hoc verbum item a Graeco arrhabon. Reliquumquod ex eo quod debitumreliquum.

Damnum ademptionecum minus re factum quam quanti constat. Lucrum ab
luendosi amplius quam ut exsolveretquanti essetreceptum. Detrimentum adetrituquod ea quae trita minoris pretii. Ab eodem trimentointertrimentum ab eoquod duo quae inter se tritaet deminuta; aquo etiam intertrigo dicta.

Multa eapecunia quae a magistratu dictaut exigi posset ob peccatum; quodsingulae dicunturappellatae eae multaeet quod olim vinum dicebantmultam: itaque cum in dolium aut culleum vinum addunt rusticiprimaurna addita dicunt etiam nunc. Poena a poeniendo aut quod postpeccatum sequitur. Pretiumquod emptionis aestimationisve causaconstituiturdictum a peritisquod hi soli facere possunt recte id.

Si quiddatum pro opera aut operemercesa merendo. Quod manu factum eratet datum pro eomanupretiuma manibus et pretio. Corollariumsiadditum praeter quam quod debitum; eius vocabulum fictum a corollisquod eaecum placuerant actoresin scaena dari solitae. Praeda estab hostibus captaquod manu partaut parida praeda. Praemium apraedaquod ob recte quid factum concessum.

Si datum quodreddaturmutuumquod Siculi moiton: itaque scribitSophron
          Moitonantimon.
Et munus quod mutuo animo qui sunt dant officii causa;alterum munusquod muniendi causa imperatuma quo etiam municipesqui una munus fungi debentdicti.

Si est eapecunia quae in iudicium venit in litibussacramentum a sacro; quipetebat et qui infitiabaturde aliis rebus uterque quingenos aerisad pontificem deponebantde aliis rebus item certo alio legitimonumero actum; qui iudicio viceratsuum sacramentum e sacroauferebatvicti ad aerarium redibat.

Tributumdictum a tribubusquod ea pecuniaquae populo imperata erattributim a singulis pro portione census exigebatur. Ab hoc ea quaeassignata erat attributum dictum; ab eo quoque quibus attributa eratpecuniaut militi reddanttribuni aerarii dicti; id quod attributumerataes militare; hoc est quod ait Plautus:
          Ceditmilesaes petit.
Et hinc dicuntur milites aerarii ab aerequodstipendia facerent.

Hoc ipsumstipendium a stipe dictumquod aes quoque stipem dicebant: nam quodasses libraepondo erantqui acceperant maiorem numerum non inarca
ponebantsed in aliqua cella stipabantid est componebantquo minus loci occuparet; ab stipando stipem dicere coeperunt. Stipsab stoibe fortasseGraeco verbo. Id apparetquod ut tum institutumetiam nunc diis cum thesauris asses dant stipem dicuntet quipecuniam alligatstipulari et restipulari. Militis stipendia ideoquod eam stipem pendebant; ab eo etiam Enniusscribit:
          Poenistipendia pendunt.

Ab eodemaere pendendo dispensatoret in tabulis scribimus expensum et indeprima pensio et sic secunda aut quae aliaet dispendiumideo quodin dispendendo solet minus fieri; compendium quod cum compenditur unafit; a quo usuraquod in sorte accedebatimpendium appellatum; quaecum non accederet ad sortem usuusura dictaut sors quod suum fitsorte. Per trutinam solvi solitum: vestigium etiam nunc manet in aedeSaturniquod ea etiam nunc propter pensuram trutinam habet positam.Ab aere Aerarium appellatum.

 

XXXVII.

Advocabula quae pertinere sumus rati ea quae loca et ea quae in locissunt satis ut arbitror dictaquod neque parum multa sunt apertanequesi amplius velimusvolumen patietur. Quare in proximout inprimo libro dixiquod sequitur de temporibus dicam.