Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Giordano Bruno - De Magia

DE MAGIA

di Iordani Bruni Nolani

Antequam De magiasicut antequam de quocunque subiectodisseraturnomen in sua significata est dividendum; totidem autem suntsignificata magiaequot et magi. Magus primo sumitur pro sapientecuiusmodierant Trimegisti apud AegyptiosDruidae apud GallosGymnosophistae apud IndosCabalistae apud HebraeosMagi apud Persas (qui a Zoroastre)Sophi apud GraecosSapientes apud Latinos. Secundo sumitur magus pro faciente mirabilia solaapplicatione activorum et passivorumut est medicina et chymia secundum genus;et haec est naturalis magia communiter dicta. Tertio magia est cum huiusmodiadduntur circumstantiaequibus apparent opera naturae vel intelligentiaesuperioris ad concitandam admirationem per apparentia; et est ea species quaepraestigiatoria appellatur. Quarto cum ex antipathiae et sympathiae rerumvirtuteut per ea quae pellunttransmutant et attrahuntut sunt speciesmagnetis et similiumquorum opera non ad qualitates activas et passivasreducuntursed omnia ad spiritum seu animam in rebus existentem referuntur; ethaec proprie vocatur magia naturalis. Quinto cum his adduntur verbacantusrationes numerorum et temporumimaginesfiguraesigillacharacteres seulitterae; et haec etiam est magia media inter naturalem et extranaturalem velsupraquae proprie magia mathemathica inscribereturet nomine occultaephilosophiae magis congrue inscriberetur. Sexto si isti accessat cultus seuinvocatio intelligentiarum et efficientum exteriorum seu superiorumcumorationibusconsecrationibusfumigiissacrificiiscertis habitibus etceremoniis ad Deosdaemones et heroastunc vel fit ad finem contrahendispiritus in se ipsocuius ipse fiat vas et instrumentumut appareat sapiensrerumquam tamen sapientiam facile pharmaco un‚ cum spiritu possit evacuare;et haec est magia desperatorumqui fiunt vasa malorum daemonumquae per Artemnotoriam exaucupatur: aut est ad finem imperandi et praecipiendi daemonibusinferioribus cum authoritate superiorum daemonum principumhos quidem colendoet alliciendoillos vero coniurando et adiurandoconstringendo; et haec magiaest transnaturalis seu metaphysicaet proprio nomine appellatur qeourgia.Septimo aut est adiuratio seu invocationon ad daemonas et heroassed peristos ad hominum defunctorum animas acciendasper eorum cadavera vel cadaverumpartes ad oraculum aliquod suscipiendumdivinandumcognoscendum de rebusabsentibus et futuris; et haec species a materia et fine appellatur necromantia.Quod si materia non accedatsed ab energoumenexcantante facta spiritus in eius visceribus incubantis invocatione oraculumperquiraturtunc est magusqui proprie Pythonicus appellatur; ita enim abApolline Pythio in templo illius solebant 'inspiritari'ut ita dicam. Octavoaut incantationi utcunque acceptae accedant rerum partesindumentaexcrementasuperfluitatesvestigia et omnia quae tactu communicationem aliquam concepissecreduntur: et tunc aut haec fiunt ad solvendumligandum et infirmandumtuncconstituunt magum qui appellatur maleficussi ad malum tendantsi ad bonumadnumerum medicorum referanturiuxta certam speciem atque viam medicinae; aut adultimam perniciem et exitium aspiranttunc magos veneficos appellant. Nono magidicuntur omnes qui ad divinandum quacunque ratione de rebus absentibus etfuturis accingunturet isti generaliter divini a fine appellanturquorumspecies primae aut sunt quatuor e principiis materialibus: igneaŽreaqua etterraunde dicuntur pyromantiahydromantiageomantia; aut a tribus obiectiscognitionis: naturalimathematico et divinoet tunc sunt variae aliae speciesdivinandi. A principiis enim naturalibus seu physicorum inspectione divinantauguresaruspices et caeteri huiusmodi; a mathematicorum inspectione secundumgenus sunt geomantaequi per numeros seu litteras seu lineas et figuras certasitem aspectusirradiationes et situs planetarum et similiumdivinant; adivinorum usuut sacrorum nominumoccursibus locorumbrevibus quibusdamrationibus et servatis circumstantiiset hos ultimos nomine magorum nostratesnon inscribuntapud quos pro indigna usurpatione magus male sonatsed diciturnon magiased prophetia. Ultimo sumitur magus et magia iuxta significationemindignamut inter istas non annumeretur neque adnumerata habeaturut magus sitmaleficus utcunque stultusqui ex commercio cum cacodaemone et pacto quodam profacultate ad laedendum vel iuvandum est informatus; et iuxta hanc rationem sonatnon apud sapientes vel ipsos quidem grammaticossed a quibusdam usurpatur nomenmagi bardocucullisqualis fuit ille qui fecit librum De malleo maleficarumetita hodie usurpatur ab omnibus huius generis scriptoribusut legere licet apudpostillascatechismos ignorantum et somniantium presbyterorum.

Nomen ergo magi quando usurpaturaut cum distinctione estcapiendum antequam definiaturaut si absolute sumiturtunc iuxta praeceptumlogicorum et specialiter Aristotelis in V. Topicorum pro potissimo etnobilissimo significatu est capiendum. A philosophis ut sumitur interphilosophostunc magus significat hominem sapientem cum virtute agendi. Stattamen quod simpliciter prolatum sumitur pro eo quod communi voce significaturet tunc alia communis vox est apud unum et aliud presbyterorum genusqui multumphilosophantur de quodam cacodaemone qui appellatur Diabolusaliter iuxtacommunes mores diversarum gentium et credulitatis.

Hac praehabita distinctione generaliter magiam triplicemaccipimus: divinamphysicam et mathematicam. Primi et secundi generis magia estnecessario de genere bonorum et optimorumtertii vero generis et bona est etmalaprout magi eadem bene et male utuntur. Quamvis in multis operationibusatque praecipuis haec tria genera concurrantmalitia tamenidololatriasceluset idolatriae crimen in tertio genere reperiturubi contingit errare et decipiet per quod secundum genus per se bonum ad malum usum convertitur. Hicmathematicum genus non denominatur a speciebus mathematices communiter dictaeut GeometriaeArithmeticesAstronomiaeOpticesMusices etc.sed ab horumsimilitudine et cognatione; habet enim similitudinem cum Geometria propterfiguras et characterismumcum Musica propter incantationemcum Arithmeticapropter numerosvicescum Astronomia propter tempora et motuscum Opticapropter fasciniaet universaliter cum universo Mathematices generepropter hocquod vel mediat inter operationem divinam vel naturalemvel participat deutraquevel deficit ab utraquesicut quaedam media sunt propter utriusqueextremi participationemquaedam vero propter utriusque exclusionemsecundumquem modum non tantum media dici potestquantum tertium quoddam genusnontantum inter utrumquequantum extra utrumque. Ex dictis autem speciebusmanifestum est quomodo divinaquomodo physicaquomodo alia ab his species est.

Ut autem ad particularia modo deveniamushabent magi proaxiomatein omni opere ante oculos habenduminfluere Deum in DeosDeos in (corporacaelestia seu) astraquae sunt corporea numinaastra in daemonasqui suntcultores et incolae astrorumquorum unum est tellusdaemones in elementaelementa in mixtamixta in sensussensus in animumanimum in totum animalethic est descensus scalae; mox ascendit animal per animum ad sensusper sensusin mixtaper mixta in elementaper haec in daemonesper hos [in elementaperhaec] in astraper ipsa in Deos incorporeos seu aethereae substantiae seucorporeitatisper hos in animam mundi seu spiritum universiper hunc incontemplationem unius simplicissimi optimi maximi incorporeiabsolutisibisufficientis. Sic a Deo est descensus per mundum ad animalanimalis vero estascensus per mundum ad Deum; ille est in cacumine scalaepurus actus et activapotentialux purissimain scalae vero radice est materiatenebraepurapotentia passivasic potens omnia fieri ex imissicut ille potens omnia facereex supernis. Inter infimum et supremum gradum sunt species mediaequarumsuperiores magis participant lucem et actum et virtutem activaminferiores veromagis tenebraspotentiam et virtutem passivam.

Unde omnis luxquae est in inferioribuscum ad ea persuperiora perveniateminentius est in superioribus; omnes quoque tenebraequaesunt in superioribusfortius sunt in inferioribus. Non aequa tamen ratio estatque efficacia tenebrarum et lucis; lux enim diffunditur et penetrat usque adima et profunda tenebrarumtenebrae vero non ita purissimum lucis orbemattingunt: itaque lux comprehendit tenebrasvincit et superat per infinitumtenebrae vero nedum non comprehendunt neque exuperant neque exaequant lucemsedmire deficiunt ab illius proportione.

Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi intelliguntur:archetypusphysicus et rationalis. In archetypo est amicitia et lisin physicoignis et aquain mathematico lux et tenebrae. Lux et tenebrae descendunt abigne et aquaignis et aqua a concordia et discordia; itaque primus mundusproducit tertium per secundumet tertius per secundum reflectitur ad primum.Praetermissis istisquae ad eamquae superstitiosa habeturmagiam principiaspectantquaequaliacunque sintindigna sunt vulgoad eorum tantumcontemplationem convertemurquae ad sapientiae supplementum conducuntetmelioribus ingeniis sufficere possunt; tametsi nullum magiae genus noticia etcognitione sit indignumquandoquidem omnis scientia est de genere bonorumsicut dicit Aristoteles in prooemio De animacui Thomas cum aliis magiscontemplativis theologis astipulaturomnis tamen a profano et scelesto vulgo etmultitudine procul fieri oportetquandoquidem nihil ita bonum estquod perimpium et sacrilegum et per se scelerosum hominum genus in perniciem potius quamin utilitatem consortis generis convertatur.

In genere duplex est efficiens: natura et voluntas. Voluntasmox triplex est: homohumanadaemonis et divina. Natura in proposito estduplex: intrinseca et extrinseca. Intrinseca adhuc est duplex: materia seusubiectumet forma cum virtute naturali. Extrinseca quoque duplex: quae potiusnaturae effigies diciturvestigium et umbra seu luxet illa quae manet in reet in superficie subiectisicut lux et calor in sole et in aliis calidisetilla quae emanat et effluit e subiectosicut lux quae funditur a sole etreperitur in rebus illuminatiset calor qui cum luce in sole et reperitur inrebus calefactis. Ex istarum causarum numeri contemplatione possumus descenderead diffundendam virtutem seu producendos effectus a prima causa per medias usquead proximas et infimaslimitando causam universalemquae non respicit plus hocsubiectum quam illudad effectum particularem disponendo plus hoc subiectumquam sit dispositumquandoquidem stante eadem causa et virtute causaeimmutabilipro diversa subiectione et administratione materiae contrarii (nonsolum diversi) producuntur effectusunde ex parte principii efficientissufficit unum et simplex illudsicut unus solunus calor et una luxconversione et aversioneappropinquatione et elongationemediate et immediatefacit hiememaestatemdiversas et contrarias tempestatum et ordinumdispositiones. Ex eodem etiam materiasi credere volumus his qui vulgariternominata elementa invicem transmutabilia suspicanturquorum princeps fuitPlatoqui aliquando una materia et uno efficiente est contentus ad omniumproductionem. Sed quicquid sit de operatione respectu primi operatoris etuniversalissive unum sive plura assumat materialia principiaquicunque est ingenere secundarum causarumsive homo sit sive daemonest quod iuxtamultitudinem et varietatem specierum operabilium recognoscat materias plureshabentes actum seu formamper quem possit subiectum fundere aliquid extra se.

Virtutum seu formarum seu accidentiumquae de subiecto insubiectum deferunturaliae sunt manifestaeut quae sunt in genere activarum etpassivarum qualitatumet earum quae immediate consequuntur easut suntcalefacere frigefacerehumectare siccaremollificare indurarecongregaredisgregare; aliae sunt occultiores iuxta occultos etiam effectusut exhilararecontristariappetitum vel taedium immitteretimorem et audaciamut suntmotiva ab extrinsecis speciebus per opus cogitativae in homine et aestimativaein brutis appellantquibus puer seu infans viso serpente et ovis viso lupoabsque alia experientia concipit imaginem inimicitiae seu timorem mortis seudestructionis suaequorum ratio refertur ad sensum internumqui sane exspeciebus externis commoveturmediate tamen. Natura enim ut dedit essespeciebusitem et appetitum unicuique rei conservandi se in praesenti statuita etiam impressit internum quendam spiritumseu sensum dici mavisrebusomnibusquo maxime inimica ex quadam superscriptione cognoscant et fugiantquod non solum in exemplificatis speciebus esse videmussed etiam in omnibusquaeemortua et manca esse videnturin quibus nihilominus inest spirituspraesentem speciem conservare concupiscens pro viribus omnibus; ipsum in guttiscadentibusquaene decidantconglobanturet in his quae cecideruntquaenediffluant et disperganturad centrum adnituntur et ad globum se suis partibusfulcire nituntur; item in paleis seu festucis in ignem iniectis et pelliculisseu membranisquae subsultant et quodammodo corruptionem suam refugiunt. Hicsensus quidam est in rebus omnibus quidem insitus et vitaquem pro more vulginon dicimus animalemad animam particularem referendosiquidem neque animaliaistae partes possunt appellariin ordine tamen universiquem spiritus unusundique diffususatque sensus ubique et undique pro captu rei sentit taleseffectus et passionesin rebus omnibus licet contemplari. Sicut enim animanostra ex toto corpore totum opus vitae producit primo et universalitermoxtamen quamvis tota est in toto et tota in qualibet partenon tamen ideo totumfacit ex toto et totum ex qualibet partesed facit videre in oculoaudire inauregustare in ore (quod si ubique esset oculusundique videretsi ubiqueorgana essent omnium sensuumundique omnino sentirent)ita et anima mundi intoto mundoubicunque talem est adepta materiamibi tale producit subiectum etinde tales edit operationes. Quamvis ergo aequaliter sit ubiquenon aequaliterubique agitquia non aequaliter disposita ubique illi materia administratur.Sic ergo sicut anima tota est in toto corporeet in ossibus et in venis et incordenon magis praesens uni quam alteri partinec minus praesens uni quamomnibus et omnibus quam unitamen hic facit nervum esse nervumibi venam essevenamibi sanguinem esse sanguinemibi cor esse cor. Et ut istis acciditimmutari vel per efficientem extrinsecum vel per intrinsecum principiumpassivumita et actum animae alium atque alium fieri necesse est. Hoc estpraecipuum principium et radix omnium principiorumad reddendam causam omniummirabilium quae sunt in naturanempe quod ex parte principii activietspiritus seu animae universalisnihil est tam inchoatummancum et imperfectumtandemque ad oculos opinionis neglectissimumquod non possit esse principiummagnarum operationum; quin immo ut plurimum resolutionem ad huiusmodi fierioportetut novus quasi mundus generetur ex ipsis. Utut enim auro similius sitaes quam cinis aeriset illius perfectioni similius quam cinis ex aeretamenin transmutatione hic cinis aeris propinquior est formae auri quam aesut etiamvidemus semina omniaquae proxima sunt producendae specieipropius accedere adhoc ut sint species ipsaequam aliae species quantumlibet adsimiles et proximaeet cognatae. Qui aliter credit in aequo est atque aliquis existimans faciliussimiam formari posse in hominemquam semen iniectum in matricemquod proximeerat nutrimentum seu panis. Nihilominus tamen similitudinem et eiusdem specieiformam in omni productione necessarium est adesseut in artificialibus abexemplariquod est in mente artificisfit domus et vestisin productionenaturali ab exemplariquod est proximius materiae formandaeproducuntur etdefiniuntur rerum species; ut videmus eandem nutrimenti speciemidem caelum etaquam et domicilium converti in substantiamcanis in canehominis in hominefelis in feleet per idem canis generat canemhomo hominem; ubi apertum estquod tota discriminis causa est propter ideamquae praesentatur ubique naturaegeneraliter et postea limitatur ad hanc et illam speciemut haec est proximiorvel illa. Ita et magus quicunque vult perficere opera similia naturaeest quodpraecipue cognoscat ideale principiumspecificum quidem a speciemoxquenumerale ad numerumseu individuale ad individuum. Hinc illa imaginum fabricaet materiae ita formatae portioet non sine evidenti causa et virtute magi etphilosophia confirmante effectummulti maleficia et medicinam exercent perdestinatas quasdam figuras cum certis partibusvel his quae aliquamcommunicationemparticipationem habent cum re maleficianda vel medendaet itaopus contrahitur et limitatur ad certum individuum.

Et ex harum rerum experientiaaliis pratermissis rationibusmanifestum est omnem animam et spiritum habere quandam continuitatem cum spirituuniversiut non solum ibi intelligatur esse et includiubi sentitubivivificatsed etiam in immensum per suam essentiam et substantiam sit diffususut multi Platonicorum et Pythagoricorum senserunt. Hinc est quod speciesdistantissimas visu apprehendit subito absque motuabsque hoc videlicet quodprogrediatur oculus vel aliquid oculi repente ad stellasvel repente a stellisad oculum. Porro animus ipse cum sua virtute praesens est quodammodo universoutpote talis substantiaquae non est inclusa corpori per ipsam viventiquamviseidem obligataadstricta. Itaque certis remotis impedimentisstatim subitoquepraesentes habet species remotissimasquae non per motum illi coniungunturutnemo inficiabitur; ergo et per praesentiam quandam. Ipsum et experientia docetin ipsisqui abscisso naso novum sibi ex aliena carne succrescere feceruntmembrum; siquidem obeunte diem illo cuius erat caroiuxta modum quo putrescitcorpus illiusetiam mutuatus nasus ille putrescit. Hinc manifestum est animamplus se diffundere extra corpusper totum horizontem suae naturae. Hinc acciditut non solum sua membra cognoscatsed etiam omnia cum quibus aliquem usum etparticipationem et communionem contraxit. Neque est argumentum quod stupidiadducuntcarentes vero philosophiae principioquod alio tacto aliud nonsentit; quod sane uno modo est verumdistinguendo speciem a specieindividuumab individuofalsum autem est distinguendo partem a parte. Sicut enim si quisperstrinxerit digitum vel acu pupugerit unam corporis partemtotum subindecorpus turbabitur secundum omnia membranon secundum illam solum partemlicetab illa parte solum; (XIV thes.) ita cum animus cuiusque unius continuationemhabeat cum anima universinon sequitur ea impossibilitasquae fertur incorporibusquae non se mutuo penetrent; siquidem in substantiis spiritalibushuiusmodi alia est ratioveluti si innumerae lampades sint accensaequaeconcurrunt in virtutem unius luminisnon accidit ut alia alius lumen impediatvel retundat vel excludat. Simile de multis vocibus simul per eundem aŽremdiffusisitem de multis radiis visualibusut more vulgi loquamurquia ad idemvisibile totum concipiendum explicanturubi omnes per idem medium penetrantetalii oblique et recteet non propterea alii alios obtundunt: ita innumerabilesspiritus et animae per idem spacium diffusae non se impediuntita ut diffusiounius diffusionem infinitarum aliarum impediat.

Talis virtus cum sit non solum animaesed et accidentiumquorundamsicut vocislucisvisusea ratione qua anima est tota in toto etqualibet parte corporiset tota circa se extra corpus suum totas species longesepositas atque diversas apprehenditsignum est quod secundum actum primum etsubstantiam non est inclusa corporinon est videlicet circumscriptive incorporesed definitive tantum ad actus secundos in ipso et secundum ipsumexplicandos. Ecce principium quo innumerabilium effectuumqui admirationemfaciuntcausa adduciturratio et virtus inquiritur; neque deteriorisconditionis debet esse anima et substantia haec divinaquam accidentia quaeprocedunt ab ipsa tanquam eius effectusvestigia et umbrae. Si inquam voxoperatur extra proprium corpusin quo enascituret est tota in innumerabilibusauribus circumcircacur non tota debet esse in diversis locis et partibus easubstantia quae vocem producitet alligata certis membris?

Ad haec illud est quoque observandumquod intelligentiaeoccultae non ad omnia idiomata aures advertunt aut intelligentiam; voces enimquae sunt ex institutione hominumnon ita attenduntur sicut voces naturales.Propterea cantuspraecipue autem horum tragici (sicut notat Plotinus)indubiis animae maximam habent efficaciam. Similiter et omnes scripturae non sunteius momenticuius sunt characteres illiqui certo ductu et figuratione resipsas indicantunde quaedam signa in invicem inclinatase invicemrespicientiaamplectentiaconstringentia ad amorem; adverse vero declinantesdisiectae ad odium et divortium; concisaemancaedisruptae ad perniciem; nodiad vinculaexplicati characteres ad dissolutionem. Et haec non sunt in quadamcerta et definita formased quilibetpro dictamine sui furoris seu impetu suispiritusin ipsius operis patrationemut aliquid desiderat aut execraturitautcunque rem quodam impetu nodis ipsis sibi designans et veluti praesenti numiniexperitur certas viresquas nullo eloquio et elaborata oratione vel scripturaexperiretur. Tales erant litterae commodius definitae apud Aegyptiosquaehieroglyphicae appellantur seu sacri characterespenes quos pro singulis rebusdesignandis certae erant imagines desumptae e rebus naturae vel earum partibus;tales scripturae et tales voces usu veniebantquibus Deorum colloquia admirabilium exequutionem captabant Aegyptii; postquam per Teutum vel aliuminventae sunt litterae secundum hoc genus quibus nos hodie utimur cum alioindustriae generemaxima tum memoriae tum divinae scientiae et magiae iacturafacta est. Itaque ad illorum similitudinem quibusdam hodie fabrefactisimaginibusdescriptis characteribus et ceremoniisqui consistunt in quodamgestu et quodam cultuquasi per certos nutus vota sua explicant Magi quaeintelliganturet haec est illa Deorum linguaquae aliis omnibus et quotidiemillies immutatis semper manet eademsicut species naturae manet eadem. Eademratione numina nos alloquuntur per visionesper insomniaquae licet nobisaenigmata appellentur [tamen] propter desuetudinem et ignorantiam et hebetudinemnostrae capacitatistamen sunt ipsissimae voces et ipsissimi termini rerumrepraesentabilium; sicut autem se habent istae voces ad nostrum captumitaetiam se habent [se] nostrae voces latinaegraecaeitalicaeut audiantur etintelligantur a numinibus aliquando superioribus et aeviternisqui differunt anobis in specieita ut non facile nobis possit esse commercium cum illismagisquam aquilis cum hominibus. Et sicut homines unius generis cum hominibus aliusgeneris sine idiomatum communione non est conversatio neque contractionisi pernutusita et nobis cum certo numinum generenon nisi per definita quaedamsignasigillafigurascharacteresgestus et alias ceremoniasnulla potestesse participatio. Qui magiae ergo praesertim ea speciequae theurgica estsine huiusmodi vocibus et scripturis vix quippiam poterit magus promovere.

De respectu ad communionem seu consortium rerum.

Inde credere et considerare licet causamqua non solum actioest ad propinquased etiam ad remota secundum sensum; secundum rem enimutsupra dictum estper communionem spiritus universalisqui est totus in toto etqualibet mundi parte. Unde evenitut sicut diversa lumina simul in eodem spacioconcurruntita et diversae secundum potentiam vel actumsecundum finitum sivesecundum infinitum numerum animae in universo consocianturcorpora non itaquorum esse circumscriptive a propria superficie seu peripheria definiturquaeque secundum diversas partes etiam et innumerabiles in diversis etinnumerabilibus locis consistunt (ubi locum intelligimus spacium). Sic ergocorpus nullo pacto agere potest in corpusneque materia in materiamnequeeiusdem materiae partes et corporis in alias corporis partes agere possuntsedomnis actio est a qualitatea forma et tandem ab anima. Haec primum immutatdispositionesut deinde dispositiones mutent corpora. Sic corpus agit in corpusdistans et in propinquum et in propriis partibus per consensum quendamcopulamet unionemquae est a forma; et quia propterea omne corpus ab anima regitur seuspiritu quodam partes partibus connectenteut accidit unam animam agere inalteram ubique et undique sibi propinquamita etiam necessario evenitut agatin corpusubicunque sit illud quod illi animae subministrat atque subest. Quinoverit ergo hanc animae continuationem indissolubilem et eam corpori quadamnecessitate astrictamhabebit non mediocre principiumtum ad operandumtum adcontemplandum verius circa rerum naturam. Et hinc prompta erit ratio qua nondatur vacuumnempe spacium sine corpore; neque etenim corpus unum ab uno locoreceditnisi succedente altero. Anima enim corpus proprium in vita destituituniversum vero corpus ne quidem destituere potestvel si mavis dicere abuniverso corpore destitui; relinquens enim unum simplex seu composituminalterum seu compositum seu simplex defereturvel ab uno relicta corpore ab aliopraevenitur vel subvenitur. Itaque indissolubilem habet nexum ad universalemmateriam; quapropter cum ipsius natura sit ubique tota et continuaubiquemateriam corpoream consistentem agnoscit. Hinc sequitur conclusio vacuum nonesse utpote quod sit spacium sine corporesed vacuum esse utpote spacium in quodiversa corpora sibi succedant et moveantur. Hinc etiam continuus motus estpartium corporis unius versus partes corporis alteriusnempe per continuumspacium et non interruptum quasi vacuo inter plenum et plenum mediantenisivacuum velimus appellare spacium in quo nullum corpus est sensibile.

(XVIII thes.) Corpus vere continuum est corpus insensibilespiritus nempe aŽreus seu aethereuset illud est activissimum etefficacissimumutpote animae coniunctissimum propter similitudinemqua magisrecedit a crassitie hebetioris substantiae sensibilis compositorum. Esse corporainsensibilia et spiritualia praedictae efficaciae; et a quibus vere incorporibus sensibilibus ipsis omnis est virtusindicat aŽreus ipse spiritusqui mare universum concutit et discutitet invictissimus ventorum impetusquiserenissimo existente aŽre purissimoque concutit terramfrangit arboresdiruit aedificia. Ut optime notat Lucretiushoc corpus spiritale est quod omniaoperatur in ipsis sensibilibusunde ipsum ab anima differre non arbitrabanturplurimi philosophorum; unde illud poetae 'quantum ignes animaeque valent'hocest aŽr. Ignis quoquequi non in crassa materia consistitut carbonesetunde dicuntur ignita corporaab aŽre non differre intelligitur nisi accidentequodam. Immo verus ignis est verus spiritusqui in ignito est consistenstorpens; extra ignita est existensvegetans; in flamma est in media quadamdispositioneveluti motu quodam. Per hunc spiritum diversimode formanturcorpora diversa et animalia. Si non omnia corpora composita sunt animaliaomniatamen animata intelligere oportetnempe in omnibus unius generis animamlicetnon unius et eiusdem actuspropter alias et alias materiae dispositiones etidearum obiectus. Hinc accidit utcum diversae sint formae et contrariaenecnon ratione et differentiaquibus alia cum aliis concurrantita etiamcontraria sint loca appulsus et impetuset alia fugiant ab aliis et aliapersequantur aliaquod totum a compositionis conditione proficiscitur.

Utque omnia in proprio esse conservari desiderantita etinvita a loco propriae conservationis et consistentiae divelluntur et non sineforti resistentia repugnantquae adeo fortis estut non prius sol vel ignisaquam ad se trahat per aŽreum spaciumquam illam aŽri assimilaveritnempe invaporis consistentiam converterit; quod ubi factum fuerittunc illa substantiaquae erat aqua non invita trahitursed eodem appulsu quo alliciturper seipsum etiam veluti consentiendo contendititaque paulatim magis atque magis adignis similitudinem accedensfit tandem ipse ignis. E contra corpusquod informa ignis subtilissimum a spiritu contineturordine contrario concrescens seucrassescens in aquae remigrabit speciem. Sic ergo ab aqua ad vaporema vaporein aŽremab aŽre in tenuissimum et penetrativissimum aethereum corpus eiusdemsubstantiae et materiae fit immutatioquam AegyptiiMoisesDiogenesApolloniates appellant spiritumsed differuntquia Moises spiritum ab animanon distinguit (ex editis verbis; de sensu enim illius non iudicamus)illi verodistinxerunt. Alia substantia est arida seu atomiquae sunt corporaindissolubiliasolidissimaper se nullam continuitatem habentia nequedivisibilitatemet propterea convertibilia non sunt in aliud corpus; substantiaenim aquae seu spiritus seu aŽrisquae eadem estnunquam in substantiamatomorum seu aridae commigrabitneque e converso.

Summa et divina et verautpote maxime naturae consonaphilosophia estquae rerum principia posuit aquamseu abyssum seu stygemitemaridam seu atomos seu terram (non inquam tellurem)item spiritum seu aŽrem seuanimamet quartum lucem; haec enim ita sunt ab invicem distinctaut unum nonpossit unquam in alterius naturam transformarised bene concurrunt haec etassocianturubi magisubi minusubi omniaubi quaedam.

De motu rerum duplici et attractione.

Duplex est rerum motus: naturalis et praeternaturalis;naturalis qui est a principio intrinsecopraeternaturalis qui a principioextrinseco; item naturalis qui est conveniens naturaeconsistentiae velgenerationipraeternaturalis qui non. Et hic est duplex: violentusqui estcontra naturam; et ordinatus seu coordinabilisqui non repugnat naturae. Motusnaturalis communiter loquendo secundum omnia genera seu omnes categoriashabeturnon discernentibus inter motum et mutationem. In praesentiarum omnibusaliis motibus et eorum speciebus omissisde motu secundum locum naturaliconsiderantes dicimus ipsum esse duplicem: alterum rerum naturaliterconstitutarum et in proprio loco degentiumet hic motus aut est circularisautcircularem motum imitatur; alius est rerum naturalium non naturaliterconstitutarumet hic motus est rectus. Recta enim aŽr movetur ad vacuumcomplendum; rect‚ lapis per aŽremet corpora graviora per aquam penetrandodeferunturut locumin quo vel naturaliter quiescant vel moveanturhabeant;rect‚quantum possibile estcontrarium fugit a contrariout fumusvaporaqua ab igne (per eam enim lineam citius ad distantiora perducitur); rect‚etiam simile tendit ad simile et conveniens sibiut palea ad ambramferrum admagnetemut melius et satius conquiescant vel commoveantur. Est tertia speciesmotusqui est partium omnium et fluxus et influxus ab omnibus corporibusnaturalibusquae circum undique aliquid secundum multiplicem rationem a seipsis eiaculantur; et hic motus in praesentiarum appelletur sphaericus. Non enimest secundum unam lineam rectam vel ut a mediovel ut ad mediumvel circamediumsed secundum infinitas lineas velut ab eodem centroquandoquidem a totoconvexo perimetro seu superficie ab interno aliquid corpora omnia excutiunt etemittuntrursum etiam in se ipsa recipiunt et immittunt; adolescunt autem atquevigoranturquando convenientiorum influxus superat effluxume contra verosenescuntdecrescunttorpentquando extraneorum influxus et naturaliumeffluxus fit maiortandemque ex ista causa corruptio inest rebus et mutatioquae mutatio omnis seu alteratio et dissolutio * * *. De duobus primi generismotibus nulla est controversia secundum sensumut eorum consideratio etenumeratio est vulgata; penitius vero consideranti tertius non modo verus atqueconvenienssed etiam necessarius invenietur. Ille sensibilis est maxime inillisquae maxime sensibiles habent qualitatesut in ignequi non ad unumlatus seu unam partem calefacitsed circum undiqueubi repente exuscitaturcircum undique inflammatilluminat; ita et voxsonusmedio circum undiqueaequaliter dispositocircum undique aequaliter penetrat. Item secundum sensumolfactus est manifestum a rebus odoriferis continuo partes aliquas effluere;neque enim accidens illud sine certis partibus vel certa substantia diffluentecompositum circumprogreditur. Similiter cum speciesimulacro et huiusmodisensibilibus accidentibus innumerabilia alia accidentia cum certis quibusdampartibus effundunturquae sane partes mirum in modum remotae a minimis illissensibilibusut est manifestum etiam in quibusdam quae per multos annosredolentquantumlibet modicae quantitatis. Ultra huiuscemodi sensibilesqualitates seu virtutesquae circum sphaeraliter a corporibus transmittuntursunt et aliaespiritaliores et hebetioresquae agunt non solum in corpus et insensumsed etiam in penitiorem spiritumet profundiores animae facultatesattingunt incutiendo certos affectus et passionesut vulgatum est de virtutemultorum lapidumradicummineralium. Patet item in fascinationibus et in hisquae per oculi iactus perficiuntur active atque passiveut regulus vel alonginquo homine prospecto visus acie perimit.

Quomodo magnes trahat ferrumcorallium sanguinem etc.

(XXII.) Ex istis sequitur ratioqua magnes secundum genusattrahit. Porro attractio est duplex: quaedam ex consensuut quando partesmoventur ad suum totumlocata ad suum locumsimilia rapiuntur a similibusetconvenientia a convenientibus; alia est sine consensuut quando contrariumtrahitur a contrario propter victoriam illiusquod non potest effugereutquando ab igne raptatur humorut patet in pelvi ignita superposita super pelviaquam continentequae virtute caloris sorbeturut raptim sursum ascendat. Idemest manifestum in vorticibus et turbinibus qui in mari acciduntut interdumipsae naves cum undis in sublime ad multam distantiam rapiantur. Sic vero rapicontingit tripliciter. Uno pacto per rationes sensibilesut in istis modonumeratiset etiam ut ubi cum aŽris attractione et absorptione ea quae inaŽre sunt etiam attrahuntur; et est manifestum etiam in fistulisper quas aquasorbeturad omnis loci differentias ascendendoprogrediendo per dictamrationem; quiaaŽre in fistula contento attractocum alius aŽr loco illiussuccedere non possitsuccedat aqua vel terra vel aliud quod locum impleat. Quodsi nihil succedere possitaŽr ipsa spatii vi revocatur et retineturut patetinterdum exugentibus vel ebibentibus orificio obstructoquorum lingua vel labravirtute mediantis aŽris atque compressi tenacissime orificio agglutinantur etvice versa exugunturut ex eorum poris eliciatur spiritus ad instaurandum seurefovendum quod fuerat abstractum a loco seu spacio.

Est et alia attractionis species insensibilisqua magnestrahit ferrumcuius rationem non possumus referre ad vacuum vel huiusmodisedtantum ad effluxionem partium ab universis corporibus seu atomorum. Evenit enimut ubi atomi unius generis ad atomos similis vel affinis congeneivelgenitabilis specieipervenerint mutuoque occurrerinttunc accendatur appetituset appulsus unius corporis ad alterumut subinde totum quod fuerit devictum adpotentius totum moveatur; ad quod enim omnes partes appulsum habentet totumappellere necesse est. Hoc sensibiliter elucescit in lampadibus accensisquarumsi proxima inferior extinguaturper ipsius fumum seu spiritus illos effluentes(qui in proxima sunt dispositioneut sint flammei vel pabulum ignis) flammadescendet tanquam rapta deorsum ad accendendam inferiorem facem. Ita etiamvidetur in facis flammulisquae ne perimantur absumpto humore in propriosubiectomanifeste adnituntur ad materiam proxime dispositamnempe ad locummaioris flammaerect‚ vel per transversum transcendendo vel progrediendoproficiscuntur. Ita accidit devictis partibus ferriquae ad magnetemquaquaversum discurruntper aliud genus virtutis seu qualitatis attractae(neque etenim omnis operatio in rebus naturalibus et huiusmodi mixtis adqualitates duntaxat activas et passivas est referenda)licet interdumconcurrant etiam necessarionon tamen principaliter. Quod vero per effluxumpartiumqui fit ab huiusmodi subiectishaec attractio proveniatilludindicatquod magnes perfrictus et ambra paleam trahendo et ferrum tanto ampliusroborantur; calor enim ille maiorem partium effluxum inducitin cuius virtuteest poros aperire et corpus rarefacere.

Manifestum hinc est quoque simile iudicium quo modo suorhabarbarum trahit choleram ab extremitatibus seu a partibus circumferentialibusanimalis ad intestinaquando sufficientis fuerit virtutisnon inquam tantae utquamprimum a natura expellatur antequam opereturnec tam remisseut moveattantum humorem et non attrahat. Quod etiam in magnete et similibus virtus etefficacia attractiva non sit a qualitate passiva vel activasecundum vulgatumgenus actionis vel passionisveluti reperitur in quatuor elementorum formissignum est quod et ipsum ferrumquod fuerit a magnete contactumimbuit vimeandem trahendi aliud ferrum. Quod si esset a qualitate elementarinonaccideret hoc; calor enim et frigus accidentaliter advenientia subiectis cumipsius calefacientis absentia evanescunt. Oportet igitur ad effluxum partium hocreferrequae a magnete effluentes in ferrum influxerespiritalis substantia.Aliam rationem horum effectuum vel verisimilem difficile est effingereet hacperspectaquae undique sibi constatvarias chymaeras et somniaquibus aliihuius attractionis causas sunt commentifacile est examinare.

Ad idem iudicium refertur atque causamquod adamas diciturimpedire hanc attractionemsimiliter et varia varias aliasquae propriaeffluente virtute quadam nata sunthebetare alienam virtutemsicut et aliaquaedam intendere et acuereut fertur adamanta magnanimitatem animo deferentisinprimere.

(XXIII.) De attractione vero magnetis a polonon facile estcausam adduceresi non verum est illud quod aiuntad illam regionem montessimilis speciei reperiri quamplurimos et magnosquod tamen est difficilispersuasionis. Esto enim illud: quaeriturquare ad omnem distantiam talisattractio fiat. Neque enim hic loquimur de attractione magnetis non activa sedpassiva; num vero magnes magnetem trahathoc nondum sum expertus. Tales quoquemontes si sunt et ad tantam distantiam virtutem habentcerte si a zona torridatrahunt acum vel tropicisa nostris regionibus deberent trahere hominesarmatos; sed hoc omnino ludicrum videtur. Mitte quod magnes trahit ferrumquando nihil intermediat praeter aŽrematque per lineam rectammodo aregionibus nostris ad illas partesubi sunt montes et scopuli magnetisultramare septentrionalemagnus terrae tumor intercedit. Traheret ergo magnes ferrumvel (si ratione similitudinis traheret) magnetemsi magnete nostra existente inAmontes essent in D; modo in B vel in C necessario reperiunturita utmanifeste intercedat tum magna distantia

recta AB vel AC notatatum etiam tumor terrae ingens perarcum AB et AC notatum. Apparet ergo multis modis absoluta vulgata illa atquefamosa ratio. Atque dictis rationibus hanc quoque annectimus quod montes istimagnetis non habent virtutem attrahendae magnetis ratione similitudinis; id enimsi essetmultam magnetem videremus attrahere magnetis portiunculam. Huius ergoeffectus non rationem damus attractionem aliquamquiaut dictum estrationabilius ferrum inde attraheretursed potius fugam ex antipathia;contrarii quippe natura est istius mineralis atque ferriquae sunt foetusterrae atque terrestres frigidae consistentiae. Unde contra evenit illis atquefloribus fere universisqui convertuntur ad solem et per viam solis ipsumrespiciendo insequunturut non modo videre licet in hac ratione dicta deheliotropiosed in narcissi florecroco et innumerabilibus aliis. Haec ergotanquam inimica soli atque calorituto dicemus ad partes adversas illis atquemaxime oppositas converti seque proripere.

Epilogus motorum quibus aliqua moventur.

Localiter ergo moveri pluribus invenimus rationibus accidere:primo ad vitae consistentiam et conservationemquae est per motum (virtute enimanimae et spiritus nativi res in suo loco circulariter moventurut supra dictumest); secundo per fugam contrarii; tertio per adsectationem convenientis seuboni; quarto per expulsionem seu extrusionem a pellente contrario; quinto perviolentam attractionem etiam contrarii indigentis seu appetentis ipsam materiamconvertibilem in se ipsum; sexto per animalem electionem concurrentem cumconsensu naturalis potentiae; ultimo per violentiamquae arte vel quoque studionaturae vires impedit et retorquet aliovel etiam ipsius naturaequae dumfortis est in una parte ad aliquid movendumnaturam alterius mobilis minorisvirtutis impedit et retunditut fere ubique accidit; a naturali enim fluxuaquae unius occurrente fluxus alterius impediturut accidit in fluminibus adOceanum mare defluentibusquae a maris fluxu patiuntur ut per multa milliariaversus fontes suos et ipsa refluant.

De vinculis spirituum.

Supra dictum est spiritus alios crassioremalios subtilioremincolere materiamalios in compositisalios in simplicioribus corporibusconsisterealios sensibiliaalios insensibilia; unde operationes animae aliissunt promptioresaliis difficilioresaliis hebetataealiis aptataealiisablatae. Alii item secundum genus unumalii secundum aliud genus potentiusoperantur; unde hominibus datae sunt quaedam operationes et actus et voluptatesquibus privantur daemoneset e contra. Illis autem promptior est penetratiocirca corpora et immissio cogitationumquandoquidem usque adeo sensibusinternis impressiones quasdam obtruduntut ea quae ipsi suggeruntper nosmetipsos excogitare videamur interdum. Proportionaliter enim videtur se habereeorum informatioatque analogia quaedam estad hoc quod quispiam velit sensumaliquem exuscitare et loco distantioreopus est clamoreut per auditum adsensum internum conceptiones alicuius perducanturpropinquo ergo clamore nonest opus sed submissiore voceproximo sufficit auribus insusurrare; daemonivero ne auribus ipsis quidem opus estneque voceneque susurrused sensumipsum internum ita penetratut dictum est. Sic immittunt somnia non solum etfaciunt voces exaudiri et quaecunque viderised etiam vigilantibus certascogitationesquas ab alio vix esse cognoscanturinterdum per aenigmatainterdum expressioribus sensibus veritatem inculcantesinterdum fortassedecipientes; atqui non omnibus omnia licentquandoquidem certa serie atqueordine peraguntur universa.

Neque spiritibus seu daemonibus omnibus aeque omnia constantatque licent et sunt perspecta; longe enim plures species eorum esse comperimusquam possint esse rerum sensibilium. Unde et ex ipsis bruta quaedam suntanimalia et sine ratione nocentiaut multum degant infra humanam sapientiamhominibus tamen nocere possunt aeque atque perniciosa animalia atque venena.Tale genus illud quod appellat Marcus surdum et mutumhoc est sine rationequod nullum cognoscit imperiumnullas minasnullas preces exaudit et percipit;et ideo impotentes protestabantur se ad eos eiiciendossed aiebant illud genusper ieiunium seu abstinentiamet orationem seu mentis elevationemet sensusenergiam superari posse atque vinci. Et hoc est physicumquandoquidem crassiillius generisveluti pabulum et illecebraesunt humores crassioris etterrestrioris melancholiaequae per inediam extenuanda vel per accommodatapharmaca prudenter depellenda medico committuntur.

Est et aliud genus timidumsuspiciosumcredulumquod vocesexaudit et intelligitinter possibile vero et impossibileconveniens etinconveniens non distinguitmore hominum somniantum et eorum quorum perturbataest phantasia; et hoc genus minis ipsis mortiscarcerisignis et similiumsolet a corporibus fugari.

Sunt et alii prudentioresquorum magis aŽrea est substantiailla simplexqui nullo cultunulla religionenullis orationibus moventursedhaec omnia pro arbitrio finguntet hominibus illudentes timoremiramreligionem et similia simulantcallent linguas et scientiassed nihilconstanter asseverantutpote genus invidiosumquod confusionem et dubiamentibus et sensibus hominum immittant.

Aethereum veropurum lucidumque genusomnes conveniunt ineo quod sit omnino bonum et hominibus probis amicumnullis vero inimicumsicutex aŽreis alii aliis sunt amicialiis vero inimici et infensi.

Aquei vero et terrestres aut inimici sunt aut non amiciutpote minus rationales et propterea timidioreset iuxta illud 'quem metuuntoderunt' et libenter laedunt.

Ignei veroqui proprius Dii appellantur et heroesdicunturDei ministriquos Cabalistae appellant FissimSeraphimCherubimde quibusdixit Psaltes propheta 'qui facit angelos eius spirituset ministros eiusflammam ignis'; unde recte colligunt Basilius et Origenes angelos non esseomnino incorporeossed spiritales substantiashoc est subtilissimi corporisanimaliaquos per ignes et flammas ignis significat divina revelatio.

In omni ordine spirituum sunt praesides et principespastoresducesrectoresgraduspenes quos sapientiores et potentioresimbecillioribus et rudioribus dominantur et praecipiunt; et haec imperia nonsunt aeternaneque ita brevis consistentiae sicut humanaquandoquidem vitaeillorum sunt multis rationibus vitae nostrae incomparabilesutpote facilius estanimam conciliare sibi corpus simplexquam ex contrariis compositumqualenostrum; illorum corpora facillime passibilia esse facile defenduntquemadmodumpassibile est aŽraqua magis quam composita quaedam corpora. Porro eademfacilitate reficiuntursicut aŽr discissus facillime reintegraturet partesaquae coŽunt postquam fuerint penetratae; et non est ludicrum et poeticumfigmentum quod Virgilius Aeneam stricto gladio permeantem loca umbrarum easperterruisse asserit.

Alii spiritus humanaalii aliorum animalium incoluntcorporaalii plantasalii lapides et mineraliaet omnino nihil est spiritudestitutum et intellectuet nusquam spiritus aeternam sedem sibi destinatamcomparavitsed fluctuat materia de uno in alium spiritum et naturam seucompositionemfluctuat spiritus de una in aliam materiam; et hoc est alteratiomutatiopassio et tandem corruptionempe partium certarum et a certis partibussegregatio et cum certis compositio; nam mors aliud non est praeterquamdissolutio. Atqui neque spiritus ullus neque corpus ullum interitsedcomplexionum tantum et actuum mutatio est continua.

Iuxta autem varios actusqui a compositione variaproficiscunturvarii sunt amores et odiaquandoquidem universasicut dictumestin praesenti esse consistere cupiuntquandoquidem alius status et noviesse aut nihil intelligunt aut ambigunt; ideo generale quoddam vinculum estamoris reciproce animae ad proprium corpus et (modo suo) proprii corporis adanimam. Hinc pendet ex diversitate naturarum et appulsuum vinculorumquibus tumspiritus tum corpora obliganturdiversitasde quibus mox erit disserendumpostquam de analogia spirituum et compositorum definierimus.

De analogia spirituum.

PorphyriusPlotinus et alii Platonici ita spiritibus corporadistribuuntut purissimi et optimiqui etiam Deorum nomine inscribantursintigneae substantiae quoad corpuseamque simplicissimam esse et purissimam; hiveroqui aliis constant elementis crassioribusnon sine subtilioris elementiparticipatione consistuntut aŽrei habeant aŽrem cum igne commixtumaqueicum igne aŽremterrestres cum igne aŽrem et aquam. Invisibiles verosubstantiae sunt propter corporis eorum tenuitatem. Porro terrestres et aquei adlibitum concreto et inspissato vapore interdum visibiles reddunturet inregionibus purioribus aŽre sereniore et tranquilliore etiam apparent. Et mihicontigit eos vidisse ad montes Liberi et Laurinec mihi solised frequenterapparent incolis loci illiusquibus interdum sunt (mediocriter tamen) infensibestias abducentes et occultantesquas iterum post aliquot dies reducant adpropria stabula. In aurifodinis et aliis subterraneis locisut in montibusGebennaesatis est vulgatum et compertum frequentissime occurrere fossoribusquibus interdum sint tum molestitum adiutorestum significatores casuum. Adhoc genus referuntur hiquos circa Nolam ad templum Porti in loco solitarioetetiam sub quadam rupe ad radices montis Cicadumquod fuit olim coemeteriumpestiferatorumet ipse et multi expertus sum et experiuntur nocturnis illaetemporibus praetereundo multis lapidibus impetitusqui minimo intervalloplurimi a capite et aliis corporis partibus magno cum impetu dissilientesimportune insectando ad non mediocre intervallumnunquam tamen laesionem ullamcorporis intulerunt tum mihi tum aliis omnibus qui idem testificantur. De hisPsellus in libro De daemonibus meminitappellans eos lucifugosiactoreslapidumquorum tamen iactus sint inanes.

Esse daemones subterraneos non solum sensusexperientia etratiosed etiam et divina quaedam authoritas confirmat apud sapientissimum etmultae philosophiae ac profundissimae librum Iobi. Ille maledicens diei in quanatus esthis verbis utiturubi ait 'pereat dies in qua natus sum' etc.ubipost paucas sententias infert 'quare misero data est luxet vita his qui inamaritudine animae sunt?' 'cur egressus ex utero non statim perii?''aut sicutabortivum absconditurnon substiti?''nunc enim dormiens sileremet in somnoirrequiescerem cum regibus et principibus terraequi aedificant sibisolitudines et replent domos suas argento'; quibus vero ex ore ipsius Iobiprolatis verbis nihil expressius ad propositum.

Sic etiamut supra dictum estalii spiritus aliiscorporibus sunt inclusicerto quodam ordine et iustitia gradus istosdistribuenteet OrigenesPythagoras et Platonici homines inter daemonesannumeranthosque non bonossed qui boni fieri possint atque peioresunde admeliorem vitam disponantur atque deteriorem. Quapropter vitam istam tum theologichristiani tum et meliores philosophorum sectae viam quandam atque transitumperegrinationem atque militiam appellant. Simile iudicium de aliis generibusconsistentiae. Porro in optima harum ad quam cum devenerit anima seu spiritusin ea intelligitur diutissime perseverare; et hoc est quod a principiodicebamusomnem substantiam spiritalem reduci ad unumomnem materialem adtriaanimam esse unumsuum Deumet primam mentem esse unam supra omniaanimam universi esse unam.

Ad haec valde verisimile est morbos omnes esse malosdaemonesunde et cantu et prece et contemplatione et animae extasi depellunturet contrariis provocantur. Neque est negandum hominibus certis esse quosdamspiritus dominatoresquorum virtute certae morborum species dissipenturutaiunt de Cyro et aliis Persarum regibusqui tactu pollicis lienosos curabant.Vulgatum atque satis compertum est idem in Galliarum regibusqui pollicis tactuscrophulas curant; idem saliva dicitur efficere posse septimus ex eodem parentenatus absque femina mediante.

Daemones proinde esse corporeos et iuxta varia atque diversacorporum genera varios atque diversosillud argumento estquod affectushabentlibidinesiraszelumsimilia affectibus humanis et compositorumanimalium crassioris sensibilisque materiae; ab his enim inventa sunt sacrificiaet caedes animaliumquorum apparatu et fumo summopere delectari protestatisunt; et istos oportet esse complexionis valde affinis nostraee quibus [sunt]alii ad alias gentes et nationes sunt affecticaeteras omnes detestantes etabominantes. Horum alii sunt nominatifamosi et potentioresalii vero magisplebeiiquos Romani patellares Deos appellabantnempe quibus non essentdefinita sacrificia et oblationes. Talia vero fercula non est credibile illistam necessaria esse quam iocunda (possunt enim sibi ipsi per se quae suntnecessaria comparare)tamen haec ad eorum luxum sunt superinventaquae sinehominum administratione sibi minime adcompararent; etsi enim multa melius quamnos noverenon tamen aeque ac nos multa movere et alterare possunt per sespiritualioris et nobilioris et mitioris complexionis. Sunt qui magis fumigiisdelectanturquibus thurecrocomuscoambra et odoriferis floribus olimadsistere sufficiebant.

Nobilioris et eminentioris conditionis illi perhibenturquibus hymnicantus atque musicalia instrumenta arrident.

Super horum conditionem est Deorum conditioquorum natura'non est indiga nostrinec bene pro meritis capitur neque tangitur ira'; maleenim affici a nobis atque bene eorum estquae aliquo pacto a nobis requirere etaccipere possunt ut melius et iucundius habeant; id vero in felicissimo statuconstitutis minime convenire videtur.

In fine illud est firmiter asserendum et mente tenendumquodspirituanimanumineDeo seu divinitate omnia sunt plenaet intellectus etanima ubique totus et tota estsed non ubique facit omnia. Hoc insinuavit poetaex dogmate Pythagorico:

Principio caelum et terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alittotamque infusa per artus
Mens agitat molemet totus se corpore miscet.
Hinc hominum pecudumque genus vitaeque volantum
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.

Idem dicit sensus sacrorum arcanorum ab omni vulgo receptusut in Psalmo et in libro Sapientiae 'spiritus domini replevit orbem terrarum ethoc quod continet omnia'et alibi 'caelum et terram ego impleo'.

Differt autem corporea substantia ab huiusmodi substantiamentisanimae atque sublimis spiritusquod universum corpus est totum in totoet universoipsa vero est tota in qualibet parteubique videlicet totumquoddam constituens et totius imaginem referensubi clariusubi obscuriusubisingulariusubi multipliciterut eiusdem ideae species atque lucis ab omnibusmateriae particulis tota refertursicut etiam tota a tota materiaquod sane inmagno speculo licet contemplariquod unam unius rei refert imaginemidemquerursum in mille frusta contritum ex omnibus partibus integrum nihilominus refertimaginem. Sic etiam diversae aquae partes et hypostasesavulsae a totoAmphitrite seu universali Oceanodiversa recipiunt nomina et proprietatesquaeomnesin unum subinde confluentes Oceanumunum habent nomen et proprietatem;ita si omnes spiritus et aŽris partes in unum Oceanum confluerentunam animamefficerentquae alioqui multae sunt et innumerae. Hinc secundum primaevamconsistentiam unam philosophi dicunt materiamunum spiritumunam lucemunamanimamunum intellectum.

Iam ad multiplex spirituum vinculum referendum convertamurubi omnis magiae doctrina continebitur.

(iuxta III ß) Primum vinculumquo spiritus alliganturestgeneralequo metaphorice Triviae triceps Cerberusostiarius infernialligatusfingitur; est triplex facultasquae requiritur in vinciente seu mago: physicamathematica et metaphysica. In prima est fundamentumin secunda gradusintertia cacumen scalae: prima habet rationem principiorum activorum et passivorumsecundum genus; secunda temporumlocorum et numerorum; tertia universaliumprincipiorum et causarum. Hic est funiculus triplexqui difficile rumpitur.

(ß V) Secundum vinculum triplex estquod requiritur tum inoperantetum in operatotum in eo circa quem est operatioet est fide seucredulitate constansitem invocationeitem amore et ardenti affectu cumactivorum ad passiva applicatione; animae enim est effective immutare corporaseu compositumcorporis vero materialiter est immutare animam. Haec nisiaccesserint seu adsint praesertimcurandomovendo et agitando nihil fiet; undefortunatissimus magus est cui multi creduntmultae est persuasionis.

(ß XI) III. vinculumquod habetur efficiensest numerusprincipumqui iuxta cardines universi quatuor distribuuntur ad ea operaquae acaelo perquiruntur et a natura. Praeter hos pro effectibus voluntariis etextranaturalibus sunt principes determinatum locum non habentes.

(ß XII) IV. vinculum est anima mundi seu spiritus universiqui omnia copulat unitque omnibus; unde ab omnibus datur aditus ad omniasicutdictum est in superioribus.

(ß XIII) V. vinculum sunt animae astrorum et principeslocorumventorumelementorum.

(ß XIII) VI. Animae seu daemones praesidentes temporibusdiebustempestatibus et ipsis elementis.

(ß XIV et XXV) VII. Animae hominum tyrannorumprincipum eteorum qui aliqua celebritate insignes extiteruntunde in numina evasere.

(ß XV) VII. Divina nomina et divinorum ordinum nomina.

(ß XVI) IX. Characteres et sigilla.

(ß XVII) X. Obtestationesconiurationesquae fiunt virtutesuperiorum in inferioraut qui per bonos daemones malos eiiciuntalii persuperioresmalos inferiores. Item alliciuntur per sacrificiaholocaustaterrentur per minasprovocantur per virtutes radiorum et influxuum.

(ß XVIII) XI. Per triplicis mundi virtutem: elementariscaelestis et intellectualis.

(ß XIX) XII. Dispositio petentis bona a boniscastitashonestaspurgatioabstinentia.

(ß XX) XIII. Item adiectio cultuum et rerum naturaliuminquibus latent spiritus hi qui analogiam habent ad eos quorum opera perquiruntur.

(iuxta XXI ß) XIV. Rationes cultuum secundum eorumdifferentias.

(ß XXII) XV. Consecrationum vis ex parte conservantisexparte orationis et ex parte ritus.

(ß XXIII) XVI. Feriaruminfastorum et fastorum dierum ethorarum cognitio.

(ß XXIV et XXVII) XVII. Religiosarum observationumquaeconsistant in puritate locorumlotionibuscontactibussuspensionibusindumentisfumigiissacrificiisiuxta rerum et mediorum differentias.

(ß XXVII) XVIII. Applicatio activorum et passivorumutelementorum primorum vel proximorumsubinde lapidummetallorumplantarum etanimalium iuxta conditiones quatuordecim.

(ß XXVIII) XIX. Annuli.

(ß XXIX) XX. Artificia fascinationum.

Praeter haec generalia vincula sunt quae in septemdecimarticulis ex Alberti doctrina colligunturquorum quaedam sunt relataquaedamreferenda supersunt.

De vinculis spirituum

et primum de eo quod est ex triplici ratione agentismateriae et applicationis.

(ß XXIV) Ad hocut actiones in rebus perficianturtriarequiruntur: potentia activa in agentepotentia passiva in subiecto seupatiente seu dispositioquae est aptitudo quaedam vel non repugnantia seuimpotentia resistendi (quae omnia ad unum terminum reducunturnempe potentiammateriae)et debita applicatioquae est per circumstantias temporisloci etreliquorum concurrentium; omnia ut uno verbo dicamad agentemmateriam etapplicationem. Ex defectu horum trium perpetuo impeditur omnis actiosimpliciter loquendoquandoquidem etiamsi perfectus sit tibicenper tibiaeimperfectionem impedituret applicatio unius ad alterum est inanis. Itaqueimpotentia materiae ponit impotentiam in efficiente et inconvenientiam inapplicatione. Hoc est quod dicimus ex defectu trium perpetuo impediri actionemabsolute loquendo; proprie vero inspiciendopotest defectus provenire rursum aduobus tantum vel ab uno duntaxatnon autem ab uno definitesed sigillatimintelligendo de omnibusut cum tibicen est perfectus et applicatiotibia verodeficitaut cum tibicen et tibiaapplicatio vero impeditur. Ubi vero totaratio efficientiae consistit in applicationetunc prima ratio concurrit cumtertia; efficiens enim nihil aliud est interdum quam applicatoret efficerenihil aliud est quam applicare.

(XXV. XXVI) Non omne natum est pati ab omnineque agere inomnesedsicut dictum est in Physicispassio omnis est a contrario et actioomnis in contrarioneque sempersed dispositumunde vulgatum illud 'actionesactivorum in patiente bene disposito. Hinc patet ratio qua aqua aquae admisceturet aqua per aquam contemperatur propter similitudinem seu cognitionem seusymbolumunde postquam facta fuerit unionullo artificio altera ab alteraseparaturvinum vero purum seu merum facile recipitur ab aqua et recipit aquamut fiat commixtiosed quia partes vini habent in se aliquid caloris et aŽriset spiritusnon omnimodum habent symbolumet ideo secundum minima nonadmiscentursed secundum adeo notabilem molem distincte servantur inheterogeneo compositout certa arte iterum possint segregarisicut etiamaccidit in aqua maritimaquae certo modo sublimata dulcem aquam exprimititemper vasa cerea colataquodsi mixtio esset perfectanon accideret. Oleum verocum aqua nunquam admisceturquia partes olei quasi amatae invicem cohaerent etagglutinanturunde neque penetrant neque penetrantur a partibus aquae. Multumest ergo attendendum in conditione partium attentanti admixtionem corporum cumcorporibus; neque etenim omnia omnibus sunt miscibilia.

(XXVII) Attendendum igitur est ad partium situmcompositionem et differentiamquandoquidem totum toti per unum latuspenetrabile estper alterum vero non; ita enim est in omnibussicut patet inlapidibus et lignis et in ipsa carnequae sunt penetrabilia vel penetrabilioraper unam partem seu latus quam per alteramut patet in effluxu humorum pulsorumper longum fibrarumquia facilius ligna scinduntur per longum; ab humore veropenetrantur facilius per latum quam per longumquandoquidem pori inter fibrasiniecti eo ordine fistulas seu meatus admittunt.

(XXVIII) Non ergo tantum inspicienda est partium qualitasatque situssed etiam conditio formae totius; sunt enim quaedam passiones aptaenatae recipi ab uno subiecto quae non recipiantur ab aliosicut stupor atorpedine causatur in manu piscatorisnon in reticulisetut ludere solebatcomicus quidamignes amoris torrent praecordiaurunt corpectore existentecrudo atque frigido.

(XXIX) Item accidit in tonitruisquae interdum liquefaciuntensem seu chalybem vagina nihilo alterata; ita etiam accidit mirum Neapoli inquadam nobili puella et pulcherrimae specieicuius tantummodo pilos cira vulvamcombussit; ita referuntcombusto ligno doliivinum relinquere consistens seucongelatum forinsecus. Et pleraque huiusmodi eveniunt propter occultam rationemultimam quae est in atomis illiusmodi ignisqui ita est activus in uno ne sitactivus in alio. Referunt etiam laurum ideo imperatorum et poetarum insigniaesse et aquilamquia haec fulgure nunquam attingunturtanquam ita Apollini etIovi amica atque principes atque poetae.

Quod attinet vero ad hominesquibus omnibus non item acciditquod illi puellaestat ratio in eo quod non omnes sunt eiusdem complexionis ettemperamentiet eandem spiritus qualitatem admittunt; ut etiam in quibusdamtalis animus etiam existitut et pluvias impediantimperent ventis et aliistempestatibus. Ita etiam ad complexionem quandam referenda sunt mira quaeaccidunt in corporibusubi quaedam sunt ex privilegio totius specieiquaedamvero ex certa particularium praerogativapropter differentias innumerabilesquae sunt in illis.

In talibus ergo tum speciebus tum individuis contemplanturmagi ut virtutum effectus emendicentet providi imperatores non nobilesamicoscommendatos praeponunt exercitibus et militiae ministros asciscuntsedfortunatioreseosque qui talia pericula consueverunt fortunatius evadere.Pariter a quibusdam plantis et mineralibus per suspensionem et gestationem etaliusmodi applicationem existimant certas praerogativas virtutum sibi conciliarequasi quodam mediante contactuut imperatores laurea corona muniti a fulgurenon formidant.

(XXX) Huc spectat quod quaedam certis animalibus sunt venenasicut generaliter homini cicutaquae generaliter capere est iocundissimumalimentumut facile omnia ex ea pinguefiant. Similiter in differentiisnutrimentorumvenenorum et antidotorum pro variis speciebus est speculandum.Unde non modicum principium est magiae et medicinae ad distinguendum dedifferentiis complexionum et rationibus morborum et sanitatis et principiismutandorum habituum seu dispositionumvel eorundem servandorumperapplicationem extrinsecorum. Novit etiam chymicus ut aqua fortis agat in resdurasut in ferrumargentumaes; in aurum vero et plumbum minime; rursumquomodo vivum argentum ocissime sorbeat oleumquod ab auro omnino repudiatur etabiicitur. Proinde verbenae semini vel succo praesentanea potentia est adfrangendum lapidem in vesicaquae tamen carni et ossi et membranae et aliiscorporis partibus minime videtur esse violenta.

(XXXII) Sunt qui horum rationes referant ad laxitatem velangustiam foraminumquod quidem in quibusdam facile concesserimsed inpraecipuis et pluribus minime verum estsicut in enumeratis omnibus. Neque enimratio estqua aqua fortis potius penetret unum quam alterum propter maioremlaxitudinem foraminum; similiter et verbenae spiritus illequi adversaturcalculonon autem ossibus et carniquamvis magis laxatorum sint pororum. Etquid dicet de adamantequod quidem a subtilissimo corporum et penetrativissimoignis spiritu non discinditurquod tamen ab hircino sanguine penetratur?

Manendum igitur est in ea generali rationequod non omniapatiuntur ab omnibusneque omnes affectus secundum easdem differentias omnibusconveniunt; et horum ratio ab ipsis effectibus et casibus est desumendacumpropria requiritur. Differentiis vero istis occultis seu formis nomina non suntimpositaneque sensibiles sunt ut ad oculum vel tactum veniantnequeratiocinabiles quae ab oculorum et tactuum differentiis atque origine definiteelicianturut de istis possimus dicere aliud quam quod sint; propter quid verone ipsis quidem daemonibus facile esse disserere iudicamussi nobiscum nostrisverbis et sensibus quae per nostra verba significantur velint definire.

Secundum vinculum ex voce et cantu.

(XXXIII) Secunda vinculi ratio est a conformitate numerorumad numerosmensurae ad mensurammomenti ad momentum; unde illi rhythmi atquecantus qui maximam habere efficaciam perhibentur. Proinde quidam magisafficiuntur tragica quadamquidam vero comica harmoniaaliqui generaliter adomnem sunt affectinonnulli sicut de quodam barbaro imperatore recitantquimusicis auditis artificiosissime tractatis instrumentis malle inquit se equihinnitum audire; qui plane humana effigie indignus et iniuria praeditus hoc ipsoconvincitur.

De cantu vero non tantum harmonicosed sub generaliorequadam significatione intelligimussiquidem potentissimaequod quidam expertisuntcantiones seu carmina plus videntur habere dissonantiae quam consonantiaeet fere talis erat anima illius semiferi hominisqualem numeri hinnitus equinifacilius flectere potuissent; sicut etiam ad oculorum sensibilem harmoniam quodspectataliis numeris vincitur ad amorem equinusaliis humanusaliis caninusanimusut pro singularum specierum conditione variae sunt pulchritudinisdifferentiae. Sicut ergo in proverbio est de asino ad lyramnon omnes cantusomnibus sunt accommodiet ut varias animas harmonici variiita etiam variimagici varios spiritus devinciunt.

(XXXIV) Haec autem vincula non solum hoc ipso sunt tenaciaquod per auditum percipiuntur seu aditum nanciscuntur in animasicut Marsi etPsylli vox potentissima vox est in serpente; verum etiam et occulto susurroetiam ad rem vinciendam non pervenienteper analogiam spiritus ad spiritumvincientis ad vinciendumeffectus vinculorum perficitur; neque etenim semperincantati incantantium voces excipiuntvel exceptis sensibiliter afficiuntur etstatim.

(XXXV) Huc spectat quod numeri unius vocis vel aspectusalterius vocis numeros confundunt et obtundunt; unde lupoquem cervarium vulgoappellantquidam viso vocem amittunt devincti eo spirituneque facile verbaformare possunt. Et referunt instrumentum ex agnina pelle cum typano ex pellelupina prorsus amittere sonumquamlibet alioqui sonorum et fortius ictibusimpetitumquandoquidem spiritusqui aliqualis est in emortui pellepotens estvincere et compescere spiritum per eam participationem antipathiae etpraedominiiquae erat in viventibus. Hoc quod referunt an ita sit non sumexpertustamen verisimilitudinem habet et rationemquae tamen non omnino est aratione vitae ad vitam et speciei ad speciemquandoquidem et asinus lupum timetnihilo fortasse minus quam ovispariter et illius insidiis obnoxiustympanumtamen ex eius pelle confectumaequis fortassis pulsibus tympanum lupi nisicompescatpro maiori tamen spissitudine superabit.

(XXXVI) Huc etiam spectat de fidibus ex nervis ovium etnervis lupinis nunquam consonantibus. Vulgatum quoque est apud multosquemadmodum duae citharae vel lyrae aequaliter temperatae si fuerintquarumaltera propior alteri pulseturharmonia unius in alterius chordas non solumconsonantessed et aequaliter motas commigrabit; et hoc valde rationabile est.Unde etiam accidit et voce quadam et gestu vel simili quadam specie animum uniusaffici praesentia alteriusut indissolubiles oriantur amicitiae. Sunt quosvisos temere odimussicut etiam sine causa amamus; et hoc odium et amorinterdum sunt reciprocainterdum vero nonquod accidit a praedominio quodamunius in alterum secundum unam affectus speciemquae impeditur ab alia affectusspecie quae est in alterosicut et specie unius catelli et aviculae amorisquodam affectu pertrahimur in illasquae tamen timore percussae nos fugiunt etoderunt.

(XL) Ad hoc genus pertinent preces et orationesquibus paresaut principes quidam sollicitant(ubi) nullum habeant effectum neque rationesvel honestatis et iustitiae praetextus allegati; quibus interdum plus possuntunius morionis et scurrae propositaut interdum prudentiores per eiusmodi vocestanquam magis accommoda vincula principum animos soleant irretireut in IulioIII. Pontifice compertumqui orantesdeprecanteslacrimantes abolebatabiiciebat; si quis vero uno scommate vel alio lepide post pedum osculaaccessissetis quaecunque exoptabat impetrare ab illo poterat.

Ad incantationis ergo artem spectat et eam vinculi spiritusspeciemquae est per cantus seu carminaquicquid tractant oratores faciens adpersuadendum et dissuadendum seu ad movendos affectus; cuius quidem artisalteram partem praetermiserunt et in sinu magorum seu philosophorum seuversutiorum politicorum latentem esse sinuntquam tamen Aristoteles inRhetorica ad Alexandrum magna ex parte complexus estquaeque ad duo capitaconsiderationis reducituralterum quod consideret incantator quid deceat se etquid sibi conveniatalterum quid incantando seu vinciendo placeatarrideateius scilicet moribus consideratisstatucomplexioneusuquae omnia inpraesentiarum retexere et adducere non est locus.

Tertium vinculorum genus ex visu.

(XLI) Per visum etiam vincitur spiritusut passim quoquesuperius est attactumdum formae aliter atque aliter ante oculos obversantur.Hinc fascinationes activae et passivae ab oculis proficiscuntur et per oculosingrediuntur; unde illud 'Nescio quis oculis teneros mihi fascinat agnos'.

Pulchri quoque species affectum amoris excutit; contrariiabominationis et odii. Et per affectiones animae ac spiritus aliquid insuper incorpus ipsumquod sub animae gubernaculo et spiritus contemperamento consistittransfunditur. Sunt quoque aliae affectuum speciesquae etiam per oculosaccipiuntur atque statim corpus ipsum aliqua ratione afficiunt; tristibus enimquibusdam vultibus ad tristitiam et compassionem vel moerorem concitamurtanquam ex causis manifestis.

Sunt alii qui etiam peiores animo atque corpori ingeruntimpressiones per oculossed non evidenter per ea quae nos possimus iudicareefficacissime tamen movent per aliqua quae sunt in nobisnempe per multiplicemspiritum et animam; quandoquidem tametsi una anima in toto corpore vigeatetuni praecipue omnia membra subministrenttamen quia spiritu quodam toto totumet anima tota et universi partes vivificanturratio multarum affectionumspiritualium referenda est ad aliquid aliud quod cognoscit in nobis et vivitquod iis rebus afficitur et perturbaturquibus minime nos perturbamur etafficimur. Et interdum nocentius tangimur et laedimur ab his quorum ictus nonsentimusquam quorum sentimus; ita et multa visa et per oculum ingestae speciesperturbationis sensum non faciunt in apertis et extrinsecis potentiissensitivisquae tamen profundius immersae letaliter etiam afficiuntquorumsensus immediatus ad internum spiritumquasi alium sensum et animalreferuntur. Unde non tam leviter refragabimur quibusdam Platonicis et omnibusPythagoricisqui unum hominem multa statuunt animalia veluti per se viventiaquorum interdum uno peremptoseu primariodiu alia supervivunt.

(XLII) Iudicare ergo eorum tantum nos laedi vel afficispeciebus visibilibusquae solum manifestam sensus et animi perturbationeminducuntmanifesta est stupiditasnon aliter ac si quispiam iis tantum ictibusvel magis laedi existimat qui sentiuntur vel magis sentiunturcum tamen expertisimus plures molestiae et tormenti inferre puncturam acus vel spinae circapellem vellicantisquam ensis adacti ex uno latere in aliudcuius gravioreffectus tandem sentitursine sensu tamen laesionis eo quo corporis partespenetrat momento. Ita nimirum multa furtim per oculum ad animae exitium usquespiritus captivant et inculcantlicet eam perturbationem non inducant quamleviora obiecta; sicut videntes certos gestus vel affectus vel motus compellimurad lacrimasalienum quoque sanguinem perfundi aspicientes quidam vel cadaverisincisionem usque ad animae deliquium compelluntur; cuius rei nulla alia causaest praeterquam affectio per oculos devinciens.

Quartum vinculum est ex phantasia.

(XLVIIXLVIII) Cuius quidem munus est recipere species asensibus delatas et continereet componere eas et dividerequod quidem acciditdupliciter: uno pacto ex arbitrio vel electione imaginantisquale est poŽtarumet pictorum munuset eorum qui apologos componuntet universaliter omnis cumratione species componentis; alio pacto extra arbitrium et electionem. Et itadupliciter: vel per causam etiam eligentem et voluntariamvel ab extrinsecusmoventem. Et hac duplici: vel mediataut homine qui per voces vel per spectraper visum vel per auditum perturbationes inducit; vel immediataut spiritualirationaliseu daemone qui agit in phantasiam per somnia vel etiam per vigiliasita internas species commovensut aliquid sensus externi apprehendi videatur.Unde energumeni quidam videre sibi videntur quaedam spectacula et audire quasdamvoces et sententiasquas putant vere ab externis subiectis insinuariundeimportunissime et constantissime asseverant se vera vidisse et vera audisseubinimirum non sensus eorum decipitursed ratio; quae enim audiuntaudiuntquaevidentvidenttamen quod interno sensu per speciem phantasiabilem illisobiicituridem per sonum externumper aures et formam externam per visumingestam se videre arbitranturet intentiones sensuum internorum res ipsas esseautumant. Ita accidit ut ne quidem a circumstantibus nolint ad saniorem sensumrevocariquos potius ad propriam imaginationem malint promoverequos vereexistiment surdos et mutos; et medici haec ipsa referunt ad maniam etmelancholiamquae ab iisdem somnia vigilantum appellantur.

(XLIX) Porro in hoc vinculo neque purum est materiale illudprincipiumquod crassissima et importunissima pertinacia quorumdam vulgariummedicorum opinaturneque purum illud efficiens daemoniaci seu diabolicigenerisquod pro sua parte tuentur quidam Theologi; sed utrumque concurritmaterialiter quidem humor melancholicusquem saturnalium daemoniorum popinamseu balneum appellamussed etiam pro causa movente et efficiente spiritus ipsedaemoniacusqui cum non sit omnino substantia incorporeaquandoquidem multisaffectibus animalibus iisque gravissimis praediti videntur daemonesquamvissubstantia spiritualiscui subtilius et minus sensibus pervium corpus est anatura tributumin quo genere animalium dictum est non pauciores reperirispeciesquam sint viventiumcompositorum et sensibilium. Sicut ergo addefinitum semen in definito loco congrue expositum definita veluti accurritanimaaut ex ipso velut emergens certam animalis formam vel viventis producitet emergere facitut ex hoc semine nascatur olivaex illo canisex illo homoitem in hoc corpore ita vel ita complexionato commodius nascuntur haeccommodius vero illaunde poeta 'Hic segetesillic veniunt felicius uvae'; itaex certa cordis vel cerebri vel spiritus animalis temperie et complexioneintemperie vel perturbationequasi in proprio campo et ex proprio seminebonivel mali spiritus et principia intentionum enascuntur. Unde mutua quaedamconsequentia estut talia corpora tales animastales animae talia corpora inconsistentiam producantiuxta substantialemquam appellantet specificamdifferentiam atque subsistentiam; ita et advenientes et accedentes alii spirituspropter accidentales quasdam complexiones vel subiecta corpori adiecta sequiturpraedominium illud furiosi spiritusquod sane e medio tolli potesttumincantationenempe rhetorica illaet amica et medica quadam persuasionespiritum obsessum reficiendotum evacuatione seu expulsione noxiae materiae perpurgativa pharmacatum per commoda IovialiaSolaria et alia vitae humanaecongruentia nutrimentaquae materiam meliorem spiritui subiiciantveldeteriorem illamquae in complexionem interdum transitmitigent etcontemperent. Sic neque spiritus opera haec vitalia et animalia persequiturneque sine spiritu corpus assumit; ad haec igitur sive bene sive male sive proratione speciei sive extra speciei rationem constituenda principium materialerequirituret secundum genus formale seu efficiens. Interim satis rationabileestut ad curationem perturbatae phantasiae et ad solutionem interni sensus hocpacto devincti simplex humorum purgatio simplexque victus ratio sufficiat; nonpropterea tamen concluditurut concludit quidam pinguissimae Minervae medicusqui sub titulo De occultis naturae miraculis plures protulit ineptias quampotuit litteras et syllabas exararequi ex eo quod per secessum et humorumvacuationem tales spiritus cum eiusmodi miris intentionibus liberis et ordinatisexpelluntur et extrudunturconcludit eos nihil aliud esse quam humores; undeaeque possemus dicere suam excellentiamquae plurium animas per secessum ecorpore abire coŽgeritut et animam ipsam etiam humorem seu excrementumexistimetaut si penuria cibi atque potus cogatur ipse suam domum et patriamdeserere propter medicinae ignorantiam et apertorum naturae colorum atque vocumexistimemus eum nihil aliud esse quam de genere eorum quae illum expellunt.

Omnibus hisce modis cum contingat vinciri et obligari sensummedico seu mago maxime insistendum est circa opus phantasiae; hoc enim est portaet praecipuus aditus ad actiones et passiones affectusque universosqui sunt inanimali; et ex hac alligatione sequitur alligatio profundioris potentiaequaeest cogitativa.

De vinculo quintoquod est ex cogitativa.

(LLI) Vinculum phantasiae leve per se estsi vinculumcogitativae vires non con duplicet. Ea enim spectraquae idiotaestulticreduli et superstiosuli ingenii animum devinciunt et obligantderidenturcontemnuntur et veluti inanes umbrae a sobrio et bene nato et disciplinatoingenio. Unde omnes operatores sive magi sive medici sive prophetae sine fidepraevia nihil efficiuntet iuxta fidei praeviae numeros operantur. -- Hic nosaccipimus fidem iuxta magis universalem rationemquam a singulis istorumcapiatur et ab omnibus. --

(LII) Haec in quibusdam commovetur tanquam praeviis potentiisbene dispositis et ordinatisa quibusdam vero tanquam perturbatis; multum verofaciunt ligamenta quae sunt ex ore disertiex specie unde certa dispositiooriatur et foveatur in imaginationequae est sola porta omnium affectuuminternorum et est vinculum vinculorum. Hinc Hippocratis vulgata est sententia'efficacissimum medicorum esse illum cui plurimi credunt'et hoc est quiaplurimos vincit aut eloquio aut praesentia aut fama; et non solum de medicosedquocunque magiae genere vel alius sub alio titulo potestatissi in operantevinciendi iniciendae imaginationis vix quippiam aliis mediis poterit promoveri.

(LIII) Et credunt theologi et concedunt et concionantur de eoqui per se potest omnia facerequod non poterat curare eos qui illi noncredebantcuius impotentiae tota ratio refertur ad imaginationemquam nonpotuit vincire; compatrueles enimqui noverant humile illius genus eteducationemspernebant et irridebant medicum et divinum; unde illud vulgatum'nemo propheta acceptus in patria'. Facilius ergo quibusdam vincire est eosapud quos minus est notusut ex opinione et apparatu fideicuius quidempotentia animae quodammodo se disponitaperitexplicatac si fenestrasaperiat ad solem concipiendumquas alioqui occlusas teneretdatur aditus adeas impressiones quas ligatoris ars exquiritincutiendo subsequentia vinculaquae sunt spescompassiotimoramorodiumindignatioiragaudiumpatientiacontemptus vitaemortisfortunaeet omnia quorum vires ex animo incorpus alterandum transmigrant.

Quomodo vero reliquae istae enumeratae vinculorum speciesquae fidem et opinionem subsequunturalterent considerare non est valdeprofundae speculationis. Iam quod attinet ad magis spiritales potentias animaequae sequunturnempe ad memoriamrationemexperientiamintellectum etmentemnon est operae praesentis speculationis persequisiquidem actus illarumpotentiarum non redundant in corpus neque alterantsed tota immutatiooriginaliter est in potentiis ante cogitativameffective autem et principalitera cogitativa. Inde omnis vis magica activa et passivaet vinculis magicisspecies eousque subiiciunturetut etiam asserit Plotinustum sapientes tuminsipientes per principia naturalia consistentia in ea possunt vincirinisiextet aliquod principium in subiecto quod valeat repercutere seu excuteremagicas eiaculationes; quandoquidemut dictum est supranon omnia penetrant inomnia neque admiscentur omnia cum omnibussicut oleum cum aqua non admiscetur.Sic testatur Plotinus de se ipso et confirmat Porphyrius in Vita Plotiniquodmaleficia cuiusdam Aegyptiiquibus nitebatur vincire et maleficiare Plotinumin ipsum authorem sunt conversa. Et haec De vinculis in genere dicta sint.

FINIS




Google