Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Velleii Paterculi

Historia Romana

 

 

LIBER PRIOR


Caput I

[1] * * * <Epeus> tempestate distractus a duce suo Nestore Metapontum condidit. Teucernon receptus a patre Telamone ob segnitiam non vindicatae fratris iniuriaeCyprum adpulsus cognominem patriae suae Salamina constituit: PyrrhusAchillis filiusEpirum occupavitPhidippus Ephyram in Thesprotia. [2] At rex regum Agamemnontempestate in Cretam insulam reiectustres ibi urbes statuitduas a patriae nomineunam a victoriae memoriaMycenasTegeamPergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthihereditarium exercentis in eum odiumet facinore uxoris oppressus occiditur. [3] Regni potitur Aegisthus per annos septem. Hunc Orestes matremquesocia consiliorum omnium sorore Electravirilis animi feminaobtruncat. Factum eius a diis comprobatum spatio vitae et felicitate imperii apparuit; quippe vixit annis nonagintaregnavit septuaginta. Quin se etiam a Pyrrho Achillis filio virtute vindicavit; nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Hermiones nuptias occupaveratDelphis eum interfecit. [4] Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydiasterilitate frugum compulsi sortiti suntuter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit: pervectus in Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis interitum filii eius Penthilus et Tisamenus regnavere triennio.

Caput II

[1] Tum fere anno octogesimo post Troiam captamcentesimo et vicesimo quam Hercules ad deos excesseratPelopis progeniesquae omni hoc tempore pulsis Heraclidis Peloponnesi imperium obtinueratab Herculis progenie expellitur. Duces recuperandi imperii fuere TemenusCresphontesAristodemusquorum abavus fuerat. Eodem fere tempore Athenae sub regibus esse desieruntquarum ultimus rex fuit CodrusMelanthi filiusvir non praetereundus. Quippe cum Lacedaemonii gravi bello Atticos premerent respondissetque Pythiusquorum dux ab hoste esset occisuseos futuros superioresdeposita veste regia pastoralem cultum induitimmixtusque castris hostiumde industria rixam ciensimprudenter interemptus est. [2] Codrum cum morte aeterna gloriaAtheniensis secuta victoria est. Quis eum non mireturqui iis artibus mortem quaesieritquibus ab ignavis vita quaeri solet? huius filius Medon primus archon Athenis fuit. Ab hoc posteri apud Atticos dicti Medontidae: sed hic insequentesque archontes usque ad Charopemdum viverenteum honorem usurpabant. Peloponnesii digredientes finibus Atticis Megaramediam Corintho Athenisque urbemcondidere. [3] Ea tempestate et Tyria classisplurimum pollens mariin ultimo Hispaniae tractuin extremo nostri orbis terminoin insula circumfusa Oceanoperexiguo a continenti divisa fretoGadis condidit. Ab iisdem post paucos annos in Africa Utica condita est. Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi iactatique cum variis casibus tum saevitia maris quinto decimo anno sedem cepere circa Lesbum insulam.

Caput III

[1] Tum Graecia maximis concussa est motibus. Achaei ex Laconica pulsi eas occupavere sedesquas nunc obtinent: Pelasgi Athenas commigravereacerque belli iuvenis nomine Thessalusnatione Thesprotiuscum magna civium manu eam regionem armis occupavitquae nunc ab eius nomine Thessalia appellaturante Myrmidonum vocitata civitas. [2] Quo nomine mirari convenit eosqui Iliaca componentes tempora de ea regione ut Thessalia commemorant. Quod cum alii facianttragici frequentissime faciuntquibus minime id concedendum est; nihil enim ex persona poetaesed omnia sub eorumqui illo tempore vixeruntdisserunt. Quod si quis a Thessalo Herculis filio eos appellatos Thessalos dicetreddenda erit ei ratiocur numquam ante hunc insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit. [3] Paulo ante Aletessextus ab HerculeHippotis filiusCorinthumquae antea fuerat Ephyreclaustra Peloponnesi continentemin Isthmo condiditneque est quod miremur ab Homero nominari Corinthum; nam ex persona poetae et hanc urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellatquibus vocabantur aetate eiusmulto post Ilium captum conditae.

Caput IV

[1] Athenienses in Euboea Chalcida et Eretriam colonis occupavereLacedaemonii in Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses ortiut praediximusAtticis Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia condiderunt. Huius classis cursum esse directum alii columbae antecedentis volatu feruntalii nocturno aeris sonoqualis Cerealibus sacris cieri solet. [2] Pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit. Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii mansit custodiaCumanos Osca mutavit vicinia. Vires autem veteres earum urbium hodieque magnitudo ostentat moenium. [3] Subsequenti tempore magna vis Graecae iuventutisabundantia viriumsedes quaeritans in Asiam se effudit. Nam et Ionesduce Ioneprofecti Athenis nobilissimam partem regionis maritimae occupaverequae hodieque appellatur Ioniaurbesque constituere EphesumMiletumColophonaPrienenLebedumMyuntemErythramClazomenasPhocaeammultasque in Aegaeo atque Icario occupavere insulasSamumChiumAndrumTenumParumDelum aliasque ignobiles. [4] Et mox Aeolii eadem profecti Graecia longissimisque acti erroribus non minus inlustres obtinuerunt locos clarasque urbes condideruntSmymamCymenLarissamMyrinam Mytilenenque et alias urbesquae sunt in Lesbo insula.

Caput V

[1] Clarissimum deinde Homeri inluxit ingeniumsine exemplo maximumqui magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poeta meruit; [2] in quo hoc maximum estquod neque ante illumquem ipse imitareturneque post illumqui eum imitari possetinventus est. Neque quemquam aliumcuius operis primus auctor fueritin eo perfectissimum praeter Homerum et Archilochum reperiemus. [3] Hic longius a temporibus belliquod composuitTroiciquam quidam renturabfuit; nam ferme ante annos nongentos quinquaginta floruitintra mille natus est. Quo nomine non est mirandumquod saepe illud usurpat &laquo;HOIOI NYN BROTOI EISIN&raquo;; hoc enim ut hominumita saeculorum notatur differentia. Quem si quis caecum genitum putatomnibus sensibus orbus est.

Caput VI

[1] Insequenti tempore imperium Asiaticum ab Assyriisqui id obtinuerant annis mille septuagintatranslatum est ad Medosabhinc annos ferme octingentos septuaginta. [2] Quippe Sardanapalum eorum regem mollitiis fluentem et nimium felicem malo suotertio et tricensimo loco ab Nino et Semiramidequi Babylona condiderantnatumita ut semper successor regni paterni foret filiusArbaces Medus imperio vitaque privavit. [3] Ea aetate clarissimus Grai nominis Lycurgus Lacedaemoniusvir generis regiifuit severissimarum iustissimarumque legum auctor et disciplinae convenientissimae viriscuius quam diu Sparta diligens fuitexcelsissime floruit. [4] Hoc tractu temporum ante annos quinque et sexaginta quam urbs Romana condereturab Elissa Tyriaquam quidam Dido autumantCarthago conditur. [5] Circa quod tempus Caranusvir generis regiisextus decimus ab Herculeprofectus Argis regnum Macedoniae occupavit; a quo Magnus Alexandercum fuerit septimus decimusiure materni generis Achille auctorepaterni Hercule gloriatus est. [6] [Aemilius Sura de annis populi Romani: &laquo;Assyrii principes omnium gentium rerum potiti suntdeinde Medipostea Persaedeinde Macedones; exinde duobus regibus Philippo et Antiochoqui a Macedonibus oriundi eranthaud multo post Carthaginem subactam devictis summa imperii ad populum Romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium regis Nini Assyriorumqui princeps rerum potitus estintersunt anni MDCCCCXCV.&raquo;]

Caput VII

[1] Huius temporis aequalis Hesiodus fuitcirca centum et viginti annos distinctus ab Homeri aetatevir perelegantis ingenii et mollissima dulcedine carminum memorabilisotii quietisque cupidissimusut tempore tanto viroita operis auctoritate proximus. Qui vitavitne in id quod Homerus incideretpatriamque et parentes testatus estsed patriamquia multatus ab ea eratcontumeliosissime. [2] Dum in externis mororincidi in rem domesticam maximique erroris et multum discrepantem auctorum opinionibus: nam quidam huius temporis tractu aiunt a Tuscis Capuam Nolamque conditam ante annos fere octingentos et triginta. [3] Quibus equidem adsenserim: sed M. Cato quantum differtqui dicat Capuam ab eisdem Tuscis conditam ac subinde Nolam; stetisse autem Capuamantequam a Romanis capereturannis circiter ducentis et sexaginta. [4] Quod si ita estcum sint a Capua capta anni ducenti et quadragintaut condita estanni sunt fere quingenti. Egopace diligentiae Catonis dixerimvix crediderim tam mature tantam urbem crevissefloruisseconcidisseresurrexisse.

Caput VIII

[1] Clarissimum deinde omnium ludicrum certamen et ad excitandam corporis animique virtutem efficacissimum Olympiorum initium habuitauctorem Iphitum Elium. Is eos ludos mercatumque instituit ante annosquam tuM. Viniciconsulatum iniresDCCCXXIII. [2] Hoc sacrum eodem loco instituisse fertur abhinc annos ferme mille ducentos quinquaginta Atreuscum Pelopi patri funebres ludos faceretquo quidem in ludicro omnisque generis certaminum Hercules victor extitit. [3] Tum Athenis perpetui archontes esse desieruntcum fuisset ultimus Alcmaeoncoeperuntque in denos annos creari. Quae consuetudo in annos septuaginta mansit ac deinde annuis commissa est magistratibus res publica. Ex iisqui denis annis praefueruntprimus fuit Charopsultimus Eryxiasex annuis primus Creon. [4] Sexta olympiade post duo et viginti annos quam prima constituta fueratRomulusMartis filiusultus iniurias aviRomam urbem Parilibus in Palatio condidit. A quo tempore ad vos consules anni sunt septingenti octoginta unus; id actum post Troiam captam annis quadringentis triginta septem. [5] Id gessit Romulus adiutus legionibus Latini avi sui: libenter enim hisqui ita prodideruntaccesserimcum aliter firmare urbem novam tam vicinis Veientibus aliisque Etruscis ac Sabinis cum imbelli et pastorali manu vix potueritquamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit. [6] Hic centum homines electos appellatosque patres instar habuit consilii publici. Hanc originem nomen patriciorum habet. Raptus virginum Sabinarum . . . * * *.

[hic magna pars libri perdita est]

* * * Nec minus clarus ea tempestate fuit Miltiadis filius Cimon.



Caput IX

[1] * * * . . . quam timuerat hostisexpetit. Nam biennio adeo varia fortuna cum consulibus conflixeratut plerumque superior fuerit magnamque partem Graeciae in societatem suam perduceret. [2] Quin Rhodii quoquefidelissimi antea Romanistum dubia fide speculati fortunam proniores regis partibus fuisse visi sunt; et rex Eumenes in eo bello medius fuit animoneque fratris initiis neque suae respondit consuetudini. [3] Tum senatus populusque Romanus L. Aemilium Paulumqui et praetor et consul triumphaveratvirum in tantum laudandumin quantum intellegi virtus potestconsulem creavitfilium eius Pauliqui ad Cannas quam tergiversanter perniciosam rei publicae pugnam inierattam fortiter in ea mortem obierat. [4] Is Persam ingenti proelio apud urbem nomine Pydnam in Macedonia fusum fugatumque castris exuit deletisque eius copiis destitutum omni spe coegit e Macedonia profugerequam ille linquens in insulam Samothraciam perfugit templique se religioni supplicem credidit. Ad eum Cn. Octavius praetorqui classi praeeratpervenit et ratione magis quam vi persuasitut se Romanorum fidei committeret. [5] Ita Paulus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit. Quo anno et Octavii praetoris navalis et Anicii regem Illyriorum Gentium ante currum agentis triumphi fuere celebres. [6] Quam sit adsidua eminentis fortunae comes invidia altissimisque adhaereatetiam hoc colligi potestquod cum Anicii Octaviique triumphum nemo interpellaretfuerequi Pauli impedire obniterentur. Cuius tantum priores excessit vel magnitudine regis Persei vel specie simulacrorum vel modo pecuniaeut bis miliens centiens sestertium aerario contulerit et omnium ante actorum comparationem amplitudine vicerit.

Caput X

[1] Per idem tempuscum Antiochus Epiphanesqui Athenis Olympieum inchoavittum rex SyriaePtolemaeum puerum Alexandriae obsideretmissus est ad eum legatus M. Popilius Laenasqui iuberet incepto desistere. [2] Mandataque exposuit et regem deliberaturum se dicentemcircumscripsit virgula iussitque prius responsum redderequam egrederetur finito harenae circulo. Sic cogitationem regiam Romana disiecit constantia oboeditumque imperio. [3] Lucio autem Paulo magnae victoriae compoti quattuor filii fuere; ex iis duos natu maioresunum P. Scipioni P. Africani filionihil ex paterna maiestate praeter speciem nominis vigoremque eloquentiae retinentiin adoptionem dederatalterum Fabio Maximo. Duos minores natu praetextatosquo tempore victoriam adeptus esthabuit. [4] Is cum in contione extra urbem more maiorum ante triumphi diem ordinem actorum suorum commemoraretdeos immortalis precatus estutsi quis eorum invideret operibus ac fortunae suaein ipsum potius saevirent quam in rem publicam. [5] Quae vox veluti oraculo emissa magna parte eum spoliavit sanguinis sui; nam alterum ex suisquos in familia retinueratliberis ante paucos triumphialterum post pauciores amisit dies. [6] Aspera circa haec tempora censura Fulvii Flacci et Postumii Albini fuit: quippe Fulvii censoris frateret quidem consorsCn. Fulvius senatu motus est ab iis censoribus.

Caput XI

[1] Post victum captumque Persenqui quadriennio post in libera custodia Albae decessitPseudophilippus a mendacio simulatae originis appellatusqui se Philippum regiaeque stirpis ferebatcum esset ultimaearmis occupata Macedoniaadsumptis regni insignibus brevi temeritatis poenas dedit; [2] quippe Q. Metellus praetorcui ex virtute Macedonici nomen inditum eratpraeclara victoria ipsum gentemque superavitet immani etiam Achaeos rebellare incipientis fudit acie. [3] Hic est Metellus Macedonicusqui porticusquae fuerunt circumdatae duabus aedibus sine inscriptione positisquae nunc Octaviae porticibus ambiunturfeceratquique hanc turmam statuarum equestriumquae frontem aedium spectanthodieque maximum ornamenturn eius lociex Macedonia detulit. [4] Cuius turmae hanc causam referuntMagnum Alexandrum impetrasse a Lysipposingulari talium auctore operumut eorum equitumqui ex ipsius turma apud Granicum flumen ceciderantexpressa similitudine figurarum faceret statuas et ipsius quoque iis interponeret. [5] Hic idem primus omnium Romae aedem ex marmore in iis ipsis monumentis molitus huius vel magnificentiae vel luxuriae princeps fuit. [6] Vix ullius gentis aetatis ordinis hominem inveneriscuius felicitatem fortunae Metelli compares. Nam praeter excellentis triumphos honoresque amplissimos et principale in re publica fastigium extentumque vitae spatium et acris innocentisque pro re publica cum inimicis contentiones quattuor filios sustulitomnis adultae aetatis viditomnis reliquit superstites et honoratissimos. [7] Mortui eius lectum pro rostris sustulerunt quattuor filiiunus consularis et censoriusalter consularistertius consulquartus candidatus consulatusquem honorem adeptus est. Hoc est nimirum magis feliciter de vita migrare quam mori.

Caput XII

[1] Universa deinde instincta in bellum Achaiacuius pars magnaut praediximuseiusdem Metelli Macedonici virtute armisque fracta eratmaxime Corinthiis in arma cum gravibus etiam in Romanos contumeliis instigantibusdestinatus ei bello gerendo consul L. Mummius. [2] Et sub idem tempusmagis quia volebant Romaniquidquid de Carthaginiensibus diceretur credere quam quia credenda adferebanturstatuit senatus Carthaginem exscindere. [3] Ita eodem tempore P. Scipio Aemilianusvir avitis P. Africani paternisque L. Pauli virtutibus simillimusomnibus belli ac togae dotibus ingeniique ac studiorum eminentissimus saeculi suiqui nihil in vita nisi laudandum aut fecit aut dixit ac sensitquem Paulo genitumadoptatum a Scipione Africani filio diximusaedilitatem petens consul creatus est. [4] Is bellum Carthagini iam ante biennium a prioribus consulibus inlatum maiore vi intulit [cum ante in Hispania murali coronain Africa obsidionali donatus essetin Hispania vero etiam ex provocationeipse modicus viriuminmanis magnitudinis hostem interemisset]. [5] Eamque urbem magis invidia imperii quam ullius eius temporis noxiae invisam Romano nomini funditu sustulit fecitque suae virtutis monimentumquod fuerat avi eius clementiae. Carthago diruta estcum stetisset annis DCLXVI. [6] Abhinc annos CLXXVII Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus. Hunc finem habuit Romani imperii Carthago aemulacum qua bellare maiores nostri coepere Claudio et Fulvio consulibus ante annos CCXCVIquam tuM. Viniciconsulatum inires. Ita per annos CXV aut bellum inter eos populos aut belli praeparatio aut infida pax fuit. [7] Neque se Roma iam terrarum orbi superato securam speravit foresi nomen usquam stantis maneret Carthaginis: adeo odium certaminibus ortum ultra metum durat et ne in victis quidem deponitur neque ante invisum esse desinit quam esse desiit.

Caput XIII

[1] Ante triennium quam Carthago delereturM Catoperpetuus diruendae eius auctorL Censorino M'. Manilio consulibus mortem obiit. Eodem annoquo Carthago conciditL. Mummius Corinthum post annos nongentos quinquanginta duosquam ab Alete Hippotis filio erat conditafunditus eruit. [2] Uterque imperator devictae a se gentis nomine honoratusalter Africanusalter appellatus est Achaicus; nec quisquam ex novis hominibus prior Mummio cognomen virtute partum vindicavit. [3] Diversi imperatoribus moresdiversa fuere studia: quippe Scipio tam elegans liberalium studiorum omnisque doctrinae et auctor et admirator fuitut Polybium Panaetiumquepraecellentes ingenio virosdomi militiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam hoc Scipione elegantius intervalla negotiorum otio dispunxit semperque aut belli aut pacis serviit artibus: semper inter arma ac studia versatus aut corpus periculis aut animum disciplinis exercuit. [4] Mummius tam rudis fuitut capta Corintho cum maximorum artificum perfectas manibus tabulas ac statuas in Italiam portandas locaretiuberet praedici conducentibussi eas perdidissentnovas eos reddituros. [5] Non tamen puto dubitesViniciquin magis pro re publica fuerit manere adhuc rudem Corinthiorum intellectum quam in tantum ea intellegiet quin hac prudentia illa imprudentia decori publico fuerit convenientior.

Caput XIV

[1] Cum facilius cuiusque rei in unam contracta species quam divisa temporibus oculis animisque inhaereatstatui priorem huius voluminis posterioremque partem non inutili rerum notitia in artum contracta distinguere atque huic loco insererequae quoque tempore post Romam a Gallis captam deducta sit colonia iussu senatus; nam militarium et causae et auctores ex ipsarum praefulgent nomina. Huic rei per idem tempus civitates propagatas auctumque Romanum nomen communione iuris haud intempestive subtexturi videmur. [2] Post septem annos quam Galli urbem ceperantSutrium colonia deducta est et post annum Setia novemque interiectis annis Nepedeinde interpositis duobus et triginta Aricini in civitatem recepti. [3] Abhinc annos autem trecentos et quinquagintaSp. Postumio et Veturio Calvino consulibusCampanis data est civitas partique Samnitium sine suffragioet eodem anno Cales deducta colonia. Interiecto deinde triennio Fundani et Formiani in civitatem receptieo ipso annoquo Alexandria condita est. [4] Insequentibusque consulibus a Sp. Postumio et Philone Publilio censoribus Acerranis data civitas. Et post triennium Tarracina deducta colonia interpositoque quadriennio Luceria ac deinde interiecto triennio Suessa Aurunca et SaticulaInteramnaque post biennium. [5] Decem deinde hoc munere anni vacaverunt: tunc Sora atque Alba deductae coloniae et Carseoli post biennium. [6] At Q. Fabio quintum et Decio Mure quartum consulibusquo anno Pyrrhus regnare coepitSinuessam Minturnasque missi colonipost quadriennium Venusiaminteriectoque biennio M'. Curio et Rufino Cornelio consulibus Sabinis sine suffragio data civitas: id actum ante annos ferme trecentos et viginti. [7] At Cosam et Paestum abhinc annos ferme trecentos Fabio Dorsone et Claudio Canina consulibusinteriectoque quinquennio Sempronio Sopho et Appio Caeci filio consulibus Ariminum et Beneventum coloni missi et suffragii ferendi ius Sabinis datum. [5] At initio primi belli Punici Firmum et Castrum colonis occupataet post annum Aesernia postque septem et decem annos Aefulum et Alsium Fregenaeque anno post biennium proximoque anno Torquato Sempronioque consulibus Brundisium et post triennium Spoletiumquo anno Floralium ludorum factum est initium. Postque biennium deducta Valentia et sub adventum in Italiam Hannibalis Cremona atque Placentia.

Caput XV

[1] Deinde neque dum Hannibal in Italia moraturneque proximis post excessum eius annis vacavit Romanis colonias conderecum esset in bello conquirendus potius miles quam dimittendus et post bellum vires refovendae magis quam spargendae. [2] Cn. autem Manlio Volsone et Fulvio Nobiliore consulibus Bononia deducta colonia abhinc annos ferme ducentos septendecimet post quadriennium Pisaurum ac Potentia interiectoque triennio Aquileia et Gravisca et post quadriennium Luca. [3] Eodem temporum tractuquamquam apud quosdam ambigiturPuteolos Salernumque et Buxentum missi coloniAuximum autem in Picenum abhinc annos ferme CLXXXVIIante triennium quam Cassius censor a Lupercali in Palatium versus theatrum facere instituitcui id molienti eximia civitatis severitas et consul Scipio restiterequod ego inter clarissima publicae voluntatis argumenta numeraverim. [4] Cassio autem Longino et Sextio Calvinoqui Sallues apud aquasquae ab eo Sextiae appellanturdevicitconsulibus Fabrateria deducta est abhinc annos ferme CLVII. Et post annum Scolacium Minervia. Tarentum NeptuniaCarthagoque in Africa primaut praediximusextra Italiam colonia condita est. [5] De Dertona ambigiturNarbo autem Martius in GalliaPorcio Marcioque consulibusabhinc annos circiter CLIII colonia deducta est. Post tres et viginti annos in Bagiennis EporediaMario sextum Valerioque Flacco consulibus. Neque facile memoriae mandaverimquae nisi militaris post hoc tempus deducta sit.

Caput XVI

[1] Cum haec particula operis velut formam propositi excesseritquamquam intellego mihi in hac tam praecipiti festinationequae me rotae pronive gurgitis ac verticis modo nusquam patitur consisterepaene magis necessaria praetereunda quam supervacanea amplectendanequeo tamen temperare mihiquin rem saepe agitatam animo meo neque ad liquidum ratione perductam signem stilo. [2] Quis enim abunde mirari potestquod eminentissima cuiusque professionis ingenia in eandem formam et in idem artati temporis congruere spatiumet quemadmodum clausa capso aliove saepto diversi generis animalia nihilo minus separata alienis in unum quaeque corpus congreganturita cuiusque clari operis capacia ingenia in similitudine et temporum et profectuum semet ipsa ab aliis separaverunt. [3] Una neque multorum annorum spatio divisa aetas per divini spiritus virosAeschylumSophoclen Euripideninlustravit tragoediam; una priscam illam et veterem sub Cratino Aristophaneque et Eupolide comoediam; ac novam comicam Menander aequalesque eius aetatis magis quam operis Philemo ac Diphilus et invenere intra paucissimos annos neque imitandam reliquere. [4] Philosophorum quoque ingenia Socratico ore defluentia omniumquos paulo ante enumeravimusquanto post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio? [5] Quid ante Isocratemquid post eius auditores eorumque discipulos clarum in oratoribus fuit? Adeo quidem artatum angustiis temporumut nemo memoria dignus alter ab altero videri nequiverint.

Caput XVII

[1] Neque hoc in Graecis quam in Romanis evenit magis. Nam nisi aspera ac rudia repetas et inventi laudanda nominein Accio circaque eum Romana tragoedia est; dulcesque Latini leporis facetiae per Caecilium Terentiumque et Afranium subpari aetate nituerunt. [2] Historicos etiamut Livium quoque priorum aetati adstruaspraeter Catonem et quosdam veteres et obscuros minus octoginta annis circumdatum aevum tulitut nec poetarum in antiquius citeriusve processit ubertas. [3] At oratio ac vis forensis perfectumque prosae eloquentiae decusut idem separetur Cato [pace P. Crassi Scipionisque et Laelii et Gracchorum et Fannii et Servii Galbae dixerim] ita universa sub principe operis sui erupit Tulliout delectari ante eum paucissimismirari vero neminem possis nisi aut ab illo visum aut qui illum viderit. [4] Hoc idem evenisse grammaticisplastispictoribusscalptoribus quisquis temporum institerit notisreperieteminentiam cuiusque operis artissimis temporum claustris circumdatam. [5] Huius ergo recedentis in quodque saeculum ingeniorum similitudinis congregantisque se et in studium par et in emolumentum causas cum saepe requironumquam reperioquas esse veras confidamsed fortasse veri similesinter quas has maxime. [6] Alitur aemulatione ingeniumet nunc invidianunc admiratio imitationem accenditnaturaque quod summo studio petitum estascendit in summum difficilisque in perfecto mora estnaturaliterque quod procedere non potestrecedit. [8] Et ut primo ad consequendos quos priores ducimus accendimurita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimusstudium cum spe senescitet quod adsequi non potestsequi desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit novampraeteritoque eoin quo eminere non possumusaliquidin quo nitamurconquirimussequiturque ut frequens ac mobilis transitus maximum perfecti operis impedimentum sit.

Caput XVIII

[1] Transit admiratio ab condicione temporum et ad urbium. Una urbs Attica pluribus omnis eloquentiae quam universa Graecia operibusque floruitadeo ut corpora gentis illius separata sint in alias civitatesingenia vero solis Atheniensium muris clausa existimes. [2] Neque hoc ego magis miratus sim quam neminem Argivum Thebanum Lacedaemonium oratorem aut dum vixit auctoritate aut post mortem memoria dignum existimatum. [3] Quae urbes et in alia talium studiorum fuere sterilesnisi Thebas unum os Pindari inluminaret: nam Alcmana Lacones falso sibi vindicant.