Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


De ente et essentia di Tommaso d'Aquino

 

Sciendum est igitur quodsicut in V Metaphysice Philosophus dicitens perse dicitur dupliciteruno modo quod dividitur per decem generaalio modo quodsignificat propositionum veritatem. Horum autem differentia est quia secundomodo potest dici ens omne illudde quo affirmativa propositio formari potestetiam si illud in re nihil ponat. Per quem modum privationes et negationes entiadicuntur; dicimus enim quod affirmatio est opposita negationi et quod cecitasest in oculo. Sed primo modo non potest dici ens nisi quod aliquid in re ponit.Unde primo modo cecitas et huiusmodi non sunt entia.

Nomen igitur essentie non sumitur ab ente secundo modo dictoaliqua enim hocmodo dicuntur entiaque essentiam non habentut patet in privationibus; sedsumitur essentia ab ente primo modo dicto. Unde commentator in eodem loco dicitquod ens primo modo dictum est quod significat essentiam rei. Et quiaut dictumestens hoc modo dictum dividitur per decem generaoportet quod essentiasignificet aliquid commune omnibus naturisper quas diversa entia in diversisgeneribus et speciebus collocantursicut humanitas est essentia hominiset sicde aliis.

Et quia illudper quod res constituitur in proprio genere vel specieesthoc quod significatur per diffinitionem indicantem quid est resinde est quodnomen essentie a philosophis in nomen quiditatis mutatur. Et hoc est quodPhilosophus frequenter nominat quod quid erat esseid est hoc per quod aliquidhabet esse quid. Dicitur etiam forma secundum quod per formam significaturcertitudo uniuscuiusque reiut dicit Avicenna in II Metaphysice sue. Hoc etiamalio nomine natura dicitur accipiendo naturam secundum primum modum illorumquattuorquos Boethius in libro de duabus naturis assignatsecundum scilicetquod natura dicitur omne illud quod intellectu quoquo modo capi potest. Non enimres est intelligibilis nisi per diffinitionem et essentiam suam. Et sic etiamPhilosophus dicit in V Metaphysice quod omnis substantia est natura. Tamen nomennature hoc modo sumpte videtur significare essentiam reisecundum quod habetordinem ad propriam operationem reicum nulla res propria operationedestituatur. Quiditatis vero nomen sumitur ex hocquod per diffinitionemsignificatur. Sed essentia dicitur secundum quod per eam et in ea ens habetesse.

Sed quia ens absolute et per prius dicitur de substantiis et per posterius etquasi secundum quid de accidentibusinde est quod essentia proprie et vere estin substantiissed in accidentibus est quodammodo et secundum quid.Substantiarum vero quedam sunt simplices et quedam compositeet in utrisque estessentiased in simplicibus veriori et nobiliori modosecundum quod etiam essenobilius habent. Sunt enim causa eorum que composita suntad minus substantiaprima simplexque deus est. Sed quia illarum substantiarum essentie sunt nobismagis occulteideo ab essentiis substantiarum compositarum incipiendum estuta facilioribus convenientior fiat disciplina.

In substantiis igitur compositis forma et materia nota estut in homineanima et corpus. Non autem potest dici quod alterum eorum tantum essentia essedicatur. Quod enim materia sola non sit essentia rei planum estquia res peressentiam suam et cognoscibilis est et in specie ordinatur vel genere. Sedmateria neque cognitionis principium estneque secundum eam aliquid ad genusvel speciem determinatursed secundum id quod aliquid actu est. Neque etiamforma tantum essentia substantie composite dici potestquamvis hoc quidamasserere conentur. Ex his enim que dicta sunt patet quod essentia est illudquod per diffinitionem rei significatur. Diffinitio autem substantiarumnaturalium non tantum formam continetsed etiam materiam; aliter enimdiffinitiones naturales et mathematice non differrent. Nec potest dici quodmateria in diffinitione substantie naturalis ponatur sicut additum essentie eiusvel ens extra essentiam eiusquia hic modus diffinitionis proprius estaccidentibusque perfectam essentiam non habent. Unde oportet quod indiffinitione sua subiectum recipiantquod est extra genus eorum. Patet ergoquod essentia comprehendit materiam et formam.

Non autem potest dici quod essentia significet relationemque est intermateriam et formam vel aliquid superadditum ipsisquia hoc de necessitate essetaccidens et extraneum a re nec per eam res cognoscereturque omnia essentieconveniunt. Per formam enimque est actus materiemateria efficitur ens actuet hoc aliquid. Unde illud quod superadvenit non dat esse actu simplicitermateriesed esse actu talesicut etiam accidentia faciuntut albedo facitactu album. Unde et quando talis forma acquiriturnon dicitur generarisimplicitersed secundum quid.

Relinquitur ergo quod nomen essentie in substantiis compositis significat idquod ex materia et forma compositum est. Et huic consonat verbum Boethii incommento predicamentorumubi dicit quod usia significat compositum. Usia enimapud grecos idem est quod essentia apud nosut ipsemet dicit in libro de duabusnaturis. Avicenna etiam dicit quod quiditas substantiarum compositarum est ipsacompositio forme et materie. Commentator etiam dicit super VII Metaphysice:natura quam habent species in rebus generabilibus est aliquod mediumid estcompositum ex materia et forma. Huic etiam ratio concordatquia esse substantiecomposite non est tantum forme nec tantum materiesed ipsius compositi.Essentia autem est secundum quam res esse dicitur. Unde oportet quod essentiaqua res denominatur ensnon tantum sit forma neque tantum materiased utrumquequamvis huiusmodi esse suo modo sola forma sit causa. Sic enim in aliis videmusque ex pluribus principiis constituunturquod res non denominatur ex alteroillorum principiorum tantumsed ab eoquod utrumque complectiturut patet insaporibusquia ex actione calidi digerentis humidum causatur dulcedoetquamvis hoc modo calor sit causa dulcedinisnon tamen denominatur corpus dulcea caloresed a sapore qui calidum et humidum complectitur.

Sed quia individuationis principium materia estex hoc forte videtur sequiquod essentiaque materiam in se complectitur simul et formamsit tantumparticularis et non universalis. Ex quo sequeretur quod universaliadiffinitionem non haberentsi essentia est id quod per diffinitionemsignificatur. Et ideo sciendum est quod materia non quolibet modo accepta estindividuationis principiumsed solum materia signata. Et dico materiam signatamquae sub determinatis dimensionibus consideratur. Hec autem materia indiffinitione hominisin quantum est homonon ponitursed poneretur indiffinitione socratissi socrates diffinitionem haberet. In diffinitione autemhominis ponitur materia non signata; non enim in diffinitione hominis poniturhoc os et hec carosed os et caro absoluteque sunt materia hominis nonsignata.

Sic ergo patet quod essentia hominis et essentia socratis non differunt nisisecundum signatum et non signatum. Unde commentator dicit super VII Metaphysice:socrates nihil aliud est quam animalitas et rationalitasque sunt quiditas eius.Sic etiam essentia generis et speciei secundum signatum et non signatumdifferuntquamvis alius modus designationis sit utrobiquequia designatioindividui respectu speciei est per materiam determinatam dimensionibusdesignatio autem speciei respectu generis est per differentiam constitutivamque ex forma rei sumitur. Hec autem determinatio vel designatioque est inspecie respectu generisnon est per aliquid in essentia speciei exsistensquodnullo modo in essentia generis sitimmo quicquid est in specieest etiam ingenere ut non determinatum. Si enim animal non esset totum quod est homosedpars eiusnon predicaretur de eocum nulla pars integralis de suo totopredicetur.

Hoc autem quomodo contingat videri poteritsi inspiciatur qualiter differtcorpus secundum quod ponitur pars animalis et secundum quod ponitur genus. Nonenim potest eo modo esse genusquo est pars integralis. Hoc igitur nomen quodest corpus multipliciter accipi potest. Corpus enimsecundum quod est in generesubstantiedicitur ex eo quod habet talem naturamut in eo possint designaritres dimensiones; ipse enim tres dimensiones designate sunt corpusquod est ingenere quantitatis. Contingit autem in rebusut quod habet unam perfectionem adulteriorem etiam perfectionem pertingatsicut patet in hominequi et naturamsensitivam habet et ulterius intellectivam. Similiter etiam et super hancperfectionemque est habere talem formamut in ea possint tres dimensionesdesignaripotest alia perfectio adiungiut vita vel aliquid huiusmodi. Potestergo hoc nomen corpus significare rem quandamque habet talem formamex quasequitur in ipsa designabilitas trium dimensionum cum precisioneut scilicet exilla forma nulla ulterior perfectio sequatur; sed si quid aliud superadditursit preter significationem corporis sic dicti. Et hoc modo corpus eritintegralis et materialis pars animalisquia sic anima erit preter id quodsignificatum est nomine corporis et erit superveniens ipsi corporiita quod exipsis duobusscilicet anima et corporesicut ex partibus constituetur animal.

Potest etiam hoc nomen corpus hoc modo accipiut significet rem quandamquehabet talem formamex qua tres dimensiones possunt in ea designariquecumqueforma sit illasive ex ea possit provenire aliqua ulterior perfectio sive non.Et hoc modo corpus erit genus animalisquia in animali nihil est accipere quodnon implicite in corpore continetur. Non enim anima est alia forma ab illaperquam in re illa poterant designari tres dimensiones; et ideocum dicebatur quodcorpus est quod habet talem formamex qua possunt designari tres dimensiones ineointelligebatur: quecumque forma essetsive animalitas sive lapideitas sivequecumque alia. Et sic forma animalis implicite in forma corporis contineturprout corpus est genus eius.

Et talis est etiam habitudo animalis ad hominem. Si enim animal nominarettantum rem quandamque habet talem perfectionemut possit sentire et moveriper principium in ipso existens cum precisione alterius perfectionistuncquecumque alia perfectio ulterior supervenirethaberet se ad animal per modumpartis et non sicut implicite contenta in ratione animaliset sic animal nonesset genus; sed est genus secundum quod significat rem quandamex cuius formapotest provenire sensus et motusquecumque sit illa formasive sit animasensibilis tantum sive sensibilis et rationalis simul.

Sic ergo genus significat indeterminate totum id quod est in specienon enimsignificat tantum materiam; similiter etiam differentia significat totum et nonsignificat tantum formam; et etiam diffinitio significat totumet etiam species.Sed tamen diversimodequia genus significat totum ut quedam denominatiodeterminans id quod est materiale in re sine determinatione proprie forme. Undegenus sumitur ex materiaquamvis non sit materiaut patet quod corpus diciturex hoc quod habet talem perfectionemut possint in eo designari tresdimensiones; que quidem perfectio est materialiter se habens ad ulterioremperfectionem. Differentia vero e converso est sicut quedam denominatio a formadeterminate sumpta preter hoc quod de primo intellectu eius sit materiadeterminataut patetcum dicitur animatumscilicet illud quod habet animam;non enim determinatur quid situtrum corpus vel aliquid aliud. Unde dicitAvicenna quod genus non intelligitur in differentia sicut pars essentie eiussed solum sicut ens extra essentiamsicut etiam subiectum est de intellectupassionum. Et ideo etiam genus non predicatur de differentia per se loquendoutdicit philosophus in III Metaphysice et in iv topicorumnisi forte sicutsubiectum predicatur de passione. Sed diffinitio vel species comprehenditutrumquescilicet determinatam materiamquam designat nomen generisetdeterminatam formamquam designat nomen differentie.

Ex hoc patet ratio quare genusspecies et differentia se habentproportionaliter ad materiam et formam et compositum in naturaquamvis non sintidem quod illaquia neque genus est materiased a materia sumptum utsignificans totumneque differentia formased a forma sumpta ut significanstotum. Unde dicimus hominem esse animal rationale et non ex animali et rationalisicut dicimus eum esse ex anima et corpore. Ex anima enim et corpore dicituresse homosicut ex duabus rebus quedam res tertia constitutaque neutraillarum est. Homo enim neque est anima neque corpus. Sed si homo aliquo modo exanimali et rationali esse dicaturnon erit sicut res tertia ex duabus rebussed sicut intellectus tertius ex duobus intellectibus. Intellectus enim animalisest sine determinatione specialis formeexprimens naturam rei ab eo quod estmateriale respectu ultime perfectionis. Intellectus autem huius differentierationalis consistit in determinatione forme specialis. Ex quibus duobusintellectibus constituitur intellectus speciei vel diffinitionis. Et ideo sicutres constituta ex aliquibus non recipit predicationem earum rerumex quibusconstituiturita nec intellectus recipit predicationem eorum intellectuumexquibus constituitur. Non enim dicimus quod diffinitio sit genus aut differentia.

Quamvis autem genus significet totam essentiam specieinon tamen oportet utdiversarum specierumquarum est idem genussit una essentiaquia unitasgeneris ex ipsa indeterminatione vel indifferentia proceditnon autem itaquodillud quod significatur per genus sit una natura numero in diversis speciebuscui superveniat res aliaque sit differentia determinans ipsumsicut formadeterminat materiamque est una numerosed quia genus significat aliquamformamnon tamen determinate hanc vel illamquam determinate differentiaexprimitque non est alia quam illaque indeterminate significabatur per genus.Et ideo dicit commentator in XI Metaphysice quod materia prima dicitur una perremotionem omnium formarumsed genus dicitur unum per communitatem formesignificate. Unde patet quod per additionem differentie remota illaindeterminationeque erat causa unitatis generisremanent species peressentiam diverse.

Et quiaut dictum estnatura speciei est indeterminata respectu individuisicut natura generis respectu specieiinde est quod sicut id quod est genusprout predicabatur de specieimplicabat in sua significationequamvisindistinctetotum quod determinate est in specieita etiam et id quod estspeciessecundum quod predicatur de individuooportet quod significet totum idquod est essentialiter in individuolicet indistincte. Et hoc modo essentiaspeciei significatur nomine hominisunde homo de socrate predicatur. Si autemsignificetur natura speciei cum precisione materie designateque est principiumindividuationissic se habebit per modum partis. Et hoc modo significaturnomine humanitatis; humanitas enim significat id unde homo est homo. Materiaautem designata non est id unde homo est homo; et ita nullo modo contineturinter illaex quibus homo habet quod sit homo. Cum ergo humanitas in suointellectu includat tantum eaex quibus homo habet quod sit homopatet quod asignificatione eius excluditur vel preciditur materia designata. Et quia parsnon predicatur de totoinde est quod humanitas nec de homine nec de socratepredicatur. Unde dicit Avicenna quod quiditas compositi non est ipsum compositumcuius est quiditasquamvis etiam ipsa quiditas sit compositasicut humanitaslicet sit compositanon est homoimmo oportet quod sit recepta in aliquo quodest materia designata.

Sed quiaut dictum estdesignatio speciei respectu generis est per formamdesignatio autem individui respectu speciei est per materiamideo oportet utnomen significans idunde natura generis sumiturcum precisione formedeterminate perficientis speciem significet partem materialem totiussicutcorpus est pars materialis hominis. Nomen autem significans idunde sumiturnatura speciei cum precisione materie designatesignificat partem formalem. Etideo humanitas significatur ut forma quedamet dicitur quod est forma totiusnon quidem quasi superaddita partibus essentialibusscilicet forme et materiesicut forma domus superadditur partibus integralibus eiussed magis est formaque est totum scilicet formam complectens et materiamtamen cum precisioneeorumper que nata est materia designari.

Sic igitur patet quod essentiam hominis significat hoc nomen homo et hocnomen humanitassed diversimodeut dictum estquia hoc nomen homo significateam ut totumin quantum scilicet non precidit designationem materiesedimplicitecontinet eam et indistinctesicut dictum est quod genus continetdifferentiam; et ideo predicatur hoc nomen homo de individuis. Sed hoc nomenhumanitas significat eam ut partemquia non continet in significatione sua nisiidquod est hominis in quantum est homoet precidit omnem designationem. Undede individuis hominis non predicatur. Et propter hoc etiam nomen essentiequandoque invenitur predicatum in redicimus enim socratem esse essentiamquandam; et quandoque negatursicut dicimus quod essentia socratis non estsocrates.

Viso igitur quid significetur nomine essentiae in substantiis compositisvidendum est quomodo se habeat ad rationem generisspeciei et differentiae.Quia autem idcui convenit ratio generis vel speciei vel differentiaepraedicatur de hoc singulari signatoimpossibile est quod ratio universalisscilicet generis vel specieiconveniat essentiae secundum quod per modum partissignificaturut nomine humanitatis vel animalitatis. Et ideo dicit Avicennaquod rationalitas non est differentiased differentiae principium; et eademratione humanitas non est species nec animalitas genus. Similiter etiam nonpotest dici quod ratio generis vel speciei conveniat essentiaesecundum quodest quaedam res exsistens extra singulariaut platonici ponebantquia sicgenus et species non praedicarentur de hoc individuo; non enim potest dici quodsocrates sit hoc quod ab eo separatum est; nec iterum illud separatum proficeretin cognitionem huius singularis. Et ideo relinquitur quod ratio generis velspeciei conveniat essentiaesecundum quod significatur per modum totiusutnomine hominis vel animalisprout implicite et indistincte continet totum hocquod in individuo est.

Natura autem vel essentia sic accepta potest dupliciter considerari: unomodosecundum rationem propriamet haec est absoluta consideratio ipsius. Ethoc modo nihil est verum de ea nisi quod convenit sibi secundum quod huiusmodi.Unde quicquid aliorum attribuatur sibifalsa est attributio. Verbi gratiahomini in eo quod est homo convenit rationale et animal et aliaquae indiffinitione eius cadunt. Album vero aut nigrum vel quicquid huiusmodiquod nonest de ratione humanitatisnon convenit homini in eo quod homo. Unde siquaeratur utrum ista natura sic considerata possit dici una vel pluresneutrumconcedendum estquia utrumque est extra intellectum humanitatis et utrumquepotest sibi accidere. Si enim pluralitas esset de intellectu eiusnunquamposset esse unacum tamen una sit secundum quod est in socrate. Similiter siunitas esset de ratione eiustunc esset una et eadem socratis et platonis necposset in pluribus plurificari. Alio modo consideratur secundum esse quod habetin hoc vel in illoet sic de ipsa aliquid praedicatur per accidens ratione eiusin quo estsicut dicitur quod homo est albusquia socrates est albusquamvishoc non conveniat homini in eo quod homo.

Haec autem natura duplex habet esseunum in singularibus et aliud in animaet secundum utrumque consequuntur dictam naturam accidentia. Et in singularibusetiam habet multiplex esse secundum singularium diversitatem et tamen ipsinaturae secundum suam primam considerationemscilicet absolutamnullum istorumesse debetur. Falsum enim est dicere quod essentia hominis in quantum huiusmodihabeat esse in hoc singulariquia si esse in hoc singulari conveniret homini inquantum est homonunquam esset extra hoc singulare. Similiter etiam siconveniret homini in quantum est homo non esse in hoc singularinunquam essetin eo. Sed verum est dicere quod homo non in quantum est homo habet quod sit inhoc singulari vel in illo aut in anima. Ergo patet quod natura hominis absoluteconsiderata abstrahit a quolibet esseita tamen quod non fiat praecisioalicuius eorum. Et haec natura sic considerata est quae praedicatur deindividuis omnibus.

Non tamen potest dici quod ratio universalis conveniat naturae sic acceptaequia de ratione universalis est unitas et communitas. Naturae autem humanaeneutrum horum convenit secundum suam absolutam considerationem. Si enimcommunitas esset de intellectu hoministunc in quocumque inveniretur humanitasinveniretur communitas. Et hoc falsum estquia in socrate non inveniturcommunitas aliquased quicquid est in eo est individuatum. Similiter etiam nonpotest dici quod ratio generis vel speciei accidat naturae humanae secundum essequod habet in individuisquia non invenitur in individuis natura humanasecundum unitatemut sit unum quid omnibus conveniensquod ratio universalisexigit. Relinquitur ergo quod ratio speciei accidat naturae humanae secundumillud esse quod habet in intellectu.

Ipsa enim natura humana in intellectu habet esse abstractum ab omnibusindividuantibuset ideo habet rationem uniformem ad omnia individuaquae suntextra animamprout aequaliter est similitudo omnium et ducens in omniumcognitionem in quantum sunt homines. Et ex hoc quod talem relationem habet adomnia individua intellectus adinvenit rationem speciei et attribuit sibi. Undedicit commentator in principio de anima quod intellectus est qui agituniversalitatem in rebus. Hoc etiam Avicenna dicit in sua Metaphysica. Etquamvis haec natura intellecta habeat rationem universalis secundum quodcomparatur ad res extra animamquia est una similitudo omniumtamen secundumquod habet esse in hoc intellectu vel in illo est quaedam species intellectaparticularis. Et ideo patet defectus commentatoris in iii de animaqui voluitex universalitate formae intellectae unitatem intellectus in omnibus hominibusconcluderequia non est universalitas illius formae secundum hoc esse quodhabet in intellectused secundum quod refertur ad res ut similitudo rerumsicut etiamsi esset una statua corporalis repraesentans multos hominesconstat quod illa imago vel species statuae haberet esse singulare et propriumsecundum quod esset in hac materiased haberet rationem communitatis secundumquod esset commune repraesentativum plurium.

Et quia naturae humanae secundum suam absolutam considerationem convenit quodpraedicetur de socrateet ratio speciei non convenit sibi secundum suamabsolutam considerationemsed est de accidentibusquae consequuntur eamsecundum essequod habet in intellectuideo nomen speciei non praedicatur desocrateut dicatur: socrates est speciesquod de necessitate accideretsiratio speciei conveniret homini secundum essequod habet in socrate velsecundum suam considerationem absolutamscilicet in quantum est homo. Quicquidenim convenit homini in quantum est homo praedicatur de socrate.

Et tamen praedicari convenit generi per secum in eius diffinitione ponatur.Praedicatio enim est quiddamquod completur per actionem intellectuscomponentis et dividentishabens fundamentum in re ipsa unitatem eorumquorumunum de altero dicitur. Unde ratio praedicabilitatis potest claudi in rationehuius intentionisquae est genusquae similiter per actum intellectuscompletur. Nihilominus tamen idcui intellectus intentionem praedicabilitatisattribuitcomponens illud cum alteronon est ipsa intentio generissed potiusilludcui intellectus intentionem generis attribuitsicut quod significaturhoc nomine animal.

Sic ergo patet qualiter essentia vel natura se habet ad rationem specieiquia ratio speciei non est de hisquae conveniunt ei secundum suam absolutamconsiderationemneque est de accidentibusquae consequuntur ipsam secundumessequod habet extra animamut albedo et nigredosed est de accidentibusquae consequuntur eam secundum essequod habet in intellectuet per hunc modumconvenit etiam sibi ratio generis vel differentiae.

Nunc restat videre per quem modum sit essentia in substantiis separatisscilicet in animaintelligentia et causa prima. Quamvis autem simplicitatemcausae primae omnes concedanttamen compositionem formae et materiae quidamnituntur inducere in intelligentias et in animamcuius positionis auctorvidetur fuisse Avicebronauctor libri fontis vitae. Hoc autem dictisphilosophorum communiter repugnatqui eas substantias a materia separatasnominant et absque omni materia esse probant. Cuius demonstratio potissima estex virtute intelligendiquae in eis est. Videmus enim formas non esseintelligibiles in actu nisi secundum quod separantur a materia et acondicionibus eius; nec efficiuntur intelligibiles in actunisi per virtutemsubstantiae intelligentis secundum quod recipiuntur in ea et secundum quodaguntur per eam. Unde oportet quod in qualibet substantia intelligente sitomnino immunitas a materiaita quod neque habeat materiam partem sui nequeetiam sit sicut forma impressa in materiaut est de formis materialibus.

Nec potest aliquis dicere quod intelligibilitatem non impediat materiaquaelibetsed materia corporalis tantum. Si enim hoc esset ratione materiaecorporalis tantumcum materia non dicatur corporalis nisi secundum quod statsub forma corporalitunc oporteret quod hoc haberet materiascilicet impedireintelligibilitatema forma corporali. Et hoc non potest essequia ipsa etiamforma corporalis actu intelligibilis estsicut et aliae formaesecundum quod amateria abstrahitur. Unde in anima vel in intelligentia nullo modo estcompositio ex materia et formaut hoc modo accipiatur essentia in eis sicut insubstantiis corporalibussed est ibi compositio formae et esse. Unde incommento ix propositionis libri de causis dicitur quod intelligentia est habensformam et esseet accipitur ibi forma pro ipsa quiditate vel natura simplici.

Et quomodo hoc sit planum est videre. Quaecumque enim ita se habent adinvicem quod unum est causa esse alteriusillud quod habet rationem causaepotest habere esse sine alterosed non convertitur. Talis autem inveniturhabitudo materiae et formaequia forma dat esse materiae. Et ideo impossibileest esse materiam sine aliqua forma. Tamen non est impossibile esse aliquamformam sine materia. Forma enim non habet in eo quod est forma dependentiam admateriamsed si inveniantur aliquae formaequae non possunt esse nisi inmateriahoc accidit eis secundum quod sunt distantes a primo principioquodest actus primus et purus. Unde illae formaequae sunt propinquissimae primoprincipiosunt formae per se sine materia subsistentes (non enim forma secundumtotum genus suum materia indigetut dictum est) et huiusmodi formae suntintelligentiae. Et ideo non oportet ut essentiae vel quiditates harumsubstantiarum sint aliud quam ipsa forma.

In hoc ergo differt essentia substantiae compositae et substantiae simplicisquod essentia substantiae compositae non est tantum formased complectiturformam et materiamessentia autem substantiae simplicis est forma tantum. Et exhoc causantur duae aliae differentiae: una est quod essentia substantiaecompositae potest significari ut totum vel ut parsquod accidit proptermateriae designationemut dictum est. Et ideo non quolibet modo praedicaturessentia rei compositae de ipsa re composita; non enim potest dici quod homo sitquiditas sua. Sed essentia rei simplicisquae est sua formanon potestsignificari nisi ut totumcum nihil sit ibi praeter formam quasi formamrecipiens; et ideo quocumque modo sumatur essentia substantiae simplicis de eapraedicatur. Unde Avicenna dicit quod quiditas simplicis est ipsummet simplexquia non est aliquid aliud recipiens ipsam. Secunda differentia est quodessentiae rerum compositarum ex eo quod recipiuntur in materia designatamultiplicantur secundum divisionem eiusunde contingit quod aliqua sint idemspecie et diversa numero. Sed cum essentia simplicis non sit recepta in materianon potest ibi esse talis multiplicatio; et ideo oportet ut non inveniantur inillis substantiis plura individua eiusdem specieised quot sunt ibi individuatot sunt ibi speciesut Avicenna expresse dicit.

Huiusmodi ergo substantiae quamvis sint formae tantum sine materianon tamenin eis est omnimoda simplicitas nec sunt actus purussed habent permixtionempotentiae. Et hoc sic patet. Quicquid enim non est de intellectu essentiae velquiditatishoc est adveniens extra et faciens compositionem cum essentiaquianulla essentia sine hisquae sunt partes essentiaeintelligi potest. Omnisautem essentia vel quiditas potest intelligi sine hoc quod aliquid intelligaturde esse suo; possum enim intelligere quid est homo vel phoenix et tamen ignorarean esse habeat in rerum natura. Ergo patet quod esse est aliud ab essentia velquiditatenisi forte sit aliqua rescuius quiditas sit ipsum suum esse; ethaec res non potest esse nisi una et primaquia impossibile estut fiatplurificatio alicuius nisi per additionem alicuius differentiaesicutmultiplicatur natura generis in speciesvel per hoc quod forma recipitur indiversis materiissicut multiplicatur natura speciei in diversis individuisvel per hoc quod unum est absolutum et aliud in aliquo receptumsicut si essetquidam calor separatusesset alius a calore non separato ex ipsa suaseparatione. Si autem ponatur aliqua resquae sit esse tantumita ut ipsumesse sit subsistenshoc esse non recipiet additionem differentiaequia iam nonesset esse tantumsed esse et praeter hoc forma aliqua; et multo minusreciperet additionem materiaequia iam esset esse non subsistens sed materiale.Unde relinquitur quod talis resquae sit suum essenon potest esse nisi una.Unde oportet quod in qualibet alia re praeter eam aliud sit esse suum et aliudquiditas vel natura seu forma sua. Unde oportet quod in intelligentiis sit essepraeter formam; et ideo dictum est quod intelligentia est forma et esse.

Omne autem quod convenit alicui vel est causatum ex principiis naturae suaesicut risibile in hominevel advenit ab aliquo principio extrinsecosicutlumen in aere ex influentia solis. Non autem potest esse quod ipsum esse sitcausatum ab ipsa forma vel quiditate rei (dico sicut a causa efficiente) quiasic aliqua res esset sui ipsius causa et aliqua res seipsam in esse produceretquod est impossibile. Ergo oportet quod omnis talis rescuius esse est aliudquam natura sua habeat esse ab alio. Et quia omnequod est per aliudreduciturad illud quod est per se sicut ad causam primamoportet quod sit aliqua resquae sit causa essendi omnibus rebuseo quod ipsa est esse tantum. Alias ireturin infinitum in causiscum omnis resquae non est esse tantumhabeat causamsui esseut dictum est. Patet ergo quod intelligentia est forma et esse et quodesse habet a primo entequod est esse tantum. Et hoc est causa primaquae deusest.

Omne autem quod recipit aliquid ab alio est in potentia respectu illiusethoc quod receptum est in eo est actus eius. Oportet ergo quod ipsa quiditas velformaquae est intelligentiasit in potentia respectu essequod a deo recipit;et illud esse receptum est per modum actus. Et ita invenitur potentia et actusin intelligentiisnon tamen forma et materia nisi aequivoce. Unde etiam patireciperesubiectum esse et omnia huiusmodiquae videntur rebus rationemateriae convenireaequivoce conveniunt substantiis intellectualibus etcorporalibusut in iii de anima commentator dicit. Et quiaut dictum estintelligentiae quiditas est ipsamet intelligentiaideo quiditas vel essentiaeius est ipsum quod est ipsaet esse suum receptum a deo est idquo subsistitin rerum natura. Et propter hoc a quibusdam dicuntur huiusmodi substantiaecomponi ex quo est et quod est vel ex quod est et esseut Boethius dicit.

Et quia in intelligentiis ponitur potentia et actusnon erit difficileinvenire multitudinem intelligentiarum; quod esset impossibilesi nullapotentia in eis esset. Unde commentator dicit in iii de anima quodsi naturaintellectus possibilis esset ignoratanon possemus invenire multitudinem insubstantiis separatis. Est ergo distinctio earum ad invicem secundum gradumpotentiae et actusita quod intelligentia superiorquae magis propinqua estprimohabet plus de actu et minus de potentiaet sic de aliis.

Et hoc completur in anima humanaquae tenet ultimum gradum in substantiisintellectualibus. Unde intellectus possibilis eius se habet ad formasintelligibiles sicut materia primaquae tenet ultimum gradum in esse sensibiliad formas sensibilesut commentator in iii de anima dicit. Et ideo philosophuscomparat eam tabulaein qua nihil est scriptum. Et propter hoc quod inter aliassubstantias intellectuales plus habet de potentiaideo efficitur in tantumpropinqua rebus materialibusut res materialis trahatur ad participandum essesuumita scilicet quod ex anima et corpore resultat unum esse in uno compositoquamvis illud esseprout est animaenon sit dependens a corpore. Et ideo postistam formamquae est animainveniuntur aliae formae plus de potentia habenteset magis propinquae materiae in tantum quod esse earum sine materia non est. Inquibus etiam invenitur ordo et gradus usque ad primas formas elementorumquaesunt propinquissimae materiae. Unde nec aliquam operationem habent nisi secundumexigentiam qualitatum activarum et passivarum et aliarumquibus materia adformam disponitur.

His igitur visis patet quomodo essentia in diversis invenitur. Invenitur enimtriplex modus habendi essentiam in substantiis. Aliquid enim estsicut deuscuius essentia est ipsummet suum esse; et ideo inveniuntur aliqui philosophidicentes quod deus non habet quiditatem vel essentiamquia essentia sua non estaliud quam esse eius. Et ex hoc sequitur quod ipse non sit in generequia omnequod est in genere oportet quod habeat quiditatem praeter esse suumcumquiditas vel natura generis aut speciei non distinguatur secundum rationemnaturae in illisquorum est genus vel speciessed esse est diversum indiversis.

Nec oportetsi dicimus quod deus est esse tantumut in illorum erroremincidamusqui deum dixerunt esse illud esse universalequo quaelibet resformaliter est. Hoc enim essequod deus esthuius condicionis estut nullasibi additio fieri possit; unde per ipsam suam puritatem est esse distinctum abomni esse. Propter quod in commento IX propositionis libri De causis diciturquod individuatio primae causaequae est esse tantumest per puram bonitatemeius. Esse autem commune sicut in intellectu suo non includit aliquam additionemita non includit in intellectu suo praecisionem additionis; quia si hoc essetnihil posset intelligi essein quo super esse aliquid adderetur.

Similiter etiamquamvis sit esse tantumnon oportet quod deficiant eireliquae perfectiones et nobilitatesimmo habet omnes perfectionesquae suntin omnibus generibus. Propter quod perfectum simpliciter diciturut philosophuset commentator in V Metaphysicae dicunt. Sed habet eas modo excellentioriomnibus rebusquia in eo unum suntsed in aliis diversitatem habent. Et hocestquia omnes illae perfectiones conveniunt sibi secundum esse suum simplex;sicut si aliquis per unam qualitatem posset efficere operationes omniumqualitatumin illa una qualitate omnes qualitates haberetita deus in ipsoesse suo omnes perfectiones habet.

Secundo modo invenitur essentia in substantiis creatis intellectualibusinquibus est aliud esse quam essentia earumquamvis essentia sit sine materia.Unde esse earum non est absolutumsed receptum et ideo limitatum et finitum adcapacitatem naturae recipientissed natura vel quiditas earum est absolutanonrecepta in aliqua materia. Et ideo dicitur in libro De causis quodintelligentiae sunt infinitae inferius et finitae superius. Sunt enim finitaequantum ad esse suumquod a superiori recipiuntnon tamen finiuntur inferiusquia earum formae non limitantur ad capacitatem alicuius materiae recipientiseas. Et ideo in talibus substantiis non invenitur multitudo individuorum in unaspecieut dictum estnisi in anima humana propter corpuscui unitur. Et licetindividuatio eius ex corpore occasionaliter dependeat quantum ad suiinchoationemquia non acquiritur sibi esse individuatum nisi in corporecuiusest actusnon tamen oportet ut subtracto corpore individuatio pereatquia cumhabeat esse absolutumex quo acquisitum est sibi esse individuatum ex hoc quodfacta est forma huius corporisillud esse semper remanet individuatum. Et ideodicit Avicenna quod individuatio animarum vel multiplicatio dependet ex corporequantum ad sui principiumsed non quantum ad sui finem.

Et quia in istis substantiis quiditas non est idem quod esseideo suntordinabiles in praedicamentoet propter hoc invenitur in eis genus et specieset differentiaquamvis earum differentiae propriae nobis occultae sint. Inrebus enim sensibilibus etiam ipsae differentiae essentiales ignotae suntundesignificantur per differentias accidentalesquae ex essentialibus oriuntursicut causa significatur per suum effectumsicut bipes ponitur differentiahominis. Accidentia autem propria substantiarum immaterialium nobis ignota sunt;unde differentiae earum nec per se nec per accidentales differentias a nobissignificari possunt.

Hoc tamen sciendum est quod non eodem modo sumitur genus et differentia inillis substantiis et in substantiis sensibilibusquia in sensibilibus genussumitur ab eo quod est materiale in redifferentia vero ab eo quod est formalein ipsa. Unde dicit Avicenna in principio libri sui De anima quod forma in rebuscompositis ex materia et forma est differentia simplex eiusquod constituiturex illanon autem ita quod ipsa forma sit differentiased quia est principiumdifferentiaeut idem dicit in sua Metaphysica. Et dicitur talis differentiaesse differentia simplexquia sumitur ab eo quod est pars quiditatis reiscilicet a forma. Cum autem substantiae immateriales sint simplices quiditatesnon potest in eis differentia sumi ab eo quod est pars quiditatissed a totaquiditate; et ideo in principio De anima dicit Avicenna quod differentiamsimplicem non habent nisi speciesquarum essentiae sunt compositae ex materiaet forma.

Similiter etiam in eis ex tota essentia sumitur genusmodo tamen differenti.Una enim substantia separata convenit cum alia in immaterialitate et differuntab invicem in gradu perfectionis secundum recessum a potentialitate et accessumad actum purum. Et ideo ab eo quod consequitur illas in quantum suntimmateriales sumitur in eis genussicut est intellectualitas vel aliquidhuiusmodi. Ab eo autem quod consequitur in eis gradum perfectionis sumitur ineis differentianobis tamen ignota. Nec oportet has differentias esseaccidentalesquia sunt secundum maiorem et minorem perfectionemquae nondiversificant speciem. Gradus enim perfectionis in recipiendo eandem formam nondiversificat speciemsicut albius et minus album in participando eiusdemrationis albedinem. Sed diversus gradus perfectionis in ipsis formis vel naturisparticipatis speciem diversificatsicut natura procedit per gradus de plantisad animalia per quaedamquae sunt media inter animalia et plantassecundumphilosophum in VII De animalibus. Nec iterum est necessariumut divisiointellectualium substantiarum sit semper per duas differentias verasquia hocest impossibile in omnibus rebus accidereut philosophus dicit in xi deanimalibus.

Tertio modo invenitur essentia in substantiis compositis ex materia et formain quibus et esse est receptum et finitumpropter hoc quod ab alio esse habentet iterum natura vel quiditas earum est recepta in materia signata. Et ideo suntfinitae et superius et inferiuset in eis iam propter divisionem materiaesignatae possibilis est multiplicatio individuorum in una specie. Et in hisqualiter se habet essentia ad intentiones logicassupra dictum est.

Nunc restat videre quomodo sit essentia in accidentibus. Qualiter enim sit inomnibus substantiisdictum est. Et quiaut dictum estessentia est id quodper diffinitionem significaturoportet ut eo modo habeant essentiam quo habentdiffinitionem. Diffinitionem autem habent incompletamquia non possuntdiffinirinisi ponatur subiectum in eorum diffinitione. Et hoc ideo estquianon habent per se esseabsolutum a subiectosed sicut ex forma et materiarelinquitur esse substantialequando componunturita ex accidente et subiectorelinquitur esse accidentalequando accidens subiecto advenit. Et ideo etiamnec forma substantialis completam essentiam habet nec materiaquia etiam indiffinitione formae substantialis oportet quod ponatur illudcuius est forma;et ita diffinitio eius est per additionem alicuiusquod est extra genus eiussicut et diffinitio formae accidentalis. Unde et in diffinitione animae poniturcorpus a naturaliqui considerat animam solum in quantum est forma physicicorporis.

Sed tamen inter formas substantiales et accidentales tantum interestquiasicut forma substantialis non habet per se esse absolutum sine eo cui advenitita nec illud cui advenitscilicet materia. Et ideo ex coniunctione utriusquerelinquitur illud essein quo res per se subsistitet ex eis efficitur unumper se; propter quod ex coniunctione eorum relinquitur essentia quaedam. Undeformaquamvis in se considerata non habeat completam rationem essentiaetamenest pars essentiae completae. Sed illudcui advenit accidensest ens in secompletumsubsistens in suo esse. Quod quidem esse naturaliter praeceditaccidens quod supervenit. Et ideo accidens superveniens ex coniunctione sui cumeo cui advenit non causat illud essein quo res subsistitper quod res est ensper sesed causat quoddam esse secundumsine quo res subsistens intelligipotest essesicut primum potest intelligi sine secundo. Unde ex accidente etsubiecto non efficitur unum per sesed unum per accidens. Et ideo ex eorumconiunctione non resultat essentia quaedamsicut ex coniunctione formae admateriam. Propter quod accidens neque rationem completae essentiae habet nequepars essentiae completae estsed sicut est ens secundum quidita et essentiamsecundum quid habet.

Sed quia illudquod dicitur maxime et verissime in quolibet genereestcausa eorum quae sunt post in illo generesicut ignis qui est in finecaliditatis est causa caloris in rebus calidisut in II Metaphysicae diciturideo substantia quae est primum in genere entisverissime et maxime essentiamhabensoportet quod sit causa accidentiumquae secundario et quasi secundumquid rationem entis participant. Quod tamen diversimode contingit. Quia enimpartes substantiae sunt materia et formaideo quaedam accidentia principaliterconsequuntur formam et quaedam materiam. Forma autem invenitur aliquacuiusesse non dependet ad materiamut anima intellectualis; materia vero non habetesse nisi per formam. Unde in accidentibusquae consequuntur formamestaliquidquod non habet communicationem cum materiasicut est intelligerequodnon est per organum corporalesicut probat philosophus in iii de anima. Aliquavero ex consequentibus formam suntquae habent communicationem cum materiasicut sentire. Sed nullum accidens consequitur materiam sine communicationeformae.

In his tamen accidentibusquae materiam consequunturinvenitur quaedamdiversitas. Quaedam enim accidentia consequuntur materiam secundum ordinemquemhabet ad formam specialemsicut masculinum et femininum in animalibusquorumdiversitas ad materiam reduciturut dicitur in X Metaphysicae. Unde remotaforma animalis dicta accidentia non remanent nisi aequivoce. Quaedam veroconsequuntur materiam secundum ordinemquem habet ad formam generalemet ideoremota forma speciali adhuc in ea remanentsicut nigredo cutis est in aethiopeex mixtione elementorum et non ex ratione animaeet ideo post mortem in eisremanet.

Et quia unaquaeque res individuatur ex materia et collocatur in genere velspecie per suam formamideo accidentiaquae consequuntur materiamsuntaccidentia individuisecundum quae etiam individua eiusdem speciei ad invicemdifferuntaccidentia veroquae consequuntur formamsunt propriae passionesvel generis vel speciei; unde inveniuntur in omnibus participantibus naturamgeneris vel specieisicut risibile consequitur in homine formamquia risuscontingit ex aliqua apprehensione animae hominis.

Sciendum etiam est quod accidentia aliquando ex principiis essentialibuscausantur secundum actum perfectumsicut calor in ignequi semper est actucalidus; aliquando vero secundum aptitudinem tantumsed complementum accidit exagente exteriorisicut diaphaneitas in aerequae completur per corpus lucidumexterius. Et in talibus aptitudo est accidens inseparabilesed complementumquod advenit ex aliquo principioquod est extra essentiam rei vel quod nonintrat constitutionem reiest separabilesicut moveri et huiusmodi.

Sciendum est etiam quod in accidentibus alio modo sumitur genusdifferentiaet species quam in substantiis. Quia enim in substantiis ex forma substantialiet materia efficitur per se unum una quadam natura ex earum coniunctioneresultantequae proprie in praedicamento substantiae collocaturideo insubstantiis nomina concretaquae compositum significantproprie in genere essedicuntur sicut species vel generaut homo vel animal. Non autem forma velmateria est hoc modo in praedicamento nisi per reductionemsicut principia ingenere esse dicuntur. Sed ex accidente et subiecto non fit unum per se. Unde nonresultat ex eorum coniunctione aliqua naturacui intentio generis vel specieipossit attribui. Unde nomina accidentalia concretive dicta non ponuntur inpraedicamento sicut species vel generaut album vel musicumnisi perreductionemsed solum secundum quod in abstracto significanturut albedo etmusica. Et quia accidentia non componuntur ex materia et formaideo non potestin eis sumi genus a materia et differentia a forma sicut in substantiiscompositissed oportet ut genus primum sumatur ex ipso modo essendisecundumquod ens diversimode secundum prius et posterius de decem generibus praedicatur;sicut dicitur quantitas ex eo quod est mensura substantiaeet qualitas secundumquod est dispositio substantiaeet sic de aliis secundum philosophum IXMetaphysicae.

Differentiae vero in eis sumuntur ex diversitate principiorumex quibuscausantur. Et quia propriae passiones ex propriis principiis subiecti causanturideo subiectum ponitur in diffinitione eorum loco differentiaesi in abstractodiffiniuntur secundum quod sunt proprie in generesicut dicitur quod simitasest nasi curvitas. Sed e converso essetsi eorum diffinitio sumeretur secundumquod concretive dicuntur. Sic enim subiectum in eorum diffinitione poneretursicut genusquia tunc diffinirentur per modum substantiarum compositaruminquibus ratio generis sumitur a materiasicut dicimus quod simum est nasuscurvus. Similiter etiam estsi unum accidens alterius accidentis principium sitsicut principium relationis est actio et passio et quantitas; et ideo secundumhaec dividit philosophus relationem in V Metaphysicae. Sed quia propriaprincipia accidentium non semper sunt manifestaideo quandoque sumimusdifferentias accidentium ex eorum effectibussicut congregativum etdisgregativum dicuntur differentiae colorisquae causantur ex abundantia velpaucitate lucisex quo diversae species colorum causantur.

Sic ergo patet quomodo essentia est in substantiis et accidentibus et quomodoin substantiis compositis et simplicibus et qualiter in his omnibus intentionesuniversales logicae inveniuntur excepto primoquod est in fine simplicitatiscui non convenit ratio generis vel speciei et per consequens nec diffinitiopropter suam simplicitatem. In quo sit finis et consummatio huius sermonis.Amen.




Google